Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Io. 12,1 

Iesus ergo ante sex dies
Pasche
venit in1 Bethaniam
1 in Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩS (ut videtur) CorS1 Weber
ubi Lazarus fuerat2 mortuus quem suscitavit Iesus.
2 Lazarus fuerat Rusch ] inv. ω1 Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,2 

Fecerunt autem ei cenam ibi et Martha
ministrabat. Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
Numérotation du verset Io. 12,3 

Maria ergo
accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et3 unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguentia.
0 Cf. Lc. 7, 38.
3 et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,4 

Dixit4 ergo
4 dixit Rusch ] dicit Li449@ Weber , dicebat Li449
unus ex discipulis eius Iudas
Scariothis
qui erat eum traditurus:
Numérotation du verset Io. 12,5 

Quare hoc unguentum non veniit5 trecentis denariis et datum est egenis?b
0 Cf. Mt. 26, 9 ; Mc. 14, 5.
5 veniit Rusch Weber ] venditur Catena (Li449 Li449@)
Numérotation du verset Io. 12,6 

Dixit autem hoc non quia
de egenis pertinebat ad eum
sed quia fur erat et loculos habens
ea que mittebantur
portabat.
Numérotation du verset Io. 12,7 

Dixit ergo Iesus: Sinite6 illam
6 sinite Li449@ Li449 Rusch ] sine Weber
ut in diem7 sepulture mee servet illud.
7 diem Li449@ Li449 Rusch ] die Weber
Numérotation du verset Io. 12,8 

Pauperes enim semper habetis vobiscum me autem
non semper habebitis8.
8 habebitis Li449@ Li449 Rusch ] habetis Weber
Numérotation du verset Io. 12,9 

Cognovit ergo turba multa ex Iudeis quia illic est9 et venerunt
9 est Rusch Weber ] esset Li449@ Li449
non propter Iesum tantum sed ut Lazarum
viderent quem suscitavit10 a mortuis.
10 suscitavit Li449 Rusch Weber ] + Iesus Li449@
Numérotation du verset Io. 12,10 

Cogitaverunt autem
principes sacerdotum
ut et Lazarum interficerent
Numérotation du verset Io. 12,11 

quia multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum.
Numérotation du verset Io. 12,12 

In crastinum autem
turba multa que venerat11 ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam12.
11 venerat Rusch Weber ] convenerant Li449@ , convenerat Li449 |
12 Hierosolymam Li449@ Rusch ] Hierosolyma Weber |
Numérotation du verset Io. 12,13 

Acceperunt ramos palmarum
et processerunt ob viam ei et clamabant: Hosanna.
Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israelc.
0 Cf. Ps. 117, 26.
Numérotation du verset Io. 12,14 

Et invenit Iesus
asellum
et sedit super eum
sicut scriptum estd:
0 Cf. Zc. 9, 9.
Numérotation du verset Io. 12,15 

Noli timere filia Sion,
ecce rex tuus venit tibi13 sedens super pullum asine.
13 tibi Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,16 

Hec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus,
tunc recordati sunt
quia hec erant scripta de eo
et hec fecerunt ei.
Numérotation du verset Io. 12,17 

Testimonium ergo perhibebat turba
que erat cum eo14 quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.
14 erat - cum eo Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,18 

Propterea quia15 obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
15 quia Rusch ] et Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,19 

Pharisei
ergo16 dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus. Ecce totus mundus17
16 ergo Rusch Weber ] autem Li449@ Li449 |
17 totus mundus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
post eum18 abiit.
18 eum Li449 Rusch Weber ] ipsum Li449@
Numérotation du verset Io. 12,20 

Erant autem quidam gentiles19
19 quidam gentiles Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
Numérotation du verset Io. 12,21 

Hi ergo accesserunt
ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilee et rogabant eum dicentes: Domine, volumus Iesum videre.
Numérotation du verset Io. 12,22 

Venit Philippus et dicit Andree. Andreas rursum20 et Philippus dixerunt21 Iesu.
20 rursum Rusch Weber ] rursus Li449@ Li449 |
21 dixerunt Rusch Weber ] dicunt Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 12,23 

Iesus autem
respondit eis dicens: Venit hora ut clarificetur Filius hominis.
Numérotation du verset Io. 12,24 

Amen amen dico vobis, Nisi granum frumenti
cadens in terram mortuum fuerit
Numérotation du verset Io. 12,25 

ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit
multum fructum affert.
Qui amat
animam suam perdet eam
et qui odit animam suam
in hoc mundo in vitam eternam custodit eame.
0 Cf. Mt. 10, 39 ; Mt. 16, 25 ; Mc. 8, 35 ; Lc. 9, 24 ; Lc. 17, 33.
Numérotation du verset Io. 12,26 

Si quis22 mihi
22 Si quis Rusch Weber ] qui Li449@ Li449
ministrat me sequatur.
Et ubi sum ego illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit honorificabit eum
Pater meus.
Numérotation du verset Io. 12,27 

Nunc anima mea turbata est.
Et quid dicam? Pater salvifica me
ex hac hora23?
23 hac hora Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Sed propterea veni in hanc horam24.
24 hanc horam Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,28 

Pater, clarifica
nomen tuum25. Venit ergo vox de celo dicens26: Clarificavi
25 nomen tuum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
26 dicens Rusch ] dicens et Li449@ Li449 , et Weber |
et iterum clarificabo.
Numérotation du verset Io. 12,29 

Turba autem27 que stabat et audierat28 dicebat29: Tonitruum factum est30. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
27 autem Rusch ] ergo Weber |
28 audierat Rusch Weber ] audiebat Li449@ |
29 dicebat Rusch ] dicebant Weber |
30 est Rusch ] esse Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 12,30 

Respondit Iesus et dixit: Non propter me vox hec31 venit sed propter vos.
31 vox hec Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,31 

Nunc iudicium
est mundi. Nunc
princeps huius mundi32 eicietur foras.
32 huius mundi Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,32 

Et ego
si exaltatus fuero a terra
omnia traham ad meipsum.
Numérotation du verset Io. 12,33 

Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus.
Numérotation du verset Io. 12,34 

Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege quia Christus manet in eternum et quomodo tu dicis oportet Filium hominis exaltari33.
33 Filium hominis - exaltari Rusch ] inv. Li449@ Weber
Et34 quis est iste Filius hominis?
34 Et Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,35 

Dicit35 ergo eis Iesus: Adhuc modicum lumen in vobis est.
35 Dicit Rusch ] Dixit Li449@ Li449 Weber
Ambulate
dum lucem36 habetis ut non vos tenebre37 comprehendant.
36 dum lucem Li449 Rusch Weber ] in luce add. interl. man. post . |
37 non vos tenebre Rusch ] vos tenebre non Li449@ , non tenebre vos Li449 Weber |
Et qui ambulat in tenebris
nescit quo vadat.
Numérotation du verset Io. 12,36 

Dum lucem habetis
credite in lucem ut filii lucis sitis. Hec locutus est eis38 Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
38 eis Rusch ] Iesus Li449@ Li449, om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,37 

Cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum,
Numérotation du verset Io. 12,38 

ut sermo
Isaief impleretur quem dixit: Domine, quis
0 Cf. Is. 53, 1.
credidit auditui nostro
et brachium Domini
cui revelatum est.
Numérotation du verset Io. 12,39 

Propterea non poterant credere
quia iterum dixit Isaiasg:
0 Cf. Is. 6, 10 ; Mt. 13, 15 ; Mc.4, 12 ; Lc. 8, 10.
Numérotation du verset Io. 12,40 

Excecavit
oculos eorum et induravit cor eorum39 ut non videant oculis et non40 intelligant corde
39 cor eorum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
40 non Li449@ Rusch ] om. Li449 Weber |
et convertantur
et
sanem eos.
Numérotation du verset Io. 12,41 

Hec dixit Isaias
quando vidit gloriam
eius
et locutus est de eo.
Numérotation du verset Io. 12,42 

Verumtamen multi ex principibus41 crediderunt in eum
41 multi-ex principibus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
sed propter Phariseos non confitebantur
ut de synagoga non eiicerentur.
Numérotation du verset Io. 12,43 

Dilexerunt enim
gloriam hominum
magis42 quam gloriam Dei.
42 gloriam hominum – magis Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,44 

Iesus
autem clamavit et dixit: Qui credit in me,
non credit in me
sed in eum qui misit me.
Numérotation du verset Io. 12,45 

Et43 qui videt me44
43 Et Rusch Weber] om. Li449@ Li449 |
44 videt me] iter. Li449@ |
videt eum qui misit me45.
45 misit me Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,46 

Ego lux.
In mundum veni ut omnis qui credit in me
in tenebris non maneat.
Numérotation du verset Io. 12,47 

Et si quis audierit
verba mea et non custodierit,
ego
non iudico eum.
Non enim46 veni ut iudicem mundum
46 enim Li449 Rusch Weber] om. Li449@
sed ut salvificem mundum.
Numérotation du verset Io. 12,48 

Qui spernit me
et non accipit verba mea habet qui iudicet eum.
Sermo
quem locutus sum
ille iudicabit eum in novissimo die.
Numérotation du verset Io. 12,49 

Quia ego
ex meipso non sum locutus
sed qui misit me Pater,
ipse mihi mandatum
dedit quid dicam
et quid loquar.
Numérotation du verset Io. 12,50 

Et scio
quia47 mandatum eius vita eterna est que ergo
47 quia] que Cor3 (grec.)
ego loquor.
Sicut dixit mihi Pater sic loquor48.
48 que ergo... loquor CorS1 (sic hab. grec.)

Capitulum 12

Numérotation du verset Io. 12,1 
marg.| {5.1211} {1 } Iesus ergo. Postquam Ioannes declaravit divinitatem Christi per opera facta in eius vita, hic etiam declarat per ea que in eius morte sunt facta. Et dividitur in duas, quia primo determinat de {5.1212} eius morte et passione, secundo de eius resurrectione, 20. cap. Una autem sabbati. Prima in duas, quia primo declarat mortis Christi occasionem secundo ipsam mortem, secundo cap. Ante diem festum. Circa primum sciendum, quod occasio mortis Christi fuit invidia Iudeorum ex fama, et gloria Christi. Ideo dividitur in duas, quia primo describitur {5.1213} eius fama sive glorificatio, secundo Iudeorum infidelitas et obstinatio, ibi. Cum autem tanta signa. Prima in duas, quia primo ponitur eius glorificatio ab homine, secundo a Deo patre ibi. Nunc anima mea turbata. Prima in tres, quia primo ponitur glorificatio Christi ab amicis familiaribus secundo a turbis vulgaribus ibi. Cognoverunt ergo turbe. tertio a gentilibus ibi. Erant autem Gentiles. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur obsequium Christi factum ab amicis in generali, secundo a Maria in speciali, ibi. Maria ergo. In prima parte dicitur sic. Iesus ergo ante sex dies Pasche. Immediate enim post suscitationem Lazari Iudei diffinierunt occidere Christum, ut predictum est, et ideo recesserant quousque appropinquaret Pascha, in quo immolabatur agnus Paschalis, ut sic Christus qui est agnus verus immolaretur pro nobis immediate post immolationem agni Paschalis figuralis, ut veritas figure succederet.
marg.| {1 } Venit in Bethaniam. Que est prope Ierusalem ad duo miliaria, ubi Lazarus fuit mortuus quemsuscitavit Iesus. Illuc enim venit, ut ex memoria miraculi ibidem facti turba populi moveretur ad eum honorifice recipiendum in Ierusalem ante suam passionem, sicut fuerat predictum per Zachariam prophetam 9.c. Exulta satis filia Sion, iubila filia Ierusalem, ecce rex tuus venit, etc.
marg.| {2 } Fecerunt   autem   ei   cenam   ibi. Homines illius loci. Et fuit hec cena in domo Simonis leprosi, ut communiter tenent doctores, fuerat tamen prius a Christo curatus, sed nomen remanserat ad memoriam miraculi.
prol.| Orig. autem dicit, quod illa cena fuerat in domo Marthe quod probat ex eo quod subditur.
marg.| {3 } Et Martha   ministrabat   . Sed potest dici, quod iste Simon erat vicinus Marthe, et propter hoc ipsa ministrabat in domo eius, sicut homines solent facere in domibus amicorum suorum, et maxime propter reverentiam ipsius Christi comedentis ibidem.
marg.| {4 } Lazarus vero unus erat ex   discumbentibus   cum eo. Invitatus a Simone, hoc autem factum est ad declarationem veri miraculi de eius suscitatione.
marg.| {5 } Maria ergo. Hic describitur obsequium Christo impensum a Maria in speciali. Et dividitur in tres, quia primo ponitur Marie devotio, secundo Iude indignatio, ibi. Dixit ergo unus. tertio eius reprehensio ibi. Dixit ergo Iesus. In prima igitur parte dicitur sic. Maria ergo.
marg.| {6 } Accepit libram. In quo notatur quantitas unguenti, non est verisimile, quod esset aliquid grosse materie, sicut unguenta communiter dicta, quia indecens esset tale quid ponere super caput hominis sedentis in mensa. Maria autem non solum unxit pedes domini, sed etiam caput, ut Mt. exprimit 26.a. et Marcus 14. licet hic omittatur. {5.1214} Et ideo dicendum, quod hic vocatur unguentum liquor preciosus de re aromatica expressus, sicut aqua rosacea de rosis exprimitur. Aliter dicitur, quod fuit lachryma fluens naturaliter de arbore aromatica.
marg.| {7 } Nardi Nomen est herbe nigre aromatice habentis spicas propter hoc dicitur Mar. 14.a. Nardi spicati, et de illis spicis extrahebatur liquor predictus per artificium, vel naturam secundum alios.
marg.| {8 } Pistici. Secundum Augustinum nomen est loci, ubi crescit herba, unde talis liquor exprimitur, sed melius dicitur. Pistici. id est, fidelis. Pistis enim Grece, fides est Latine, hoc est dictum, quod illi loquor erat purus, et verus, non habens aliquid aliud admixtum, nec sophisticatum.
marg.| {9 } Preciosi. Quia valebat trecentos denarios, ut habetur Marc. 14. ca, id est trecentos nummos usuales, erat enim liquor ille refrigerativus et confortativus membrorum, et consolidativus, et valde odoriferus.
marg.| { 10 } Et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius. Ordine converso factum fuit quam hic scribatur, quia primolavit pedes et extersit, et postea unxit.
marg.| { 11 } Et domus impleta est ex odore   unguenti   . Ex quo patet preciositas unguenti et devotio Marie expendentis rem eam preciosam in obsequium domini. Utrum autem ista fuit mulier de qua narrat Lucas, dictum fuit c. precedenti.
marg.| { 12 } Dixit ergo. Hic ponitur Iude murmuratio, cum dicitur.
marg.| { 13 } Unus ex discipulis eius, Iudas Scariothis. Hoc dicitur ad differentiam alterius Iude.
marg.| { 14 } Qui erat eum traditurus. Licet enim primo fuerit bonus, quando vocatus fuit ad apostolatum, ut sup. dictum est, tamen postea lapsus est in peccatum. Quod dominus in sua societate toleravit eum, dedit nobis exemplum tolerandi malos.
marg.| { 15 } Quare hoc unguentum non venit, etc. Id est, venditur, unde versus. De re que venit gratia nulla venit. Habet enim sensum passivi sub voce activa.
marg.| { 16 } Et datum est egenis ? Hoc dixit simulans pietatem, ad operiendum suam cupiditatem propter quod subdit evangelista.
marg.| { 17 } Dixit autem hoc, non quia de egenis, id est de illis non curabat licet enim ea portaret que dabantur Christo ad dandum pauperibus non tamen faciebat, sed retinebat sibi, ideo subditur.
marg.| { 18 } Qui fur erat, et   loculos habens   . In quibus abscondebat ea que debebant in alios usus expendi, unde subditur.
marg.| { 19 } Et que mittebantur, id est Christo dabantur ad subveniendum necessitatibus Christi et discipulorum eius, et ad dandum pauperibus.
marg.| { 20 } Portabat, id est officium portandi et servandi habebat ad istos usus, licet hoc infideliter ageret. Ex hoc patet, quod Christus et discipuli {5.1215} eius de eleemosynis vivebant. Sciendum etiam, quod ista portatio pecunie in via non pertinet ad perfectionem, sed Christus hoc faciendo suscepit personam infirmorum, eis condescendens, sicut fecit se abscondendo a Iudeis, ut supra dictum est. 8.g. et 10.f. Et hoc habetur extra de verborum significatione. Exiit qui seminat. Et propter hoc male arguunt illi qui ex hoc loco dicunt quod habere aliqua mobilia in communi ad perfectionem pertineat. Potest autem hic queri, quare Christus permisit Iudam portare pecuniam predictam, cum sciret eum latronem. Dicendum quod a principio quando fuit sibi traditum portandi officium, latro non erat, et quamvis Christus sciret eum futurum latronem, tamen tradidit sibi istud officium, quia minor erat inter apostolos alios, propter quod ultimus inter eos nominatur, ut patet Mt. 10.a. et Mar. 3.c. talibus autem temporalia sunt tradenda, maiores autem debent circa doctrinam et spiritualia occupari. Propter quod in primitiva ecclesia apostoli septem diaconos ordinaverunt sub eis ad temporalia administranda, ut ipsi apostoli liberius possent intendere orationi, et predicationi, ut habetur Act. 6.b.
marg.| {1 } Dixit   ergo   . Hic ponitur Iude reprehensio, cum dicitur : Sinite illam, quasi dicat non habetis causam sufficientem murmurandi, quia egit opus bonum, unde patet quod Iudas non solum murmuravit, sed etiam alii discipuli, ut habetur Mt. 26.a. et Mar. 14.a. veruntamen, quia fuerunt incitati per Iudam, et iterum moti pietate, Iudas autem cupiditate, ideo Ioannes solum Iudam nominavit.
marg.| {2 } In diem   sepulture   . Non loquitur de hoc quod iam erat effusum, sed de alio simili, quasi dicat illud quod pro sepultura mea preparabit, illud reservabit, quia non poterit illud in me expendere preventa acceleratione resurrectionis mee, quia quando venit ad monumentum ad ungendum corpus dominicum, Christus iam resurrexerat, ut patet, inf. 20.a. Mattheus autem expressius h.d. Prevenit, ungere corpus meum in sepulturam. Et idem exprimitur hic obscurius, cum dicitur.
marg.| {3 } Sinite illam. Quasi dicat dimittenda est nunc facere quod tunc faceret si posset, et illud unguentum tunc servabit in loco istius nunc in me expensi. Et quia Iudas ita murmurando et alios ad hoc incitando causam pietatis pretenderat, ideo hanc excludit, dic.
marg.| {4 } Pauperes enim. Quasi dicat potest recuperari ad benefaciendum pauperibus, sed non poterit recuperari ad inungendum me corporaliter propter quod sequitur.
marg.| {5 } Me autem non   semper habebitis   , scilicet presentia corporali ad habitandum in carne passibili, que indiget tali unctione. Per hoc patet, quod aliquod opus minus necessarium potest preponi magis necessario, quando imminet casus, quod illud minus necessarium non potest alias recuperari.
prol.| {5.1216} {6 } Cognovit ergo   turba   . Hic consequenter ostenditur qualiter Christus fuit honoratus a turbis, et hoc dupliciter. Primo enim visitando : secundo honorifice ei obviando, ibi. In crastinum. In prima parte dicitur sic. Cognovit ergo turba multa ex Iudeis, quia illic esset. Bethania enim erat prope Ierusalem ad unam leucam, et ideo de facili poterant hoc cognoscere.
marg.| {7 } Et venerunt non   propter   Iesum tantum. In hoc innuitur duplex causa. Una propter ipsum Iesum reverenter visitandum. Alia que subditur.
marg.| {8 } Sed ut Lazarum   viderent   . Facta enim mirabilia, libenter videntur Mirabilissimum autem erat videre quatriduanum mortuum suscitatum, comedentem et bibentem et alia opera facientem. Sperabant etiam audire ipsum referentem statum alterius vite, quem omnes scire desiderant. Et quia in hoc gloria Christi manifestatur, de quo dolebant principes populi, ideo subditur.
marg.| {9 } Cogitaverunt autem principes sacerdotum. Ex quo patet eorum malignitas, quia volebant interficere illum quem Deus vivificaverat, ad occultandum miraculum. Si autem queratur quare magis Lazarum persequebantur quam cecum illuminatum, de quo dictum est 9.b. et languidum sanatum, de quo dictum fuit. 5.b. Dicendum quod hoc erat, quia Lazarus erat homo nobilis et famosus, et ideo miraculum in ipso factum erat magis publicum et famosum.
marg.| { 10 } In crastinum. Hic describitur honor exhibitus Christo in turbe obuiatione. Et dividitur in duas, quia primo describitur ipsa obuiatio. Secundo subditur huius obuiationis ratio, ibi. Testimonium ergo. In prima parte dicitur sic. In crastinum autem turba multa que venerat ad diem festum. quia omnes tenebantur venire in Ierusalem in solennitate Pasche.
marg.| { 11 } Cum audissent, quia Iesus venit Ierosolymam. istud fuit quinto die ante Pascha. illa die accipiebatur agnus et servabatur usque ad vesperam quarte decime diei et tunc immolabatur, ut habetur Exo. 17.c. ideo Christus illa die venit in Ierusalem, ubi erat immolandus tanquam verus agnus pro nobis, ut sic veritas responderet figure.
marg.| { 12 } Acceperunt ramos palmarum. Quod divina dispositione factum est, ad designandum victoriam quam Christus de hoste in proximo erat habiturus. Unde antiquitus dabatur ramus palme victori in certaminibus.
marg.| { 13 } Et processerunt obviam ei. Reverenter.
marg.| { 14 } Et   clamabant :   Hosanna, id est salva obsecro, quia petebant ab eo salutem.
marg.| { 15 } Benedictus qui venit. In hoc laudant et confitentur eius adventum. Dicere enim hominis non est suum facere, sed tantum fateri, et ideo quando Deum benedicimus non eum bonum facimus, sed tantummodo eius bonitatem fatemur et laudamus. Dicere autem Dei est suum facere, secundum quod dicitur Psal. 32.b. Dixit et facta sunt, et ideo quando Deus homini benedicit, ei beneficium impendit.
marg.| {5.1217} {1 } In nomine domini, id est sicut dominus. Non sic autem venit Moyses. sed tantummodo, ut servus, ut habetur Hebr. 3.a. Vel aliter : In nomine domini. Id est, a Deo patre missus ad explendum eius voluntatem.
marg.| {2 } Rex Israel. In hoc confitentur eius potentiam tamen diminute, quia credebant ipsum regnaturum corporaliter et liberaturum eos a tributo, ipse autem venit ad regnandum spiritualiter, et ad liberandum totum genus humanum a diabolo, quod erat maius, propter hoc in Psal. 117.d. ubi ista laus predicta fuit dicitur : Benedictus qui venit in nomine domini, Deus dominus, et illuxit nobis. In quo exprimitur eius divinitas et regnum spirituale.
marg.| {3 } Et invenit   Iesus asellum,   et   sedit   super eum. Modum autem et qualiter et per quem Christus hunc asellum habuit, scilicet, per missionem discipulorum, evangelista transit, quia sufficienter fuerat expressum ab aliis, scilicet. Mt. 21.a. et Mar. 11.a.
marg.| {4 } Sicut scriptum est. Zach. 9.c.
marg.| {5 } Noli timere filia Sion, etc. Hoc fuit expositum Mt. 21.
marg.| {6 } Hec etc.   primum. Id est, pro tunc, quia adhuc erant simplices, et illiterati.
marg.| {7 } Sed   quando glorificatus   est   Iesus   . Id est, post resurrectionem suam quando fuit gloriosus simul in anima et corpore, tunc enim aperuit illis sensum ut intelligerent scripturas, ut habetur Luc. ul. g.
marg.| {8 } Testimonium   . Hic ponitur dicte obuiationis ratio, que fuit promulgatio suscitationis Lazari ipsis turbis per illos, qui presentes fuerant in suscitatione, et hoc est, quod dicitur : Testimonium ergo perhibebat turba, etc.
marg.| {9 } Pharisei ergo, etc. Hic consequenter ponitur Phariseorum zelus sive emulatio, cum dicitur : Pharisei ergo dixerunt ad semetipsos. Id est, inter se.
marg.| { 10 } Videtis, quia nihil proficimus. Hoc exponitur dupliciter. Uno modo de bono zelo, quia aliqui de Phariseis in eum crediderant, ut patet sup. de Nicodemo 3.c. et isti volebant alios retrahere a Christi persequutione, quasi dicerent, quantumcunque laboraverimus ad eum impediendum, nihil tamen proficimus, et ideo videtur quod sit factum divinum. Cui simile fuit dictum Gamalielis retrahentis Iudeos a persequutione apostolorum, ut habetur. Act. 5.g. Discedite ab hominibus istis et sinite illos, quoniam si ex hominibus est consilium hoc aut opus dissolvetur : Si autem ex Deo, non poteritis dissolvere {5.1218} ne forte et Deo repugnare videamini. Alio modo exponitur de malo zelo quantum ad illos, qui non crediderant Christo. Et ideo invidia moti talia dicebant.
marg.| { 11 } Ecce totus mundus, etc. Sermo est hyperbolicus ad exprimendum, quod multi sequebantur Christum.
marg.| { 12 } Erant autem. Hic ostenditur glorificatio Christi, a gentilibus. Et dividitur in duas, quia primo exprimitur eorum devotio, secundo Christi responsio, ibi : Iesus autem respondit. In prima ergo parte dicitur sic Erant autem quidam gentiles, etc. Nam aliqui de gentilitate convertebantur ad ritum Iudeorum, qui dicebantur proselyti, et isti tenebantur esse in solennitate Paschali, sicut et alii. Dicuntur enim hic gentiles, quia remanebat eis nomen pristinum. Alio modo exponitur hoc et melius de gentilibus secundum veritatem, quia templum pro sui sanctitate habebatur in reverentia a gentilibus, qui erant in circumitu Iudeorum, ut habetur 2. Mac. 3.a. et ideo multi de eis ascendebant adorare in Ierusalem, et maxime in solennitate paschali, non tamen admittebantur ad esum agni paschali, nisi prius dimisso ritu gentilitatis essent circuncisi, ut habetur Ex. 12. Isti igitur, qui audierant Christi miracula ideo volebant eum videre et eius doctrinam audire, ideo subditur.
marg.| { 13 } Hi ergo accesserunt ad Philippum, etc. Quia videbant cum mansuetum et pium, et ideo prius ei exposuerunt suum desiderium.
marg.| { 14 } Venit Philippus et dicit Andree. Quia Andreas principalior erat ipso, cum esset primus Christi discipulus, et per eum Philippus etiam fuerat conversus, ut dictum est sup. c. 1. et ideo volebat circa hoc agere de eius consilio, et maxime quia forte memor erat verbi Christi dicentis apostolis Matt. 10.a. In viam gentium ne abieritis, propter quod ipsi Christo nolebat hoc nunciare ex proprio capite.
marg.| { 15 } Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu. Hoc divina dispositione factum est ad prenosticandum quod gentiles erant in proximo adducendi ad fidem Christi per predicationem Apostolorum.
marg.| { 16 } Iesus autem respondit. Hic ponitur Christi responsio, in qua primo denunciat suam passionem, secundo exhortatur ad eius imitationem, ibi. Qui amat animam suam.
prol.| Circa primum sciendum quod Christus respondendo denunciationi immediate facte de gentilium devotione, prenunciavit suam passionem, quia immediate post illam gentiles erant recipiendi ad fidem, et hoc est dicitur.
marg.| { 17 } Venit hora, ut clarificetur filius hominis. In passione sua {5.1219} fuit clarificatus per signa ostensa in solis offuscatione, in terre motu, et sepulchrorum apertione, et veli templi scissione. Fuit etiam clarificatus in sua resurrectione et ascensione, secundum quod dicitur Phi. 2.a. Humiliavit, semetipsum, etc. Sequitur. Propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Fuit etiam clarificatus in gentilium conversatione, qui eius Deitatem ubique confitentur, propter quod ibidem subditur : Et omnis lingua confiteatur, etc. Et quia Christus previdebat ista futura in proximo, ideo audiens devotionem gentilium, qui iam erant dispositi ad credendum dicit : Venit hora etc. sicut aliquis videns messes dispositas ad collectionem. dicit. Venit hora ut mittantur falces verumtamen per congruum exemplum ostendit, quod mors eius debebat prevenire gentilium conversionem dicens.
marg.| {1 } Nisi granum frumenti. Quia non facit fructus multiplicationem nisi per suam precedentem corruptionem, sic mortuo Christo quo ad suam humanitatem, multiplicata est fides in gentibus, unde simile est ac si Christus expresse dixisset : Isti gentiles, qui modo volunt venire ad me, post mortem meam venient ad me per fidem.
marg.| {2 } Qui amat. Hic hortatur Christus ad sue mortis imitationem. Ad cuius intellectum sciendum quod amare aliquem est ei velle bonum. Et si bonum nolitum sit vere et simpliciter bonum, est verus amor, et aliter non. Sunt autem quedam hominis bona, que sunt bona simpliciter et vera, que sunt bona spiritualia, quedam autem sunt bona secundum quid, sicut temporalia bona corporalia, et mundi delectabilia, et secundum hoc Aug. exponit dupliciter hanc literam. Primo sic. Qui amat animam suam s. vere quo ad spiritualia.
marg.| {3 } Perdet eam. In presenti, non formidans sustinere mala presentis vite pro Christo, unde dicit Aug. Si cupis vitam tenere cum Christo, noli mortem timere pro Christo. In morte enim dicitur quodammodo anima perdi quo ad presentem vitam, quia separatur a corpore. Alio modo exponitur ad sensum contrarium.
prol.| Qui amat animam suam, scilicet non vere volendo sibi delectabilia huius mundi. Perdit eam in futuro quia privabitur vita beata, et secundum hunc sensum dicit Aug. Noli amare, scilicet animam in hac vita, ne perdas eam in vita eterna. Et hec ult. expositio magis convenit textui quia sequitur. Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam eternam custodit eam, et ideo quando prius dixit. Qui amat animam suam, subintelligitur in hoc mundo, et quando subditur. {5.1220} Perdet eam. Intelligitur in futuro. Et quod debeamus ipsum imitari in passione, ostendit per rationem dic.
marg.| {4 } Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quasi dicat Rationabile est quod minister sequatur dominum, et cum hoc ostendit huius sequele premium ipsam, s. beatitudinem, dic.
marg.| {5 } Et ubi sum ego, etc. Quia Christus inquantum Deus, est essentialiter ipsa beatitudo, et quantum ad humanitatem erat actu beatus in anima, que est principalior pars hominis, ideo ipsa anima aliquando nominatur homo ut habetur 10. Ethic.
marg.| {6 } Si quis mihi ministraverit. Obediendo mandatis meis.
marg.| {7 } Honorificabit   eum   pater meus. Honor enim datur homini ab alia hominibus in vita presenti in testimonium virtutis, sed honor datur hominibus a Deo in gloria celesti in premium virtutis.
marg.| {8 } Nunc   anima mea turbata est. Hic ostenditur qualiter Christus glorificatus est a patre. Et dividitur in duas, quia primo ponitur huius glorie petitio. Secundo subditur ipsius promissio, ibi. Venit ergo. Circa primum Christus premittit sue petitioni ostensionem affectionis naturalis, ad declarationem vere humanitatis in ipso, di. Nunc anima mea turbata est. Turbari enim aliquid dicitur quando commovetur. Ideo mare motum dicitur turbatum. In Christo autem pars sensitiva dimittebatur agere quod erat sibi proprium, ideo imminente passione affectus sensitivus commovebatur timore ex horrore naturali, et hoc est quod dicitur hic turbatio anime. tamen ista turbatio non erat contra rationem, sed magis conveniens rationi, et per rationem excitata, ad ostendendum veritatem humane nature ut dictum est, et ad merendum nostram redemptionem, sicut et alie afflictiones Christi. Et quia dixerat alios imitari mortem suam, ne forte aliquis ei diceret, secure potes mortem subire, quia nihil mali sentis, ideo contrarium voluit ostendere per talem turbationem, et per consequens non est recedendum ab eius imitatione propter naturalem horrorem.
marg.| {9 } Et quid dicam ? Quasi dicat secundum appetitum sensitivum faciam hanc petitionem.
marg.| { 10 } Pater salvifica me ex hac hora. Liberando me a passione imminente. Verumtamen, quia secundum appetitum rationalem qui dominabatur in eo, volebat pati propter patris obedientiam ; et propter humani generis salutem, ideo aliter loquitur dic.
marg.| { 11 } Sed propterea veni in hanc horam. Quasi dicat Ad hoc veni in mundum, ut patiar propter predicta, ideo orando dicit.
marg.| {5.1221} {1 } Pater clarifica nomen tuum. Id est, fac illud in quo relucet gloria tui nominis scilicet passionem filii in qua ipse pater est clarificatus, et per consequens filius, qui est idem cum patre in substantia, quia per passionem filii divulgatam per apostolorum predicationem, notitia patris et filii et spiritussancti diffusa est per totum orbem.
marg.| {2 } Turbe ergo. Hic ponitur glorie petite promissio et dividitur in tres quia primo ponitur vox patris gloriam promittentis, secundo opinio turbe de illa voce varie sentientis, ibi. Turbe ergo tertio expositio prolate vocis, ibi. ResponditIesus. Circa primum sciendum, quod illa vox fuit formata a tota trinitate, cum eius opera sint indivisa, veruntamen dicitur vox patris, quia fuit formata ad representandum personam eius et hoc est quod dicitur. Venit ergo vox de. a Deo patre modo predicto.
marg.| {3 } Clarificavi   . Quia Christus non clarificavit semetipsum, ut pontifex fieret ut dicitur Heb. 5.b. sed pater glorificavit eum primo in miraculis in vita Christi factis.
marg.| {4 } Et iterum   clarificabo   . Quia postea clarificavit eum in morte per signa divinitatis ostensa, resuscitando eum et exaltando eum ad celum.
marg.| {5 } Turba   autem   . Hic ponitur opinio diversa de illa voce, in illa enim turba aliqui erant magis rudes, qui tantum sonum vocis perceperant non significationem, et quantum ad illos dicitur. Turba ergo que stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse, id est aliquid per modum soni confusi.
marg.| {6 } Alii   autem   . Magis perspicaces intellexerunt articulationem vocis et isti.
marg.| {7 } Dicebant angelus ei loquutus est. Credebant enim eum esse purum hominem et ideo dicebant angelum ei loqui sicut aliquando in scriptura dicitur, quod angeli prophetis loquebantur.
marg.| {8 } Respondit Iesus. Hic ponitur expositi audite vocis et dividitur in tres quia primo ponitur Christi expositio, secundo Iudeorum, contradictio, ibi. Nos audivimus. tertio Christi responsio, ibi. Adhuc modicum. in prima parte ostendit Christus, quod non erat tonitruum nec sonus confusus sicut aliqui credebant, sed vox divina propter instructionem populi circunstantis, ut cognoscerent ipsum Iesum esse verum Christum, cui de celo dabatur testimonium et hoc est quod dicitur.
marg.| {9 } Non propter me vox hec. Quia vox fit propter instructionem alicuius, Christus autem instructione non indigebat secundum quod Deus similiter nec inquantum homo, quia ab instanti conceptionis omnia perfecte cognovit que cognoscit Deus scientia visionis, ideo vox illa non est facta propter eius instructionem, quia sciebat se per passionem glorificandum a patre.
prol.| {5.1222} { 10 } Sed propter vos, id est propter instructionem vestram.
marg.| { 11 } Nunc iudicium est mundi, id est iudicium discretionis, quia tempore passionis Christi discreti sunt fideles credentes ab obstinatis per infidelitatem, in futuro autem erit iudicium condemnationis infidelium et premiationis credentium. Vel aliter. Nunc iudicium est mundi, id est pro mundo, inquantum ex divina sententia mundus a potestate diaboli ereptus est in passione Christi ideo subditur.
marg.| { 12 } Nunc princeps huius mundi. Diabolus enim hic dicitur mundi princeps, non quod sit dominus substantie mundi, sed hominum mundi aliter viventium inquantum se subiiciunt ei per peccatum dicitur autem eiectus diabolus per passionem Christi, per quam aperta est ianua glorie, et sic diabolus non potest impedire sanctos a consequutione glorie sicut faciebat ante, tamen permittitur tentare homines ad exercitium et meritum electorum.
marg.| { 13 } Et ego si exaltatus, etc, scilicet in cruce, ubi exaltatus est, moriens in aere debellando aereas potestates. Dicitur etiam in cruce exaltatus, quia per hoc meruit glorificationem et exaltationem sui corporis et subiecta est sibi multitudo gentium per fidem, ut habetur Philip. 2.b. Propter quod et Deus exaltavit illum etc. sequitur. Et omnis lingua confiteatur quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris.
marg.| { 14 } Omnia   traham   ad   meipsum   . Ex amore enim in cruce ostenso ad genus humanum habet vim attractivam omnium mentium.
marg.| { 15 } Hoc autem   dicebat etc. Ista sunt verba evangeliste interpretantis quid Christus intelligeret per illam exaltationem, s. suam crucifixionem.
marg.| { 16 } Respondit. Hic ponitur Iudeorum contradictio arguentium ex eius morte audita, quod ipse non esset Christus dicentium.
marg.| { 17 } Nos   audivimus   ex   lege,   quia Christus, etc. Nomine legis Iudei aliquando accipiunt totum vetus Test. et non solum quinque libros Moysi, qui appropriate dicuntur lex in prophetis autem fit mentio de eternitate Christi ut patet Isa. 9.b. Et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius Deus fortis pater futuri seculi princeps pacis multiplicabitur imperium et pacis non erit finis similiter Dan. 6.g. Potestas eius potestas eterna, etc. et Mich. 5.a. Et tu Bethleem Ephrata, etc. sequitur. Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel. et egressus eius ab initio a diebus eternitatis talis permanentia videtur contrariari morti ideo arguunt.
marg.| { 18 } Et   quomodo   tu   dicis, etc.   exaltari   , id est mori in cruce, quasi dicat Si tu loqueris de teipso, sequitur quod tu non sis Christus qui manet in eternum. Si autem loqueris de alio, dic nobis, quis est iste filius hominis. licet autem {5.1223} Christus non vocaverit se in isto loco filium hominis, tamen communiter sic se vocabat, et ideo Iudei repetendo verba eius hoc addiderunt. Si autem queratur qualiter Iudei intellexerunt, quod Christus suam futuram crucifixionem vocaret exaltationem. Dicendum quod proverbium erat apud Iudeos, quod crucifixio vocabatur exaltatio, et adhuc homines tali modo loquendi utuntur sicut cum aliquis imprecatur alteri suspensionem, dicit ei, tu sis in alum elevatus.
marg.| {1 } Dixit ergo eis Iesus. Hic ponitur Christi responsio in qua commendat eos de aliquali cognitione Christi per scripturas, quantum ad eius eternitatem, sed ostendit eam imperfectam, dicens.
marg.| {2 } Adhuc   modicum lumen etc. Quia non intelligebant mortem Christi et passionem in humanitate stare simul cum deitatis eternitate, et tamen utrumque ponit scriptura de Christo, de eternitate iam dictum est : De eius passione scribitur Esa. 53.b. Tanquam ovis ad occisionem ducetur, etc. Et secundum antiquos doctores Hebreorum totum illud ca. de Christo ad literam intelligitur ab illo loco qui ponitur cap. precedenti. Ecce intelliget ser. meus, etc. similiter Dan. 9.g. expresse predicitur passio Christi. Et post hebdomadas 72. occidetur Christus, et ideo monet nos ad querendum perfectam cognitionem de Christo dicens.
marg.| {3 } Ambulate. Id est, in cognitione proficite.
marg.| {4 } Dum   lucem habetis   . Id est, me presentialiter, qui sum lux illuminans veritatem doctrine et lumen gratie.
marg.| {5 } Ut   tenebre   vos non   comprehendant   . Scilicet, ignorantie et culpe.
marg.| {6 } Et qui ambulat in tenebris, scilicet predictis.
marg.| {7 } Nescit quo   vadat   . Quia declinavit a rectitudine vie.
marg.| {8 } Dum lucem habetis, credite in lucem, id est meipsum.
marg.| {9 } Ut filii   lucis   sitis. Per imitationem et gratie adoptionem.
marg.| { 10 } Hec   loquutus   est eis   Iesus,   et abiit. Quia non recipiebant eius doctrinam.
marg.| { 11 } Et   abscondit   se ab eis. Eodem modo et eisdem causis sicut dictum est e. 8. et 10. Sed non videtur verum quia supra se abscondit, eo quod vellent occidere eum, hic autem non dicitur hoc. Dicendum quod ipse videbat cogitationes eorum ad hoc tendentes, licet adhuc non pro rupissent in opere, et ideo voluit eos prevenire se abscondendo quia nondum venerat hora passionis sue.
prol.| {5.1224} { 12 } Cum autem. Hic ponitur Iudeorum infidelitas et obstinatio, et dividitur in duas, quia primo predicta obstinatio ostenditur, secundo a Christo arguitur, ibi. Iesus autem clamavit. Prima in duas, quia primo ostenditur obstinatio non credentium, secundo defectus Iudeorum Christo credentium, ibi : Veruntamen ex principibus. Dicit igitur in prima parte sic evangelista. Cum autem tanta signa etc. In miraculis, in doctrina, et in revelatione secretorum cordis, et futurorum contingentium, per que declara erat eius divinitas.
marg.| { 13 } Non   credebant   in eum. Et in hoc implete sunt prophetarum scripture, eorum obstinationem predicentium, et hoc est quod dicitur.
marg.| { 14 } Ut sermo   Isaie prophete impleretur   . Ly. ut non tenetur hic causaliter, sed consequutive tantum, quia ex Iudeorum obstinatione, impletio sequuta est Isaie prophetedicentis.
marg.| { 15 } Domine quis, etc. Quasi dicat pauci valde, quia pauci de Iudeis crediderunt comparative. Et bene dicit auditui nostro, quia prophete non cognoverunt mysterium Christi per visum rei in se, quia adhuc erat futurum. Nec viderunt illud in divina essentia sed tantum cognoverunt per revelationem. Et talis revelatio ex parte Dei revelantis vocatur loquutio, ex parte prophete intelligentis vocatur auditio.
marg.| { 16 } Et   brachium domini   cui   revelatum   est ? i. filius Dei naturalis, qui est virtus operativa patris, qui inquantum Deus omnia fecit per verbum. Et si ita esset in hominibus, quod per verbum suum facerent quidquid vellent, verbum hominis brachium eius diceretur. Inducit etiam Evangelista aliam scripturam Isaie di.
marg.| { 17 } Propterea non   poterant credere   . Hec impossibilitas non est absoluta, sed tantum ex suppositione, s. supposito, quod haberent voluntatem obstinatam in malo, sicut de aliquo dicitur. Iste non potest illum diligere, quando habet voluntatem fixam in odio eius.
marg.| { 18 } Quia iterum   dixit   Isaias   . Cap. 6.c. licet verba sint aliquantulum mutata.
marg.| { 19 } Excecavit oculos   eorum. Subtrahendo lumen gratie propter eorum malitiam, quia avertebant se ab hac luce.
marg.| { 20 } Et   induravit   cor eorum. Quia subtractionem divine gratie, que cor mollificat per devotionem, sequitur cordis induratio per cordis obstinationem.
marg.| { 21 } Ut non   videant   oculis, scilicet mentalibus.
marg.| {5.1225} {1 } Et non etc.   et   sanem   eos. Quia ista non possent fieri nisi gratia Dei preveniente.
marg.| {2 } Hec dixit   Isaias,   quando   vidit gloriam   eius. Hoc addit evangelista, quia Isa. 6.a. premittitur verbis predictis declaratione Christi et gloria, cum dicitur. Vidi dominum sedentem super solium excelsum, etc.
marg.| {3 } Verumtamen. Hic ostenditur defectus Iudeorum Christo credentium, qui imperfecti erant in fide, quia non solum requiritur credulitas cordis sed etiam confessio oris, secundum quod dicitur Rom. 10.b. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem, ipsi autem licet in Christo crederent, tamen confiteri non audebant, et hoc est, quod dicitur ; Verumtamen multi ex principibus. Id est, ex legisperitis et sacerdotibus.
marg.| {4 } Multi ex   principibus crediderunt   in eum. Propter miracula et propter impletionem scripturarum.
marg.| {5 } Sed propter   Phariseos etc.   ut de   synagoga   non   eiicerentur   . Quia conspiraverunt,quod confitentes ipsum esse Christum excommunicarentur, et de societate Iudeorum expellerentur, quod erat apud eos ignominiosum, ut supra dictum est c. 9. Verumtamen omnes tales pene si pro iustitia sustineantur sunt meritorie. Causa vero quare hoc meritum fugerunt erat superbia, ideo subditur.
marg.| {6 } Dilexerunt   enim   gloriam   hominum   . Id est, honorem mundanum.
marg.| {7 } Magis   quam   gloriam   Dei. Id est, meritum pro quo gloria Dei redditur.
marg.| {8 } Iesus autem. Hic consequenter eorum infidelitas arguitur a Christo, et dividitur in tres, quia primo inducit eos ad credendum, secundo ostendit fidei fructum, ibi. Et lux. tertio incredulitatis supplicium, ibi, Et si quis audierit. In prima igitur parte dicitur sic : Iesus autem clamavit. Ad denotandum magnitudinem dicendorum et sui affectus ad salutem {5.1226} hominum.
marg.| {9 } Et dixit :   Qui   credit   in me, non   credit   in me. Scilicet, solum aliter esset contradictio, ideo sequitur.
marg.| { 10 } Sed in eum, qui   misit   me. Quia una est fides patris et filii, et una visio que succedit fidei, ideo sequitur.
marg.| { 11 } Et qui   videt   me. Pater enim et filius sunt unum in substantia, distinguuntur autem in proprietate relativa. Hec autem est natura relativorum, quia cognito uno cognoscitur et reliquum, cum sint simul natura in intellectu.
marg.| { 12 } Ego lux. Hic ponitur fidei fructus, cum dicitur : Ego lux veni, in mundum ut omnis, quicredit in me, in tenebrisnonmaneat, scilicet ignorantie, culpe et gehenne, hic est fructus gloriosus talia evadere, et bona contraria obtinere.
marg.| { 13 } Et si quis   audierit   . Hic describitur pena incredulorum cum dicitur : Et si quis audierit verba mea. Aure corporis, sed non cordis.
marg.| { 14 } Et non custodierit. Manens in infidelitate.
marg.| { 15 } Ego non   iudico   eum. Scilicet, in isto primo meo adventu, cuius causa subditur. { 16 }   Non enim   veni,   ut   iudicem mundum   . In adventu primo.
marg.| { 17 } Sed ut   salvificem mundum   . Sustinendo iudicium condemnationis et mortem.
marg.| { 18 } Qui spernit me, et non accipit verba mea. Per fidem.
marg.| { 19 } Habet qui   iudicet   eum. Et ostendit, quis sit iste iudex. quasi dicat
marg.| { 20 } Sermo quem   loquutus   . Sicut enim lex civilis dicitur iudicare latronem inquantum ostendit eum dignum iudicio et et condemnatione, sic facta Christi, et eius doctrina iudicabunt infideles, quia ostendent eos dignos condemnatione, sed quia ipsemet Christus iudicabit effective in adventu secundo, ideo sequitur.
marg.| { 21 } Quia ego ex   meipso   . Propter hoc enim sermo Christi ostendit infideles condemnabiles, quia procedit ex infallibili veritate, scilicet a Deo patre, ideo subditur.
marg.| {5.1227} {1 } Ipse mihi mandatum dedit quid   dicam   . Quia Christus inquantum homo minor est patre, et sic accepit ab eo mandatum in cuius executione non potest deficere a regula voluntatis divine quia humanitas Christi tanquam instrumentum divinitatis coniunctum in nullo movetur nisi secundum ipsius motum.
marg.| {2 } Et scio quia mandatum eius vita eterna est. Scilicet virtualiter, inquantum observatio mandatorum Dei deducit ad vitam eternam, secundum illud Mt. 19. ca. Si vis ad vitam ingredi, serva man.
marg.| {3 } Que ergo ego. Hoc concludit ad ostendendum quod humanitas sua non poterit obliquari a regula divine veritatis, ut patet per predicta.
prol.| Occasione cuiusdam dicti in hoc ca. queritur, utrum principes Iudeorum credentes in Christum ante eius passionem peccarent mortaliter non confitendo suam fidem. Et arguitur primo quod non quia omittere illud quod vertitur in scandalum et turbationem aliorum, non est peccatum mortale sed magis videtur meritorium, quia dicit apostolus. 1. Cor. 10.g. Sine offensione estote Iudeis et gen. Confessio autem sue fidet fuisset in scandalum seu turbationem aliorum ergo, etc. Item aliqui de istis fuerunt valde boni et iusti, ut Nicodemus et Ioseph ab Arimathia qui erit discipuli Christi occulti, et ideo non est verisimile, quod tacuissent a sue fidei confessione, si fuisset hoc peccatum mortale. Contrarium arguitur per illud quod dicitur Roman. 10.b. Corde enim creditur ad iustitia, ore autem confessio fit ad salutem. Et sic videtur quod confessio fidei sit necessaria ad salutem sicut et ipsa fides et per consequens eius omissio peccatum mortale est. Responsio. Aug. diffiniens peccatum mortale dicit quod peccatum transgressio est legis divine et celestium inobedientia mandatorum : et ideo omissio confessionis fidei non est peccatum mortale, nisi in casu in quo confessio ei opposita cadit sub precepto divino : ipsa autem confessio cum sit actus virtutis, {5.1228} non cadit nisi sub precepto affirmativo preceptum autem affirmativum licet non obliget ad semper, obligat tamen pro tempore et loco, videlicet quando omissio actus qui cadit sub precepto, est contra charitatem Dei vel proximi : et hoc modo omissio confessionis fidei contra charitatem Dei est quando per hoc subtrahitur honor Deo debitus, utpote quando per hoc creditur quod talis fides non sit vera. Etiam contra charitatem proximi, quando per hoc proximi salus impeditur et hoc est quando per hoc quod aliquis maioris status, fidem suam non confitetur, alii simpliciores a fide vel fidei confessione tempore debito avertuntur Propter utrunque istorum principes Iudeorum de quibus queritur mortaliter peccabant, primo cum essent legisperiti et sacerdotes in scripturis exercitati, ut supra dictum est, per hoc quod ex timore fidem suam de Christo non confitebantur, fides illa ab aliis non vera, sed falsa reputabatur : per hoc etiam alii inferiores dictis et factis sacerdotum inherentes a fide Christi avertebantur, et sic patet quod omissio confessionis fidei in ipsis erat contra charitatem Dei et proximi. Item alia ratione peccabant, quia tenebantur ex officio docere populum de his que sunt necessaria ad salutem, cuiusmodi erat fides Christi : et ideo taciturnitas illa non potest a peccato accusari. Et hoc innuit evangelista reddens causam taciturnitatis ipsorum di. Dilexerunt enim magis gloriam hominum, quam gloriam Dei. Ad primum dicendum, quod confessio fidei quando est ad turbationem hominum et ad nullam utilitatem, est omittenda, secundum quod dicit dominus Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, etc. Sed si ex confessione fidei speratur aliqua utilitas, aut etiam adsit necessitas, scandalum infidelium est contemnendum sicut dicit dominus Mt. 15.b. de scandalo Phariseorum. Sinite illos scilicet turbari, quia ceci sunt et duces cecorum. Ad secundum, dicendum, quod etiam apostoli ante confirmationem spiritussancti mortaliter peccaverunt, ut patet de negatione Petri et ideo non est mirum, si alii inferiores quantumcunque iusti similiter peccaverunt, quia non erant confirmati.
Numérotation du verset Io. 12,moraliter 
marg.| {5.1211} {1 } Iesus ergo ante sex dies   Pasche   . Alcuinus. quod ante sex dies venit {5.1212} Bethaniam, significat quod ille qui sex diebus omnia fecerat, et sexto die hominem creaverat, ipse sexta mundi etate, sexta feria, sexta hora redimere mundum venerat.
Numérotation du verset Io. 12,moraliter 
marg.| {5.1213} {5 } Maria ergo accepit libram unguenti. Exponatur sicut supra Mt. 26. et Mar. 14.
Numérotation du verset Io. 12,moraliter 
marg.| {5.1215} {9 } Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Iudeis, et credebant in Iesum. Aug. O ceca sevitia, quasi dominus suscitare potuerit mortuum {5.1216} et non possit occisum, ecce utrumque dominus fecit, nam Lazarum mortuum et seipsum occisum suscitavit.
marg.| { 10 } In crastinum   autem   turba multa. Exponatur sicut supra Mar. 21.a. et Mar. 11.a. Erant gentiles quidam, etc. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,moraliter 
marg.| {5.1217} † Domine volumus Iesum videre. Aug. Ecce volunt eum Iudei occidere, et gentiles videre, sed et illi ex Iudeis erant qui clamabant. Benedictus qui venit in nomine Domini. Ecce isti {5.1218} ex circuncisione, et illi ex preputio velut duo parietes de diverso venientes et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes, ideo sequitur.
marg.| { 17 } Venit   hora,   ut clarificetur filius hominis. Clarificatus enim in {5.1219} ecclesia ex Iudeis et gentibus collecta ; Quod sequitur morale est usque ibi.
Numérotation du verset Io. 12,moraliter 
marg.| {5.1221} { 13 } Et ego si   exaltatus fuero   a   terra   omnia   traham   ad   meipsum   . Nam amore quo pro nobis passus est trahit nos ad ipsum, sicut magnes lapides attrahit {5.1222} ad se ferrum, et sic omnia trahit ad se nam homo dicitur omnis creatura, Mar. ult. d. Predicare evangelium omni creature, i. omni homini, sicut fuit expositum ibi.
Numérotation du verset Io. 12,moraliter 
marg.| {5.1223} {1 } Dixit ergo eis Iesus. Adhuc   modicum   lumen, etc.   Moral. Attritus {5.1224} de peccatis modicum lumen habet. propter quod usque ad contritionem perfectam debet procedere, ne comprehendant eum tenebre per recidivum mortalis culpe.
Numérotation du verset Io. 12,moraliter 
marg.| {5.1225} {6 } Dilexerunt   enim gloriam hominum magis   quam   gloriam   Dei. Isti hodie multos habent sequaces scilicet, pro mundi gloria se et sua prodigaliter exponentes, et parum aut nihil pro promerenda Dei gloria facientes : Iesus autem clamavit. Sequitur.
prol.| {5.1226} { 12 } Ego lux in mundum veni. Propter quod accedens ad eum per fidem et devotionem ab eo illuminatur ad salutem, ab eo vero recedens obtenebratur ad gehennam.
marg.| { 16 } Non   enim veni, etc.   iudicem mundum. Id est, condemnem, proprium enim delictum condemnat quemlibet peccatorem.
Numérotation du verset Io. 12,ADDITIO I. 
marg.| {5.1227} In ca. 12. Ubi dicitur in postilla. Sciendum etiam, quod ista portatio pecunie in via non pertinet ad perfectionem.
prol.| Non repugnat perfectioni habere seu portare pecuniam, licet consilium domini de dimissione bonorum temporalium sit utile ad vitam eternam facilius consequendam. Cuius ratio est. Nam secundum Tho. secunda secunde. q. 185. ar. 6. in responsione ad primum arg. Perfectio Christiane vite non consistit essentialiter in paupertate voluntaria, sed voluntaria paupertas operatur instrumentaliter ad perfectionem vite. Unde non oportet, quod ubi est maior paupertas, sit ibi maior perfectio, quinimo potest esse summa perfectio cum magna opulentia. Nam Abraham cui dictum est Gene. 17.a. Ambula coram me, et esto perfectus legitur quamplurimum dives fuisse. Si autem ex hoc arguatur inutile esse consilium domini de paupertate, cum Abraham divitias possidens fuit perfectus. Ad hoc dicendum secundum Tho in tract. de perfectione vite spiritualis, quod idcirco consilium paupertatis datur quia pauperes liberiores sunt a sollicitudinedivitiarum, et securiores ab illis vitiis que in acquirendispecuniisquandoque contingunt que sunt impedimenta perfectionis. Ex quo sequitur, quod magna fuit virtus seu perfectio Abrahe et David et similium, qui etiam divitias possidentes a divitiis liberum animum habuerunt, sicut magna fuit virtus Samsonis, qui absque armis cum sola mandibula asine multos prostravit hostes, ut Iudic. 15.c. Nec ex hoc sequeretur inutiliter dari consilium militi, ut ad bellum precedens arma sumeret ad hostes vincendos. vincere enim sine armis licet sit possibile et valde virtuosum, est tamen de raro contingentibus similiter est de possidentibus divitias respectu perfectionis vite, unde Eccle. 31.a. cum dicit. Beatus est divesquiinventus est sine macula etc. et intra. Quis est hic et laudabimuseumfecit enim mirabilia in vita sua, etc. Mirabilia enim facit seu miranda, non autem impossibilia, qui in divitiis vivens divitiis affluentibus cor non apponit. Ex quibus ad propositum dici posset, quod {5.1228} Christus qui paupertatem voluntariam sepe commendavit volens docere apostolos quod etiam sine tali paupertate perfectio vite posset acquiri, idcirco pecuniam in via portabat. Si autem obiiciatur de hoc quod Mt. 10.b. dicitur apostolis qui in ecclesia perfectiorem locum tenent. Nolite possidere aurum, nec argentum, nec pecuniam in zonis vestris. Ad hoc dicendum, quod illa verba domini ad literamAugust. in libro de consensu evangelistarum exponit, ut intelligentur non precipiendo, sed magis permittendo, permittit enim eis ut absque auro et argento et aliis sumptibus ad predicandum irent accepturi vite sumptus ab his quibus predicabant, unde subdit. Dignus operarius cibo suo. Ita tamen, quod si aliquis propriis sumptibus predicatione evangelii uteretur, ad sapere rogationem pertinet sicut Paulus de seipso, dicit 2. Cor. 11.b. Chrys. etiam aliter exponit predicta verba ut intelligantur illa dominum discipulis precepisse quantum ad illam missionem tantum, qua mittebantur ad predicandum Iudeis, ut per hoc excitarentur ad confitendum de virtute ipsius qui eis absque sumptibus provideret, quod consonat cum hoc quod dicitur Luc. 22.d. Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? Unde ex predictis verbis non obligabantur apostoli, nec successores (qui prout dicit glo. Luc. 10. sunt episcopi) ad non portandam seu habendam pecuniam tanquam ad illa que repugnant perfectioni, unde prout dicit sanctus Tho. ubi, supra in responsione. 2. arg. Stultum autem videtur dicere, quod tot sancti pontifices, sicut Anastasius, Ambro. Aug. illa precepta transgressi fuissent si ad illa servanda se crederent obligari. Illud autem ca. Exiit qui seminat, etc. per postil. allegatum, facit ad predicta, primo quia pluries, ibi dicit paupertatem esse viam perfectionis vel ad perfectionem, et per consequens non est perfectior : secundo quia hoc quod dicit quod Christus condescendens infirmis pecuniam portabat, sicut et in fuga, etc. intelligendum est quod si apostoli adhuc infirmi vel etiam alii crederent summam paupertatem{5.1229} esse necessariam ad salutem. forte retrocederent sicut de illo adolescente legitur Mt. 19.c. et ideo talibus condescendens apostolos docebat exemplo, quod etiam sine tali paupertate posset quis acquirere perfectionem, et similiter posset dici de fuga.
Numérotation du verset Io. 12,ADDITIO II 
marg.| In eo. cap. Ubi dicitur in postilla. Dicendum quod hoc erat, quia Lazarus erat nobilis homo.
prol.| Miraculum Lazari inter cetera miracula Christi maius fuit, et ideo notabilius, Unde supra eo. c. dicitur quod turba multa venerunt, ut Lazarum {5.1230} viderent, quem suscitavit a mortuis. Quod non sic legitur de aliis miraculis.
prol.| REPLI In c.12. Ubi inquirit Postil. quare contra Lazarum movebantur Iudei, ut cogitarent eum interficere. Respondet quia fuit vir nobilis et famosus, ideo eius resuscitatio fuit famosior et infidelibus plus odiosa. Burg. opponit, quod illud non fuit propter nobilitatem Lazari, sed propter nobilitatem miraculi, quia fuit maximum miraculum Christi. Sed non video quare fuit maius miraculum quam suscitatio filii vidue et filii archisynagogi :



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_12)

Notes :