Capitulum 13
Numérotation du verset
Io. 13,1
Ante diem1 festum Pasche,
1 diem CorS1 P14417 Rusch Clementina ] + autem Li449@ Li449 Weber
sciens Iesus quia venit hora eius2
2 hora eius
Li449@
Li449
Rusch
] inv. ΩJ
Weber
ut transeat
ex hoc mundo
ad Patrem, cum dilexisset suos
qui erant in mundo
in finem dilexit eos.
Numérotation du verset
Io. 13,2
Et cena facta,
cum diabolus iam misisset3
3 misisset
CorS1*
] inmisisset Φ, misit
CorS1
²
in cor4
4 cor
Li449@ CorS1 Rusch
] corde
Weber
, + Iude ΩJ* (rubr. cancel.)
ut traderet5 eum
5 traderet] tradat
CorS1
Iudas Simonis Scariothis,
Numérotation du verset
Io. 13,3
sciens6 quia omnia dedit ei Pater in manus
6 cum diabolus... Scariothis sciens] in cor Symonis Iude Schariotis ut traderet eum sciens
CorS1
(grec. sic habet
),
in cor Iude Symonis Scariotis ut traderet eum sciens etc.)
Cor3
et quia a Deo exivit
et ad Deum vadit,
Numérotation du verset
Io. 13,4
surgit a cena
et deponit7 vestimenta sua. Et cum accepisset linteum
7 deponit
Rusch
] ponit
Li449@
Li449
Weber
precinxit se.
Numérotation du verset
Io. 13,5
Deinde misit8
8 misit
Li449@
Li449
Rusch
] mittit
Weber
aquam in pelvim et cepit lavare pedes discipulorum
et extergere
linteo
quo erat precinctus.
Numérotation du verset
Io. 13,6
Venit ergo ad Simonem Petrum
et dicit ei Petrus:
Domine,
tu mihi
lavas pedes?
Numérotation du verset
Io. 13,7
Respondit
Iesus et dixit9 ei: Quod ego facio
9 dixit
Li449@
Li449
Rusch
] dicit
Weber
tu nescis modo. Scies autem postea.
Numérotation du verset
Io. 13,8
Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in eternum.
Respondit ei Iesus10:
10 ei Iesus
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
Si non lavero te
non habebis11 partem mecum.
11 habebis
Li449@
Li449
Rusch
] habes
Weber
Numérotation du verset
Io. 13,9
Dicit ei Simon Petrus:
Domine, non tantum pedes meos
sed et manus
et caput.
Numérotation du verset
Io. 13,10
Dicit ei Iesus: Qui lotus est
non indiget nisi ut pedes lavet12 sed est mundus totus.
12 nisi ut pedes lavet
Li449@ Li449 Rusch
] ut lavet
Weber
Et vos mundi estis sed non omnes.
Numérotation du verset
Io. 13,11
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes.
Numérotation du verset
Io. 13,12
Postquam ergo lavit pedes eorum
accepit vestimenta sua.
Et13 cum recubuisset
13 Et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
iterum dixit eis:
Scitis quid fecerim vobis?
Numérotation du verset
Io. 13,13
Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis,
sum etenim.
Numérotation du verset
Io. 13,14
Si ergo ego lavi pedes vestros14
14 pedes vestros
Rusch
] inv.
Li449@
Li449
Weber
Dominus
et magister
et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Numérotation du verset
Io. 13,15
Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis
ita et vos faciatis.
Numérotation du verset
Io. 13,16
Amen amen dico vobis15,
15 Amen dico vobis
CorS2 (
Paris. et al. sic
)
] Amen dico
CorS2 (
Senonensis ubique:
AMEN DICO
)
non est servus maior domino suo, neque16 apostolus maior eo qui misit illum.
16 neque Li449
Rusch Weber
] nec
Li449@
Numérotation du verset
Io. 13,17
Si hoc17 scitis
17 hoc
Rusch
] hec
Li449@
Li449
Weber
beati eritis si feceritis ea.
Numérotation du verset
Io. 13,18
Non de omnibus vobis dico.
Ego scio quos elegerim,
sed ut adimpleatur18 Scripturaa: Qui manducat meum19 panem levabit20 contra me calcaneum suum21
.
0 Cf. Ps. 40, 10.
18 adimpleatur
Li449@ Li449 Rusch
] impleatur
Weber
|
19 meum
Li449@ Li449
ΩJ
CorS1
(grec. [μου: ℵ B C L 33 8921241 pc ])
Rusch
] mecum
CorS1
(al.) Cor3 (grec. [μετ εμου: Papyrus66 ℵ A D W Θ Ψ etc.])
Weber
|
20 levabit
Li449@
Li449
Rusch
] levavit
Weber
|
21 contra me - calcaneum suum
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
|
Numérotation du verset
Io. 13,19
Amodo dico vobis
priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis22 quia ego sum.
22 cum factum fuerit - credatis
Li449@ Li449 Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
Io. 13,20
Amen amen dico vobis,
qui accipit
si quem23 misero me accipit. Qui autem me accipit accipit eum qui me misit.
23 quem] que
Li449@
Numérotation du verset
Io. 13,21
Cum hec dixisset
Iesus turbatus est spiritu
et protestatus est
et dixit:
Amen amen dico vobis, quia unus
ex vobis
tradet me24.
24 tradet me
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
Numérotation du verset
Io. 13,22
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli25 hesitantes de quo diceret.
25 ad invicem - discipuli
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 13,23
Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius
in sinu Iesu
quem diligebat Iesus.
Numérotation du verset
Io. 13,24
Innuit ergo huic Simon Petrus et dixit26 ei:
26 dixit
Rusch
] dicit
Li449@
Li449
Weber
Quis est de quo dicit?
Numérotation du verset
Io. 13,25
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu
dicit ei: Domine, quis est?
Numérotation du verset
Io. 13,26
Respondit Iesus: Ille est cui ego intinctum panem27 porrexero et cum intinxisset panem,
27 panem Li449@ Rusch Weber] + ego Li449@
dedit Iude
Simonis Scariothis.
Numérotation du verset
Io. 13,27
Et post buccellam introivit28 in eum29 Satanas.
28 introivit
Li449@ Rusch
] tunc
praem.
Li449
Weber
|
29 eum
Rusch
] illum
Li449@
Li449
Weber
|
Et dixit30 ei Iesus: Quod facis, fac citius.
30 Et dixit
Rusch
] Et dicit
Li449@ Li449
, dicit
Weber
Numérotation du verset
Io. 13,28
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
Numérotation du verset
Io. 13,29
Quidam enim putabant quia loculos habebat
Iudas quod dixisset31 ei Iesus: Eme ea que opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut32 aliquid daret.
31 quod dixisset
Li449@ Rusch
] quia dicit
Li449 Weber
|
32 egenis ut
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
|
Numérotation du verset
Io. 13,30
Cum ergo accepisset ille
buccellam
exivit continuo.
Erat autem nox.
Numérotation du verset
Io. 13,31
Cum ergo exisset dixit33 Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis
33 dixit
Rusch
] dicit
Li449@
Li449
Weber
et Deus clarificatus est in eo.
Numérotation du verset
Io. 13,32
Si Deus clarificatus est in eo
et Deus clarificabit34 eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
34 clarificabit
Rusch Weber
] clarificavit
Li449@
Numérotation du verset
Io. 13,33
Filioli,
adhuc modicum vobiscum sum. Queretis me
et sicut dixi Iudeis
quo ego vado
vos non potestis venire.
Et vobis dico
modo.
Numérotation du verset
Io. 13,34
Mandatum novum do vobis,
ut diligatis
invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem.35
35 Et vobis dico... invicem
CorS1
(habet totum in greca littera)
Numérotation du verset
Io. 13,35
In hoc
cognoscent omnes quia discipuli mei estis36 si dilectionem habueritis ad invicem.
36 ut diligatis... discipuli
Cor3
(hoc totum in greca littera) | discipuli mei estis ΩJ
Rusch
] mei estis discipuli
Li449@ Li449
, mei discipuli estis
Weber
Numérotation du verset
Io. 13,36
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis?
Respondit37 Iesus:
37 Respondit
Rusch Weber
] + ei
Li449@
Li449
Quo ego vado non potes38 me modo39 sequi
38 potes] potestis
Li449
|
39 modo] mudo
cacogr. Rusch
|
sequeris autem postea.
Numérotation du verset
Io. 13,37
Dicit autem40 Petrus: Quare non possum te sequi modo41? Animam meam pro te pono42.
40 autem Rusch] ei Li449@ Li449 Weber
|
41 te sequi modo
Rusch
] te modo sequi
Li449@ Li449
, sequi te modo
Weber
|
42 pono Catena (Cbg133 Li449) Rusch] ponam Catena@ (Cbg Li449) Weber
|
Numérotation du verset
Io. 13,38
Respondit Iesus:
Animam tuam pro me pones43?
43 pones
Li449@
Li449
Rusch
] ponis
Weber
Amen amen dico tibi, non cantabit gallus
donec ter me44 neges45.
44 ter me P696
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
|
45 neges
CorS2
(aliqui)] negabis P696
CorS2
(vel pr. m., sec. cancel. ‘
VEL’
et add. marg.:
NON
)
|
Capitulum 13
Numérotation du verset
Io. 13,1
marg.|
{5.1229}
{1
}
Ante diem
festum
.
In parte precedenti evangelista descripsit occasionem mortis Christi hic incipit describere mortem eius. Et dividitur in duas quia primo describit, qualiter Christus imminente morte sua animos discipulorum confortavit : secundo mortem Christi describit c.18. ibi : Hec cum dixisset Iesus. Prima in tres, quia Primo ostenditur qualiter Christus confortavit discipulos exemplis secundo verbis c. se. Et ait disci sui. Nonconturbetur cor vestrum tertio orationum suffragiis. c. 17. Hec locutus : Prima in duas, quia primo ponitur imitabile Christi exemplum secundo defectus discipulorum ad imitandum, ibi. Hec cumdixisset Iesus. Prima in tres, quia primo factum describitur, secundo, eius utilitas ostenditur, ibi. Venit ergo ad Simonem. tertio, facti imitatio discipulis indicitur, ibi. Postquam ergo. Prima in duas quia primo premittitur affectus Christi ad discipulos secundo per factum instruit ipsos, ibi Et cena facta. Circa primum sciendum quod affectus Christi ad discipulos premittitur, ut eius factum magis gratum ostendatur, et discipuli eius libentius imitentur. Dicit ergo sic Ante diem festum. scilicet 14. luna in cuius vespera immolabatur agnus et incipiebat solennitas paschalis que celebrabatur luna 15. et secundum hunc modum in ecclesia solemnitates incipiunt a vespera precedentis diei.
marg.|
{2
}
Sciens
Iesus.
Ex quo patet quod non ignorans, nec involuntarius venit ad passionem, sed voluntarie obediens Deo patri.
marg.|
{3
}
Quia venit hora eius.
Non fatalis, sed a Deo patre determinata {5.1230} et hoc convenienter, ut immolatio agni qui tollit peccata mundi immediate post immolationem agni figuralis sequeretur, et sic veritas figure responderet.
marg.|
{4
}
Et
transeat
ex hoc
mundo
ad
patrem
.
Dicebatur enim Pascha Iudeorum transitus eo quod tunc angelus transiit per AEgyptum interficiens primo genita AEgyptiorum, et filios Israel servans : et similiter Pascha Christianorum dicitur transitus inquantum filius Dei per mortem transiit ad patrem non per loci mutationem, sed sicut dicitur a patre venisse assumendo nostram naturam mortalem, ita dicitur ad patrem rediisse faciendo ipsam consortem paterne glorie per immortalitatem in sua resurrectione.
marg.|
{5
}
Cum
dilexisset suos
.
In quo ostenditur eius dilectio gratuita, quia prior dilexit suos : ostenditur discreta quia ista dilectio specialis non fuit ad omnes, sed ad sibi familiares, cuiusmodi erant apostoli qui erant in mundo ostenditur hec dilectio necessaria, quia apostoli remanentes in periculo mundi indigebant consolatione divina.
marg.|
{6
}
In
finem
dilexit
eos.
Id est, in morte specialia signa dilectionis ostendit Vel aliter. In finem. Id est, perfecte animam suam pro eis ponendo.
marg.|
{7
}
Et cena facta.
Hic describitur imitabile factum, scilicet lotio pedum discipulorum suorum, ubi premittitur tempus et modus huius lotionis, cum dicitur. Et cena facta. Non est intelligendum, quod esset totaliter completa, quia postea dicitur. Et cum recubuisset, sed erat facta quantum ad hoc quod comederant agnum Paschalem, et tunc surrexit ad lavandum pedes discipulorum suorum, antequam daret eis {5.1231} sui corporis sacramentum, ad designandum quod spiritualis munditia requiritur ad percipiendum ipsum.
marg.|
{1
}
Cum diabolus
iam
misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Scariothis.
Die enim precedenti eum vendiderat suggestione diaboli hanc proditionem in cor ipsius mittentis.
marg.|
{2
}
Sciens quia omnia dedit ei pater in manus.
Ex quo patet in Christo plenitudo scientie et potestatis.
marg.|
{3
}
Et quia a Deo exivit et ad Deum vadit.
Hoc est iam supra expositum qualiter dicitur filius a Deo exisse, et ad Deum redire.
marg.|
{4
}
Surgit a cena.
Quia ministrare volebat.
marg.|
{5
}
Et ponit vestimenta sua.
Id est, deponit, ut convenientius hoc ministerium exhiberet.
marg.|
{6
}
Et cum accepisset lintheum precinxit se.
Et sic ad lavandum se optime disponit, nihil omittens de his que ad istud officium requiruntur, et sequitur simplex humilitatis ministerium, cum dicitur.
marg.|
{7
}
Deinde misit aquam in pelvim.
Propriis manibus, non per ministerium aliorum.
marg.|
{8
}
Et cepit lavare pedes discipulorum.
Lutosos, quia discalceati incedebant.
marg.|
{9
}
Et extergere lintheo quo erat precinctus.
Ut impleret humilitati officium.
marg.|
{
10
}
Venit ergo.
Hic ostenditur huius facti utilitas, et ostenditur hoc ex quadam concertatione Petri et Christi, per quod et ostenditur factum esse mysticum, dicit ergo : Venit ergo ad Simonem Petrum Secundum Origi. lotis aliis discipulis venit ultimo ad Petrum, quia cepit {5.1232} lavare a minoribus ex hoc sumens argumentum, quo dicitur. Cepit lavare pedes discipulorum. Et postea subdit. Venit ergo ad Simonem. Per hoc ostendens, quod alii iam erant loti. Sed non videtur verisimile, si transisset per omnes alios quia aliquis eorum vel plures recusassent hanc lotionem, sicut, et Petrus. Et ideo alii doctores dicunt, quod primo venit ad Petrum propter quod alii discipuli audita reprehensione Petri de hoc quod recusaverat eiusmodi lotionem, non fuerunt ausi eam ultra recusare. Quod ergo dicit evangelista : Cepit lavare. Et postea subdit ; Venit ergo ad Simonem. Non est per hoc intelligendum, quod alios laverit ante ipsum, sed evangelista prius dixit factum in generali, postea explicat modum in particulari, incipiens a Petro.
marg.|
{
11
}
Et dicit ei Petrus, Domine, tu mihi lavas pedes ?
Id est, vis lavare mihi peccatori, tu qui es filius Dei, quasi dicat nullo modo decet simile verbum dixit in principio sue conversionis. Luc. 5.b. Exi a me domine, quia homo peccator ego sum.
marg.|
{
12
}
Respondit
Iesus et dixit ei, Quod ego facio tu nescis modo.
quasi dicat non solum hoc facio propter pedum corporalium emundationem, sed propter humilitatis eruditionem, ut postea exposuit, ideo subdit.
marg.|
{
13
}
Scies autem postea.
Per hoc autem designavit mundiciam pedum spiritualium, qui sunt affectus mentis, que requiritur in eucharistie perceptione.
marg.|
{
14
}
Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in
eternum
.
Id est nunquam lavabis, acsi di. ego nullo modo sustinerem, licet autem Petrus faceret hoc bono zelo, tamen indiscrete hoc faciebat, quia cum Christus non posset errare, non debebat voluntati eius aliquo modo resistere, ideo sequitur.
marg.|
{
15
}
Respondit ei, Iesus. Si non
lavero
.
Si hoc intelligitur de lotione interioris macule, litera est plana, quia nullus potest habere partem cum {5.1233} Christo in gloria celesti, nisi lotus fuerit a macula peccati, secundum quod scribitur Apocalip. 21.g. Nihil coinquinatum intrabit in illam. Si autem intelligatur de lotione corporali pedum ipsius Petri, eodem modo est dicendum. Sicut enim aliquid est illicitum non ex natura sua, sed tantum quia prohibitum, ut patet de Iesu ligni vetiti primi parentis, ita similiter aliquid est necessarium ad salutem, non ex natura sui sed propter preceptum Dei vel prelati, et sic erat in proposito. Ex quo enim Christus volebat simpliciter hoc facere, Petrus de necessitate salutis tenebatur sustinere.
marg.|
{1
}
Domine non,
etc. Pedes sunt pars corporis inferior, manus media, caput superior, et ideo per expressionem istarum partium intelligitur totum corpus. Est igitur sensus. Domine non tantum. Quasi dicat, prius sustinerem a te per totum corpus lavari quam a te separari, quia quamvis esset durum Petro sustinere servitium magistri, tamen gravius erat ei ab ipso separari, unde dicitur in itinerario Clementis, quod quandocumque Petrus memor erat dulcissime societatis Christi, resolvebatur in lachrymas, ita quod facies eius adusta videbatur ex frequenti lachrymarum fluxu.
marg.|
{2
}
Dicit ei Iesus : Qui lotus est.
Per baptismum, ex quo accipitur quod apostoli fuerunt a Christo baptizati, ut supra dictum est ca. 3.
marg.|
{3
}
Non indiget nisi,
etc. Sed est mundus totus. Si enim aliquis baptizatus statim moriatur, evolat ad patriam, nec indiget aliqua alia lotione, tamen si supervivat etiam sancte, indiget lotione pedum spiritualium, id est, affectionum mentis, quia ex conditione mortalis vite affectus eius aliquando aliquas maculas contrahit ex temporalibus, sed non indiget lavare caput, id est partem contemplativam que intendit superioribus et eternis, nec manus, id est, vite active opera que in {5.1234} eo sunt sancta. Talis autem erat Petrus et etiam alii apostoli, excepto Iuda proditore, propter quod sequitur. Et vos mundi sed estis non omnes.
marg.|
{4
}
Postquam ergo lavit pedes
eorum
.
Ostensa facti utilitate in predicta lotione, hic inducit discipulos ad imitandum in opere. Et dividitur in duas, quia primo propositum declarat, secundo confirmat, ibi. Exemplum enim dedi. Dicit igitur. Postquam ergo lavit pedes eorum. In hoc ostendit convenientem modum docendi, in moralibus enim magis movent facta quam verba, ut potest haberi ex 10. Etich. et ideo Christus Doctrine de humilitate premisit humilitatis factum.
marg.|
{5
}
Accepit
vestimenta
sua.
Sicut enim administrandum congrue debent vestimenta deponi, ita ad docendum honeste debent assumi, propter quod magistri solent legere in habitu ad hoc disposito et ordinato, secundum dispositionem facultatis sue.
marg.|
{6
}
Et cum recubuisset, iterum.
Quia sedendo debet doctor docere. Doctrina enim non capitur nisi in quiete, propter quod dicitur 7. Physi. Sedendo et quiescendo sit anima sciens et prudens. Sequitur doctrina.
marg.|
{7
}
Dixit eis : Scitis.
Quasi dicat vos debetis hoc scire, et in hoc reddit eos attentos.
marg.|
{8
}
Vos vocatis me
etc. Aliquid enim dicitur bene dictum, quando congruit dicenti et rei dicte. Congruit autem rei dicte, quando sic est in re sicut dicitur. Congruit autem dicenti, quando dicens talem se ostendit facto, qualem verbo, utroque modo apostoli bene dicebant, quia sic erat in re ex parte Christi qui superior erat, similiter et ex parte apostolorum qui facto se ei subiiciebant sicut et verbo, propter quod contra discipulos solo verbo dicitur Mt. 7.c. Multi dicent mihi in illa die : Domine domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, etc. et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos, etc. Ex predictis concludit Salvator intentum, dicens.
marg.|
{5.1235}
{1
}
Si ergo lavi.
Multo fortius.
marg.|
{2
}
Et vos debetis alter.
Per hoc intelligitur quodlibet pietatis et humanitatis officitur proximo impensum. Ad quod impendendum quilibet tenetur in casu necessitatis : extra autem talem casum tenetur debito honestatis et congruitatis.
marg.|
{3
}
Exemplum
.
Hic confirmat conclusionem predictam, et hoc quadrupliciter. Primo exemplo sui dicens : Exemplum enim. Quasi dicat adhoc feci ut ostenderem vos ad hoc teneri. Secundo confirmat per suam authoritatem dicens.
marg.|
{4
}
Amen amen dico vobis.
Id est, missus, quia apostoli fuerunt missi a Christo ad predicandum, quibus missis tenebantur populi credere, multo fortius apostoli tenebantur autoritati Christi obedire, Tertio confirmat eam sequenti premio, cum dicit.
marg.|
{5
}
Si hec scitis, beati.
Beatitudo autem est maximum desiderabile cum sit status omnium bonorum aggregatione perfectus.
marg.|
{6
}
Non de omnibus vobis dico.
Scilicet quod debeatis esse beati quia previdebat damnationem Iude futuram propter quod subditur.
marg.|
{7
}
Ego scio.
Id est, clare cognosco.
marg.|
{8
}
Quos elegerim.
Scilicet, ad vitam eternam. Iudas autem non fuit electus ad ipsam, sed tantum ad apostolatum, ut supra dictum est cap. 6.
marg.|
{9
}
Sed ut
adimpleatur
.
Ex malitia et damnatione unius vestrum.
marg.|
{
10
}
Qui manducat mecum panem levabit
contra
me
calcaneum
.
Idest, conabitur me suppeditare. Hoc fuit impletum in Iuda, qui panem corporalem et sacramentalem sibi datum a Christo manducavit, predicta autem scriptura habetur psal. 40. Translatio. 70. habet : Qui edebat {5.1236} panes meos, magnificavit super me supplantationem. Et translatio Hieronymi, accepta iuxta Hebraicum magis propinqua est dicto Christi, que talis est. Qui manducat meum panem levabit contra me plantam.
marg.|
{
11
}
Amodo dico
vobis
.
Quia ego sum, scilicet, vere Christus verus homo, verus Deus, quia scire secreta cordium et predicere certitudinaliter futura contingentia a libero arbitrio dependentia virtute propria est manifestum indicium deitatis. Quarto confirmat conclusionem predictam ex dignitate eorum quorum pedes lavabantur, di.
marg.|
{
12
}
Amen, amen dico,
etc.
me
accipit
.
Id est, servitium factum Christi ministris redundat in honorem ipsius, et per consequens totius trinitatis ideo sequitur.
marg.|
{
13
}
Qui
autem
me
accipit,
etc. Id est, honorat patrem et spiritumsanctum qui miserunt filium secundum quod dicitur Isa. 48.d. Et nunc misit me dominus et spiritus eius, hec dicit redemptor tuus Israel.
marg.|
{
14
}
Cum
hec
dixisset
.
Postquam salvator proposuit perfectionis exemplum hic ostendit defectum discipulorum, et primo defectum Iude proditoris, secundo defectum Petri negantis, ibi : Dixit ei Simon. Prima in duas, quia primo denunciat ipsum proditionem, secundo ipsum proditorem, ibi. Aspiciebant ergo. In prima parte dicitur sic. Cum hec dixisset Iesus, etc. Ex horrore passionis sue imminentis et proditionis Iude. Hec autem turbatio que erat in parte sensitiva, non erat contraria rationi, sed magis conveniens ei, sicut dictum est supra, de aliis passionibus cap. precedenti.
marg.|
{
15
}
Et protestatus est et dixit : Amen, amen dico,
etc.
tradet me.
Multiplicat autem hanc dictionem Amen, ad ostendendum future rei certitudinem.
marg.|
{5.1237}
{1
}
Aspiciebant.
Hic consequenter denunciat proditorem. Et dividitur in duas, quia primo ponitur denunciationis occasio, secundo ipsa denunciatio, ibi : Respondit Iesus. Occasio huius denunciationis fuit duplex. Prima fuit stupefactio et conturbatio, que tangitur ibi cum dicitur. Accipiebant ergo adinvicemdiscipuli, hesitantes etc. Erant enim admirati, quia quilibet eorum preter Iudam sentiebat se totaliter firmatum in contrarium dicto ipsius Christi, et consimiliter de suis sociis sicut de se cogitabat, verumtamen propter firmitatem verborum Christi magis eius dicto credebant, quam suis conscientiis, et ideo non hesitabant de eventu rei, sed de illo per quem hoc eveniret. Secunda occasio fuit familiaritas Ioannis cum Christo, propter quam Christus sua secreta ei revelabat, et hec causa exprimitur, cum dicitur.
marg.|
{2
}
Erat ergo
recumbens
etc.
in
sinu
.
Id est, familiariter ei propinquus ex dilectione, propter hoc sequitur.
marg.|
{3
}
Quem
diligebat.
Specialia ei signa dilectionis ostendendo pre ceteris, propter mundiciam virginalem. Notandum, quod Ioannes hic de se loquitur per modum alterius persone. Hic enim est modus loquendi istorum qui canonicas scripturas conscripserunt, quando in eis de se quis loquitur, unde Paulus 2. Cor. 12.a. loquens de seipso dicit. Scio hominem in Christo, etc. et David 2. Re. 23.a. Dixit vir cui constitutum est de Christo, etc.
marg.|
{4
}
Innuit ergo
huic
.
Scilicet, Ioanni.
marg.|
{5
}
Simon Petrus et dixit
etc.
Quis.
Petrus enim quodam signo significavit Ioanni ut peteret a Christo sibi familiari de quo dixerat lice enim Petrus alias solitus esset interrogare a Christo preceteris, tamen tunc non fuit ausus petere, quia immediate fuerat reprehensus de indiscreta loqutione, cum dixerat Christo : Non lavabis mihi pedes, etc.
marg.|
{6
}
Cum
recubuisset
.
Scilicet, Ioannes.
marg.|
{7
}
Supra
pectus Iesu
.
Id est, inclinatus prope os eius, et sic erat idonee positus ad interrogandum et audiendum aliquid secrete ab eo.
marg.|
{8
}
Dicit ei Domine quis est ?
Ille, scilicet, proditor.
marg.|
{9
}
Respondit Iesus :
Posita occasione denunciationis, hic ponitur denunciatio {5.1238} proditoris. Et dividitur in tres, quia primo exprimitur ipsa denunciatio, secundo rei denunciate promissio, ibi : Et dixit ei. Tertio promissionis exequutio, ibi. Cum ergo accepisset. In prima parte dicitur sic, Respondit Iesus, Ipsi Ioanni in silentio, quia si alte dixisset, Petrus erat ita fervidus, quod statim insurrexisset in proditorem.
marg.|
{
10
}
Ille est cui ego
intinctum
etc. Per hoc notatur Iude fictio, quia sicut panis intinctus habet saporem in superficie alium quam interius. ita Iudas se simulabat exterius Christi discipulum, cum tamen interius esset eius proditor.
prol.|
Vel aliter. Dedit Iude panem intinctum, ad ostendendum Iude ingratitudinem et Christi mansuetudinem. Panis enim intinctus sapidior est ad comedendum, ideo Christus Iude fecit istud obsequium, ad declarandum suam benignitatem et Iude malignitatem, qui ex hoc nihil movebatur ad compunctionem. Sciendum tamen quod iste panis intinctus non fuit corpus Christi, sed ante ipsum acceperat in pane non intincto ideo statutum est, quod corpus Christi intinctum non datur fidelibus, ut habetur de consecratione distin. 2. Cum omne.
marg.|
{
11
}
Et post bucellam introivit in
eum
.
Non de novo, cum iam Christum vendidisset, sed introivit in eum ad amplius ipsum possidendum, quia ingratus obsequii Christi factus est in potestate demonis magis quam ante :
marg.|
{
12
}
Et dicit ei
Iesus
.
Hic ponitur proditionis permissio. Non enim poterat aliquid facere, nisi Christo permittente, ideo dixit ei.
marg.|
{
13
}
Quod facis fac :
Non dicit hoc precipiendo vel consulendo, quia preceptum divinum vel consilium non potest esse de malo, sed tantum modo permittendo ratione dicta, Tamen verba Christi fuerunt aliis apostolis obscura, ideo sequitur.
marg.|
{
14
}
Hoc autem nemo scivit discumbentium, etc. Preter Iudam.
marg.|
{
15
}
Ad quid
dixerit
ei.
Verbum predictum, de aliis a Ioanne non erat mirum, si ignoraverunt, quia soli Ioanni dixerat Christus. Cui dabo panem. Sed de Ioanne mirum videtur. Ideo dicendum, quod audito verbo Christi ita fuit attonitus et suspensus, quod non advertit illud quod postea dictum est ipsi Iude a Salvatore, et ideo discipuli verbum Christi aliter interpretabantur, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{5.1239}
{1
}
Quidam,
etc.
quia
loculos
.
Id est, quia portabat eleemosynas datas pro Christo et discipulis eius.
marg.|
{2
}
Quod dixisset ei.
Qui imminebat in crastino, ut dictum est. In talibus enim solemnitatibus Iudei lautius vivebant.
marg.|
{3
}
Aut egenis.
Quia ad utrum, que istorum pecunia portabatur, ut supra dictum est cap. precedenti.
marg.|
{4
}
Cum ergo accepisset.
Hic describitur proditionis exequutio. Et dividitur in duas, quia primo ponitur dicta exequutio, secundo pro, nunciatur ex hoc sequens Christi glorificatio, ibi : Cum ergo dixisset. In prima parte dicitur sic. Cum ergo accepisset ille bucellam. Dicunt aliqui quod tantum accepit in manu, sed non comedit, quia diabolus non permisit eum tandiu stare ibi, quod non poterat sustinere presentiam Christi et hoc non est verisimile quia diabolus in presentia Christi diu stetit in deserto ipsam tentando, ideo aliter exponitur. Cum ergo accepisset. Id est, comedisset accipere enim cibum idem est quod comedere.
marg.|
{5
}
Exivit
continuo
.
Ad querendum cohortem que caperet Christum.
marg.|
{6
}
Erat autem nox.
Hoc expressit evangelista ad ostendendum opportunitatem temporis ad peragendum proditionem, et ad denotandum in Iuda mentis tenebrositatem.
marg.|
{7
}
Cum ergo
exisset
.
Hic pronunciatur sequens Christi glorificatio, sciebat enim discipulos conturbandos de eius recessu et ideo primo ostendit gloriam quam erat adepturus per suam mortem, secundo denunciat ipsam mortem, ibi : Filioli. In prima igitur parte dicitur. Cum ergo exisset. Iudas. ad procurandum Christi. mortem.
marg.|
{8
}
Dixit
Iesus
. Nunc
clarificatus
.
Dicitur enim aliquid iam esse quando incipit passio autem eius extunc incipiebat per quam fuit multipliciter clarificatus : ut dictum est cap. precedenti et ideo dixit se iam clarificari.
marg.|
{9
}
Et Deus
clarificatus
est in eo.
Quia passio Christi erat ordinata ad Dei {5.1240} gloriam inquantum ibi maxime relucebat divina misericordia et iustitia et inquantum per eam multitudo Gentium adducta est ad glorificandum Deum, dicitur autem glorificatio quasi clarificatio, quia gloria est clara notitiacum laude, unde gloria dicitur quasi claria c. mutata in g.
marg.|
{
10
}
Et Deus clarificabit eum in semetipso
Id est, Deus pater per seipsum clarificabit filium inquantum in morte eius mirabilia ostendit et eum a morte resuscitavit.
marg.|
{
11
}
Et
continuo clarificabit
.
Id est, sine mora, quia non est derelictus in inferno, nec caro eius vidit corruptionem, ut habetur Act. 2.d. quia accelerata est sua resurrectio.
marg.|
{
12
}
Filioli.
Consequenter hic denunciat predictum recessum per mortem. Et dividitur in duas quia primo denunciat predictum recessum secundo ostendit qualiter possint esse idonei ad sequendum ipsum, ibi. Mandatum novum. Dicit ergo primo. Filioli. in quo ostendit teneritudinem amicitie ad eos.
marg.|
{
13
}
Adhuc
modicum
.
Id est, modico tempore et secundum aliquos intelligitur istud tempus modicum usque ad ascensionem, quia usque tunc apparuerat eis corporaliter, sed melius dicitur quod istud tempus modicum intelligitur usque ad adventum Iude et militum, quia tunc fuit eis subtractus.
marg.|
{
14
}
Queretis me.
Idest, desiderabitis me habere in presentia vestra.
marg.|
{
15
}
Et sicut
dixi Iudeis
.
Quia non poterant me sequi. c. 7. ita nunc dico vobis.
marg.|
{
16
}
Quo ego.
Quia adhuc imperfecti estis. veruntamen quia ista imperfectio erat tollenda ab eis per gratiam spiritussancti ideo subditur.
marg.|
{
17
}
Et vobis dico modo.
Quasi dicat licet pro nunc non possitis me sequi tamen postea poteritis, quia recepta spiritussancti gratia gaudebant in tribulationibus et opprobriis ut habetur Act. 5.g. Quando autem dixit Iudeis quod non poterant eum sequi, non addidit hanc determinationem modo, ostendendo quod illa imperfectio et malitia non erat ab eis tollenda.
marg.|
{5.1241}
{1
}
Mandatum
novum
.
Hic consequenter ostendit modum sequendi ipsum, scilicet perfectionem charitatis que animam facit ponere propter Christum et hoc est quod dicit. Mandatum novum. Sciendum quod mandatum dilectionis non dicitur novum, quia pro tunc fuerit de novo datum. In veteri enim testamento fit mentio frequenter de dilectione Dei et proximi propter quod legisperitis respondit Christus mandatum dilectionis esse inter alia maximum, ut habetur Mt. 22.d. Sed pro tanto hic dicitur mandatum novum ab effectu, quia animam renovat. Et iterum quia differentiam novi Testamenti et veteris constituit. Licet enim in lege veteri fieret mentio de dilectione, tamen principalius inducebantur ad observantiam legis ex timore, et eodem modo in novo Testamento bene fit mentio de timore, sed principalius de amore. unum quodque autem a principaliori vel evidentiori de nominatur : propter quod vetus Testamentum dicitur lex timoris, novum autem lex amoris. Consequenter ostendit modum diligendi, dicens.
marg.|
{2
}
Sicut
dilexi
vos.
Id est, gratuite et efficaciter et recte, sic enim Christus dilexit nos, quia in dilectione nos prevenit, ut dicitur. 1. Io. 4.b. Prior dilexit nos, et sic gratuite. Animam etiam suam pro nobis posuit et sic efficaciter dilexit. Hanc etiam dilectionem ad nostram beatitudinem ordinavit, et sic dilexit nos recte, et hoc modo debemus nos invicem diligere.
marg.|
{3
}
In hoc cognoscent omnes quia discipuli,
etc. Sola enim charitas distinguit inter filios regni et filios perditionis, ut dicit Aug. de trinitate.
marg.|
{4
}
Dicit ei
Simon
.
Superius declaravit Christus defectum discipuli ipsum prodituri, hic consequenter ostendit defectum discipuli eum negaturi et primo ostenditur huius ostensionis occasio, que fuit iactantia Petri de sua constantia et fidelitate. Christus enim dixerat. Quo ego vado, vos non potestis venire modo, ideo Petrus fervidus petiit statim a Christo.
marg.|
{5
}
Domine quo
vadis
.
Quasi dicat omnibus modis volo te sequi.
marg.|
{6
}
Respondit Iesus.
Reprimendo eius presumptionem.
marg.|
{7
}
Quo ego vado non,
etc. Quia adhuc erat imperfectus ad tolerandum constanter mortem pro Christo, sicut patuit per sequentem effectum.
marg.|
{8
}
Sequeris
autem
postea.
Quia finaliter pro Christo crucem gaudenter sustinuit.
marg.|
{9
}
Dicit ei
Petrus
.
Proprie fragilitatis inexpertus.
marg.|
{
10
}
Quare non possum,
etc. Quasi dicat imo possum. Hoc ostendit per factum.
marg.|
{
11
}
Animam meam.
Non dixit mendacium, quia pro tunc sic cogitabat facere, antequam dimitteret Christum.
marg.|
{
12
}
Respondit ei Iesus.
predicens eius defectum.
marg.|
{
13
}
Animam tuam.
Quasi dicat non sic erit.
marg.|
{
14
}
Amen amen dico,
etc. Mar. 14.c. dicitur antequam gallus bis Vocem dederit. Sed hanc controversiam solvit Mt. 26.
prol.|
Queritur utrum cena in hoc cap. descripta, in qua Christus corpus suum discipulis suis tradidit in sacramento, fuerit facta luna. 14. existente. {5.1242} Et arguitur primo quod non per illud quod dicit Io. in principio huius cap. Ante diem festum Pasche cuius prima dies erat luna. 14. quia tunc incipiebat Pascha ergo illa cena de qua loquitur Ioannes, fuit ante lunam. 14. Item inf. 18.e. dicit Ioannes, quod Iudei non intraverunt pretorium Pilati, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha ergo in vespere illius diei quo passus est Christus, manducaverunt agnum paschalem, ipsi autem tenebantur ex lege comedere illum luna 14. ergo cum cena predicta fuerit in vespere precedentis dici, patet quod fuit luna. 13.
prol.|
Contrarium dicit beatus Hiero. videlicet quod Christus suam cenam fecit luna. 14. et passus est luna. 15. existente.
prol.|
Responsio. Greci dicunt, quod ista cena facta fuit luna. 13. propter auctoritates allegatas in arguendo pro ista parte et dicunt quod Christus previdens tempus sue passionis futurum, illa die qua immolabatur agnus paschalis, ut immolatio agni veri corresponderet immolationi agni figuralis, ideo preoccupavit comedere agnum paschalem per unum diem Et dicunt consequenter, quod Christus corpus suum in pane fermentato consecravit, quia in domibus eorum non inveniebatur panis azymus usque ad 14. lunam. Sed dictum eorum est contra veritatem Evangelii quia Mt. 26.b. dicitur, quod prima die azymorumaccesserunt discipuli ad Iesum dicentes. Ubi vis paremus tibi comedere pascha ? Item Luc. 22.a. Venit autem dies Azymorum in qua necesse erat occidi pascha, et misit Petrum et Ioannem. d. Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. Ex quibus patet manifeste quod illa cena fuit die azymorum, et per consequens luna. 14. existente. Et ex hoc sequitur, quod Christus consecravit in azymo pane, quia illo tempore non inveniebatur panis fermentatus in domibus Iudeorum secundum preceptum legis per 7. dies, ut habetur Exo. 12.c. Sed Greci in tantam vesaniam proruperunt propter defensionem sui dicti, quod negant textum Evangelii, dicentes alios evangelistas falsum scripsisse quantum ad diem huius cene, et propter hoc Ioannes evangelista qui scripsit posterior, describens hanc cenam eos correxit di. Ante diem festum Pasche, etc. ut supra allegatum est. Sed ad dictum istud sequitur destructio totius sacre scripture, et per consequens totius fidei catholice cum sacra scriptura sit regula fidei, secundum quod scribit beatus Au. in epistola ap Hiero. Si dicatur a fidelibus, quod scriptura in aliqua sui parte contineat falsum, eadem ratione poterit dici ab adversariis fidei quod in nulla sui parte habeat certitudinem veritatis. preterea fides catholica tenet evangelistas scripsisse non a proprio capite, sed spiritussancti inspiratione unde dicit beatus Petrus secunda canonica. 1. ca. d. Spiritusancto inspirati loquuti sunt sancti Dei homines. nullum autem falsum potest esse a spiritusancto, et ideo dicere quod evangeliste in aliquo loco scripserunt falsum, est erroneum, Et ideo propter predicta dixerunt aliqui quod Christus comedit agnum paschalem debito tempore secundum legem, videlicet luna. 14. ut dictum est. Sed Iudei circa mortem Christi procurandam intenta et occupati illa die non comederunt pascha, sed tardaverunt per unum diem secundum quod dicitur. Io. 19.e. quia Iudei non intraverunt pretorium{5.1243} Pilati illa die qua passus est Christus, ne contaminaretur, et impedirentur a comestione pasche, ut sup. allegatum est. Sed istud dictum non consonat cum verbis Marci evangeliste dicentis, ca. 14.b. Et prima die azimorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli. Quo vis eamus, et paremus tibi, ut manduces pascha ? Ex quo videtur, quod eadem die qua alii immolabant agnum paschalem, eadem die Christus immolavit agnum, et sic cenam discipulis suis fecit luna 14. existente. Ad primum dicendum, quod paschale festum apud Iudeos incipiebat a vespere diei in qua luna erat, 14. dies autem festivus apud eos incipit a vespere unius diei et durat usque ad vesperam dici seq. secundum quod dicitur Leu. 23.e. A vespere in vesperam celebrabitis sabbata vestra. Et sic dies solemnis Pasche erat luna 15. propter quod eundem diem quem Ioannes nominavit ante diem festum Pasche, propter distinctionem naturalium dierum, Marcus nominat primum diem azimorum,
{5.1244} quia a vespera precedentis diei incipiebant comedere azima. quando ergo dicitur, quod luna 14. existente erat primus dies solennitatis Pasche. Dicendum, quod non est verum, sed in fine illius diei incipiebat primus dies, et durabat usque ad vesperam diei sequen. et sic prima dies solennitatis paschalis celeberrima, erat luna. 15. ut patet Levi. 23.d. Mense primo 14. dies mensis ad vesperam Pascha domini est. Et 15. die mensis huius solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azima comedetis dies primus erit vobis celeberrimussanctusque. Ad secundum dicendum, quod illud pascha quod debebant comedere Iudei in die passionis Christi non intelligitur de comestione agni paschalis, quia illud pascha comederant in vespera precedentis diei, ut dictum est, sed intelligitur de panibus azymis quos debebant comedere septem diebus continuis, et non debebant comedi nisi ab hominibus mundis et ideo non introierunt domum hominis Gentilis, ne impedirentur a comestione ipsorum.
Numérotation du verset
Io. 13,moraliter
marg.|
{5.1229}
{1
}
Ante
diem
.
Pascha, i. transitus, et nos festum hoc debite celebramus, cum a vitus ad virtutes vel a minoribus bonis ad maiora transimus.
marg.|
{6
}
In
finem dilexit
.
Per Iesum qui salus interpretatur, bonus prelatus significatur, finis autem ultimus est beatitudo vera, que consistit in clara Dei visione et fruitione perfecta. licet autem omnis homo debeat ad hunc finem proximum diligere, prelatus tamen qui {5.1230} est Christi vicarius tenetur erga suos subditos hoc facere.
marg.|
{7
}
Et cena
facta
.
Idest, preparata secundum sensum literalem non enim erat terminata cum Christus a cena surrexerat ad lavandum pedes discipulorum, ut dicitur infra eodem. Patet ergo quod Iudas cum aliis cenavit, et corporaliter lotus fuit. Sic igitur exemplo Christi bonus prelatus subditis etiam malis debet exhibere beneficia, ut quantum in se est, eos a sua revocet vita mala.
Numérotation du verset
Io. 13,moraliter
marg.|
{5.1231}
{
10
}
Venit ergo ad Simonem Petrum.
Scilicet, primo, prout dictum fuit in expositione literali, et in hoc Christus dedit exemplum superioribus illos inter subditos principaliter honorare, qui primi sunt etate vel dignitate.
marg.|
{
11
}
Domine tu mihi lavas pedes.
Quasi dicat, hoc indecens est et nullo modo sustinendum, et in hoc Petrus significat discipulum ignorantem et indiscrete loquentem de facto superioris sui, cuius ignorat rationem. frequenter enim contingit quod illud iudicatur irrationabilissimum ab ignorante causam, quod tamen rationabilissimum est secundum veritatem. hoc autem contigit {5.1232} in hoc casu Petro, propter quod dixit ei Christus.
marg.|
{
12
}
Quod ego facio tu nescis modo.
Et in hoc docemur bene iudicare et loqui de factis superioris boni, nisi Deo permittente erraret manifeste.
marg.|
{
15
}
Si non lavero te non habebis partem mecum.
Christus enim non lavabat pedes discipulorum pro corporali mundatione, sed pro exemplo humilitatis docende, propter quod dixit eis : Exemplum enim dedi vobis. Quod ergo dixit Petro : Si non lavero te, non habebis partem mecum, idem est ac dixisset, partem mecum non habebis, nisi a me receperis exemplum, humilitatis. Et in hoc Christus dedit superioribus et prelatis exemplum vere humiliationis.
Numérotation du verset
Io. 13,moraliter
marg.|
{5.1233}
{4
}
Postquam ergo lavit pedes eorum.
Per hoc ostendens, quod {5.1234} superior post actum humilitatis debet resumere debitum exercitium authoritatis.
Numérotation du verset
Io. 13,moraliter
marg.|
{5.1235}
{4
}
Amen, amen dico vobis, non est servus maior domino suo.
Licet omnes Christiani sint serui Christi, tamen specialiter episcopi qui sunt successores apostolorum, propter quod non debent se facere maiores ipso Christo, et tamen aliqui quantum ad aliquid faciunt contrarium. Nam precepta sua et statuta (licet frequenter sint de indifferentibus) servari strictius faciunt quam divina.
prol.|
{5.1236}
{9
}
Sed ut adimpleatur scriptura.
Scilicet Psal. 40.c.
marg.|
{
10
}
Qui manducat mecum
panem
.
Isti sunt prelati, clerici, et religiosi, qui laute vivunt de patrimonio Crucifixi, et tamen eorum plurimi levant calcaneum contra Christum in membris suis affligentes ea calumniis et exactionibus iniustis.
marg.|
†
Iesus turbatus est spiritu et protestatus est,
etc. Virtuosum est enim conturbari contra vitia, et ideo Iesus turbatus est spiritu, i. ex imperio rationis, quia expressius quam ante volebat exprimere crimen proditionis.
Numérotation du verset
Io. 13,moraliter
marg.|
{5.1237}
{
10
}
Ille est cui ego intinctum panem porrexero,
etc. Panis intinctus{5.1238} suavior est, ideo significat eucharistiam, cuius etiam una pars tingitur in sanguine, quando sumi debet a sacerdote, qui tamen est Christi proditor quando indigne sumit.
prol.|
{5.1239}
Hierony.
Dic sacerdos dic clerice quomodo eisdem labiis deoscularis filium virginis quibus deosculatus es filiam meretricis ? o Iuda osculo filium hominis tradis.
Numérotation du verset
Io. 13,moraliter
marg.|
{4
}
Cum ergo accepisset.
Quia sacerdos Christi opus sumens {5.1240} indigne magis elongatur a Deo.
marg.|
{7
}
Cum ergo exisset dixit
Iesus
.
Secundum Augustinum Per exitum Iude de societate Christi et discipulorum prefigurata fuit reproborum separatio tempore iudicii finalis a consortio Christi et electorum : quia tunc apparebit gloria magna Christi. Quod sequitur est de se morale, ideo pertranseo.
Numérotation du verset
Io. 13,ADDITIO I.
marg.|
{5.1243} In ca. 13. Ubi dicitur in post. Et cepit lavare pedes discipulorum.
prol.|
Ex hoc quod pedes discipulorum lavabantur non sequitur quod haberent lutosos pedes, nec quod discalceati incederent. Mos enim erat ut itinerantium pedes lavarentur, ut patet Gen. 18.a. ubi cum Abraham Angelos sibi occurrentes, quos homines esse credebat, invitavit, primo offerebat eis aquam ad pedes lavandum dicens. Afferam pusillum aque, et laventur pedes vestri, et requiescite, etc. Et sic de aliis similibus. Que quidem in lotio principaliter fiebat in remedium lassitudinis que itinerantibus sepe contingit.
Numérotation du verset
Io. 13,ADDITIO 2
marg.|
In eod. cap. Ubi dicitur in postill. Sed pro tanto dicitur hic mandatum novum ab effectu, quia animam renovat.
prol.|
He due rationes assignate per Postil. ad hoc quod mandatum de dilectione proximi hic positum dicatur novum, non videtur sufficere. Prima enim ratio que sumitur ex renovatione anime in lege nova non videtur valere, nam renovatio anime proprie fit per gratiam a Deo infusam mediante virtute sacramentorum que ad hoc instrumentaliter operatur, secundum quam gratiam anima dicitur nova creatura, quam quidem novitatem etiam parvuli usum rationis non habentes, nec per consequens actum dilectionis in baptismo acquirunt. Unde valde improprie dicitur, quod mandatum dilectionis animam renovat, causalitas enim principalis huius renovationis soli Deo attribuitur tanquam principali agenti, sacramento autem regenerationis tanquam instrumento. Unde Aug. super Io. dicit, quod tanta vis est aque, ut corpus tangat, et cor abluat. Unde secundum istam considerationem proprie diceretur. Sacramentum novum do vobis loquendo de sacramento baptismi quo anima renovatur. Secunda autem ratio quam inducit ad hanc novitatem sumptam a differentia novi et vet. Testa. nihil videtur facere ad propositum, nam licet verum est, quod lex evangelica principalius inducit ad sui observationem per amorem quam per timorem, hoc intelligitur per amorem Dei, et sic secundum Postil ad hoc designandum debuisset dicere. Mandatum novum do vobis, ut diligatis Deum per amorem enim Dei lex Evangelica inducit ad sui observantiam. Verba etiam evangelii que in hoc loco novitatem mandati testantur, non faciunt in hoc mentionem de his que inducunt ab observationem legis seu mandati. Unde ad declarationem novitatis huius mandati ulterius noster aliquid dicendum. Ad cuius evidentiam attendendum est, quod secundum Th. in 1.2.q. 107. ar. 4. in corpore questionis : Lex nova que est lex libertatis, supra precepta addidit consilia, que in operatione eius cui dantur ponuntur. In veteri autem lege que erat lex servitutis, non dabantur consilia, sed tantum precepta que necessitatem important. Unde de duobus preceptis charitatis in quibus tota lex et prophete pendent, ut Mt. 22.d. ea que sunt de necessitate salutis implenda in vet. lege ad plenum continentur. de primo enim dicitur Deu. 6.a. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, etc. De secundo vero precepto. Diliges proximum tuum sicut teipsum, Levit. 19. capit. Ea vero que ad perfectionem impletionis predictorum preceptorum pertinent in lege nova, ex consiliis continentur. Quod de primo patet cum Dominus consuluit Matt. 19.c. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes et da pauperibus, etc. In quo consilio secundum doctores ea que pertinent ad perfectionem dilectionis Dei per modum consilii ponuntur. De secundo vero ea que pertinent ad perfectionem dilectionis proximi potissime continentur in hoc quod dicit. Diligatis invicem, sicut dilexi vos. Quod sic patet. Nam modus dilectionis Christi ad discipulos seu ad humanum genus attingit summum gradum perfectionis dilectionis proximi tripliciter. Primo, secundum extensionem, quanto enim dilectio proximi ad plures extenditur, tanto videtur esse magis perfecta. Extendit autem Christus hanc dilectionem non solum ad amicos vel ei coniunctos propter naturalis cognationis aut civilis vinculum, sed etiam ad inimicos, pro quibus etiam in passione oravit, ut Luce 23.e. De qua extensione docuerat apostolos dic. Matt. 5.g. Diligite inimicos {5.1244} vestros. Secundo, quo ad extensionem, quanto enim aliquid extensius amatur, tanto facilius maiora propter ipsum contemnuntur. Contemnit autem Christus propter dilectionem proximorum non solum exteriora bona vel etiam quedam corporalia interiora exponendo corpus suum laboribus et persecutiones maximas tolerando, sed etiam animam suam pro eis ponendo, quod summum gradum perfectionis circa huius dilectionis intensionem obtinet. Iuxta illud Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet, etc. Tertio secundum effectum, quanto enim maiora bona proximis per dilectionem intenduntur tanto perfectior dilectio esse videtur. Largius enim est Christus proximis seu humano generi bona spiritualia et divina supra naturam et rationem existentia, s. doctrinam divinorum, et sacramentorum institutionem et huiusmodi, quorum bonorum collatio ad singularem quandam perfectionem fraterne dilectionis videtur pertinere cum per hec bona homo ultimo fini coniungitur, in quo summa hominis perfectio consistit, que quidem spiritualia bona cum non uni tantum vel duobus sed toti multitudini exhibita sunt, est perfectior dilectio secundum effectum, unde iuxta sententiam philosophi. Bonum gentis perfectius est, et divinus quam bonum unius. Ex quibus manifeste patet, quod in hoc quod dixit Christus. Diligatis invicem sicut dilexi vos. Docuit apostolos dilectionis proximi perfectione in summo gradu, que sub consilio cadit, non enim ad premissa de necessitate salutis in quolibet casu, quis tenetur. unde Augu. in Enchiridion super illud Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros. Dicit. Perfectorum sunt ista et filiorum Dei. Ex quibus sequitur, quod hoc mandatum proprie dicitur novum, in antiquo enim minime talis modus dilectionis reperitur. Si autem dicatur, quod secundum hoc debuisset dicere. Consilium novum do vobis, non autem mandatum novum cum predicta non cadunt communiter sub precepto, ut dicto est, sed sub consilio. Ad hoc dicendum, quod licet ista quantum ad communem statum hominum non cadunt communiter sub precepto. Ad statum autem Apostolorum sub precepto cadunt inquantum fuerunt deputati ad edificationem totius universalis ecclesie. Iuxta illud ad Eph. 4.b. Alios quidem Apostolos, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, et edificationem corporis Christi, s. Ecclesie. Et ideo proprie hec verba eis diriguntur per modum preceptis, s. Mandatum novum do vobis, quia quod aliis communiter consilium apostolis est preceptum, quod etiam illi modo eis congruente perfecte impleverunt, ut ex gestis eorum patet. Si ulterius queratur qualiter consilia ad primum preceptum charitatis pertinentia non fuerunt data apostolis sub precepto sicut et predicta, cum ad consilia utriusque precepti eadem ratione tenerentur. Dicendum quod huiusmodi consilia, scilicet ad primum preceptum pertinentia in iam observabantur ab apostolis, unde Matt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia, et sequuti sumus te. In abiectione enim omnium temporalium et sequela Christi, perfectio divine dilectionis, et per consequens consilia ad illud preceptum pertinentia continentur. Iuxta illud preallegatum Mt. 19.c. Si vis perfectus esse. etc. Unde non restabat, nisi ut informarentur de perfectione impletionis secundi precepti, ut dictum est.
Numérotation du verset
Io. 13,ADDITIO 3
marg.|
In eod. cap. Ubi dicitur in postilla. Queritur utrum cena in hoc cap. descripta.
prol.|
Hec questio disputatur et ad plenum ut credo declaratur in additio. sup. Mt. 26.c. vide ibi.
Numérotation du verset
Io. 13,REPLICA.
marg.|
In cap. 13. Ubi dicitur
Cepit lavare pedes.
Postillator dicit lutosos, quia nudi pedes ibant. Burgen. se opponit hic sicut Marc. 6. vide ibi correctum. Quod hic specialiter dicit de Abraham qui obtulit angelis pedum loturam prout dicit Gen. 28.a. iuncta autoritate B. Dion. 15. Angelice hierarchie, est contra Burg. quia ibi dicitur angelos semper apparuisse nudis pedibus.
Numérotation du verset
Io. 13,REPLICA.
marg.|
In eodem cap. Ubi dicitur
Mandatum novum do vobis.
Postillator {5.1245} illius novitatis dat duplicem rationem. Una est, quod dicitur novum propter anime innovationem. Alia, quia differentiam nove legis a veteri constituit. Burg. hic facit cavillationem contra rationem utramque. Contra primam, quia sacramenta innovant animam instrumentaliter, Deus principaliter, ideo propter innovationem anime potius debuit dici, sacramentum novum do vobis. Hic dico, quod aliud est innovare animam effective, aliud formaliter. Deus effective innovat, et ad idem genus cause reducitur instrumentum, quod etiam efficit suo modo, sed gratia et charitas formaliter renovant animam. Hec autem gratia et charitas per Deum infunduntur in baptismo, per quam tanquam per propriam formam meriti mandati novi fit impletio. Innovatur igitur anima effective per charitatis infusionem. Innovatur autem formaliter per mandati executionem que fieri non potest sine habitu illo infuso. Est igitur cavillatio Burg. tentativa, pertractatio etiam secundo rationis est quedam tentativa cavillatio. Nam differentia nove legis et vet. Testa. est timor et amor. Opera enim legis erant servilia, et quasi mercenaria, opera autem gratie amorosa, et ideo qui sub lege erant, dicebantur serui, qui autem sub gratia, dicuntur filii et amici. Mandata illis data fuerunt despotica istis autem sunt data regalia et politica, quia Deus illis mandata dedit, ut servis, istis ut filiis, liberis et amicis, ex qua differentia bene accipitur novitas mandati, Ea autem que Burgen. ponit ad declarandum mandati novitatem non sunt multum probabilia. Dictum eius primum est, quod novitas illa attenditur penes consilia superaddita. Nam in veteri lege ut dicit, non dabantur consilia sed tamen precepta. Hoc autem dictum est contra literam veter. legis, que distinguit in multis locis precepta a consiliis. Dicitur namque. Prov. 1.c. Despexistis omne consilium meum. Et ibidem tertio c. Custodi legem atque consilium. Et sic de aliis. Secundum dictum Burg. est, quod omnia de necessitate salutis pertinentia ad impletionem preceptorum charitatis, in quibus tota lex pendet et prophete, ad plenum continentur in veteri lege. Sed hoc dictum videtur contra planam literam. Mt. 5.c. Ubi dicitur. Nisi abundaverit iustitia vestra plusquam scribarum, etc. Non intrabitis in regnum celorum. Ubi gl. Iustitia illorum mandata Moysi, impletio illorum iustitia Christi, illa a pena liberat, ista salvat. Et inf. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius in se legem continens, qui enim non irascitur, non occidit, sed non econtra, tolle iram, et homicidium non fit. Illa enim si preservabat a pena sensus, non tamen a pena damni. Ideo observantia veteris legis non suspiciebat ad salutem sine expressione Christi super addita, vetera enim et nova precepta eadem sunt secundum substantiam, sed differunt secundum maiorem et minorem expressionem et utilitatem, secundum B. Augus. 16. de civit. Dei c. 26. et primo retra. c. 12. Tertium dictum Burg. est quod ea que ad perfectionem impletionis preceptorum pertinent, in leg. nova in consiliis continentur. Sed hoc videtur falsum, nam stat aliquem perfectissime Deum diligere, qui tamen non vendidit omnia sua, et dedit pauperibus prout exemplificat beatus Aug. 1. de civit. Dei c. 10. de Paulino Episcopo Nolensi. et Burg. idem vult supra c. 12. in corruptorio primo. Idcirco sine observantia consiliorum Christi potest quis esse perfectus Dei amator. Ceterum si {5.1246} perfectio observantie dilectionis proximi potissime continetur in eo quod hic dicitur. Diligatis invicem sicut dilexi vos, Prout Burg. dicit, tunc sequitur illud fore dictum per modum consilii, cum tamen dicatur in litera. Mandatum novum. Sed Burg. hoc volens evadere dicit, quod debet intelligi solis Apostolis mandatum, communitati autem fidelium consilium sit. Sed hoc videtur irrationabiliter dictum, et in nulla scriptura fundatum, sed fundatur super falsa imaginatione. Imaginatur enim quod Christus dilexit nos in summo gradu perfectionis, intensive, extensive, et effective, ad quem gradum diligendi, quia non potest homo de communi lege pertingere, idcirco Christus eum non precepit, non enim Christus precepit alicui impossibile. Habet igitur ut dicit Burg. vim consilii, non precepti, cum dicitur. Diligatis invicem, sicut dilexi vos. Sed idem argumentum est de Apostolis, sicut de aliis, nemo enim ex eis ad summum gradum perfectionis pertingere potuit intensive, extensive, et effective. Oppositum enim huius damnatur in clementinis, ad nostram de hereticis. Unde etiam neque Apostolis esset mandatum pari ratione qua ceteris non mandatum, cuius tamen oppositum dicit Burg. Pro Burg. igitur et suorum imitatorum desolatione dico, quod Burg. deceptus est, putans esse similitudinem currentem quatuor pedibus. Secundum enim eundem Burg. in multis locis, nulla similitudo debet universaliter accipi, quia iam non esset similitudo, sed identitas idcirco particulariter accepta hec similitudo. Sicut dilexi vos : Non cogit Burg. ad dicendum manifestum preceptum fore consilium, quia non sequitur. Diligatis sicut dilexi : Sed ego dilexi in summo gradu perfectionis, igitur et vos, sicut non sequitur, sicut se habet sensus ad sensibilia, ita intellectus ad intelligibilia sed sensus percipit sua sensibilia materialiter ergo intellectus intelligibilia, totum antecedens est verum, consequens impossibile. Sicut enim universaliter accipiendo similitudines, multi lapsi sunt in periculosos errores. Ita et Ioachim Abbas arguebat ex illa similitudine. Pater oro, ut fideles sint unum, sicut ego et tu unum sumus, sed fideles non possunt esse unum, nisi collective, ergo persone divine non sunt in communi essentia, sed collective, qui error damnatur extra de sum. Trin. et fid. cath. damnamus. Unde beatus Greg. aliter exponit illud mandatum quam Burg. Dicit enim. Diligite invicem, sicut ego dilexi vos. Hoc est, amate invicem ad quod amavi vos. Sic igitur accipitur similitudo quo ad terminum amoris, quia amor Dei erga nos ordinatur ad gratiam et gloriam, ita et noster amor invicem, etiam quamvis secundum intensivum modum non est nobis possibile Christo assimilari in dilectione, tamen in extendendo ad omnes etiam hostes, possibile est, immo non difficile, quia de diligendis inimicis nemo unquam in veritate poterit se excusare, ut vult beatus Aug. in sermone communi. Est igitur preceptum charitatis sic extensum novum et leve respectu proximi, multo autem levius respectu Dei, quia voluntas sequendo rectam rationem in Deo nihil reperire potest nisi diligibile, quia non nisi bonum immo optimum per consequens super omnia diligendum. Oportuit igitur Burg. alium habere respectu quando circa 20. cap. Ex. dicit preceptum de dilectione esse arduissimum. Vide ibi.
Numérotation du verset
Io. 13,1
differentia
differentia
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_13)
Notes :