Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Io. 14,1 

Et1 ait2 discipulis suis3: 4 Non turbetur
1 Et] hic incipit capitulum 14: ΩL Li449@ Li449 CorS2 (aliqui incipiunt capitulum sic: ET AIT DISCIPULIS SUIS NON TURBETUR etc. sed Parisinus non habet...) |
2 ait ] + Ihesus ΩP |
3 et … suis ΩL Li449@ Li449 Ed1452 Rusch Weber ; chap. 13, ult. v. P696 ΩP ] om.J CorS2 ( Parisinus non habet hoc: ET AIT etc. ) Clementina Weber |
4 Non turbetur] Hic incip. cap. 14: ² P14447J ΩP Cor2 CorS2 ( Parisinus ) |
cor vestrum neque formidet5. Creditis6 in Deum et in me credite.
5 neque formidet Cas574J ΩP CorS2 ( aliqui non habent NEQUE FORMIDET sed alii apponunt corrective ) ² (quod interponebatur NEQUE FORMIDET cancellatum est in . .)] om. ΩL Li449@ Li449 CorS2 ( aliqui) Rusch Clementina |
6 Creditis Cas574J² ( corr. al. m. marg.) ΩP Li449@ Li449 plerique codd. edd. Cor2 (grec. antiq.) Clementina Weber ] Credite ΩJ* ΩL (πιστεύετε) |
Numérotation du verset Io. 14,2 

In domo Patris mei
mansiones multe sunt.
Si
quominus
dixissem vobis quia vado parare vobis7 locum.
7 parare vobis Cas574 P96 P L] inv.J
Numérotation du verset Io. 14,3 

Et si abiero
et preparavero vobis locum iterum venio
et accipiam vos ad meipsum
ut ubi sum ego8 et vos sitis9.
8 sum ego] inv. Cas574 P696 |
9 sitis Cas574 P696 ΩP Li449@ Li449 CorS2 ( sine ILLIC ) ] scitis ΩJ* ΩL, + illic CorS2 ( al. habent ) |
Numérotation du verset Io. 14,4 

Et quo ego vado
scitis10 et viam scitis.
10 scitis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Clementina Weber ] sitis Li449, vos praem. Cas574 Rusch
Numérotation du verset Io. 14,5 

Dicit ei Thomas:
Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus11 viam scire?
11 possumus Cas574 P696 J ΩP ΩL Rusch Weber ] possimus ΩJ
Numérotation du verset Io. 14,6 

Dicit ei Iesus: Ego12 sum via
12 Ego Cas574 P696 J ΩP ΩL CorS2 ( al. sine ET ) ] Et praem. CorS2
et13
13 et P696 ] om. Cas574
veritas et vita. Nemo
venit ad Patrem
nisi per me.
Numérotation du verset Io. 14,7 

Si cognovissetis me
et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscetis14 eum et vidistis eum .
14 cognoscetis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] cognoscitis Weber
Numérotation du verset Io. 14,8 

Dicit ei Philippus:
Domine, ostende nobis Patrem
et sufficit nobis.
Numérotation du verset Io. 14,9 

Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis15 me.
15 cognovistis Cas574 P696 ΩP ΩL Cor3 (grec.) Li449@ Li449 Rusch Weber ] novistis ΩJ
Philippe,
qui videt16 me
16 videt Weber (P) Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] vidit Weber | tanto tempore... videt me CorS1 =Cor3 (grec.)
videt17 et Patrem.
17 videt Weber (P) Cas574 P696 ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina] vidit Weber
Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
Numérotation du verset Io. 14,10 

Non credis18
18 Non credis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Wordsworth Weber ] Non creditis Amiatinus Cava Wordsworth (Δ S Y) Clementina , credite CorS1 (grec. [sic ad v. 10]) Catena aurea (CIO14d3.17.Hilarius)
quia ego in Patre et Pater in19 me est?
19 in Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ ² (m. post.) Li449 CorS1 (grec.) Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@ *
Verba que ego loquor vobis a meipso
non loquor.
Pater autem in me manens ipse facit opera.
Numérotation du verset Io. 14,11 

Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est? 20
20 Non creditis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina Wordsworth Weber ] Credis Wordsworth (E J), Credite Cor3 (grec. [sic ad v. 11]) Wordsworth (vet. lat.) = πιστεύετέ
Numérotation du verset Io. 14,12 

Alioquin propter opera ipsa credite.
Amen amen dico vobis, qui credit in me,
opera
que ego21 facio
21 ego P696 ] om. Cas574
et ipse faciet
et maiora
horum faciet quia ego ad Patrem vado.
Numérotation du verset Io. 14,13 

Et quodcumque petieritis22 in nomine meo
22 petieritis ΩL Li449@ Li449 CorS2 (Paris<inus> antiqui sine PATREM sed Senonensis apponit) Cor2² ( PATREM cancellatum est in . . ) Weber cum graeco ] + Patrem Cas574 P696 ΩJ ΩP CorS2 ( Senonensis ) Cor2 ( grec. anti. glos. Augustinus ) Ed1455 Rusch Clementina
hoc faciam
ut glorificetur23 Pater in Filio.
23 glorificetur Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL CorS2 ( aliqui ) Rusch ] clarificetur CorS2
Numérotation du verset Io. 14,14 

Si quid petieritis me24 in nomine meo hoc faciam.
24 me Cas574 P696 ΩJ ΩP Cor2² (in . . non est PATREM sed ex<punctuatum>) Ed1455 Rusch Clementina Weber ] patrem Cor2 ( grec. anti. glos. et Augustinus ), om. ΩL Li44 @ Li449 cum graec. aliq. (A D K L Q Ψ etc.)
Numérotation du verset Io. 14,15 

Si diligitis me
mandata mea servate.
Numérotation du verset Io. 14,16 

Et ego rogabo Patrem
et alium Paraclitum
dabit vobis ut maneat vobiscum in eternum.
Numérotation du verset Io. 14,17 

Spiritum veritatis
quem mundus non potest accipere
quia non videt25 eum
25 videt Cas574 P696 ] vidit ΩJ
nec scit eum.
Vos autem cognoscetis26 eum quia apud vos manebit et in vobis erit .
26 cognoscetis Cas574 ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455* (BnF-Vélins70) Rusch ] cognoscitis P696 ΩJ Ed1455² (BnF-Vélins70) Weber
Numérotation du verset Io. 14,18 

Non relinquam vos orphanos.
Veniam ad vos.
Numérotation du verset Io. 14,19 

Adhuc modicum
et mundus me iam non videt. Vos autem videbitis27 me quia ego vivo et vos vivetis.
27 videbitis Cas574 P696 ΩP ΩL Li449@ Li449 Cor2² Ed1455* Rusch ] videtis ΩJ Cor2 (grec. antiq. glos.) Ed1455² (BnF-Vélins70) Clementina Weber
Numérotation du verset Io. 14,20 

In illo28 die vos cognoscetis
28 illo Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL CorS2 Li449 Rusch Clementina Weber ] illa Li449@
quia ego sum29 in Patre meo
29 sum ΩJ ΩL CorS2 (aliqui) Rusch Clementina Weber ] om. Cava Cas574 P696 ΩP CorS2 (aliqui trahunt) Weber (S Z D)
et vos in me
et ego in vobis.
Numérotation du verset Io. 14,21 

Qui habet
mandata mea et servat ea ille est qui diligit me.
Qui autem diligit me
diligetur30 a Patre meo et ego
30 diligetur Cas574 Li449 ΩJ ΩP ΩL Rusch Weber ] diligitur P696 Li449@
diligam eum
et manifestabo ei meipsum.
Numérotation du verset Io. 14,22 

Dicit ei Iudas non ille Scariothis:
Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es31 te ipsum et non mundo?
31 nobis – manifestaturus es Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Io. 14,23 

Respondit Iesus et dixit ei32: Si quis diligit me
32 ei P574 Clementina Weber ] eis P696
sermonem meum servabit
et Pater meus diliget33 eum et ad eum veniemus
33 diliget Clementina Weber ] diligit P574 P696
et mansionem34
34 mansionem Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] mansiones Weber
apud eum faciemus.
Numérotation du verset Io. 14,24 

Qui non diligit me sermones meos non servat.
Et sermonem35 quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris.
35 sermonem Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Rusch Weber ] sermo CorS1 =Cor3 (grec. [ὁ λόγος])
Numérotation du verset Io. 14,25 

Hec locutus sum vobis apud vos manens.
Numérotation du verset Io. 14,26 

Paraclitus
autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia
et suggeret vobis omnia quecumque dixero vobis.
Numérotation du verset Io. 14,27 

Pacem relinquo vobis
pacem meam do vobis.
Non quomodo mundus dat ego do vobis.
Non turbetur
cor vestrum neque
formidet.
Numérotation du verset Io. 14,28 

Audistis quia ego36 dixi vobis:
36 ego Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449 Rusch Clementina Weber] om. Li449@
Vado
et venio ad vos.
Si diligeretis me
gauderetis utique
quia
vado ad Patrem quia Pater37 maior
37 Pater P574 Clementina Weber ] om. P696
me
est.
Numérotation du verset Io. 14,29 

Et nunc
dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis.
Numérotation du verset Io. 14,30 

Iam non multa oquar vobiscum. Venit enim
princeps
mundi huius
et in me non habet quicquam.
Numérotation du verset Io. 14,31 

Sed ut cognoscat mundus38 quia diligo Patrem
38 mundus Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio39.
39 facio Cas696 P696 ΩJ ΩL ] facit ( cacogr.) | Hic desin. cap. 14 Cas574 ΩL
40 Surgite eamus hinc.
40 Surgite... hinc] Hic incipit cap. 15 ΩL iuxta correctorium Hugonis de Sancto Caro ( Cor1 A ) : « XIIII.g. SED UT COGNOSCAT etc. SIC FACIO ( facit Cor1 L ). SURGITE EAMUS HINC. Huc usque pendet locutio sicut [ut Cor1 L] patet in Glossa et est ordo: SED [ om. Ars. ] SURGITE etc. UT COGNOSCAT etc. sed in usu ecclesie terminatur evangelium ibi: SIC FACIO , et ita imperfecta est oratio vel locutio [loc. vel or. Cor1 L] [+ quia non Cor1 L] clauditur periodo idest fine sententie et hic est sensus: secundum hoc diabolus non habet in me quicquam quod me trahat ad mortem sed SIC FACIO scilicet quod ad mortem vado ut cognoscat etc. et SIC FACIO SICUT MANDATUM DEDIT MIHI PATER . Et hic statim debet incipere capitulum 15 »  = HUGO DE SANCTO CARO , Postilla in Io. : «  SURGITE EAMUS HINC : Hic incipit decimum quintum caput. Et melius est ut hic incipiatur quam infra quia ibi incisus est sermo Domini sed modo ad alium locum iverunt ubi sermonem consummavit et orationem fecit ad Patrem». [MM2022]

Capitulum 14

Numérotation du verset Io. 14,1 
marg.| {5.1245} {1 } Et ait discipulis suis. Postquam ergo Christus confortavit discipulos suos exemplis, hic confortat eos verbis. Et dividitur in duas, quia primo confortat eos contra desolationem ipsorum de Christi morte. Secundo contra desolationem in tribulatione post mortem Christi eis imminente, capit. sequen. Ego sum vitis vera. Prima in duas, quia primo consolatur discipulos de sua morte, rationibus sumptis ex parte discipulorum remanentium. Secundo rationibus {5.1246} sumptis ex parte Christi dimittentis eorum consortium, ibi. Non turbetur cor vestrum. Prima in tres quia primo consolatur remanentes promittendo eis accessum ad patrem per ipsum. Secundo, promittendo eis spiritussancti donum, ibi. Si diligitis : Tertio promittendo eis suum reditum, ibi. Non relinquam vos. Prima in tres, quia primo proponit intentum. Secundo manifestat propositum, ibi. Et quo vado scitis. Tertio dubium removet, ibi. Dicit ei Philippus. Circa primum sciendum, quod predixerat eis Iude proditionem, et Petri negationem et sui absentiam et mortem que omnia erant eis turbationis materia. Ideo dicit.
marg.| {5.1247} {1 } Non turbetur cor vestrum. Propter predicta. Quod autem aliqui libri habent hic : Neque formidet. Non est de textu, sed inf. eo. c. ponitur, ut videbitur.
marg.| {2 } Creditis in Deum. In quo exprimit suam deitatem manifeste, aliter consequentia non valeret.
marg.| {3 } In domo. Domus patris hic vocatur gloria celestis, in qua sunt multi gradus et distinctiones, quia quamvis sit idem obiectum beatitudinis nullam diversitatem habens, tamen ex parte beatorum est diversitas in participando istud obiectum secundum varietatem meritorum, quia aliqui vident aliis clarius et fruuntur perfectius, secundum maiorem habitum charitatis, qui facit animam capacem obiecti beatitudinis.
marg.| {4 } Si quo. Quasi dicat si in Celesti beatitudine esset aliquid minus vel defectuosum, dicerem vobis.
marg.| {5 } Quia vado. Sed non est necesse, quod vadam ad preparandum, quia in Deo est bonitas perfecta eternalis, et etiam immutabiliter, et multipliciter participabilis a beatis. Numerus etiam electorum et terminus meritorum, est eternaliter et immutabiliter predestinatus, et sic totum paratum est ab eterno, secundum quod dicitur Mt. 25.c. Possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Sed huic expositioni videtur repugnare, quod sequitur : Et si abiero, etc. Ergo videtur quod iret ad preparandum. Dicendum, quod beatitudo vel locus ipsius non indigebat aliqua preparatione, ut dictum est, et sic loquitur salvator in litera precedenti, ipsi autem electi indigent preparatione ad hoc quod non possint beatitudinem consequi, quia licet sint ab eterno predestinati, tamen beatitudinem non consequuntur, nisi mediante gratia que datur temporaliter in presenti. Quando ergo dicit salvator.
marg.| {6 } Si abiero. Non est intelligendum quod in gloria celesti aliquid ascendendopreparaverit, sed quia per ascensionem suam donum spiritussancti {5.1248} fidelibus misit, per quod preparantur ad consequutionem beatitudinis.
marg.| {7 } Iterum venio et accipiam vos. Ex hoc verbo dixerunt aliqui heretici, quod electi non assumuntur ad gloriam usque ad diem iudicii, et tunc primo assumentur quando Christus veniet iterum in forma humana, secundum quod dicitur Act. 1.b. Hic Iesus qui a vobis assumptus est, sic veniet etc. Sed hoc est expresse contra dictum apostoli Phil. 1.c. Cupio dissolvi et esse cum Christo. Et 2. ad Cor. 5.a. Scimus quoniam si terrestris domus nostra habitationis huius dissolvatur, habemus domum non manufactam in celis. Ex quibus patet, quod anima exuta a corpore non habens impedimentum culpe vel pene temporalis debite, statim evolat ad gloriam. Hoc etiam patet ratione, quia talis anima per gratiam quam habet digna est gloria, et non habet impedimentum proprie persone, nec totius nature, quia illud impedimentum per Christi mortem fuit ablatum. Et sic intelligitur preparasse beatitudinis locum inquantum per mortem suam amovit impedimentum nature, et ascendens ad celos, misit donum gratie, que ambo erant necessaria ad consequutionem glorie.
prol.| Sciendum igitur ad intelligendum verbum Christi, cum dicitur : Iterum venio, etc. Quod Christus dupliciter venit ad accipiendum fideles. Uno modo, ad accipiendum eos ad beatitudinem anime, et sic quotidie venit ad ecclesiam, accipiendo a corporibus animas sanctas, et transferendo ad gloriam. Iste tamen adventus non est in presentia corporali. Alio modo veniet in fine mundi corporaliter ad assumendum fideles ad beatitudinem anime et corporis simul. Et quantum ad hoc verum est verbum illorum, quod fideles non assumuntur ad beatitudinem usque ad diem iudicii intelligendo de beatitudine corporis et anime simul. Hoc tamen est intelligendum de communi lege, quia aliqui sancti ex privilegio speciali sunt iam in beatitudine eterna anima et corpore, quia saltem hoc pie creditur de Beata Virgine.
marg.| {5.1249} {1 } Ut ubi. Dicit. ego sum. Quia ante passionem suam iam erat beatus perfecte inquantum Deus, et inquantum homo quo ad animam.
marg.| {2 } Et quo ego vado. Hic manifestat, quod dixerat, s. quod per ipsum habebant accessum ad patrem, quia ipse est via secundum humanitatem et pater est terminus, ipse autem de utroque instruxerat. Ideo dicitur : Et quo ego vado scitis. Scilicet, ad patrem.
marg.| {3 } Et viam scitis. Via per quam ivit Christus fuit mors ipsius, ipse autem Christus vel sequela ipsius, quod pro eodem hic accipitur, est via per quam alii veniunt ad patrem, et de his omnibus discipulos instruxerat, licet non intellexissent ad plenum, propter quod subditur.
marg.| {4 } Dicit ei   Thomas. Domine, nescimus   quo   vadis, etc. Et sic negat se scireutrumque, scilicet viam et terminum, propter quod videtur dictum eius verbo Christi esse contrarium. Dicendum, quod non est inconveniens unum et idem sciri et ignorari diversimode. Cognitio enim humana procedit de imperfecto ad perfectum ut habetur 1. Physico. et ideo illud quod scitur in generali, et confuse, bene ignoratur in particulari et determinate. Sic erat in proposito, quia Christi doctrinam in quodam generali et confuso acceperant, et sic Christus dixit eos scire. Determinate autem et perfecte adhuc nesciebant, et sic Thomas negavit se scire, propter quod Christus magis explicat in particulari.
marg.| {5 } Ego sum via. Secundum humanitatem, quia ea que gessit in humanitate, sunt via perducens nos ad gloriam.
marg.| {6 } Veritas et vita. Licet enim Christus inquantum homo sit vita beatitudinis, ut dictum est, tamen inquantum Deus, est beatitudinis terminus, sicut et pater, quia eadem est essentia et bonitas amborum, in cuius visione clara et perfecta fruitione consistit beatitudo et ideo dicitur veritas, ratione visionis, vita ratione fruitionis. Et quod sit via ratione humanitatis ostendit dicens.
marg.| {7 } Nemo   venit   ad   patrem   nisi per me. In me credendo et opere imitando. Quod etiam sit terminus beatitudinis sicut et pater ostendit, dicens.
prol.| {5.1250} {8 } Si cognovissetis me. Perfecte quantum ad deitatem.
marg.| {9 } Et   patrem   meum utique   cognovissetis   . Quia pater et filius unum sunt in deitate.
marg.| { 10 } Et   amodo cognoscetis   . Id est, a tempore passionis, quia post passionem immediate aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, ut habetur Luc. ult. g. et extunc habuerunt pleniorem cognitionem de mysterio trinitatis.
marg.| { 11 } Et vidistis eum. Quia videndo Christum viderunt suppositum filii, in quo est natura divina, que est idem quod pater, et sic in filio quodammodo patrem viderant.
prol.| Aliter exponitur : Vidistis eum, id est audistis. ut habetur Exo. 20.c. Populus videbat voces ubi accipitur videre, pro audire. Si queratur ubi Apostoli audierant vocem patris ? Dicendum, quod audierant cum respondit Christo. Clarificavi, et iterum clarificabo sicut predictum est c. 12.e. Aliqui etiam illorum vocem patris audierant in transfiguratione, scilicet, Petrus, Iacobus, et Ioannes, ut habetur Mt. 17.a.
marg.| { 12 } Dicit ei   Philippus   . Hic Christus removet dubium ex verbis suis exortum. Et dividitur in duas, quia primo removet dictum dubium, secundo probat propositum, ibi : Verba que ego. Dixerat enim, quod apostoli cognoverant patrem et viderant, ideo credidit Philippus, quod pater posset videri oculis corporalibus sicut et filius, ideo statim dixit.
marg.| { 13 } Domine ostende nobis   patrem   , et   sufficit   . Quasi dicat, credo verbo tuo, sed patrem videre desidero.
marg.| { 14 } Dicit ei Iesus. Ostendendo qualiter pater videtur, quia non videtur oculis corporalibus, nec oculis mentis visione intuitiva in hac mortali vita nisi a Christo homine. Ideo sequitur.
marg.| { 15 } Tanto tempore vobiscum sum. Quasi dicat, magna ruditas est, quod tandiu doctrinam meam audistis, et adhuc ita parum me cognoscitis secundum deitatem.
marg.| { 16 } Philippe qui videt me. Secundum deitatem.
marg.| { 17 } Videt et patrem meum. Sicut enim pater non videretur nisi in beatitudine, sic nec filius in sua deitate, quia illa visio est merces. Et {5.1251} quia talis non est homini concedenda in via, ideo subdit.
marg.| {1 } Quomodo tu dicis ostende   nobis patrem   . Quia oculis corporalibus non est visibilis, cum sit spiritus, ut supra dictum est c. 4.d. nec oculis me talibus videtur in presenti, ut dictum est, et ideo debet sufficere habere notitiam fidei de eo, propter quod subditur.
marg.| {2 } Non credis, quia ego in   patre   . Quasi dicat, istud debes credere, et hoc sufficit tibi ad salutem.
marg.| {3 } Verba que ego   loquor   . Remota dubitatione Philippi per hoc, quod in presenti de patre et filio non habetur notitia nisi fidei, hic consequenter ostendit, quod debeant credere, et hoc declarat tripliciter. Primo per suam doctrinam, que erat autentica, quia sicut lingua Christi ab anima movebatur ad loquendum de conceptu anime, sic anima eius in omnibus regulabatur ab ipsa deitate, et ideo verbum eius in nullo deviare poterat a veritate, propter quod tali doctrine debebant firmiter assentire, et hoc est, quod dicitur. Verba que ego loquor. Id est, ab humanitate tantum. sed a deitate modo predicto. Hoc etiam patet ex munditia et prosequutione doctrine Christi, quia non potest esse maior, intantum quod etiam sine miraculis dignum esset ei credere. Secundo hoc probat per opera divinitus facta ad testimonium veritatis doctrine Christi, que sunt efficacissimum argumentum veritatis, ut frequenter patuit ex supradictis, et hoc est, quod dicitur.
marg.| {4 } Pater autem in me manens, ipse facit opera. Filius enim et pater sunt unum in virtute operativa, ex qua fiebant miraculosa opera.
marg.| {5 } Non creditis, quia ego in   patre   . Qualiter pater sit in filio, et econverso, dictum est supra c. 10.
marg.| {6 } Alioquin   propter etc. Quasi dicat si verba non inducunt vos ad credendum opera miraculorum totam nature virtutem transcendentia debent vos ad hoc inducere. Tertio probat hoc idem ex operibus que fecit, Christus {5.1252} per apostolos, quia non solum in propria persona miracula fecit, sed etiam per apostolos, et per hoc patet, quod virtus perfecta faciendi miracula, erat in Christo, inquantum non solum per se, sed etiam per homines simplices et illiteratos miracula faciebat, et hoc est quod dicitur.
marg.| {7 } Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera que ego facio. Et bene dicit ? Qui credit, quia sicut Christus faciebat miracula per hoc, quod eius humanitas erat deitati coniuncta in unitate suppositi, sic et apostoli faciebant ea inquantum erant per fidem Christo coniuncti.
marg.| {8 } Et maiora. Hoc patet primo in doctrina : Plures enim conversi sunt ad fidem per predicationem apostolorum, quam per predicationem Christi, quia per eos conversa est multitudo gentium, per predicationem autem Christi pauci Iudeorum. Item quia apostoli pedicabant in omnibus linguis, ut habetur Act. 2.a. Christus autem predicabat in una sola lingua, s. Hebrea, quia solum Iudeis predicavit, secundum quod ipsemet dicit Luc. 8.f. Non sum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel. Nec est contra illud quod sup. dictum est c. 4. quod predicavit samaritanis, quia ipsi erant Iudei in parte, sicut ibidem dictum fuit. Secundo patet in miraculis, quia apostoli maiora fecerunt. Magnum enim reputatum fuit, quod infirmi sanabantur ad tactum fimbrie vestimentorum Christi, ut habetur Luc. 8.f. sed maius videtur, quod ad tactum umbre Petri sanabantur, ut habetur Act. 5.c. Subditur autem causa quare apostoli tanta erant facturi, cum dicitur.
marg.| {9 } Quia ego. Quia maiora debebant fieri post effusionem plenitudinis spiritussancti, que effusio non debebat fieri ante ascensionem Christi, ut supra dictum est 7.f. Nondum erat spiritus datus, quia nondum erat Iesus glorificatus. Et quia propter tanta que fienda erant per apostolos posset credi quod essent futuri maiores ipso Christo, hoc removet dic.
marg.| { 10 } Et quodcunque. In quo ostenditur quod apostoli illa non fecerunt, nisi per virtutem Christi. Quod patet, quia talia faciebant deprecando {5.1253} ideo dicit : Et quodcunque petieritis. Christus autem fecit miracula imperando, ut glorificaretur pater in filio. Quod enim ad invocationem nominis Christi fiebant miracula per apostolos, redundabat in gloriam patris, cum pater et filius sint unus Deus propter quod subditur.
marg.| {1 } Si quid   petieritis   . Eadem virtute qua et pater.
marg.| {2 } Si diligis me. Supra consolatus est discipulos promittendo eis accessum ad patrem per ipsum, hic consequenter idem facit promittendo spiritussancti donum, et hoc est quod dicitur. Si diligitis me, mandata mea servate. Amor enim et obedientia ad Deum est dispositio ad habendum plenius spiritum sanctum, quia Secundum Augustinum Charitas meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, ideo subditur.
marg.| {3 } Et ego rogabo patrem. Hoc convenit Christo inquantum homo, et advocatus noster est.
marg.| {4 } Et alium   paracletum   . Id est, consolatorem. Dicit autem alium ad ostendendum distinctionem filii et spiritussancti in persona.
marg.| {5 } Ut maneat vobiscum in eternum. Quasi dicat iste consolator non auferetur a vobis, sicut subtrahitur humanitas mea per mortem ; sed eternaliter erit vobiscum hic per gratiam, sed in futuro per gloriam.
marg.| {6 } Spiritum   veritatis   . Tum quia est essentialiter ipsa veritas, tum quia docet veritatem.
marg.| {7 } Quem mundus non potest accipere. Id est, homines mundiales affectum in terrenis ponentes, quia non sunt ad hoc dispositi, ideo sequitur.
marg.| {8 } Quia non   videt   . Id est, dirigit intentionem ad ipsum.
marg.| {9 } Nec scit eum. Id est, cognoscit, quia sola bona sensibilia sunt hominibus mundialibus nota. secundum quod dicitur 1. Cor. 2.d. Animalis autem homo non percipit ea que sunt spiritus Dei, etc.
marg.| { 10 } Vos autem cognoscetis eum. Per specialem revelationem et per sensibile signum, quia spiritussanctus super apostolos in linguis igneis apparuit.
marg.| { 11 } Quia apud vos manebit. Quia non receperunt eum per modum passionis transeuntis, sed habitus firmiter permanentis, inquantum fuerunt in gratia confirmati.
prol.| {5.1254} { 12 } Et in vobis erit. Hoc dicit ad denotandum familiaritatem spiritussancti erga ipsos discipulos.
marg.| { 13 } Non relinquam vos. Hic consolatur eos promittendo eis suum reditum, quia de hoc dono spiritussancti quod adhuc ignorabant, parum erant consolati. Et dividitur in duas, quia primo promittit suum reditum, et secundo bonorum suorum beneficium, ibi : Hec loquutus sum vobis. Prima in tres, quia primo promittit suam visitationem, secundo assignat huius rationem, ibi. Qui habet mandata. Tertio, removet discipuli dubitationem, ibi, Dicit ei Iudas. In prima igitur parte dicit sic : Non relinquam vos orphanos. Orphanos dicitur privatus patre carnali, qui enim vult a Deo in filium adoptari, oportet eum carnalem affectum ad parentes relinquere, inquantum est contra Deum, secundum quod dicit Salvator Luc. 13.f. Qui non odit patrem et matrem, etc. Sequitur. Non potest meus esse discipulus. Apostoli autem talia reliquerant, ideo quodammodo orphani erant respectu parentum carnalium, et sic erant filii dei per adoptionem, propter quod Christus gerebat curam de eis sicut de filiis propter quod subditur.
marg.| { 14 } Veniam ad vos. Non solum spiritualiter consolando, sed etiam corporaliter visitando et in fide confirmando, quod fecit Christus post resurrectionem suam apparens apostolis per 40. dies, et loquens eis de regno Dei ante suam ascensionem, ut habetur Act. 1.a.
marg.| { 15 } Adhuc modicum et mundus me iam non videt. Quia modicum temporis erat usque ad tempus sue mortis, per quem aspectus sue humanitatis subtrahendus erat apostolis.
marg.| { 16 } Vos autem videbitis me. Post resurrectionem enim non fuit visus omnibus sicut ante, sed solum Apostolis et aliis discipulis, ut habetur Io. 20.e. Et subditur causa sue resurrectionis, cum dicitur.
marg.| { 17 } Quia ego. Quasi dicat licet moriar ex infirmitate carnis, tamen resurgam virtute deitatis, que semper vivit.
marg.| { 18 } Et vos   vivetis   . H. d. assecurando eos, quia timebant mori cum ipso, unde supra 11.b. Thomas hoc timens dixit : Eamus et moriamur cum ipso, ut ibid. expositum fuit.
marg.| { 19 } In illo die vos. Post resurrectionem enim habuerunt pleniorem notitiam de mysterio trinitatis, ut dictum est eo. c.
marg.| {5.1255} {1 } Et vos in me, et ego in vobis. Non per essentie unitatem sicut pater est in filio et econverso, sed per mutuam dilectionem, sicut amans est in amato, et econverso.
marg.| {2 } Qui habet mandata mea. Hic reddit causam huius beneficii collati Apostolis, et non mundo, ut patet ex dictis. Hec causa est dilectio et obedientia ad Christum, que fuit in apostolis. Et hoc est quod dicitur : Qui habet, in aure ad audiendum, et corde ad meditandum, et in ore ad docendum.
marg.| {3 } Et servat ea. Adimplendo opere.
marg.| {4 } Ille est, etc. Quia probatio dilectionis exhibitio est operis, secundum Gregorium.
marg.| {5 } Diligetur a patre meo, et ego   diligam   eum. Quia unus est amor patris et filii.
marg.| {6 } Et manifestabo ei meipsum. Scilicet post resurrectionem in humanitate gloriosa, et sic manifestavit se Christus suis discipulis, quia habebant conditiones predictas. Manifestat se etiam talibus per apertam visionem deitatis in gloria celesti.
marg.| {7 } Dicit ei Iudas, non ille Schariotis. Hic removet discipuli dubitationem, quia Iudas frater Iacobi audiens a Christo, quod manifestaret se apostolis, et non mundo, admiratus est de hoc quod eos toti mundo preferebat, quia vere humilibus admirabile est audire de se magna. Ideo quesivit dicens.
marg.| {8 } Domine quid factum est, etc.   et non   mundo   . Quasi dicat Unde nobis tanta excellentia.
marg.| {9 } Respondit Iesus. Reddens causam huius scilicet prerogativam dilectionis et obedientie ad Christum, que erat in apostolis, non sic autem in aliis. Et hoc est quod dicitur.
prol.| {5.1256} { 10 } Si quis diligit me. Quia obedientia in opere procedit ex amore existente in corde.
marg.| { 11 } Et pater meus. Per hoc ostendit se unum cum patre in essentia.
marg.| { 12 } Et ad eum   veniemus   . Et sic patet quod plus eis promittit, quam ante fecerat, quia ante promiserat suam visitationem corporalem, hic autem cum hoc promittit visitationem spiritualem, non transitoriam, sicut in illis, qui ad vomitum revertuntur ; sed permanentem per gratiam confirmationis in presenti, et postea perfecte glorificationis. Talis enim gratia fuit data Apostolis.
marg.| { 13 } Qui non diligit me, etc. Tales sunt mundani homines, et ideo non sunt digni habere tale beneficium, sicut vos qui estis mei discipuli veri. Et quia dixerat : sermonemmeum servabit, et pater meus diligeteum, videtur forte alicui quod non dixisset convenienter, sed magis debuisset dixisse, et ego diligam eum. Ideo huic tacite questioni respondens dicit.
marg.| { 14 } Et sermonem. Sicut enim predictum est, lingua Christi non movebatur ad loquendum ex conceptione anime, nisi secundum quod anima movebatur a divinitate, et ideo verba Christi erant magis ipsius patris qui unum est cum filio in deitate, quam essent ipsius Christi inquantum homo. Et ideo quia in humanitate proferebat verba illa, respondit, Pater meus diliget, magis quam ego diligam, ad denotandum, quod verba sua magis erant deitatis in qua pater est unum cum filio, quam humanitatis que illa proferebat, propter quod et pater diligit observatores illorum verborum.
marg.| { 15 } Hec loquutus sum vobis. Superius promisit Christus apostolis spiritussanctum et suum reditum, hic consequenter ostendit utilitatem utriusque promissi. Et dividitur in duas, quia primo ostendit utilitatem primi. Secundo, secundi, ibi : Pacem : Dicit ergo primo sic. Hec loquutus sum vobis, etc. In presentia corporali apparens.
marg.| { 16 } Paracletus autem spiritussanctus, etc. Id est, faciet vos intelligere{5.1257} omnia que dico vobis. Apostoli autem adhuc erant rudes, et in timore positi ex auditu passionis Christi, ideo ad verba Christi male attendebant, et per consequens non capiebant ea ad plenum, propter quod dicit gratiam spiritussancti postea supplere istum defectum.
marg.| {1 } Et suggeret vobis omnia quecunque dixero vobis, id est ad memoriam vobis reducet, h.d. quia multa de illis que Christus docebat, obliti sunt apostoli timore passionis concessi.
marg.| {2 } Pacem meam do vobis. Hic ostendit reditus sui utilitatem, que est consequutio vere pacis. Et hoc est quod dicit. Pacem relinquo vobis, pacem meam, etc. Post resurrectionem, n. suam eis apparens dixit. Pax vobis. quia per eius visitationem et instructionem in diebus illis quadraginta, corda eorum sunt pacificata a turbatione precedentis passionis. Et bene dicit. Pacem meam do vobis. ad distinguendum pacem sanctorum a pace mundi, que magis apparens est et ficta quam vera. Ad cuius intelligentiam sciendum, quod pax est tranquillitas ordinis secundum Augu. In homine autem triplex debet esse ordo, ad seipsum, ad proximum, et ad Deum. Et ideo ad pacem sanctorum primo requiritur tranquillitas in seipso, et hoc quantum ad tria que in ipso homine debent ordinari. Primo quo ad intellectum, ne errore obscuretur. Secundo quo ad voluntatem, ut in Deum libere dirigatur. Tertio quo ad appetitum sensitivum, ut non inordinatis passionibus moveatur. Propter quod Aug. diffiniens pacem libro de verbis domini dicit, Pax est serenitas mentis, quo ad primum, tranquillitas animi, quo ad tertium, simplicitas cordis, quo ad secundum. Per cor enim quod movet alia membra intelligitur voluntas que movet alias potentias quo ad agendum. Secundo ad pacem sanctorum requiritur ordo ad proximum, per consortium charitatis ordinantis bonum proximi ad Deum. Tertio requiritur ordo ad Deum per amoris indissolubilis vinculum. Pax autem mundi ordinatur ad {5.1258} quietam fruitionem bonorum temporalium, quam frequenter concomitatur multiplicatio peccatorum, secundum illud Deut. 3. Incrassatus est dilectus, et recalcitravit. Et Ezech. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue, superbia, saturitas panis, et abundantia, et ocium. Ideo de hac pace subdit.
marg.| {3 } Non quomodo mundus dat, etc, id est non talem pacem, ut patet ex dictis.
marg.| {4 } Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Supra consolatus est Christus apostolos de morte sui rationibus sumptis ex parte ipsorum, hic adhuc consolatur eos rationibus sumptis ex parte ipsius Christi. Et dividitur in duas, secundum duas rationes quas ponit. Secunda ibi. Iam non multa. Prima ratio propter quam debebant de morte Christi consolationem habere est, quia quamvis esset dura et ignominiosa, tamen erat ordinata ad exaltationem Christi. Et hoc est quod dicitur. Non turbetur cor vestrum, etc. Quasi dicat Non debetis turbari de morte mea.
marg.| {5 } Neque formidet. Hoc addit eos assecurando, quia timebant mori cum eo.
marg.| {6 } Audistis, quia ego dixi, etc. Quasi dicat. Non sic recedo a vobis per mortem, quando adhuc vobis appaream post meam resurrectionem.
marg.| {7 } Si diligeretis. Ibi accipitur si pro quia. Et est sensus ac si diceret quia diligitis me per consequens debetis gaudere, quia per mortem vado ad patrem me exaltantem et clarificantem. Qualiter autem Christus clarificatus est, et exaltatus propter eius humiliationem in cruce frequenter supra dictum est.
marg.| {8 } Quia pater maior me est. Non secundum Deitatem, in qua filius est equalis patri, sed secundum humanitatem, in qua filius est minor patre. Et quod hec litera sic debeat intelligi, patet quia Christus loquitur de seipso secundum illam naturam in qua convenit ei mori et exaltari. Hoc autem non potest esse in natura divina que immortalis est, et {5.1259} magnitudine infinita, sed natura humana in eo poterat mori et exaltari. Et ex hoc patet falsitas Arrii, qui ex hoc loco arguebat filium in divinis a patre distingui in essentia, quia non loquitur de filio secundum divinam naturam, sed secundum humanam tantum.
marg.| {1 } Et   nunc   dixi vobis   priusquam   fiat, ut cum   factum   fuerit credatis. Scilicet quod non tantum sum homo qui mori potest et exaltari, sed etiam Deus qui certitudinaliter predico futura contingentia, quod est proprium ipsius Dei, secundum quod dicitur Isa. 41.f. Annunciate nobis que ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos. Hoc addit Christus, quia immediate loquutus fuerat de sua humanitate. Modus enim huius Evangeliste est, ut dictum est frequenter, cum refert aliquid pertinens ad Christi humanitatem, in qua est minor patre adiungere aliquid pertinens ad deitatem in qua est et equalis patri, quia credere utrumque est de necessitate salutis.
marg.| {2 } Iam   non   multa loquar   vobiscum   . Hic ponitur secunda ratio propter quam Apostoli debebant consolari de morte Christi, s. quia illa mors non erat culpabilis, sed magis virtuosa. Et hoc est quod dicitur : Iam non multa loquar vobiscum. Id est, in hoc mortali corpore existens, quia tempus sue captionis erat propinquum.
marg.| {3 } Venit enim princeps mundi huius. Id est, diabolus qui est princeps hominum mundanorum, non per creationem, sed per seductionem. Venit autem ad Christum ipsum tentando in deserto, et principes Iudeorum contra ipsum incitando.
marg.| {4 } Et in me non   habet quidquam   . Id est, nullum peccatum, et per consequens nullam mortis causam, quia mors intravit in mundum per peccatum, ut dicitur ad Rom. 5.d. Et quia posset queri, ex quo in te non est causa mortis, quare ergo morieris ? Ideo huic tacite questioni respondet, dicens.
prol.| {5.1260} {5 } Sed ut cognoscat. Id est, ad hoc sustineo mortem, ut omnes cognoscant quod hoc procedit ex dilectione quam habeo ad patrem, quia Deus pater Christo homini inspiravit voluntatem patiendi pro salute mundi, ex maxima charitate qua diligit hominem.
marg.| {6 } Et sicut mandatum. Id est, ex obedientia ad patrem libenter subeo mortem.
marg.| {7 } Surgite eamus hinc. Queritur hic de loco ad quem Christus duxit discipulos suos, cum dixit : Surgite eamus hinc. Ad h.d. Hylarius 9. de Trinitatequod de loco in quo comederant agnum Paschalem, duxit eos ad locum in quo erat tradendus. Sed litera sequens videtur repugnare, quia in principio c. 18.a. dicitur. Hec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit Christus et discipuli eius. Sciebat autem Iudas, qui tradebat eum locum. Ex quo patet quod illa verba que ab hoc loco sequuntur usque ad principium 18. ca. dixit Iesus discipulis suis extra locum in quo erat tradendus. Propter quod sciendum, quod Christus morti sue propinquus ardua et difficilia volebat dicere discipulis suis, ut patet ex sequentibus Ad intelligendum vero talia requiritur attentio animi, talis autem attentio erat impedita in apostolis ex passione timoris. Et ideo dixit Christus discipulis suis. Surgite eamus hinc. Id est ad alium locum magis securum, qui tamen ille locus fuerit determinative non exprimitur, videbat enim Christus discipulos timore mortis perterritos : Tum ratione temporis, quia nox erat ut supra dictum est : Tum ratione loci quia adhuc erant in medio civitatis, ubi comederant agnum Paschalem. Et ideo timentes capi ab hostibus, quasi continue circumvolvebant oculos ad hostium domus. Et ideo dixit eis : Surgite eamus hinc. Quasi dicat. Eamus ad alium locum magis securum et secretum, ubi melius attendatis ad ea, que dicenda sunt vobis.
Numérotation du verset Io. 14,moraliter 
marg.| {5.1245} {1 } Et ait discipulis suis. Quoniam immediate ante dixerat Petro, ter me negabis, timuerunt alii, ne simile contingeret eis. {5.1246} Qui licet non negaverint verbo, tamen quodammodo contigit facto, Christum in sua captione fugientes, ideo ne desperarent de salute dixit eis.
Numérotation du verset Io. 14,moraliter 
marg.| {5.1247} {1 } Non turbetur cor. Quasi dicat post lapsum remanet vobis penitentie remedium, per quod lapsus aliquando resurgit ad equalem vel maiorem gratie gradum, et per hoc omnibus lapsis {5.1248} Christus dedit spem salutis.
marg.| {3 } In domo patris mei mansiones. Grego. Hac ratione conveniunt mansiones multe cum denario diurno, quia etsi alter minus, alter amplius exultat, omnes tamen unum gaudium conditoris sui visione letificat.
Numérotation du verset Io. 14,moraliter 
marg.| {5.1249} {5 } Ego sum via, veritas, et vita. Hylar. Non enim nos in erratica atque in invia deduxit ille qui via est, neque illudit {5.1250} per falsa, qui veritas est, neque in mortis reliquit horrore qui vita est :
marg.| { 15 } Tanto tempore vobiscum sum. Hoc potest dici multis secularibus {5.1251} qui post annos vite sue plures ignorant divina precepta quorum custodia necessaria est ad salutem. Matt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi serva mandata. Potest etiam dici pluribus religiosis, qui negligunt scire suam regulam et statuta.
Numérotation du verset Io. 14,moraliter 
marg.| {5.1252} { 10 } Et quodcunque petieritis patrem in nomine meo, hoc faciam, ut clarificetur pater in filio. Iesus interpretatur salus, et ideo quod non pertinet ad salutem, non petitur in nomine eius, imo Christus negando petitionem ostendit se Salvatorem, sicut bonus medicus ostendit se diligere salutem infirmi, qui nociva denegat postulanti.
Numérotation du verset Io. 14,moraliter 
marg.| {5.1253} {2 } Si diligitis me mandata mea servate. Greg. Probatio dilectionis exhibitio est operis.
marg.| {6 } Spiritum   veritatis,   quem   mundus   non potest   accipere   . Greg. Spiritussanctus autem omnem quem repleverit ad invisibilia desideranda accendit. Et quoniam mundana corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia {5.1254} non assurgit. Seculares etenim mentes quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius sinum cordis angustant.
marg.| { 13 } Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Orphanus proprie caret utroque parente, ergo orphani sunt qui parentibus carnalibus in malis non assentiunt, propter quod parentes eos derelinquunt, sed Christus ad eos venit tanquam pater et suis consolationibus refovet atque nutrit.
Numérotation du verset Io. 14,moraliter 
marg.| {5.1255} { 12 } Et ad eum veniemus, et mansionem apud eum   faciemus   . Grego. In quorundam enim corda venit, et mansionem non facit quia per compunctionem quidam respectum Dei percipiunt, sed tentationis tempore hoc ipsum quod compuncti {5.1256} fuerant obliviscuntur, sicque ad perpetranda peccata, redeunt ac si ea minime planxissent. Qui ergo Deum vere diligit in eius corde dominus venit et mansionem facit, quia sic eum divinitatis amor penetrat, ut ab hoc amore, tentationis tempore non recedat.
marg.| { 16 } Paracletus autem spiritussanctus, quem pater mittet in nomine {5.1257}   meo, ille vos docebit omnia. Grego. Nisi autem idem spiritus cordi adsit audientis, ociosus est sermo doctoris. Nemo enim docenti bonum attribuat, quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vanum laborat.
Numérotation du verset Io. 14,moraliter 
marg.| {1 } Et suggeret vobis omnia. Excitando ad opera bona.
prol.| {5.1258} {4 } Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Scilicet de meo recessu per mortem, cum sit via ad meam glorificationem et spiritussancti missionem. Et in hoc docemur non turbari de nostris amicis decedentibus in confessione fidei, nam hec est via ad eorum glorificationem et nostram subuentionem, quia presentes cum Deo multo plus iuvare nos possunt, quam viventes in mundo.
Numérotation du verset Io. 14,ADDITIO. 
marg.| {5.1259} In ca. 24. Ubi dicitur in Postilla. Ad hoc dicit Hylarius 9. de trinitate.
prol.| Hylarius non facit mentionem, nisi de duobus locis tantum qui sunt termini principales in hac materia, scilicet de loco assignato pro esu agni Paschalis, a quo principaliter exivit, et de loco ad quem principaliter venit, ut ibi caperetur. De loco autem medio in quo fuit cum apostolis, ut eis diceret ardua et difficilia, qui est locus medius inter duos predictos Hylarius non fecit mentionem, sicut etiam evangeliste qui duos locos primos declaraverunt. Istum vero locum medium minime designaverunt, {5.1260} unde sententie Hylarii litera non repugnat, ut patet intuenti.
Numérotation du verset Io. 14,REPLICA. 
marg.| In ca. 14. Ubi dicitur. Surgite eamus hinc. Dicit Postillator manifeste ostendit, quod Christus fuerit in aliquo loco medio inter domum in quo comedit Pascha, et hortum in quo illa verba notabilia dixit discipulis, unde dicit Hilarium non consonare litere qui in 6. de Trinitate se restringit ad solum illa duo loca. Quod Burgen egre ferens. dicit evangelistam etiam sicut Hilarium non expressisse medium locum. Sed satis manifestum est ex litera, quod fuerit medius locus, quamvis non determinate exprimatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_14)

Notes :