Capitulum 15
Numérotation du verset
Io. 15,1
1
Ego sum vitis
1
Hic incipit cap. 15
ΩJ ΩP
Catena@
(
et passim
)
vera
et Pater meus
agricola est.
Numérotation du verset
Io. 15,2
Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum
et omnem qui fert fructum
purgabit eum ut fructum plus
afferat.
Numérotation du verset
Io. 15,3
Iam vos mundi estis
propter sermonem
quem locutus sum vobis.
Numérotation du verset
Io. 15,4
Manete in me
et ego in vobis.
Sicut palmes non potest facere2 fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic et3 nec vos nisi manseritis in me4.
2 facere
Rusch
] ferre
Li449@
Li449
Weber
|
3 et Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
|
4 manseritis - in me
Rusch
] inv.
Li449@
Li449
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 15,5
5Ego sum vitis, vos6 palmites.
5
Hic incipit cap. 15
ΩF ΩS ΩV
iuxta capitala Stephani Langton
(“.XIIII.”
perpera)
|
6 vos ΩF ΩS Rusch Weber] et praem. ΩV Li449@ Li449
|
Qui manet in me et ego in eo
hic fert fructum multum
quia sine me nihil potestis facere.
Numérotation du verset
Io. 15,6
Si quis
in me
non manserit
mittetur foras sicut palmes et arescet7 et colligent eum8
7 arescet
Li449@ Li449 Rusch
] aruit
Weber
|
8 eum
Li449@
Li449
Rusch
] eos
Weber
|
et in ignem mittent et ardet9.
9 mittent et ardet
Li449@ Li449 Rusch
] mittunt et ardent
Weber
Numérotation du verset
Io. 15,7
Si manseritis in me
et verba mea in vobis manserint,
quodcumque volueritis
petetis et fiet vobis.
Numérotation du verset
Io. 15,8
In hoc clarificatus est
Pater meus ut fructum plurimum10 afferatis
10 fructum plurimum
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
et efficiamini
mei discipuli.
Numérotation du verset
Io. 15,9
Sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos.
Manete
in dilectione mea.
Numérotation du verset
Io. 15,10
Si precepta mea servaveritis,
manebitis in dilectione mea
sicut et ego precepta Patris mei11 servavi et maneo in eius dilectione.
11 precepta - Patris mei
Li449@ Rusch
]
inv. Li449 Weber
Numérotation du verset
Io. 15,11
Hec locutus sum vobis ut gaudium meum
in vobis sit12
12 in vobis – sit
Rusch Clementina Weber
]
inv. Li449@
et gaudium vestrum impleatur.
Numérotation du verset
Io. 15,12
Hoc13
13 Hoc est] + autem
CorS1=Cor3
(grec.)
est preceptum meum
ut diligatis invicem sicut dilexi vos.
Numérotation du verset
Io. 15,13
Maiorem hac dilectionem
nemo habet quam14 ut animam suam ponat
14 quam
Li449@
ΩJ*
Rusch
]
om. Li449
ΩJ² (rubr. cancel.)
Weber
quis15 pro amicis suis.
15 ponat quis
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
Numérotation du verset
Io. 15,14
Vos amici mei estis, si feceritis que ego precipio vobis.
Numérotation du verset
Io. 15,15
Iam non dicam16
16 dicam
Rusch
] dico
Weber
vos servos quia servus nescit quid faciat17 dominus eius.
17 faciat
Li449@
Li449
Rusch
] facit
Weber
Vos autem dixi amicos quia omnia quecumque
audivi a Patre meo nota feci vobis.
Numérotation du verset
Io. 15,16
Non vos me elegistis
sed ego elegi vos
et posui vos
ut eatis
et fructum afferatis
et fructus vester maneat
ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis.
Numérotation du verset
Io. 15,17
Hec mando vobis
ut diligatis invicem.
Numérotation du verset
Io. 15,18
Si mundus vos odit
scitote quia me priorem vobis
odio
habuit.
Numérotation du verset
Io. 15,19
Si de mundo
fuissetis, mundus quod suum erat
diligeret.
Quia vero de mundo non estis,
sed
ego elegi vos de mundo.
Propterea odit vos mundus.
Numérotation du verset
Io. 15,20
Mementote sermonis mei
quem ego dixi vobis.
Non est servus
maior domino suo,
si me persecuti sunt et vos persequentur.
Si sermonem meum servaverunt
et vestrum servabunt.
Numérotation du verset
Io. 15,21
Sed hec omnia
facient vobis propter nomen meum,
quia nescierunt18 eum
18 nescierunt
Rusch
] nesciunt
Li449@ Weber
qui misit me.
Numérotation du verset
Io. 15,22
Si non venissem
et locutus fuissem eis19 peccatum non haberent.
19 fuissem eis
Rusch Weber
] eis non fuissem
Li449@ Li449
ΩJ*
Cor3
(grec. omnino ita), eis fuissem
CorS1
(grec. omnino ita)
Cor3
(grec.)ΩJ² (
NON
rubr. cancel.
),
Nunc autem excusationem
non habent de peccato20.
20 peccato
Rusch
] + suo
Li449@
Li449
Weber
Numérotation du verset
Io. 15,23
Qui me odit
et Patrem meum odit.
Numérotation du verset
Io. 15,24
Si opera non fecissem in illis21
21 illis
Rusch
] eis
Li449@
Li449
Weber
que nemo
alius facit22 peccatum non haberent.
22 facit
Rusch
] fecit
Li449@
Li449
Weber
Nunc autem et viderunt
et oderunt et me et Patrem meum.
Numérotation du verset
Io. 15,25
Sed ut impleatur sermo qui in lege eorum
scriptus esta:
0 Ps. 34, 19.
Quia odio habuerunt me23 gratis.
23 habuerunt me
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
Numérotation du verset
Io. 15,26
24Cum autem venerit
24
Hic incipit capitulum CorS2 (
CUM AUTEM VENERIT PARACLITUS
2° non. an.
HEC LOCUTUS
ubi paris. incipit capitulum)
Paraclitus
quem ego mitto25
25 mitto
Rusch
] mittam
Li449@
Li449
Weber
vobis a Patre
Spiritum veritatis
qui a Patre procedit,
ille testimonium perhibebit de me,
Numérotation du verset
Io. 15,27
et vos testimonium
perhibetis
quia ab initio mecum estis.
Capitulum 15
Numérotation du verset
Io. 15,1
marg.|
{5.1261}
Ego sum vitis.
Postquam Christus consolatus est discipulos de sua morte, hic consolatur eos contra tribulationes imminentes eis ex Iudeorum et principum mundi persequutione. Et dividitur in duas partes, quia primo premittit parabolam, secundo, prosequitur ipsam, ibi : Iam vos mundi estis. Parabola autem ista est de tribus, scilicet de vite, de agricola, et de vitis cultura, ut patebit prosequendo. Dicit ergo.
marg.|
{1
}
Ego sum vitis.
Sicut enim vitis materialis habet lignum vile et despectum, et quasi inutile videtur, cum tamen fructus optimos habeat, ita Christus in humana natura videbatur abiectus vilis et despectus, et tamen per eius humilitatem sequutus est fructus gloriosus, unius enim nature sunt vitis et palmites, et ideo Christus dicitur vitis ratione humanitatis in qua natura est fidelibus similis.
marg.|
{2
}
Et pater.
Quia plenitudinem gratie et veritatis infudit et plantavit in Christo homine, ut dictum est in primo capitulo. Sciendum autem, quod cultura huius vinee non habet proprie locum circa ipsum stipitem, qui est ipse Christus, quia in gratia et scientia habituali non profecit, sed totum a principio habuit, nec habuit peccatum tollendum et purgandum, sed cultura huius vinee circa palmites consistit, et fideles Christo adherentes. Quorum aliqui sola fide adherent, non per charitatem operantem, et isti abscindentur per condemnationis sententiam, ideo subditur.
marg.|
{3
}
Omnem palmitem.
Alii autem adherent Christo per fidem, operantem per charitatem, et de illis subditur.
marg.|
{4
}
Et omnem qui fert.
Per mundi tribulationes, que sunt quedam medicine et purgationes.
marg.|
{5
}
Ut fructum plus afferat.
Sicut enim in vite materiali aliqui palmites etiam fructuosi rescinduntur, ne humor. nimis dispergatur, et sic virtus unita fortificatur et magis fructificat, sic per tribulationes iocunditatem{5.1262} vite presentis a fidelibus rescindentes, corda eorum retrahuntur ab amore mundialium, et sic intra se collecta ferventius feruntur in Deum, et faciunt maiorem fructum bonorum operum.
marg.|
{6
}
Iam vos.
Hic prosequitur parabolam, et primo quantum ad palmitum adhesionem, secundo quantum ad eorum purgationem, ibi : Si mundus vos odit. Prima in duas, quia primo discipulos ad adherendum sibi inducit, secundo, declarat in quo ista adhesio consistit, ibi. Sicut dilexit me. Circa primum ponit quatuor rationes, quare fideles debent Christo adherere per fidem, sicut palmites ad vitem. Prima ratio sumitur ex palmitum adherentium fructificatione, quia aliter non possunt fructum facere. Et hoc est quod dicit. Iam vos mundi estis. Quia apostoli per doctrinam Christi iam erant segregati ab erroribus Iudaice superstitionis, ideo concludit.
marg.|
{7
}
Manete in me.
Per fidem charitate formatam, per quam homo est in Deo, et Deus in homine.
marg.|
{8
}
Sicut palmes,
etc.
manserit in vite.
Hoc sensibiliter videmus in vite materiali, quia facere fructum non potest nisi particeps sit humoris et pinguedinis ipsius stipitis.
marg.|
{9
}
Sic nec vos.
Scilicet potestis fructificare operibus meritoriis.
marg.|
{
10
}
Nisi in me
manseritis
.
Per participationem gratie et veritatis.
marg.|
{
11
}
Ego sum vitis, et vos palmites.
Quasi dicat si vultis fructificare, manete in me.
marg.|
{
12
}
Si quis in me.
Hic ponitur secunda ratio adherendi Christo que sumitur ex palmitum non adherentium punitione, cum dicitur Si quis in me. veraciter per charitatem formatam, quamvis maneat apparenter per fidem sine operibus, que mortua est :
marg.|
{
13
}
Mittetur foras.
Per abscisionem in morte, quia tunc separabitur numero a fidelibus, sicut erat separatus merito.
marg.|
{
14
}
Et arescet
Quia Christiani quandiu vivunt, habent aliquem virorem propter Christianitatis nomen. Sed in morte eum amittunt, quia tunc apparet, quod nihil eis profuit, et adhuc magis in futuro iudicio apparebit, ideo sequitur.
marg.|
{5.1263}
{1
}
Et colligent eum.
Scilicet angeli executores divine iustitie tollentes zizaniam de medio tritici.
marg.|
{2
}
Et in ignem
mittent
.
Scilicet infernalem.
marg.|
{3
}
Et ardet.
Sine fine in perpetuitate pene.
marg.|
{4
}
Si manseritis.
Hic ponitur tertia ratio, que procedit ex impletione voluntatis fidelium Christo adherentium, et hoc est quod dicitur. Si manseritis in me. Fide formata charitate.
marg.|
{5
}
Et verba mea in vobis manserint.
Non solum corde intelligendo, sed etiam opere adimplendo.
marg.|
{6
}
Quodcunque
volueritis petetis.
Hoc tamen intelligendum est si petant pie, i. de pertinentibus ad salutem, quia exaudiri in altis frequenter non expedit eis, et perseveranter, quia illud quod petitur etiam pertinens ad salutem, non semper statim datur a Deo, sed differtur ut congruo tempore detur, et pro se, quia oratio sanctorum de salute aliorum aliquando impeditur, non propter defectum orantis, sed illius pro quo oratur, his autem tribus concurrentibus semper oratio exauditur.
marg.|
{7
}
In hoc clarificatus est.
Hic ponitur quarta ratio, que procedit ex divina glorificatione, quam quilibet debet desiderare magis etiam quam suum bonum proprium. Divina autem glorificatio relucet in fidelibus Christo adherentibus per fidem ex dilectione operantem, et hoc est quod dicitur : In hoc clarificatus est, etc. In multiplicatione bonorum operum.
marg.|
{8
}
Et efficiamini.
Perfecte adherendo mihi.
marg.|
{9
}
Sicut
dilexit
.
Postquam hortatus est Christus ad discipulos adherendum sibi, hic consequenter ostendit in quo huiusmodi adhesio consistit. Et dividitur in duas, quia primo ostendit quod hec adhesio consistit in dilectione, secundo ostendit quod dilectio consistit in mandatorum observatione, ibi : Si precepta mea. Dicit igitur : Sicut dilexit me, etc. Id est, ad idem donum consequendum, non tamen equaliter. Diligere enim est velle alicui bonum, Deus autem pater vult bonum divinum Christo homini, non solum secundum unionem que est per operationem in fruitione boni vera, sed etiam secundum realem unionem suppositi, fidelibus autem vult bonum divinum tantum secundum unionem gratie et glorie, que est in fruitione, nec tamen ita perfecte fruuntur sicut anima Christi.
marg.|
{
10
}
Manete in dilectione mea.
Hoc dicit ad ostendendum quod Deus nullum cogit ad fidem et dilectionem.
prol.|
{5.1264}
{
11
}
Si
precepta
mea.
Hic ostendit, quod dilectio consistit in mandatorum observatione. Et dividitur in duas, quia primo facit quod dictum est, secundo respondet cuidam questioni que sibi posset fieri, ibi : Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem, etc. In prima parte dicit sic. Si precepta mea, etc. Amor enim Dei nunquam est ociosus, et ideo si est in corde, ostenditur in opere, et per hoc homo disponitur, ut charitas in eo augmentetur, et per consequens adhesio ad Christum fortificetur.
marg.|
{
12
}
Sicut et ego, et maneo
in
dilectione
.
Quia Christus ex amore ad patrem factus est obediens usque ad mortem, ut habetur Phil. 2.a. et per hoc unio eius ad patrem augmentata est inquantum gloria anime derivata est ad corpus eius in sua resurrectione.
marg.|
{
13
}
Hec loquutus sum vobis.
Hoc addit, ne forte aliquis crederet, quod propter se non propter nos ad predicta invitaret, ideo subdit.
marg.|
{
14
}
Ut gaudium meum.
Gaudium enim Christi hominis consistit in coniunctione ad deitatem modis predictis, ad quam etiam perveniemus per mandatorum observationem, alio tamen modo quam Christus, ut dictum est.
marg.|
{
15
}
Et gaudium vestrum,
etc. Quod non potest esse in gloria celesti, quia nihil circa Deum potest replere cor humanum, propter quod dicit August. lib. conf. Inquietum est cor meum domine, donec requiescat in te.
marg.|
{
16
}
Hoc est preceptum.
Hic respondet cuidam questioni que sibi posset fieri, quia posset aliquis dicere. Tu admonuisti nos adherere tibi, et dixisti quod hec adhesit consistit in mandatorum observatione, sed ostende nobis ulterius observandi modum, ideo dicit, quod modus observandi est per dilectionem Dei et proximi, quia in his duobus tota lex pendet et prophete ut habetur Mt. 22.d. Cuius ratio est, quia omnia bona opera ex charitate procedunt, propter quod dicit Gregor. Sicut multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multe virtutes ex una charitate generantur, et ad charitatem ordinantur, propter quod dicit Apostolus 1. Timoth. 1.a. Finis precepti est charitas. Et hoc est quod dicitur : Hoc est preceptum. Licet autem in dilectione proximi includatur dilectio Dei tanquam principalior, quia proximus non est diligendus nisi propter Deum, tamen salvator hic magis facit mentionem expressam de dilectione proximi, cum dicit, invicem, quia intendebat apostolos inducere ad fidelium edificationem et consolationem et tribulationem sustentandum, ad que necessaria est charitas proximi.
marg.|
{5.1265}
{1
}
Sicut dilexi vos.
Id est, efficaciter, gratuite, et recte, sicut expositum est cap. precedenti. Quod autem Christus sic dilexerit probat cum subdit.
marg.|
{2
}
Maiorem hac.
Hoc autem fecit Christus, ergo, etc. Quatuor enim diligenda sunt ex charitate, scilicet, Deus, anima, proximus et corpus proprium, ideo cum charitas sit ordinata pro ipso Deo, qui est primum et maximum diligibile : ex charitate debent alia tria exponi, sicut minus pro maiori, pro anima autem propria debet proximus et corpus proprium contemni, pro salute proximi debet vita corporalis exponi, et ideo cum corpus proprium sit maximum bonum quod nobis remanet proximo exponendum, patet quod in tali expositione est maximum signum dilectionis ad proximum. Verumtamen quia observatio mandatorum non solum inducit ad dilectionem proximi, sed principalius ad dilectionem Dei, ideo subditur. Vos amici mei estis, etc. Et quia amicis revelantur secreta, ideo subditur.
marg.|
{3
}
Iam non
dicam
vos servos,
etc. Id est, timore servili subiectos : tamen amore filiali erant subiecti, et hoc modo apostoli aliquando dicuntur serui, Roma. 1.a. Paulus servus Iesu Christi, etc.
marg.|
{4
}
Quia servus nescit quid faciat dominus eius.
Hoc videmus in humanis : secreta tamen revelantur filiis : huiusmodi erant apostoli qui Christo erant subiecti amore filiali : ideo subditur.
marg.|
{5
}
Vos
autem
dixi amicos,
etc.
nota feci vobis.
Hoc non est intelligendum de omnibus simpliciter et absolute, quia apostoli non habuerunt tantam plenitudinem scientie sicut Christus, sed est intelligendum de omnibus pertinentibus ad eorum statum, cuiusmodi sunt ista que pertinent ad eorum salutem, et fidei et morum predicationem, et ecclesie gubernationem. Et quia ista conferunt ad utilitatem fidelium, non ipsius Christi, ideo subdit.
marg.|
{6
}
Non vos me elegistis.
Duplex est enim electio fidelium. Una eterna que est idem quod predestinatio divina. et hec electio apostolorum et aliorum fidelium est a solo Deo ex mera liberalitate. Alia est temporalis scilicet vocatio ad fidem et gratiam et apostolatum et huiusmodi Et ista vocatio est effectus prime, secundum illud ad Ro. 8.f. Quos predestinavit, hos et vocavit, et sic apostoli electi sunt a Christo tempore gratie.
marg.|
{7
}
Et posui vos.
Id est, firmiter disposui.
prol.|
{5.1266}
{8
}
Ut eatis.
Predicando per totum mundum.
marg.|
{9
}
Et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
Quia fides ecclesie manebit usque ad finem mundi, quantumcunque tribulationibus impellatur, vel aliter. Maneat in gloria eterna.
marg.|
{
10
}
Ut quodcumque petieritis
patrem
in nomine meo, det vobis.
Dummodo tamen ista petitio fiat pro vobis pie et perseveranter sicut supra expositum est eodem ca.
marg.|
{
11
}
Hec mando vobis, ut diligatis
invicem
.
In hoc concludit intentionem per hoc signans, quod omnia predicta dixit eis ad hunc finem, scilicet ut mutuo se diligant.
marg.|
{
12
}
Si mundus vos odit.
Hic agit de palmitum adherentium purgatione per tribulationes futuras, contra ipsas eos consolando. Et dividitur in tres, quia primo ad eorum consolationem rationes inducit. Secundo eas exponit, ibi. Mementote. Tertio excusationes per sequentium excludit, ibi : Si non venissem. Circa primum ponit duas rationes. Prima sumitur exemplo sui. Membra enim refutare non debent conditionem capitis, cum non sint maioris dignitatis, imo minoris. Christus autem caput est apostolorum, et ideo exemplo Christi debent patienter tolerare tribulationes persequentium. Et hoc est quod dicitur. Si mundus vos odit. Hic accipitur si, pro quia, quasi dicat quia futurum est, quod mundus vos odiat.
marg.|
{
13
}
Scitote.
Ad consolationem vestram.
marg.|
{
14
}
Quia me priorem vobis odio habuit.
Propter quod dicit August. in sermone : Recusat esse in corpore qui odium non vult sustinere cum capite. Secunda ratio sumitur ex parte mundi, Similitudo enim est causa dilectionis, secundum illud Eccle. 13.c. Omne animal diligit sibi simile. Et dissimilitudo est causa odii. Apostoli autem dissimiles erant hominibus mundanis, et ideo non debebant admirari si persequutiones sustinerent ab ipsis. Et hoc est quod dicit.
marg.|
{
15
}
Si de mundo fuissetis.
Licet apostoli essent de mundo, presentia corporali, non tamen erant de mundo concupiscentias mundi imitando.
marg.|
{
16
}
Mundus quod
suum
erat, diligeret.
Sed contra hoc videtur esse, quod aliqui principes mundani de quibus loquitur salvator, cum essent persequutores apostolorum, aliquos tamen mundanos et malos non diligebant, sed magis persequebantur, ut latrones et predones et huiusmodi, quos interficiebant. Dicendum, quod malum non potest esse purum quin habeat aliquid de bono, aliter {5.1267} seipsum destrueret, secundum philosophum. 4. Ethico. Licet igitur principes illi qui persequuti sunt Apostolos, essent mundani et mali quantum ad superbiam et infidelitatem et huiusmodi, tamen aliquid boni habebant, ut pote iustitiam, clementiam, vel aliqua huiusmodi, sicut legitur de Traiano et de multis aliis principibus mundanis, et sic persequebantur latrones et predones inquantum erant eis dissimiles in bono iustitie, sicut econverso persequebantur Apostolos et alios fideles, inquantum erant eis dissimiles in infidelitate.
prol.|
Sed adhuc diceres quia sunt aliqui mundani in eodem vitio communicantes, qui tamen sese persequuntur, ut superbi et cupidi Propter hoc dicendum quod duplex est amor, scilicet amicitie et concupiscentie. In amore autem amicitie similitudo est causa amoris, quia amicus vult amico bonum inquantum apprehendit ipsum quodammodo unum sibi, quia amicus est alter ipse secundum philosophum hoc autem non est per realem identitatem, sed per conformitatem. Sic autem non est in amore concupiscentie, qua aliquis vult sibiipsi bonum, et ideo quanto plus diligit se amore concupiscentie, quam alium sibi similem amore amicitie, tanto odit eum inquantum impeditur per eum a consequutione boni amati, et sic unus superbus odit alterum, inquantum surripit sibi singularem excellentiam quam cupit, et avarus similiter avarum inquantum arripit sibi lucrum quod desiderat, et sic de aliis.
marg.|
{1
}
Mementote.
Hic exponit rationes predictas. Et primo primam. Secundo secundam, ibi. Sed hec omnia. Prima ratio erat de persequutione illata Christo et apostolis inferenda. Et quantum ad hoc dicit. Mementote sermonis mei, quem ego. Supra 13.b.
marg.|
{2
}
Non est servus.
Quod autem prius vocavit eos servos : 13.c. et hoc idem repetit, non est contra illud quod in hoc ca. dixit. Iam non dicam vos servos, Servitus enim quam apostolis attribuit, non est aliud quam subiectio ex amore filiali ad Christum qui dicitur servitus large. Servitus autem quam ab eis excludit, est timoris servilis, que a charitate excluditur, ut habetur. 1Io. 4.d.
marg.|
{3
}
Si me
persequuti
.
Si pro quia, quasi dicat, quia me persequuti sunt de facto, non est mirum si vos persequentur in futuro.
marg.|
{4
}
Si sermonem
meum
etc. Hic potest accipi ly si dupliciter, scilicet pro quia et pro non, quia aliqui verbum Christi devote susceperunt ut Nicodemus, Lazarus, et sorores eius, et similes. Et aliqui contempserunt, sicut scribe et pharisei. Et similiter fuit de Apostolis quia aliqui eos devote audiebant, sicut patet de cornelio Act. 10. et in pluribus aliis locis, et multi eos contempserunt, et a se repulerunt ut patet act. 13.e. Ubi Barnabas et Paulus dixerunt. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud et indignos vos, etc.
prol.|
{5.1268}
{5
}
Sed hec
omnia
facient
etc. Hic exponit secundam rationem que fuit de odio mundanorum erga Apostolos, cuius causam explicat dicens : Sed omnia facient vobis propter nomen, etc. Id est, propter confessionem et predicationem nominis mei.
marg.|
{6
}
Quia
nesciunt
, et.
Id est, Deum patrem. Contra hoc videtur illud Psal. 75.a. Notus in Iudea Deus. Dicendum quod notitiam habuerunt determinatam de unitate Dei. De pluralitate autem personarum non habuerunt notitiam, nisi superiores scripturas intelligentes, tamen illa notitia fuit obscura, quia ante tempus Christi non fuit mysterium trinitatis ad plenum revelatum. Illa etiam notitia quam habebant de hoc Iudei, fuit eis obscurata ex odio quod conceperant ad doctrinam Christi, et sic, licet cognoscerent inquantum est pater omnium per creationem, non tamen cognoverunt eum inquantum misit filium suum ad salutem credentium. Ista tamen ignorantia non excusabat eos in persequutione Christi et Apostolorum, quia procedebat ex odio, et invidia, ut dictum est. Similiter ignorantia non excusabat tyrannos, apostolos, et alios fideles persequentes : quia procedebat ex obstinatione eorum in peccato idololatrie, Quod patet ex hoc, quia videbant per Apostolos fieri signa virtutis divine, et tamen permanebant in infidelitate, quia aliqui attribuebant scientie magice, et male.
marg.|
{7
}
Si non
venissem
.
Hic ostendit persequutores Christi et fidelium inexcusabiles, et hoc ostendit dupliciter. Primo, ex his que facta sunt in Christi presentia. Secundo ex his que facta sunt in eius absentia, ibi : Cum autem venerit. Prima in duas, quia primo ostendit eos inexcusabiles verbis. Secundo factis ibi. Si opera. Circa primum sciendum, quod doctrina Christi fuit ita munda pura et perfecta, ut patet intuenti, et dictis prophetarum consona et ipsorum impletiva, ut patet conferenti no. Testa. veteri, item sic fuit confirmata miraculis soli Deo possibilibus, quod sufficienter debebat convincere audientes ad credendum propter quod dixit Nicodemus sup. 3.a. Scimus quia a Deo venisti magister. Nemo enim potest hec signa facere que tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Propter quod infidelitas Iudeorum fuit maximum peccatum. Et hoc est quod dicitur. Si non venissem. Hoc dixit, quia eius adventus erat eis promissus in lege et prophetis.
marg.|
{8
}
Et loquutus eis fuissem.
Ly non, quod in aliquibus libris interponitur, non est de textu, sed resumitur ex precedenti clausula.
marg.|
{9
}
Peccatum non
haberent
. Nunc autem excusationem
non habent
de peccato.
Scilicet peccatum infidelitatis in me, quod dicitur specialiter peccatum propter eius gravitatem, tamen sine hoc habebant venialia peccata, et ante habuerunt.
marg.|
{
10
}
Qui me odit, et patrem meum odit.
Hoc subdit ad ostendendum quod excecatio Iudeorum doctrine tam efficaci non credentium, procedit ex invidia et odio contra ipsum.
marg.|
{5.1269}
{1
}
Si opera.
Hic ponitur secunda ratio ad ostendendum eos inexcusabiles, que procedit ex operibus factis a Christo, que fuerunt ita magna et virtutem creature transcendentia, quod nullus alius fecerat ante talia, ut patet in illuminatione ceci nati, et in suscitatione Lazari quatriduani, et in supernaturali eclipsi in passione Christi, et ideo si illi qui fuerunt increduli Moysi et prophetis : fuerunt graviter puniti et inexcusabiles reputati, multo fortius isti. Et hoc est quod dicitur. Si opera, etc. peccatum non. Scilicet infidelitatis in me, licet haberent alia peccata.
{2
}
Nunc
autem
.
Scilicet opera.
{3
}
Et
oderunt
.
Quia ex odio ad Christum ipsius opera tanquam maligna attribuebant Beelzebub principi demoniorum, ut habetur Mt. 12.b.
{4
}
Sed ut
impleatur
.
Hic ut, tenetur consequutive, quia ex odio eorum sequuta est impletio illius sermonis.
{5
}
Qui in
Scilicet Psal. 34.
{6
}
Odio
habuerunt
.
Id est, sine causa, imo econtrario {5.1270} habebant causam amandi eum ex beneficiis eis impensis in docendo eos et sanando infirmos eorum.
{7
}
Cum
autem
.
Hic ostendit eos inexcusabiles per ea que facta sunt in Christi absentia, videlicet per adventum spiritussancti super Apostolos post ascensionem Christi quod fuit signum manifestissimum ad doctrinam Christi confirmandam. Et hoc est quod dicitur. Cumautem. Id est, consolator.
{8
}
Quem
ego.
In hoc ostendit spiritumsanctum a se procedentem inquantum dicit se illum mittere.
marg.|
{9
}
Spiritum
veritatis
.
In quo ostendit spiritum sanctum a patre procedere quia procedit ab utroque.
{
10
}
Ille testi :
Quod enim homines prius illiterati et simplices de profunditate scripturarum subito plane loquerentur, et in omnibus linguis, fuit maximum signum ad confirmandum fidem Christi.
{
11
}
Et vos
testimonium
.
Predicando omnibus populis.
marg.|
{
12
}
Quia ab
initio
.
Non est intelligendum quod fuerint cum eo a principio vite eius, sed ab initio sue predicationis, quando incepit docere et miracula facere.
Numérotation du verset
Io. 15,moraliter
marg.|
{5.1261}
{1
}
Ego sum vitis vera,
etc. Moraliter ista vitis dici potest quelibet religio approbata. Et illa maxime que magis appropinquat Christi vite. Agricola vero, religioni presidens, et ipsius curam gerens. Huius autem vitis palmites sunt religionem intrantes. Quorum aliqui ante professionem inutiles reperiuntur et infructuosi, qui sunt statim per agricolam amovendi. Alii {5.1262} vero sub spe proficiendi sunt ad professionem recipiendi, quorum tamen aliqui non manent in vite per sui status dilectionem, sed alicui apostatant, et aliqui solo habitu remanent. Remanentes autem habitu et devotione fructificant, et ut magis fructificent, de suis defectibus per correptionem debitam purgantur, ut sic plurimum fructum faciant ad Dei gloriam et suambeatificationem. Propter hoc in huius parabole fine dicitur.
Numérotation du verset
Io. 15,moraliter
marg.|
{5.1263}
{
13
}
Hec loquutus sum vobis ut
gaudium
meum in vobis sit,
etc. Quod{5.1264}autem sequitur est inductio ad amorem charitatis, propter quod sensus literalis est de se moralis, nec occurrit alia moralitas usque ibi : Si non venissem, et locutus etc. Sequitur.
Numérotation du verset
Io. 15,moraliter
marg.|
{5.1267}
{7
}
Si non venissem, et loquutus eis fuissem. Sequitur.
Numérotation du verset
Io. 15,moraliter
marg.|
{5.1269}
{1
}
Si opera
etc. Per hoc ostenditur, quod quilibet prelatus et curatus qui in hoc est Christi vicarius, populo suo debet bonam admonitionem verbi et operationem exempli, et si in utroque{5.1270} deficiat vel altero, populus habet aliquam excusationem de peccato, non a toto sed a tanto, maxime si defectus est in facto, unde et dicunt laici, quare non faceremus hoc vel illud cum prelati et curati hoc faciant et etiam religiosi ?
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_15)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_15)
Notes :