Capitulum 16
Numérotation du verset
Io. 16,1
1Hec locutus sum vobis ut non scandalizemini.
1 “Hic Paris. incipit capitulum”
CorS2
= ΩS ΩV,
om. hom. P14417
Numérotation du verset
Io. 16,2
Absque synagogis facient vos. Sed venit hora
ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se prestare Deo.
Numérotation du verset
Io. 16,3
Et hec facient vobis2 quia non noverunt Patrem
2 vobis Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
neque me.
Numérotation du verset
Io. 16,4
Sed hec locutus sum vobis
ut cum3 venerit hora
3 cum Li449
Rusch Weber
]
om. Li449@
, + autem
CorS2
eorum reminiscamini
quia ego dixi vobis.
Numérotation du verset
Io. 16,5
Hec autem
vobis ab initio4 non dixi
4 vobis - ab initio
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
quia vobiscum eram.
Et5 nunc vado ad eum
5 Et nunc
CorS2
(al.)
Li449@ Li449 Rusch
] nunc
CorS2 (
al.
),
ac nunc
CorS2,
sed nunc
CorS2 (
ant. sed non est textus sic
),
at
Weber
qui me misit
et nemo ex vobis interrogat me
quo vadis.
Numérotation du verset
Io. 16,6
Sed quia hec locutus sum vobis,
tristitia implebit6 cor vestrum.
6 implebit
Rusch
] implevit
Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset
Io. 16,7
Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam.
Si enim
non abiero Paraclitus non veniet ad vos.
Si autem abiero mittam eum ad vos.
Numérotation du verset
Io. 16,8
Et cum venerit ille arguet
mundum de peccato
et7 de iustitia
7 et
Rusch
Weber]
om.
Li449@ Li449
et de iudicio.
Numérotation du verset
Io. 16,9
De peccato
quidem
quia non crediderunt8 in me.
8 crediderunt
Li449@ Li449 Rusch
] credunt
Weber
Numérotation du verset
Io. 16,10
De iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me.
Numérotation du verset
Io. 16,11
De iudicio autem
quia princeps mundi huius iam9 iudicatus est.
9 iam Li449@ Li449 Rusch] om.Weber
Numérotation du verset
Io. 16,12
Adhuc multa habeo vobis dicere
sed quia10 non potestis portare modo.
10 quia Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset
Io. 16,13
Cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos
omnem11 veritatem12.
11 omnem CorS1 Li449@ Li449 ΩJ
Rusch
] in praem. Weber
|
12 Docebit vos omnem veritatem
CorS1=CorS2 Rusch Weber
] inducet (induet
CorS2
) vos in omnem veritatem
CorS1=CorS2=Cor3
(grec.)
|
Non enim loquetur a semetipso sed quecumque audiet loquetur
et que ventura sunt annuntiabit vobis.
Numérotation du verset
Io. 16,14
Ille me clarificabit
quia de meo
accipiet et13 annuntiabit vobis.
13 et] iter.
Li449@
Numérotation du verset
Io. 16,15
Omnia quecumque14
14 quecumque
CorS2 (
al.
)
] que
Cor2
habet Pater mea sunt. Propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
Numérotation du verset
Io. 16,16
Modicum
et iam non videbitis me
et iterum modicum
et videbitis me quia vado ad Patrem.
Numérotation du verset
Io. 16,17
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem:
Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me15 quia vado ad Patrem?
15 me
Rusch
] + et Li449@ Weber
Numérotation du verset
Io. 16,18
Dicebant ergo: Quid est hoc quod nobis dicit16 modicum? Nescimus quid loquitur.
16 nobis dicit
Rusch
] inv.
Li449@
Li449, dicit
Weber
Numérotation du verset
Io. 16,19
Cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare
et dixit eis: De hoc queritis17 inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me.
17 de hoc queritis] + me
CorS2 (
de hoc h’ quer.
HOC QUERITIS ME
vel
ME
)
Numérotation du verset
Io. 16,20
Amen amen dico vobis,
quia plorabitis
et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Numérotation du verset
Io. 16,21
Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius.
Cum autem pepererit puerum
iam non meminit pressure propter gaudium quia natus est homo in mundum.
Numérotation du verset
Io. 16,22
Et vos igitur
nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos
et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet18 a vobis.
18 tollet
Li449@
Li449
Rusch
] tollit
Weber
Numérotation du verset
Io. 16,23
Et in illo19 die
19 in
CorS2
(al. corrective)]
om. CorS2
me non interrogabitis20 quicquam.
20 interrogabitis ΩJ*
Rusch
] rogabitis
Li449@ Li449
ΩJ²
Weber
Amen amen, dico vobis, si quid21 petieritis
21 si quid
CorS1
ΩJ
Weber
] quicquid
CorS1
(
G’
)
Cor3
(?)
Patrem in nomine meo dabit vobis.
Numérotation du verset
Io. 16,24
Usquemodo non petistis
quicquam
in nomine meo.
Petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum.
Numérotation du verset
Io. 16,25
Hec in proverbiis locutus sum vobis.
Venit hora cum iam non in proverbiis22 loquar vobis, sed palam de Patre meo23 annuntiabo vobis.
22 non - in proverbiis Li449
Rusch Weber
] inv.
Li449@
|
23 meo
Rusch
]
om.
Li449@ Li449 Weber
|
Numérotation du verset
Io. 16,26
In24 illo die in nomine meo petetis. Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis.
24 In Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Io. 16,27
Ipse enim Pater amat vos
quia vos me amastis et credidistis, quia ego a Deo exivi.
Numérotation du verset
Io. 16,28
Exivi
a Patre et veni in mundum.
Iterum relinquo
mundum et vado ad Patrem.
Numérotation du verset
Io. 16,29
Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris
et proverbium nullum dicis.
Numérotation du verset
Io. 16,30
Nunc scimus
quia scis omnia et non opus est25 tibi,
25 opus est
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
ut quis te interrogat26.
26 interrogat
Rusch
] interroget
Li449@ Li449 Weber
In hoc credimus
quia a Deo existi.
Numérotation du verset
Io. 16,31
Respondit eis Iesus: Modo creditis
.
Numérotation du verset
Io. 16,32
Ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria
et me solum relinquatis. Et non sum
solus quia pater mecum est.
Numérotation du verset
Io. 16,33
27Hec locutus sum vobis
27
Hic incipit cap. 17
ΩF ΩS ΩV
, cap. 16 iuxta capitala Stephani Langton
ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis28
28 habebitis ΩF ΩS ΩV
Li449@ Li449 Rusch
] habetis
Weber
sed confidite.
Ego vici
mundum.
Capitulum 16
Numérotation du verset
Io. 16,1
marg.|
{5.1269}
{1
}
Haec loquutus sum.
Postquam Christus aliquas rationes posuit ad discipulorum consolationem, hic magis explicat suam intentionem. Et dividitur in tres, quia primo dicta explicatio ponitur. Secundo, eius effectus ostenditur, ibi : Dicunt ei Discipuli. Tertio, intentum concluditur, ibi : Hec loquutus sum. Prima in duas quia primo ponit {5.1270} rationes quibus consolatus est eos de tribulationibus futuris, et hoc ut continuet se ad dicta immediate precedentia. Secundo, explicat rationes consolatorias de recessu suo, ibi : Et nunc vado. Prima in duas quia primo ponit intentionem suam. Secundo, subiungit dicti rationem ibi : Hec autem vobis ab initio. In prima ergo parte dicitur sic.
prol.|
Hec loquutus sum. Id est, ad consolationem vestram contra futuras tribulationes ;
marg.|
{5.1271}
{1
}
Ut non
scandalizemini
.
Cadendo per impatientiam quando evenient vobis Scandalizare dicitur a scandalon Grece, quod significat impactionem pedis per quam homo ruit, et ad similitudinem huius in spiritualibus dicitur quis scandalizari in tribulatione, quando est ei occasio cadendi per impatientiam :
marg.|
{2
}
Absque
synagogis,
etc. Incipit hic explicare in particulari tribulationes futuras inter quas eiectio de synagoga reputabatur magna sicut apud nos eiectio de ecclesia per excommunicationem.
marg.|
{3
}
Sed venit
hora,
etc. De propinquo.
marg.|
{4
}
Ut omnis qui
interficit
vos,
etc.
prestare Deo
.
Quod dupliciter intelligitur. Uno modo de De vero. Et sic Iudei excecati, interficientes fideles arbitrabantur se obsequium prestare Deo celi. Ista tamen ignorantia eos non excusabat, ut dictum est. Alio modo exponitur de Deo opinative dicto, secundum errorem gentilium, et sic gentiles interficientes Christi fideles credebant se obsequium prestare Deo, scilicet. Iovi vel. Saturno vel huiusmodi.
marg.|
{5
}
Et hec
facient vobis
.
Exponatur sicut cap. precedenti.
marg.|
{6
}
Sed hec
loquutus
sum vobis,
etc.
quia ego dixi vobis.
Ut facilius toleretis, tanquam predicta vobis ab eo qui certitudinaliter potest denunciare futura contingentia. Ista enim predixit Christus apostolis, ut providerent sibi de patientia, quia minus feriunt iacula que previdentur, ut dicit Greg. Cuius rationem assignat Tullius in lib. de tusculanis questionibus. Omnia : n. bona et mala corporalia minora videntur, et minus ponderantur presentia quam futura, unde sensibiliter videmus, quod aliqua bona temporalia vel corporalia delectabilia multum desiderantur antequam habentur. habita, vero parum appreciantur, nunc autem ita est, quod cum aliquis sibi previdet contra mala futura apprehendit ea quasi quodammodo presentia ideo videntur minora.
marg.|
{7
}
Hec
autem
.
Hic subdit sui dicti rationem, videlicet quare tunc ista dixerit eis, et non a principio vocationis ipsorum, dicens : Hec autem{5.1272} vobis ab initio. Hoc est, ista verba ad consolationem vestram contra futuram tribulationem, ut patet Mar. 10.b. ubi tribulationes predicuntur apostolis, non tamen consolandos eos sicut hic. Et subditur causa.
marg.|
{8
}
Quia
vobiscum
.
Confortans vos mea presentia corporali, sed quia modo imminet recessus meus indigetis contra talia consolari.
marg.|
{9
}
Et
nunc
vado
.
Hic explicat rationes consolatorias de recessu suo, que fuerunt tres. Una fuit de promissione spiritussancti. Alia de promissione reditus sui. Alia, de promissione accessus eorum ad patrem. Secundum explicat, ibi : Modicum. Tertiam, ibi. Illo die : quamvis non fuerint supra posita eodem ordine. Prima in duas : quia primo promittit per recessum suum donum spiritussancti. Secundo ostendit efficaciam huius doni, ibi. Et cum venerit. Dicit ergo primo sic : Etnunc vado ad eum qui, etc. Quia implevi officium predicationis mee. Et nemo ex vobis etc. Sed hoc videtur contra illud quod supra dictum est c. 13.d. ubi Petrus quesivit. Domine quo vadis ? Et 14.a. dixit Thomas : Domine nescimus quo vadis ? Quasi dicat vellemus scire. Dicendum quod in principio Christus loquutus est eis tantummodo de suo recessu, et tunc bene quesierunt quo iret, ut allegatum est. Sed postea interposuit de tribulationibus eis futuris, in quibus eorum interfectores reputabant se Deo prestare obsequium, quod videbatur nimiis durum et extraneum : propter quod ipsi tanquam adhuc imperfecti fuerunt ita stupefacti et attoniti, quod omnino obmutuerunt, et tunc quasi exprobrando dixit.
marg.|
{
10
}
Et nemo ex
vobis
etc. Quasi dicat ex timore et tristicia factis estis muti. Et hoc patet per literam sequentem, cum dicitur.
marg.|
{
11
}
Sed quia hec loquutus sum vobis.
De tribulationibus futuris.
marg.|
{
12
}
Tristicia implebit cor
vestrum
.
Et quia cum hoc tristabantur de recessu Christi, de cuius presentia confidebant in tribulationibus consolari. ideo subdit. Sed ego veritatem dico vobis. Expedit vobis ut, etc. Et subdit causam, dicens.
marg.|
{
13
}
Si enim,
etc. Quia plenitudo spiritussancti non erat danda, nisi post ascensionem Christi.
marg.|
{5.1273}
{1
}
Et
cum
venerit
.
Hic ostendit efficaciam illius doni. Et hoc in tribus Primo : respectu ipsius mundi. Secundo respectu apostolorum, ibi : Adhuc habeo. Tertio respectu Christi, ibi : Ille me clarificabit : Effectus autem spiritussancti respectu hominum mundialiter viventum est argutio ipsorum. Et hoc est quod dicit. Et cum venerit ille. Id est arguendum et condemnandum ostendet de tribus s.
{2
}
De
peccato
.
Infidelitatis in Christum, quia si ne fide mediatoris non remittitur aliquod peccatum.
marg.|
{3
}
De iustitia.
Scilicet Christi, quam non acceptaverunt homines mundani.
{4
}
Quia ad
patrem vado
.
Per hoc enim quod Christus ad patrem rediens resurrexit, et ad celum ascendit, declarata est iustitia eius secundum quod arguit Petrus Act. 2.d. Iesum Nazarenum virum approbatum a Deo Sequitur. Hunc Iesum resuscitavit Deus cuius omnes nos testes sumus, dextera ergo Dei exaltatus, etc. Et huius iustitie Christi declaratio erat persequutorum eius manifesta argutio vel condemnatio.
{5
}
Et
iam non
videbitis
.
Presentia corporali habitatem vobiscum, quia post ascensionem non viderunt eum, licet enim post resurrectionem aliquando eis appareret ante ascensionem tamen non habitabat cum eis sicut ante, quia iam non erat in mortali corpore.
{6
}
De
iudicio
etc. Id est, diabolus, sicut supra expositum est c. 14.
{7
}
Iam
iudicatus
est.
Id est, condemnatus divina sententia tanquam obstinatus, et per consequens omnes ei adherentes eodem iudicio ostenduntur condemnabiles.
marg.|
{8
}
Adhuc
multa
.
Hic ostendit efficaciam spiritussancti respectu Apostolorum, que consistit in illustratione ipsorum de profundissimus et altissimis fidei secretis. Et hoc est quod dicitur. Adhuc multa etc. potestis portare. Propter vestram imperfectionem et eorum arduitatem.
{9
}
Cum
autem
venerit
.
Id est, spiritussanctus, qui est veritas per essentiam et effective docendo eam.
{
10
}
Docebit
vos.
Scilicet necessariam ad salutem, non solum pro personis vestris, sed etiam ad regimen ecclesie et fidelium instructionem. {5.1274} Et quia possent credere, quod spiritussanctus esset, maior filio, eo quod debebat dotere eos de maioribus, ideo hunc errorem removet dicens.
marg.|
{
11
}
Non
enim
.
Quia sicut non est a se, sed a patre et filio, ita nec a se loquitur. Ideo sequitur :
{
12
}
Sed quecunque.
Quia suum audire est ab eis procedere.
{
13
}
Loquetur.
Scilicet vobis. Sed non intelligendum hoc generaliter de omnibus que audit spiritussanctus a patre et filio, quia ab eis accipit scientiam infinitam, sed de omnibus pertinentibus ad eorum salutem et ecclesie regimen, ut dictum est.
{
14
}
Et que
ventura
.
Multa enim de futuris per spiritum sanctum revelata fuerunt Apostolis, sicut Ioanni per spiritum sanctum revelatus est processus ecclesie usque ad finem mundi in Apoca. Et Petro suum martyrium secundum quod ipsemet dicit, 2. Pe. c. 1. Scio quia velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod Dominus Iesus Christus significavit mihi. Et Paulo revelate sunt future sibi tribulationes in Ierosolymis ut habetur Act. 20.e.
{
15
}
Ille me
clarificabit
.
Hic ponitur efficacia spiritussancti respectu ipsius Christi, que fuit declaratio ipsius divinitatis, que manifesta facta est per spiritumsanctum Apostolis datum, quia sicut predictum est, illud fuit signum maximum ad confirmandum Christi doctrinam. Et hoc est quod dicitur. Ille me clarificabit. A me procedendo. Nec est per hoc intelligendum, quod partem essentie filii recipiat, quia indivisibilis est, et ideo si aliquid capitur, totum capitur, omne autem verbum procedens ab aliquo naturaliter ipsum manifestat, et sic spiritussanctus procedens a filio et totam eius essentiam accipiens, totum ipsum manifestat. Quod autem spiritussanctus procedat ab ipso, ostendit consequenter dicens.
{
16
}
Omnia
quecunque
.
Omnia enim que sunt patris, filio communicantur, excepta proprietate paterna, in qua a filio distinguitur, et per consequens virtus spirativa filio communicatur, cum in ipsa pater ei non opponatur. Et hec est causa quare spiritussanctus procedit a filio sicut a patre, quia sunt unum in virtute spirativa. Et hoc est quod subdit.
{
17
}
Propterea dixi.
{5.1275} Quasi dicat propter hoc dixi, quod a me procedit. Quia omnia quecunque habet pater, mea sunt. Quia mihi communicat omnia, excepta proprietate paterna.
marg.|
{1
}
Modicum.
Hic explicat ea que sup. dixerat ad eorum consolationem de suo reditu. Et dividitur in tres, quia primo ponitur dicta explicatio. Secundo ex hoc sequens discipulorum dubitatio, ibi. Dixerunt ergo. Tertio, dubitationis expositio, ibi : Cognovit ergo. In prima igitur par. ad eorum consolationem ostendit, quod tempus modicum erat futurum usque ad suum reditum per resurrectionem suam, dic. Modicum, etc. Secundum Augu. per istud modicum intelligitur tempus ab illa hora qua loquebatur Christus discipulis usque ad suam passionem, et mortem per quam subtractus est eis, et sic non viderunt eum.
{2
}
Iterum
modicum
.
Per istud secundum modicum intelligitur tempus ab hora mortis usque ad resurrectionem suam ; quia tunc iterum viderunt eum. utrunque autem tempus modicum fuit secundum vero Chrysostomus aliter exponitur, quia per primum modicum intelligitur, tempus ab hora passionis usque ad tempus resurrectionis. Et tunc est sensus. Modicum et non. Quasi dicat tempus in quo non videbitis me per subtractionem a vobis in mea morte erit modicum, et ideo non debetis desolari. Per secundum modicum, cum dicitur. Iterum modicum. Intelligitur tempus ab hora resurrectionis usque ad ascensionem, in qua apparuit eis loquens de regno Dei, ut habetur Act. 1.a. Et illud fuit modicum respectu temporis sequentis usque ad finem mundi. Ideo subdit.
{3
}
Quia
vado
etc. Quasi dicat quando in celum ascendam, ex tunc non videbitis me communiter loquendo, nisi in generali resurrectione, propter quod dicitur Act. 1.b. Viri Galilei quid statis aspicientes in celum ? hic Iesus, qui assumptus est a vobis in celum sic veniet quemadmodum vidistis eum. Q. amplius non videbitur in terra presentia corporali, usquequo veniet ad iudicium. Quod enim aliquibus sanctis apparuit postea, fuit ex speciali gratia, sicut apparuit Io. Evangeliste ante mortem suam, vocans eum ad celestem gloriam. Similiter et Petro apparuit ante crucifixionem suam dicens ei. Vado Romam iterum crucifigi. Quia in crucifixione Petri futura dicebat se Christus crucifigi, sicut in persecutione fidelium dicit in persecutionem pati. Act. 9.a. Et similiter apparuit Paulo quando fuit prostratus de celo, ut habetur ibi. Et ista expositio Chrys. magis est consona verbis Christi, ut post videbitur{5.1276} magis.
{4
}
Dicebant.
Hic ponitur discipulorum dubitatio, quia in verbis Christi erat obscuritas ex hoc quod ibi videbatur quedam contradictio in hoc quod dixerat. Modicum et non videbitis me. Et postea. Iterum modicum et videbitis me. Et ideo dubitaverunt de intellectu istorum verborum. Et patet litera.
{5
}
Cognovit.
Hic ponitur dubitationis solutio. Et dividitur in duas, quia primo dubitatio eorum solvitur. Secundo, exemplum ad propositum inducitur, ibi. Mulier autem. In prima parte dicitur sic. Cognovit autem Iesus, etc. Hoc enim Cognovit Christus inquantum Deus, cuius est proprium secreta cordium cognoscere propria virtute. Cognovit etiam hoc inquantum homo, quia anima Christi videt in verbo omnia que Deus videt scientia visionis.
marg.|
{6
}
Et dixit eis : De
hoc queritis inter vos
.
Ad hoc respondendo prevenit eorum interrogationem, ut ostenderet se scire mentis eorum intentionem.
{7
}
Amen
,
amen
,
etc. Q. per illud quod dictum est. Modicum et nonvidebitis me. Intelligitur tempus mee passionis usque ad resurrectionem meam, in quo flebitis propter meam absentiam.
{8
}
Mundus
autem gaudebit
.
Quia in triduo mortis Christi Iudei mundialiter viventes sunt gavisi, credentes extinxisset totam sectam Christi.
{9
}
Sed tristitia
vestra vertetur
in
gaudium
.
In hoc exponit illud quod sup. dixerat. Iterum modicum et videbitis me. Quia in tempore in quo eis apparuit post resurrectionem suam gavisi sunt viso Domino. Et sic patet ex verbis Christi expositis quod sup. dixeram, quod expositio Chrys. propinquior est litere quam expositio Augu.
marg.|
{
10
}
Mulier.
Declarat quod dixerat per exemplum mulieris in dolore partus tristitiam patientis, sed in nativitate pueri gaudium super veniens absorbet precedentem tristitiam. mulier ista est ecclesia seu Apostolorum collegium, in quo pro tunc erat tota ecclesia fidelium. Tristitia partus est dolor de passione Christi, qui fuit in illo collegio. Nativitas hominis est resurrectio Christi, qua Christus de novo processit ad vitam immortalem, quantum ad corpus quod prius fuit mortale. et ideo ad hoc designandum dixit Salvator.
marg.|
{
11
}
Quia natus est homo in mundum.
Et non dixit, puer, quia Christus homo perfectus vitam immortalem inchoavit per suam resurrectionem. Sequitur.
marg.|
{
12
}
Et vos igitur nunc quidem tristitiam, scilicet
tempore mee passionis et mortis.
marg.|
{
13
}
Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Post meam resurrectionem.
marg.|
{5.1277}
{1
}
Et gaudium vestrum, nemo tollet a vobis.
Quia vita Christi fuit materia huius Gaudii immortalis erat, non amplius auferenda per mortem, quia Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur etc. ut dicitur Rom. 6.b. Istud vero gaudium Apostolorum de Christi visione fuit inchoatum post resurrectionem Christi, sed postea consummatum in gloria celi.
marg.|
{2
}
Et in illo
die
.
Hic explicat Christus, quod supra dixerat de accessu discipulorum ad patrem. Et dividitur in duas, quia primo explicat erga discipulos patris familiaritatem. secundo, subiungit sui dicti rationem, ibi : Hec in proverbiis. Dicit igitur primo sic. Et in illo die. Id est in tempore post resurrectionem meam.
marg.|
{3
}
Me non interrogabitis quidquam
Amen
,
etc. Q. ex presentia spiritussancti vobis a patre misi sic eritis illuminati, quod non indigebitis querere sicut modo, neque edoceri. Sed contra hoc videtur. Pro illo tempore petiit a Christo Petrus de Ioanne. Hic autem quid ? Ut habetur inf. ul. c. Similiter Apostoli petierunt a Christo : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel ? Ut habe. Act. 1.a. Dicendum quod intelligitur de questionibus sic irrationabilibus sicut ante resurrectionem Apostoli faciebant Christo qualis fuit questio Phil. supra posita. 14.b. Domine ostende nobis, etc. Et consimiles questionis que frequenter leguntur in evangeliis ab apostolis facte. Post resurrectionem vero Christus aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas. Luc. 24.g. Et ideo fuerunt edocti de multis que prius ignorabant et propter hoc non indigebant querere sicut ante, et si aliqua querebant rationabilius querebant, ideo per verba supradicta non intendit. Salvator excludere ab Apostolis omnem questionem, sed exprimere eorum instructionem per intellectum scripturarum, ut dictum est.
prol.|
Aliter exponit Aug. In illo die me non interrogabitis quidquam, id est, in eterna beatitudine, que est dies una continua, ubi vident beati clare in divina essentia que expedit eos videre nec oportet aliquid{5.1278} eos interrogare. Prima tamen expositio propinquior est litere precedenti et subsequenti unde sequitur.
marg.|
{4
}
Si quid petieritis patrem in nomine meo.
Id est, pertinens ad salutem, quia Iesus quod est nomen Christi salus interpretatur.
marg.|
{5
}
Dabit vobis.
Suppositis tamen cum hoc aliis duabus conditionibus supradictis, c. 15. Scilicet, quod petitio fiat pro se, et perseveranter.
marg.|
{6
}
Usque modo non petistis.
Apostoli enim ante resurrectionem Christi ita non cognoverunt virtutem nominis Christi, sicut post, et ideo adhuc ignorabant, quod omnis eorum petitio esset exaudibilis in nomine Christi.
marg.|
{7
}
Petite et accipietis.
Hic gratiam in presenti.
marg.|
{8
}
Ut gaudium vestrum sit plenum.
Id est futura beatitudine, quia ad eius consequutionem debent ordinari omnes preces ecclesie.
marg.|
{9
}
Hec in
proverbiis
.
Hic reddit causam sui dicti, videlicet quare discipuli habebant talem accessum et familiaritatem ad patrem post resurrectionem. Duo enim faciunt familiaritatem cum aliquo, s. eius notitia, et amor. Post resurrectionem autem et spiritussancti receptionem apostoli fuerunt perfecti in notitia et amore Dei. Et hec est causa, quare fuerunt magis familiares ei quam ante, et hoc est, quod dicitur : Hec in proverbiis loquutus sum vobis. Quasi dicat ante passionem meam parabolice et obscure loquutus sum vobis, sicut patet ex decursu evangelii.
marg.|
{
10
}
Venit hora cum iam non in proverbiis. Id est obscure.
marg.|
{
11
}
Loquar vobis, sed
palam
de patre meo annunciabo vobis,
Quia Christus post resurrectionem suam clarius et expressius docuit Apostolos de regno Dei quam ante. Ipsi enim erant magis capaces, quia habebant sensum apertum ad intellectum scripturarum, ut habetur Luc. ultimo g.
marg.|
{
12
}
In illo die in
nomine
meo
petetis
.
Quia sicut dictum est, post resurrectione Christi cognoverunt magis virtutem nominis Christi quam ante, et ideo suas petitiones in Christi nomine formabant, et propter hoc orationes ecclesie in fine formantur in Christi nomine, dicendo, per dominum nostrum Iesum Christum, etc. vel aliquid simile.
marg.|
{5.1279}
{1
}
Et non dico vobis, quia ego rogabo patrem de vobis. Ipse enim pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia a Deo exivi. Quasi dicat non dico quod sit tunc nobis necesse habere intercessorem medium in petitionibus vestris, sicut modo. Ante passionem enim Christi, apostoli tantum confitebant de presentia corporali eius, quod in omnibus ad ipsum recurrebant, sed post passionem ipsimet suas petitiones ad Deum formabant, ideo Christus per illa verba vult exprimere, quod secure possent hoc facere propter familiaritatem patris ad ipsos, unde similis est modus loquendi, acsi dixisset Christus apostolis Tantam familiaritatem habebitis ad Deum, quod per vosipsos poteritis accedere ad eum et impetrare, non tamen per hoc excludit suum adiutorium, sed exprimit cum quanta securitate poterunt orare Deum. Consimili modo loquebatur sancta Agatha ad Deum iam gloriosa in celis, beate Lucie existenti in terris. Soror mea Lucia virgo Deo devota, quid a me petis quod ipsa, poteris prestare ? etc. Non enim excludebat a beata Lucia suum adiutorium, sed exprimebat cum quanta securitate posset rogare Deum. Et hoc modo Christus loquebatur Apostolis, ad exprimendum erga eos amicitiam Dei patris propter hoc sequitur. Ipse enim pater amat vos, etc. Sequitur.
marg.|
{2
}
Exivi a patre.
Non per loci mutationem, sed per eternam generationem et personalem distinctionem.
marg.|
{3
}
Et veni in mundum.
Per carnis assumptionem.
marg.|
{4
}
Iterum relinquo mundum.
Quantum ad corporalem presentiam.
marg.|
{5
}
Et vado ad patrem.
Faciendo naturam mortalem paterne glorie consortem, sicut supra expositum est c. 13.
marg.|
{6
}
Dicunt ei discipuli eius.
Postquam Christus explicavit rationes supra positas ad discipulorum consolationem, hic consequenter ostenditur effectus predicte explicationis, qui est plenior cognitio apostolorum. Et dividitur in duas, quia primo ponitur ista plenior cognitio, secundo, subditur ipsorum infirma dispositio, ibi. Respondit Iesus. In prima igitur parte dicitur sic. Dicunt ei discipuli eius. Clarius intelligentes quam ante.
marg.|
{7
}
Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
{5.1280} Clarius enim loquebatur de processu eius a patre, et de adventu eius in mundum per carnis assumptionem, quam fecerat ante, et ideo deitatem clarius intelligentes dicunt.
marg.|
{8
}
Nunc scimus, quia scis omnia.
Ex doctrina enim eius, et miraculis plenius eius deitatem cognoscebant.
marg.|
{9
}
Et non opus est tibi, ut quis te interroget.
Hoc enim videbant ex hoc, quod prevenerat eos respondendo antequam interrogabant, ut dictum est.
marg.|
{
10
}
In hoc credimus, id est
ex dictis et factis preteritis.
marg.|
{
11
}
Quia a Deo existi.
Et sic fidem quam habebant in corde, confitentur ore.
marg.|
{
12
}
Respondit eis Iesus.
Hic predicitur eorum conditio infirma ne ex pleniori cognitione habita eleventur, et cautiores contra pericula reddantur cum dicitur.
marg.|
{
13
}
Modo creditis.
Quasi dicat, parum stabitis in hac fidei confessione.
marg.|
{
14
}
Ecce venit hora, et iam venit.
Quia ex tunc incipiebat tempus sue passionis, de quo loquebatur.
marg.|
{
15
}
Ut dispergamini unusquisque in propria.
Sicut enim propter fidem Christi apostoli propria reliquerant, et adinvicem et cum Christo colligati erant per amorem, ut habetur Matt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia, et sequuti sumus te. Ita econtrario propter infirmitatem eorum in fide, imminente Christi morte dispersi sunt ab invicem, et a Christo querentes proprium commodum, ideo subditur.
marg.|
{
16
}
Et me solum relinquatis.
Quod factum est in captione que imminebat de proximo verumtamen ex fuga eorum nullum detrimentum accidit Christo, ideo subditur.
marg.|
{
17
}
Et non sum solus quia pater mecum est.
Quia humanitas remansit deitati coniuncta, in qua deitate pater et filius sunt unum quasi dicat in mea passione non indigeo vestra presentia, cum habeam presentiam patris omnipotentis.
marg.|
{
18
}
Hec loquutus sum vobis.
Hic concluditur conclusio principaliter intenta. Ad hoc enim dixit Christus predicta omnia, ut apostoli firmarentur contra tribulationes imminentes et hoc est quod dicitur. Hec loquutus sum vobis, scilicet ad hanc finem.
marg.|
{5.1281}
{1
}
Ut in me pacem habeatis.
Advenientibus tribulationibus futuris, quia sicut grave quietatur in loco proprio, ita cor humanum in Deo.
marg.|
{2
}
In mundo pressuram
habebitis
, id est
a mundanis hominibus vos per sequentibus. In me pacem habeatis. Sancti enim viri non habent puras tribulationes, quia habent consolationem Dei admixtam, sed mali habent eas puras, non habentes consolationem ullam.
marg.|
{3
}
Sed confidite, ego vici mundum.
Quantum ad concupiscentiam carnis per austeritatem, quantum ad concupiscentiam oculorum per paupertatem, quantum ad superbiam vite per humilitatem. In hac victoria Christi debent confidere sancti, quia consideratione eius armati faciliter superant tribulationes mundi. Propter quod dicit Petrus prima epist. 4.a. Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armemini etc.
prol.|
Occasione cuiusdam dicti in hoc c. queritur, utrum plenitudo spiritussancti debuit dare immediate post ascensionem Christi ?
prol.|
Et arguitur primo quod non, immo debuit dari ante, quia plenitudo gratie debuit dari in temporis plenitudine, sed plenitudo temporis incepit a nativitate Christi, secundum quod dicit Apostolus ad Gal. 4.a. At ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sum lege, etc.
prol.|
Item arguitur, quod adhuc plenitudo gratie non sit data, quia sicut filius est a patre sic spiritussanctus ab utroque. Status autem veteris test. correspondet patri, in quo intendebant patres generationi. Similiter status nove leg. correspondet filio in quo clerici intendentes sapientie, filio appropriate, habent populum regere. ergo videtur quod futurus sit alius status, spiritussancto correspondens. In tempore spiritussancto correspondente debet plenitudo gratie dari ergo, etc.
prol.|
Contra utrumque predictorum arguitur per illud quod dicit Salvator discipulis suis in litera. Si non abiero paracletus non veniet ad vos. Ex quo patet, quod ante ascensionem Christi non fuit data plenitudo spiritussancti. Sequitur. Si autem abiero, mittam eum ad vos. Ex quo patet, quod spiritussanctus cito post Christi ascensionem fuit datus.
prol.|
Responsio. Circa hanc questionem erraverunt Manichei occasione verborum Christi, secundum quod dicit Aug. in lib. contra Faustum Christus enim in hoc c. loquens de adventu spiritussancti, dixit Apost. Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Apostoli autem omnem veritatem non cognoverunt, secundum quod dicit Apostolus. 1. ad Cor. 13.c. Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Ideo dixerunt, quod promissio spiritussancti non fuit impleta in Apostolis, sed in ipso Manicheo, qui fuit posteriori ipsis, et secundum eos cognovit plenitudinem veritatis. Propter quod Manichei non recipiunt librum. Actus Apostolorum, quia ibi expresse ponitur missio plenitudinis spiritussancti super Apostolos, ut patet Act. 2.a. Sed dictum istorum Manicheorum manifeste patet falsum, quia Manicheus quem dicunt omnem veritatem cognovisse non solummodo multa falsa, sed etiam absurdissima dixit. ut patet intuenti eius errorem, et erroris reprobationem a doctoribus nostris 2. sententiarum, et 3. et in pluribus aliis locis, quod omitto prosequi ratione prolixitatis vitande, et quia heresis Manichei et eius reprobatio sunt satis note. Propter {5.1282} quod dicendum, quod plenitudo spiritussancti, secundo quod Christus promiserat, fuit completa in Apostolis, qui fuerunt ipsi Christo propinquissimi, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis. Veruntamen non fuit data ista plenitudo apostolis ante ascensionem Christi. Cuius ratio est, quia ad hoc datur spiritussanctus hominibus ut corda eorum trahantur sursum per appetitum celestium. Appetitus autem hominis non tendit efficaciter ad aliquid, nisi illud apprehendatur possibile, et ideo possibilitas perveniendi ad celestia debuit prius hominibus declarari, quam daretur plenitudo spiritussancti. Illa autem possibilitas fuit declarata in Christi ascensione, secundum quod dicitur Mich. 2.d. Ascendit ante eos pandens iter. Et ideo plenitudo spiritussancti non debuit dari ante ascensionem Christi, propter quod dicitur supra Io. 7.f. Nondum erat spiritussanctus datus, quia nondum fuerat Iesus glorificatus. Secunda ratio est ad hoc, quia spiritussanctus est amor spiritualis, et ideo apostoli prius debuerunt disponi per aliquem spiritualem amorem ad Christum antequam reciperent plenitudinem spiritussancti. Talis autem dispositio facta est subtracto amore carnali ad Christum, qui causabatur ex presentia corporali ipsius Christi cum Apostolis. Que quidem presentia subtracta est in eius ascensione, ideo, etc. Tertia ratio est ad hoc, quia Christus non dat spiritum sanctum inquantum homo sed inquantum Deus, et ideo prius debuit declarari eius divinitas per ascensionem ad patris equalitatem quam dare spiritussancti plenitudinem. Item non debuit retardari talis plenitudo per magnum tempus, quia sicut iam dictum est, decens erat illi qui erant ut primi fundatores ecclesie post Christum, post ipsum in maiori plenitudine Haberent spiritumsanctum, quibus statim imminebat tempus predicandi veritatem evangelii per orbem universum, tamen de plenitudine potestatis divine potest dari plenitudo spiritussancti indifferenter in quolibet tempore.
prol.|
Ad primum dicendum, quod plenitudo gratie incepit a Christi conceptione, quia eius anima ex tunc plenitudine gratie fuit repleta, veruntamen illa plenitudo non erat ex tunc ad alios derivanda, sed post ascensionem et glorificationem Christi, ut patet per predicta. Non enim oportet quod a principio plenitudinis temporis detur omnis plenitudo gratie sed secundum ordinatum processum dispositionis divine.
prol.|
Ad secundum dicendum, quod lex nova successit veteri, sicut perfectum imperfecto, sed non est alius status expectandus perfectior statu nove leg. cum nova lex ultimam perfectionem possibilem in via contineat et ideo non est expectanda alia lex vel alius status magis correspondens spiritussancto, quam status nove leg. Potissime, quia lex nova est amoris, amor autem appropriatur spiritussancto sicut et filio, propter quod dicit Apostolus Ro. 8.a. Lex spiritus vite in Christo Iesu. Et eodem modo lex vetus non correspondet patri solum, sed etiam filio, inquantum fuit ibid. prenunciatus et prefiguratus. Propter quod dixit Salvator, sup. 5.g. Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit.
prol.|
Illud autem quod adducebant Manichei pro se. Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Solutum est exponendo literam, quia cognoverunt omnem veritatem eorum statui decentem.
prol.|
Quod autem dicit Apostolus, 1. Corint. 13. Ex parte cognoscimus. Loquitur de cognitione vie respectu cognitionis patrie, et ideo non valet, quia apostoli cognoverunt ea que decuit eos scire pro statu vie ut dictum est.
Numérotation du verset
Io. 16,moraliter
marg.|
{5.1269}
{1
}
Hec loquutus
sum
vobis.
In hoc capitulo Christus induxit discipulos {5.1270} non solum presentes tunc, sed etiam futuros, ut non recedant a fidei veritate pro vituperio quocunque quod significatur per eiectionem de synagoga, cum dicitur.
Numérotation du verset
Io. 16,moraliter
marg.|
{5.1271}
{2
}
Absque synagogis.
Nec etiam quocunque tormento, quod significatur, cum subditur.
marg.|
{3
}
Sed venit hora ut omnis qui interficit.
Mors enim est ultimum{5.1272} terribilium in presenti vita. Induxit etiam discipulos petendum spiritussancti donum, quod est in omni afflictione corroboratium. Et sic literalis sensus est etiam mortalis. Nec occurrit mihi alius superadendus.
ADDITIO I.
marg.|
{5.1281} In cap. 16. Ubi dicitur in postilla. Omnia bona et mala corporalia, minora videntur, et minus ponderantur presentia quam futura.
prol.|
Mala fiunt magis terribilia ex duobus primo ex magnitudine mali, quod timetur. Secundo ex debilitate timentis, cum minus possit resistere. Ad utrunque autem istorum operatur, quod repentinum malum causet maiorem timorem, quam malum provisum. Ad primum enim quia mala et bona corporalia presentia minora videntur quam futura. Ad secundum vero, quia repentinum malum magis subtrahit remedia quibus homo {5.1282} se possit preparare ad repellendum futurum malum, quod facere non posset, cum repente ex improviso malum occurrit. Primum istorum videtur declarare Tullius, ut in postil. Ad secundum vero magis videntur declinare verba Grego. unde licet eandem conclusionem teneant, non tamen eisdem mediis, ut bene inspicienti patere potuit.
Numérotation du verset
Io. 16,ADDITIO 2
marg.|
In eod. cap. Ubi dicitur in postilla. Cum venerit ille arguet mundum.
prol.|
Ad maiorem declarationem horum verborum, s. cum venerit ille arguet mundum de peccato, et de iustitia, et iudicio, et ce. Notandum, {5.1283} quod mundus, qui Christum non cognovit ut supra primo c. quod intelligitur de mundanis, quod in tribus impugnaverunt Christum. Primo in eius doctrina, que est veritas, quam non crediderunt. Secundo in eius vita, que est iustitia, quam multipliciter exprobraverunt. Tertio in eius potentia, quam per iudicium definitivum quantum in ipsis fuit supplantaverunt, eum morti condemnando. Unde de istis tribus spiritussanctus in apostolos veniens mundum arguit. De primo, quia per eos veritas doctrine Christi per orbem fuit publice divulgata et miraculis confirmata. De secundo, quia per eius ascensionem seu reditum ad patrem testificata est iustitia eius per apostolos, prout postillator dicit, et hoc est quod dicit, de iudicia, quia ad patrem vado. Et ne forte quis crederet quod Christus in celum ascendens iterum ad vitam mortalem rediret, ideo subiungit. Et iam non videbitis me. De tertio, s. de iudicio mundus arguitur, quia sicut crediderunt Christum iudicando totam eius potestatem evacuare, sic per oppositum princeps huius mundi, i. diabolus fuit iudicatus, et eius potestas totaliter ablata respectu {5.1284} electorum, quod apostoli per spiritumsanctum in eis manentem frequenter ostenderunt, eiiciendo demonia, et detegendo illusiones seu errores eorum, ut sepissime in eorum gestis habetur.
Numérotation du verset
Io. 16,ADDITIO 3
marg.|
In eo. cap. Ubi dicitur in postil. Sed dictum istorum Manicheorum patet falsum.
prol.|
Non solum Manicheus incidit in istum errorem, ut dicit Augus. sed fortius et periculosius Mahumetus, qui similiter fundavit errorem suum in his verbis Christi et in aliis in quibus promittit se missurum alium paracletum, ut Io. 14.b. Ego rogabo patrem meum, et alium paraclitum mittet vobis unde et ipse vocat se missum a Deo, ut patet in suo Alchorano, in quo salsiora et magis absurda continentur, ut patet eundem librum legenti, prout postil. etiam tangit, infra sequenti cap.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_16)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_16)
Notes :