Nicolaus de Lyra

Capitulum 17

Numérotation du verset Io. 17,1 

Hec locutus est Iesus
et sublevatis oculis in celum dixit: Pater venit hora.
Clarifica filium tuum
ut filius tuus
clarificet te.
Numérotation du verset Io. 17,2 

Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei
det eis vitam eternam.
Numérotation du verset Io. 17,3 

Hec est autem vita eterna
ut cognoscant te solum Deum verum1 et quem misisti Iesum Christum.
1 Deum verum Rusch ] inv. ΩL Li449@ Li449 Weber , def. ΩF
Numérotation du verset Io. 17,4 

Ego te clarificavi super terram, opus consummavi
quod dedisti mihi ut faciam2.
2 faciam ΩL Rusch Weber ] facerem Li449@ Li449, def. ΩF
Numérotation du verset Io. 17,5 

Et nunc clarifica me tu, Pater,
apud temetipsum
claritate3 quam habui priusquam mundus fieret4 apud te.
3 claritate Amiatinus Wordworth (S) ΩF ΩJ ΩL ΩS Li449@ Li449 Rusch Clementina ] claritatem Weber , clarificate Li449@ * Li449 * |
4 fieret ΩF ΩS Li449@ Li449 CorS2 (al.) Rusch ] esset Amiatinus Cava Φ ΩL CorS2 Clementina Weber |
Numérotation du verset Io. 17,6 

Manifestavi
nomen tuum
hominibus
quos dedisti
mihi
de mundo.
Tui erant
et mihi eos dedisti
et sermonem meum5 servaverunt.
5 meum ΩF ΩS Rusch ] tuum ΩL Li449@ Li449 Weber cum graec.: σου
Numérotation du verset Io. 17,7 

Nunc6 cognoverunt
6 Nunc ΩL Rusch Weber ] et praem. ΩF ΩS Li449@ Li449
quia omnia que dedisti mihi abs te sunt.
Numérotation du verset Io. 17,8 

Quia verba que dedisti mihi
dedi eis.
Et ipsi acceperunt et cognoverunt vere
quia a te exivi et crediderunt
quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,9 

Ego pro eis rogo.
Non pro mundo rogo7
7 rogo ΩL] om. ΩF
sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt.
Numérotation du verset Io. 17,10 

Et mea omnia8 tua sunt
8 mea omnia ΩL Rusch Weber ] inv. ΩF Li449@ Li449
et tua mea sunt
et clarificatus sum in eis.
Numérotation du verset Io. 17,11 

Et iam
non sum in mundo
et hii in mundo sunt
et ego ad te venio.
Pater sancte,
serva eos
in nomine tuo quos dedisti mihi
ut sint unum sicut et nos9.
9 nos ΩF ΩL Li449 Rusch Weber ] + unum sumus Li449@
Numérotation du verset Io. 17,12 

Cum10 essem
10 Cum ΩF ΩL ΩS Li449@ Li449 Weber ] + enim Rusch
cum eis
ego11 servabam eos
11 ego ΩF ΩL ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. Rusch
in nomine tuo.
Quos dedisti mihi ego12 custodivi et nemo ex eis13 periit nisi filius perditionis
12 ego ΩF Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩL Weber |
13 eis Weber (D) ΩF Li449@ Li449 Rusch Clementina ] his Weber |
ut Scriptura impleatur.
Numérotation du verset Io. 17,13 

Nunc autem ad te venio
et hec14 loquor in mundo
14 hec ΩF ΩL Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
ut habeant gaudium meum
impletum in semetipsis.
Numérotation du verset Io. 17,14 

Ego
dedi eis sermonem tuum
et mundus
eos odio15 habuit,
15 eos odio ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] inv. ΩF Weber
quia
non sunt
de mundo
sicut et ego
non sum de mundo.
Numérotation du verset Io. 17,15 

Non rogo
ut tollas eos de mundo
sed ut serves eos a16 malo.
16 a ΩF ΩL ΩS Li449@ Li449 ] ex Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 17,16 

De mundo non sunt17, sicut et ego non sum de mundo.
17 sunt] suut cacogr. Rusch
Numérotation du verset Io. 17,17 

Sanctifica eos in veritate,
sermo tuus veritas est.
Numérotation du verset Io. 17,18 

Sicut tu18 me misisti in mundum
18 tu ΩF ΩL Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
et ego misi eos
in mundum.
Numérotation du verset Io. 17,19 

Et pro eis ego19 sanctifico meipsum
19 pro eis - ego ΩL Rusch Weber ] inv. ΩF, pro eis M
ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Numérotation du verset Io. 17,20 

Non pro eis20 autem21 rogo tantum
20 eis ΩF Li449@ Li449 Rusch ] hi(i)s CorS2 ΩL Weber |
21 autem- rogo tantum ΩF ΩL Li449 CorS2 Rusch Weber ] inv. Li449@ |
sed et22 pro eis
22 et ΩF ΩS Rusch Weber ] om. ΩL
qui credituri sunt per verbum eorum
in me
Numérotation du verset Io. 17,21 

ut omnes23 unum sint
23 omnes ΩF ΩL Li449@ Li449 Wordsworth Weber ] om. Rusch
sicut24 tu Pater in me et ego in te,
24 sicut] + et Z D Φ |<divisio.> non pro hiis autem rogo. sicut tu Pater CorS2 ( Parisiensis facit hic versus sed anti. non incip<iun>t ad SICUT )
ut et ipsi
in nobis unum
sint
ut mundus credat quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,22 

Et ego claritatem
quam tu25 dedisti mihi dedi eis
25 tu ΩF ΩL Li449@ Rusch ] om. Li449 Weber
ut sint unum
sicut et26 nos unum sumus.
26 et ΩL Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩF Weber
Numérotation du verset Io. 17,23 

Ego in eis
et tu in me ut sint consummati in unum
et cognoscat mundus,
quia tu me misisti et dilexisti eos sicut et27 me dilexisti.
27 et ΩF ΩL Rusch ] + tu Li449@ , om. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 17,24 

Pater, quos dedisti mihi
volo ut ubi sum ego28
28 sum ego ΩF ΩL Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
et illi sint mecum
ut videant
claritatem meam quam dedisti mihi
quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Numérotation du verset Io. 17,25 

Pater iuste29,
29 iuste ΩF ΩL CorS1 (non adverbium sed nomen est) Li449@ Li449 ΩJ Rusch ] + et ΩL CorS1 (al. non hab. sed G’) Cor3 (grec.) Weber
mundus
te non cognovit.
Ego autem
te cognovi et hi
cognoverunt
quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,26 

Et notum feci eis
nomen tuum et notum faciam
ut dilectio
qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis.

Capitulum 17

Numérotation du verset Io. 17,1 
marg.| {5.1283} {1 } Haec loquutus est. Postquam confortavit discipulos suos per doctrine beneficium, hic consequenter eos consolatur per orationis suffragium. Circa quod notandum, quod oratio est petitio decentium a Deo, secundum Damascenum, libro tertio. Et ideo orare non convenit Christo secundum divinitatem, sed magis orari, quia sic est equalis Deo patri. Secundum humanitatem autem in qua minor est patre, convenit ei orare et pro aliis et pro se. Dividitur ergo presens capitulum in tres partes, quia primo Christus orat pro seipso, secundo pro apostolorum collegio, ibi. Manifestavi. tertio pro toto fideli populo, ibi. Non pro eis tantum. Prima in tres, quia primo promittit suam orationem, secundo removet quandam dubitationem, ibi. Hec est vita eterna. tertio, subiungit exauditionis rationem. Ego te clarificavi. Circa primum sciendum quod Christus non tantum oravit ad aliquid impetrandum, sed etiam ad dandum nobis orandi exemplum, et ideo oratio sua hic describitur optimis circunstantiis disposita, primo respectu precedentium cum dicit. Hec loquutus est Iesus. quia post discipulorum instructionem convertit se ad orationem, ad ostendendum quod complementum boni operis est a Deo requirendum, secundo respectu presentium, cum dicitur.
marg.| {2 } Et sublevatis oculis in   celum    : Inter alias partes corporis dispositio interior mentis maxime relucet in oculis. In oratione autem {5.1284} mens debet in Deum elevari, quia secundum Damascenum, oratio est ascensus mentis in Deum. et ideo ad hoc denotandum Salvator orando presentialiter oculos levavit ad celum, tertio respectu sequentium imminente enim tribulatione debet homo recurrere ad Deum, et ideo Christus in principio sue orationis exprimit tempus sue passionis imminentis.
marg.| {3 } Pater venit hora, scilicet passionis mee.
marg.| {4 } Clarifica filium   tuum   . In passione enim clarificatus est a patre. Primo per signa divinitus ostensa, que sunt, solis obscuratio, terre motus veli et templi scissio, et huiusmodi, quibus visis centurio qui erat gentilis dixit. Vere filius Dei erat iste. Secundo, per passionem fuit clarificatus, inquantum per ipsam meruit corporis gloriam et exaltationem. Tertio, quia per hoc venit in totius mundi notitiam per gentium credulitatem. Granum enim frumenti mortuum attulit hunc multiplicem fructum. Hanc igitur triplicem clarificationem petit hic Iesus. Verumtamen quia gloria filii redundat in gloriam patris, ideo subditur.
marg.| {5 } Ut filius tuus clarificet te. Et non solum redundat in patrem, sed in omnibus adherentibus Christo per fidem, quia bonum capitis ad membra derivatur, ideo subditur.
marg.| {6 } Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. Id est, omnis humane nature.
marg.| {7 } Ut omne quod dedisti ei. Per adherentiam fidei.
marg.| {8 } Det eis vitam eternam. Quia per meritum Christi habemus introitum ad gloriam, quam amiseramus per Adam.
marg.| {5.1285} {1 } Hec est autem. Hic removet quandam dubitationem. possent enim aliqui credere, quod ista vita eterna per eum fidelibus danda consisteret in carnalibus bonis, sicut dicunt Saraceni, qui expectant in alia vita in voluptatibus carnalibus, et divitiis et consimilibus premiari secundum quod dicitur in Alchorano Mahumeti, que tamen vita secundumPhilosophum dicitur vita pecudum i. Ethico. Propter quod ipse Avicenna hoc considerans dixit, quod propheta quem vocant Mahometum, promittit eis talem felicitatem in premium, quam multi sapientes non attenderunt. Similiter Iudei resurrectionem futuram expectant ad vitam carnalem. Et ideo felicitatem vite future credunt consistere in bonorum temporalium plenitudine, et pacis tranquillitate. Hoc autem removet Salvator d. Hec est autem vita eterna, ut cognoscant te. Vita enim eterna sive beatitudo consistit essentialiter in aspectu claro ipsius divinitatis, prout tamen habet adiunctam fruitionem, que est completiva felicitatis, ex consequenti vero consistit in aspectu humanitatis Christi, que est instrumentum nos introducens ab beatitudinem principalem. Beatitudo autem hominis consistit in coniunctione ad ultimum et optimum. et ideo non possunt consistere in coniunctione ad aliquod bonum temporale vel corporale, ut dicunt Rudes Saraceni et Iudei, sed in adeptione ipsius primi et summi boni per apertam visionem ad fruitionem.
prol.| Considerandum etiam, quod cum dicit filius loquens ad patrem : Hec est autem vita eterna, ut cognoscant te solum Deum verum. Per hoc enim non habetur, quod solus pater sit Deus, et filius sit creatura, ut dicebat Arrius, quia hec dictio exclusiva solus, non determinat ly. te, ut sit sensus, quod solus pater sit Deus, sed determinat ly Deum. Et est sensus, quod illa est sola deitas vera que est in patre, et sic ab ea non excluditur filius, sed magis includitur, quia una est deitas in utroque sed excluditur, vera deitas ab his, que a gentibus colebantur, s. Iove, Saturno, et consimilibus. Dato etiam quod hec dictio solus determinet ly te. Et sit sensus, quod solus pater sit Deus, non tamen per hoc excluditur {5.1286} filius a deitate, sed magis includitur, quia secundum Philosophum, solus est idem quod non cum alio, et ideo tantummodo excludit illud quod alienitatem dicit : Filius autem non est alius a patre in essentia sed tantum in persona, et ideo quando hec dictio solus additur uni persone respectu termini essentialis, sicut est proposito, non excludit aliam personam, sed magis includit. Et hoc patet per authoritatem Salvator. Mt. 11.d. ubi dicit. Nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius. Si enim hec dictio nisi addita uni persone respectu termini essentialis excluderet aliam, sequeretur quod pater non cognosceret se, sed tantum filius, nec filius cognosceret se, sed tantum pater, quod est absurdum dicere.
marg.| {2 } Ego te clarificavi. Hic subdit rationem, quare sua oratio debeat exaudiri, videlicet, quia fuit perfecte obediens Deo patri carnem assumendo, et veritatem fidei inter homines docendo, et hoc est, quod dicit : Ego te clarificavi super terram. Et non solum est exaudibilis propter predicta, sed etiam quia ad consummationem mysterii sue incarnationis mortem constanter sustinebat, ideo subditur.
marg.| {3 } Opus consummavi quod dedisti mihi, ut faciam. Dicit consummavi, quia iam eius passio incipiebat, qua peracta dixit, Consummatum est, ut habetur infra 19.f.
marg.| {4 } Et   tunc   clarifica me pater apud temetipsum claritate, etc. Id est, illius glorie quam habeo eternaliter tecum secundum divinitatem, fac participem naturam mortalem quam assumpsi propter hominum salutem.
marg.| {5 } Manifestavi nomen tuum hominibus. Hic consequenter orat pro collegio apostolorum. Et dividitur in duas, quia primo ostenditur, quod debet pro eis deprecari, secundo, format suam orationem devote, ibi : Pater sancte. Circa primum ponit quatuor rationes, ad ostendendum, quod debeat pro apostolis deprecari. Prima accipitur ex parte Christi, quia erat eorum magister, et ipsi eius discipuli. Bonus autem magister debet zelare pro discipulis suis, et eos diligere, et hoc est, quod dicitur : Manifestavi nomen tuum hominibus, etc. Quia apostoli fuerunt spiritualiter coniuncti ipsi Christo.
marg.| {5.1287} {1 } Tui erant. Secundum eternam predestinationem.
marg.| {2 } Et mihi eos dedisti. Vocando temporaliter ad fidem et apostolicam dignitatem.
marg.| {3 } De mundo. Quia ante vocationem suam apostoli erant mundialiter viventes, sicut et ceteri homines. Secunda ratio accipitur ex parte apostolorum, qui fuerunt serui obedientes, et hoc est quod dicitur.
marg.| {4 } Et sermonem tuum servaverunt. Corde scilicet et opere.
marg.| {5 } Nunc cognoverunt, quia omnia que dedisti mihi abs te sunt. Id est, a te procedentia.
marg.| {6 } Quia verba, que   dedisti   . Quia a plenitudine scientie Christi facta est redundantia in apostolis.
marg.| {7 } Et ipsi acceperunt. Doctrinam Christi recipiendo.
marg.| {8 } Et cognoverunt vere, etc. Hoc enim cognoverunt per doctrinam Christi et per miracula, verumtamen, quia talis cognitio est fidei, subditur : Et crediderunt, quia tu me. Tertia vero ratio accipitur ex parte custodie Christi, cui apostoli erant specialiter commissi, et hoc est, quod dicitur.
marg.| {9 } Ego pro eis rogo. Hoc dicit, quia efficacia sue orationis tantummodo se extendit ad electos. Quamvis enim sit efficax pro omnibus, tamen mali ponunt sibi impedimentum ne sint participes ipsius, ideo subditur.
marg.| { 10 } Sed pro his, quos dedisti mihi. Quo ad efficaciam.
marg.| { 11 } Quia tui sunt. Secundum eternam predestinationem.
marg.| { 12 } Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt. Quia propter inseparabilem unionem humanitatis et divinitatis in Christo sit idiomatum communicatio, attribuendo ea, que sunt hominis Christi Deo, et e converso. Sicut enim demonstrato Christo, hec propositio est vera. Iste homo creavit stellas, ita hec propositio est vera : Deus mortuus est, {5.1288} quia propter unitatem suppositi omnia, que sunt Dei, communicantur homini, et econverso modo predicto.
marg.| { 13 } Et clarificatus sum in eis. H. d. quia apostoli gloriam eius iam partim cognoscebant, et de propinquo plus cognoscituri erant. Quarta ratio accipitur ex necessitate imminente apostolis, quia Christus cito recessurus erat ab eis, cuius corporali presentia erant delectati et confortati, et ideo pro tunc indigebant specialiter Deo patri per orationem Christi recommendari, et hoc est quod dicitur.
marg.| { 14 } Et iam non sum in mundo. Id est, sum in propinquo recessu ab eis.
marg.| { 15 } Et hi in mundo sunt. Remanentes in tribulationibus mundanis.
marg.| { 16 } Et ego ad te venio. Quasi dicat Propter hoc pro eis oro.
marg.| { 17 } Pater sancte serva eos in nomine tuo. Positis rationibus quibus debet pro eis orare, hic consequenter format suam orationem. que dividitur in duas, quia primo orat eis conservationem a malo, secundo, perfectionem in bono, ibi, Sanctifica eos. Dicit ergo primo sic : Pater sancte serva eos in nomine tuo, id est, in fide et confessione nominis tui.
marg.| { 18 } Quos dedisti mihi. Per specialem amicitiam eos mihi coniungendo.
marg.| { 19 } Ut sint unum, sicut et nos. Id est, ut sint uniti per charitatem sicut nos sumus unum per naturam : Ita quod ly sicut non importet equalitatem, sed quandam imitationem longinquam. Et allegat consequenter apostolorum necessitatem respectu huius conservationis divine, dicens.
marg.| { 20 } Cum essem cum eis. Presentia corporali.
marg.| { 21 } Servabam eos in nomine meo, etc. custodivi. Id est, firmiter et secure.
marg.| {5.1289} {1 } Nemo ex eis periit, etc. Hoc dicit, quia sua perditio non fuit ex defectu custodie Christi, sed ex malitia sua, sicut dicitur aliquis filius mortis, eo quod facit aliquid dignum morte.
marg.| {2 } Ut scriptura   impleatur   Ly ut. hic tenetur consequutive, quia per proditionem Iude sequuta est impletio scripture, que de hoc loquitur Ps. 40. et 108. ut supra allegatum est 13.c.
marg.| {3 } Nunc autem ad te   venio   . Per mortem meam.
marg.| {4 } Et hec loquor in   mundo   . Hoc dixit propter hoc quod ex dictis eius aliqui possent credere, quod non haberet potestatem custodiendi eos in absentia sicut in presentia, ideo hoc removet di. Et hec loquor in mundo scilicet existens in presentia corporali, acsi diceret : Sic loquor non propter defectum virtutis, sed ad ostendendum veritatem humane nature compatiens eis, ideo subditur.
marg.| {5 } Ut   habeant gaudium meum impletum   in   semetipsis   . Gaudium enim Christi de unione humanitatis ad divinitatem, per quam illa humanitas habet gratie et glorie plenitudinem, ut supra dictum est c. 1. Ad hoc autem erat intentio Christi orantis, ut apostoli venirent ad gloriam vere fruitionis, in qua aperte viderent unionem in ipso deitatis et humanitatis. Alia autem ratio quare apostoli indigebant a Deo specialiter conservari, est, quia erant Iudeis odiosi propter doctrinam Christi, et hoc allegat Salvator di.
marg.| {6 } Ego dedi eis sermonem tuum. Custodiendum et predicandum.
marg.| {7 } Et mundus eos odio, etc. Quantum ad affectionem, licet sint de mundo quantum ad corporalem presentiam.
marg.| {8 } Non rogo, ut   tollas etc. Quia non expedit fidelium saluti, donec fides sit publicata per totum mundum.
marg.| {9 } Sed ut serves eos a malo. Dando eis constantiam in tribulationibus imminentibus de proximo.
marg.| { 10 } Sanctifica eos. Hic consequenter orat apostolis perfectionem in bono di. Sanctifica eos. Id est, confirma. Sanctum enim uno modo significat idem quod firmum.
prol.| {5.1290} { 11 } In veritate. Scilicet fidei Catholice.
marg.| { 12 } Sermo tuus veritas est. Id est, doctrina mea quam dedi eis, que etiam tua est sicut supra dictum est c. 7. Ista autem confirmatio apostolorum facta est a Deo patre, quando in die Pentecostes misit eis spiritum sanctum. Et necessitas huius confirmationis subditur, cum dicitur.
marg.| { 13 } Sicut tu me misisti in mundum. Ad veritatem salutis eterne dicendam.
marg.| { 14 } Et ego misi eos in mundum. Ad hanc doctrinam ubique predicandum. Et notandum quod dicit, misi. id est, mittam, loquendo de futuro per modum preteriti propter certitudinem eventus futuri, quia apostoli non sunt missi ad predicandum per mundum, nisi post acceptionem spiritussancti, licet ante fuissent missi ad predicandum in civitatibus Iudee Iudeis tantum.
marg.| { 15 } Et pro eis ego sanctificabo meipsum. Id est, sacrificium in carne offero tibi acceptum.
marg.| { 16 } Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Sicut enim vetus testamentum per sanguinis effusionem confirmatum est, sic confirmatio novi testamenti facta est per effusionem sanguinis Christi, ut ostendit Apostolus ad Heb. nono.
marg.| { 17 } Non pro eis autem rogo tantum. Hic consequenter Salvator orat pro toto fideli populo. Et dividitur in duas, quia primo orat pro eis consequutionem gratie, et secundo glorie, ibi : Pater quos dedisti mihi. Dicit ergo primo sic : Non pro eis autem rogo tantum, etc. Ut omnes unum sint, in unitate charitatis, in qua unione consistit perfectio Christiane religionis, quia per hoc membra ecclesie coniunguntur adinvicem et capiti homini Christo, et ulterius ipsi Deo. qui adheret Deo unus spiritus est, ut dicitur 1. Cor. 6.d. et sic per consequens primum principium quod est Deus, coniungitur homini, qui est quodammodo omnis creatura.
marg.| { 18 } Sicut tu pater, etc.   unum sint. Non est ibi unitas equalitatis, sed cuiusdam imitationis, quia Christi hominis et Dei est unitas personalis, aliorum autem hominum a Deo, est tantum unitas charitatis.
marg.| {5.1291} {1 } Ut   mundus   . Hoc addit, quia ex magna charitatis unitate que fuit in primitiva ecclesia, multi conversi sunt ad veritatem fidei, ut habetur Act. 2. et 4. Et quia per predicta posset aliquis credere quod filius non esset causa perfectionis apostolorum sicut et pater, ideo hoc removet.
marg.| {2 } Et ego. Quia potestas miraculorum per quam declarata est divinitas Christi, data est apostolis a Christo, ut patet Lc. 10.c. et Mt. 10.a. tamen aliter dedit eis hanc potestatem, que ipse habuit, quia Christus virtute propria miracula fecit, apostoli autem non propria virtute sed virtute Christi miracula faciebant, propter quod in miraculis faciendis nomen Christi invocabant. {3 }   Ut sint, id est ut sint in vera unitate ecclesie et absque schismate. {4 }   Ego in ei, etc.   in   unum   . Quia per unionem humanitatis Christi ad Deum facta est unio totius creature, ut dictum est.
marg.| {5 } Et cognoscat. Per opera enim miraculorum ab eis facta adductus est mundus ad fidei charitatem, et cognovit divinitatem Christi, et familiaritatem sive amicitiam Dei ad apostolos, quibus aderat divina virtus in operibus miraculosis. {6 }   Pater quos   dedisti mihi   . Hic orat fideli populo perfectionem glorie di. Pater quos dedisti mihi. Per veram fidem.
marg.| {7 } Volo. Id est, oro, et desidero. {8 }   Ubi sum ego, etc. Idest, in eterna beatitudine, in qua iam erat Christus actualiter quantum ad animam, que est principalior pars hominis. {9 }   Ut   videant   claritatem   . Idest, divinitatem meam, vel aliter, claritatem corporis mei glorificandi, quia utramque claritatem habet filius a patre, unam eternaliter, aliam ex tempore.
marg.| { 10 } Quia   dilexisti etc. Hoc patet quantum ad Christi deitatem, similiter quantum ad humanitatem, inquantum Deus pater eternaliter predestinavit {5.1292} ipsum ad hanc gloriam et exaltationem. Et consequenter ostendit Salvator, quod sua oratio sit exaudibilis, di.
marg.| { 11 } Pater iuste mundus te   non   cognovit   . Licet enim Philosophi Deum cognoverunt quantum ad essentie unitatem, non tamen quantum ad personalem distinctionem, et ideo non cognoverunt proprie loquendo Deum patrem. Similiter Iudei licet de hoc habuerint aliquam cognitionem per scripturas prophetarum loquentes de distinctione personarum in divinis, illa tamen fuit in eis obscurata ex invidia et odio ad Christum ut supr. dictum est, et ideo non cognoverunt Deum patrem, nisi large loquendo de paternitate inquantum pater est omnium creatione.
marg.| { 12 } Ego   autem   te   cognovi   . Quia inquantum Deus cognoscit patrem notitia comprehensionis, et inquantum homo plenius cognoscit quam aliquis angelus quantumcumque beatus.
marg.| { 13 } Et hi   cognoverunt,   quia   tu me   misisti   . Quia apostoli per doctrinam et miracula Christi habuerunt notitiam, quod ipse esset missus pro salute mundi.
marg.| { 14 } Et   notum feci   , id est nomen paternitatis proprie dicte in divinis, et per cum sequens totius trinitatis, quia cognita una persona, et alie cognoscuntur. Istud enim nomen sanctissime trinitatis quod erat aliis ignotum, ut predictum est, per doctrinam Christi fuit apostolis relevatum.
marg.| { 15 } Et   notum   . Quia post resurrectionem Christi quando aperuit apostolis sensum, ut scripturas intelligerent, et post missionem spiritussancti, apostoli plenius cognoverunt mysterium trinitatis.
marg.| { 16 } Ut   dilectio   . Id est spiritus sanctus qui est amor Patris et filii.
marg.| { 17 } Et ego. Quia per gratiam spiritus sancti facti sunt templum et habitaculum Christi.
Numérotation du verset Io. 17,moraliter 
marg.| {5.1283} {1 } Hec loquutus est Iesus et sublevatis oculis in celum. In hoc docuit nos ad celum cum oramus levare oculos, quia secundum Damascenum. Oratio est elevatio mentis in Deum.
prol.| {5.1284} {3 } Pater venit hora, clarifica filium tuum. Per hoc ostenditur quod per patientiam in tribulatione homo clarificatur, per patientie virtutem. Et Deus clarificatur, nam patiens sustinet ad eius honorem.
Numérotation du verset Io. 17,moraliter 
marg.| {5.1285} {1 } Hec est autem vita eterna. Per hoc excluduntur errores omnium in aliquo bono creato beatitudinem obiectivam ponentium.
marg.| {3 } Opus consummavi, quod dedisti mihi. Hoc legant et retineant {5.1286} instabiles, qui bona frequenter inchoant, sed non perseverant. Huius ca. residuum est oratio Christi pro suis discipulis presentibus et futuris. Et in hoc Christus dedit exemplum prelatis ecclesie et curatis, ut pro suis subditis devote orent et attente. Nec moralitas alia mihi nunc occurrit superaddenda.
Numérotation du verset Io. 17,ADDITIO. 
marg.| {5.1291} In cap. 17. ubi dicitur in postil. Similiter etiam Iudei resurrectionem futuram expectant, etc.
prol.| Licet enim Iudei moderni multas erroneas opiniones habeant circa {5.1292} futuram vitam, similiter circa statum resurrectionis, antiqui tamen eorum et autentici non credunt felicitatem vite future consistere in bonorum temporalium plenitudine, ut sup. declaravi in additione super Luc. 14. ca.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_17)

Notes :