Nicolaus de Lyra

Capitulum 18

Numérotation du verset Io. 18,1 

Hec1 cum dixisset Iesus
1 Hec ΩS Rusch Weber ] Hoc ΩV
egressus est
cum discipulis suis trans torrentem
Cedron
ubi erat hortus
in quem introivit ipse et discipuli eius.
Numérotation du verset Io. 18,2 

Sciebat autem2 Iudas qui tradebat eum3 locum, quia Iesus frequenter4 convenerat illuc cum discipulis suis.
2 autem Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber |
3 eum Li449@ Li449 Rusch ] + ipsum Weber |
4 Iesus frequenter Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 18,3 

5Iudas ergo6 cum accepisset cohortem
5 Hic incipit cap. 17! iuxta capitala Stephani Langton |
6 ergo] om. P14417 |
et a pontificibus et Phariseis ministros,
venit illuc
cum lanternis et facibus
et armis.
Numérotation du verset Io. 18,4 

Iesus itaque sciens omnia que ventura erant super eum processit et dixit eis7: Quem queritis?
7 dixit eis Rusch ] + dicit ad illos Li449@ Li449 , dicit eis Weber
Numérotation du verset Io. 18,5 

Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum.
Stabat autem et Iudas
qui tradebat eum cum ipsis.
Numérotation du verset Io. 18,6 

Ut ergo dixit8: Ego sum,
8 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
Numérotation du verset Io. 18,7 

Iterum ergo interrogavit eos9:
9 interrogavit eos Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Quem queritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum.
Numérotation du verset Io. 18,8 

Respondit Iesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me queritis sinite hos abire.
Numérotation du verset Io. 18,9 

Ut impleretur sermoa quem dixit: Quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis10 quemquam.
0 Cf. Io. 6, 39 ; Io. 17, 12.
10 eis Li449@ Li449 Rusch ] ipsis Weber
Numérotation du verset Io. 18,10 

Simon ergo Petrus
habens gladium
eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dexteram. Erat autem servo nomen11 Malchus.
11 servo nomen Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 18,11 

Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gladium tuum12 in vaginam.
12 tuum Li449@ Rusch] om. Li449 Weber
Calicem
quem dedit mihi Pater
non vis ut13 bibam illum?
13 vis ut Weber ( Z P ) ΩJ* ( rubr. cancel. ) CorS1 (al. sic habet) ΩS] om. Cor3 (grec. non hab.) CorS1 (bene Beda, G’ non habet VIT UT ) ΩJ² Li449@ Li449 Weber , vis Rusch
Numérotation du verset Io. 18,12 

Cohors autem14
14 autem Rusch ] ergo Li449 Weber | ergo] post tribunus Li449@
et tribunus et ministri Iudeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum.
Numérotation du verset Io. 18,13 

Et adduxerunt eum
ad Annam primum.
Erat enim socer Caiphe qui erat pontifex anni illius.
Numérotation du verset Io. 18,14 

Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudeis quia expedit unum hominem mori pro populob.
0 Cf. Io. 11, 49-50.
Numérotation du verset Io. 18,15 

Sequebatur autem
Simon Petrus Iesum15 et alius discipulus.
15 Simon Petrus - Iesum Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis.
Numérotation du verset Io. 18,16 

Petrus autem stabat ad ostium foris16.
16 foris Rusch Weber ] foras Li449@ Li449
Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici
et dixit ostiarie et introduxit Petrum.
Numérotation du verset Io. 18,17 

Dixit17 ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
17 dixit Li449 Rusch ] dicit Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 18,18 

Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus
erat et calefaciebant se18. Erat autem cum eis et Petrus19 stans et calefaciens se.
18 calefaciebant se Li449@ Li449 Rusch ] calefiebant Weber |
19 cum eis - et Petrus Rusch Weber ] inv. Li449@ , et Petrus stans cum eis Li449 |
Numérotation du verset Io. 18,19 

Pontifex ergo interrogavit20 Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
20 interrogavit Rusch Weber ] interrogabat Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 18,20 

Respondit ei21 Iesus: Ego palam locutus sum mundo.
21 ei Rusch Weber] om. Li449@ Li449
Ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudei conveniunt22 et in occulto locutus sum nihil.
22 conveniunt Rusch Weber ] convenerunt Li449@ , convenerant Li449
Numérotation du verset Io. 18,21 

Quid me interrogas?
Interroga eos qui audierunt quid locutus sim23 ipsis ecce hi sciunt24 quid25 dixerim ego.
23 sim Rusch ] sum Li449@ Li449 Weber |
24 hi sciunt Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@ |
25 quid Rusch ] que Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 18,22 

Hec26 cum dixisset,
26 Hec Rusch ] + autem Li449@ Li449 Weber
unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici?
Numérotation du verset Io. 18,23 

Respondit ei Iesus:
Si male locutus sum
testimonium perhibe de malo. Si autem bene, quid me cedis?
Numérotation du verset Io. 18,24 

Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
Numérotation du verset Io. 18,25 

Erat autem Simon Petrus stans
et calefaciens se.
Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille
et dixit: Non sum.
Numérotation du verset Io. 18,26 

Dicit unus ex servis pontificis
cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?
Numérotation du verset Io. 18,27 

Iterum ergo negavit Petrus.
Et statim gallus cantavit.
Numérotation du verset Io. 18,28 

Adducunt ergo Iesum
ad Caiapham27 in pretorium .
27 ad Caiapham CorS1 (alii) Li449@ Li449 ΩJ Rusch ] a Caipha CorS1 (G’ habet et hec littera verior est) Cor3 (que littera verior est) Weber
Erat autem mane et ipsi
non introierunt in pretorium ut non contaminarentur
sed manducarent Pascha.
Numérotation du verset Io. 18,29 

Exivit ergo Pilatus ad eos foras
et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Numérotation du verset Io. 18,30 

Responderunt et dixerunt ei:
Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum.
Numérotation du verset Io. 18,31 

Dixit ergo eis28 Pilatus: Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudei: Nobis non licet interficere quemquam .
28 Dixit ergo eis Li449 Rusch Weber ] Dicit ergo illis Li449@
Numérotation du verset Io. 18,32 

Ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset29 moriturus.
29 morte esset Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 18,33 

Introivit ergo iterum in pretorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum?
Numérotation du verset Io. 18,34 

Respondit30 Iesus: A temetipso hoc dicis an alii tibi dixerunt31 de me?
30 respondit Arsenal1170 CorS2 Rusch Clementina ] et praem. CorS2 (al.) Li449@ Li449 Weber |
31 tibi dixerunt Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 Arsenal1170* |
Numérotation du verset Io. 18,35 

Respondit Pilatus: Numquid ego Iudeus sum? Gens tua et pontifices32 tradiderunt te mihi. Quid fecisti?33
32 pontifices ΩF ΩP Arsenal1170² CorS2 (Senonensis anti. Parisiensis sine TUI ) Rusch Weber ] + tui ΩS ΩR Arsenal1170* (rubr. cancel.) Li449@ Li449 CorS2 Wordsworth (B To22 O, Ed1487-Kesler, Ed1502-Froben, Ed1515-Sacon, Ed1519-Sacon) Ed1590-Sixtina ] om. |
33 Quid fecisti] om. G |
Numérotation du verset Io. 18,36 

Respondit Iesus: Regnum meum
non est de hoc mundo34.
34 hoc mundo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei utique35 decertarent ut non traderer Iudeis.
35 utique Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Nunc autem regnum meum36 non est hinc.
36 regnum meum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 18,37 

Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis.
Quia rex sum ego,
ego in hoc natus sum
et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate37 audit meam vocem.
37 est – ex veritate Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 18,38 

Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset iterum exivit
ad Iudeos et dicit38 eis: Ego nullam invenio in eo39 causam.
38 dicit Rusch Weber ] dixit Li449@ Li449 |
39 invenio - in eo Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 18,39 

Est autem consuetudo vobis40
40 vobis ΩS ΩJ*( rubr. cancel.) CorS2 (in pluribus)] om. ΩJ² CorS2 (anti. Paris. Senonens.)
ut unum41 dimittam vobis in Pascha.
41 unum ΩS CorS2 (anti. Paris. Senonens.) ] + ego CorS2 (pluribus)
Vultis ergo dimittam vobis regem Iudeorum?
Numérotation du verset Io. 18,40 

Clamaverunt rursum omnes42 dicentes: Non hunc sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
42 rursum omnes Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449

Capitulum 18

Numérotation du verset Io. 18,1 
marg.| {5.1293} {1 } Haec cum dixisset. Hic incipit evangelista describere Christi passionem et mortem. ipsa autem fuit per Iudeos inchoata et per gentiles consummata, secundum quod Christus predixerat Mt. 20.c. Filius hominis tradetur principibussacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum. Et ideo evangelista primo ostendit, quid Christus a Iudeis sit passus, secundo quid a gentibus se. ca. Tunc ergo apprehendit. Prima in tres quia primo describit evangelista qualiter Christus a ministris Iudeorum fuit captus secundo qualiter a ministris fuit pontificibus traditus, ibi : Cohors quoque. Tertio qualiter a pontificibus coram Pila. est accusatus, ibi : Adducunt ergo. Circe primum evangelista tria describit primo proditionis locum secundo proditoris apparatum ibi, Iudas ergo. Iesus itaque sciens. Circa primum sciendum, quod Christus ivit ad locum extra civitatem, ad quem sciebat venturum proditorem, ut ostenderet se voluntarie subire mortem. et hoc est quod dicitur. Hec cum dixisset, etc. trans torrentem Cedron. Cedron nomen est torrentis inter civitatem Ierusalem et montem Oliveti, currens per vallem Iosaphat que est intermedia. Et dicebatur ille torrens Cedron, eo quod in ripa illius fluminis, sive illius torrentis nascebantur multi Cedri, hic enim fluvius appellabatur torrens, pro eo quod admodum torrentis quandoque habet aquas quandoque non.
marg.| {2 } Ubi erat hortus. Et sic erat locus clausus conveniens ad capiendum illos qui essent intra ipsum.
marg.| {3 } In quem introivit ipse, et discipuli eius. Offerens se captioni.
marg.| {4 } Sciebat   autem   et   Iudas,   qui   tradebat,   eum   locum   . Ex quo patet aptitudo loci {5.1294} ad capiendum Christum ex tribus primo quia erat a civitate remotus, et ipsi querebant eum capere sine strepitu turbarum ut habet : Lc. 22.a. secundo quia erat clausus : et tertio quia proditori cognitus.
marg.| {5 } Iudas ergo. Hic describitur proditoris apparatus, quia Iudas de tribus se munivit. Primo de magna societate forti et autentica et ideo dicitur.
marg.| {6 } Cum   accepisset   cohortem   . Scilicet militum a preside assignatam, ut sic multitudo populi si superveniret non auderet impedire eius proditionem, propter iustitie publice timorem.
marg.| {7 } Et a   pontificibus   et   Phariseis   ministros. Ut sic haberet fulcimentum ab utraque curia, scilicet pontificis et imperatoris. Secundo munivit sed Iudas de lumine contra noctis tenebras quod notatur cum dicitur. Venit illuc cum laternis et facibus. Tertio munitur sede armis si vellent eius proditioni resistere, ideo subditur. Et armis.
marg.| {8 } Iesus itaque. Hic ostenditur promptitudo Christi ad patiendum, et hoc dupliciter primo quia Christus se non occultavit, secundo quia defensionem prohibuit, ibi, Simon ergo. In prima igitur pate dicitur sic Iesus itaque sciens omnia que ventura erant super eum processit, et dixit.
marg.| {9 } Quem   queritis   . Ex quo manifeste patet quod sue voluntate captus est, quia cum sciret omnia futura, ut supra declaratum fuit. 1. ca. non se occultavit, sed magis querentibus eum obviam ivit.
marg.| { 10 } Responderunt   ei, Virtute enim divinitatis factum est, quod venientes ad capiendum eum primo non cognoscerent eum etiam suus discipulus qui venerat ad tradendum eum, unde subditur.
marg.| { 11 } Stabat autem et   Iudas   . Ut per hoc secundo ostenderetur, quod de voluntate sua caperetur quia ex quo eis erat incognitus poterat ab eis recedere, et non solum patuit hoc per predicta, sed etiam manifestius per hoc quod subditur.
marg.| { 12 } Ut ergo dixit eis, etc. Si enim uno verbo omnes prostravit {5.1295} de facile poterat ab eis evadere. Omnia enim ista facta sunt ex divina ordinatione, ut declararetur virtus divinitatis eius per predicta sicut fragilitas humanitatis per captionem eius sequentem et passionem.
marg.| {1 } Iterum ergo   interrogavit   eos   quem   queritis   . Hoc fuit factum intervallo a prima interrogatione : quia quamdiu iacuerunt prostrati, non movit se de loco : ut magis declararetur sua voluntaria captio.
marg.| {2 } Illi   autem   dixerunt Iesum   Nazarenum   . Non enim cognoscere poterant eum, nec capere donec ipse vellet, propter hoc subditur.
marg.| {3 } Dixi vobis quia ego sum. Et tunc habuerunt ipsius notitiam et capiendi eum licentiam, propter quod subditur.
marg.| {4 } Si ergo me queritis sinite hos abire. Quasi dicat sic do vobis potestatem me capiendi, ut tamen meis discipulis non faciatis aliquid mali.
marg.| {5 } Ut impleretur   sermo,   quem   dixit   . Scilicet ca, precedenti.
marg.| {6 } Quia quos   dedisti mihi, etc. Istud enim verbum dixerat Iesus non tantum de salute spirituali suorum discipulorum, sed etiam de salute corporali eorum, quod patet ex hoc, quod inde excepit Iudam qui perditus est et spiritualiter et corporaliter, quia ex desperatione se suspendit, et ideo evangelista applicans verbum predictum ad perditionem corporalem, non discedit ab intentione litere.
marg.| {7 } Simon ergo. Hic ostenditur promptitudo Christi ad patiendum ex hoc, quod defensionem prohibuit et hoc est quod dicitur. Simon ergo Petrus habens gladium eduxiteum. Dicunt hic aliqui, quod discipuli emerant gladios de precepto domini, secundum quod habetur Luc. 22.d. ubi. dicitur sic. Et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Sed non est verisimile, quia ibidem dicitur, quod apostoli statim responderunt : Ecce duo gladii hic. Et Christus dixit sufficit. Ex quo patet, quod ante illos gladios habebant : Dicendum igitur, quod apostoli fuerunt piscatores : In piscatione autem oportet aliquando retia cum paxillis affigere, et cum perticis naviculas dirigere et ideo in talibus et consimilibus usus magnorum cultellorum est necessarius. Et probabile est, quod aliqui de apostolis illos cultellos sibi retinuerant ad scindendum cibaria, unde etiam cum illis carnes agni paschalis consciderant. Petrus autem unum ex illis retinuerat, apud se quia erat magis promptus ad defensionem sui magistri quem alii.
prol.| {5.1296} {8 } Et percussit pontificis servum. Qui magis de prope se ingerebat ad Christum capiendum.
marg.| {9 } Et abscidit   auriculam   eius   dextram   . Credidit enim eum magis ledere, sed divina ordinatione ictus declinavit.
marg.| { 10 } Erat   autem   nomen servo Malchus. Hoc addit evangelista ad ostendendum certitudinem rei geste exprimendo propria nomina.
marg.| { 11 } Dixit ergo Iesus Petro mitte gladium   tuum   in   vaginam   . Quasi dicat noli uti ad defensionem meam. Et subditur causa.
marg.| { 12 } Calicem quem   dedit mihi pater, non vis ut bibam   illum   . Quasi dicat passionem quam ordinavit pater celestis ad salutem humani generis debeo patienter tolerare, et ideo non est locus defensioni et resistentie, sed magis potentie.
marg.| { 13 } Cohors quoque. Hic ostenditur qualiter Christus a ministris comprehensus pontificibus presentatur. Et dividitur in duas : quia primo describitur ipsius presentatio Anne, secundo Caiphe, ibi. Et misit eum Annas. Prima in duas : quia primo ponitur Christi presentatio, secundo eius examinatio, ibi : Pontifex ergo. Prima adhuc in duas : quia primo de scribitur predicta presentatio, secundo incidenter ponitur prima Petri negatio, ibi : Sequebatur autem. Dicitur igitur primo sic : Cohors autem. Scilicet militum.
marg.| { 14 } Et tribunus. Qui eis preerat, et illi erant gentiles.
marg.| { 15 } Et ministri   Iudeorum   . Isti erant Iudei.
marg.| { 16 } Comprehenderunt Iesum. Ex quo patet obstinatio eorum, quia non fuerunt aversi a suo malo visis predictis signis, sed magis attribuebant artibus magicis.
marg.| { 17 } Et ligaverunt eum. Quasi morte dignum. Illi enim qui reputabantur morte digni, iudicibus presentabantur ligati.
marg.| { 18 } Et   adduxerunt   eum   ad Annam   primum   . Id est, primo, Cuius causa subditur.
marg.| { 19 } Erat   enim   socer   Caiphe   . Et quia eundo ad domum Caiphe habebant transire ante domum istius Anna, ideo introierunt domum eius, propter eius reverentiam. Alia autem ratio, fuit quia pontificatus tunc singulis annis vendebatur, et isti duo, scilicet Annas, et Caiphas, quasi alternatim erant pontifices, propter quod quasi pontifex habetur, quia anno precedenti fuerant. Tertio ratio est, ut Christus coram iudicibus pluribus condemnatus, videretur magis dignus morte.
marg.| { 20 } Qui erat pontifex anni   illius etc. Ista sunt exposita supr. 11.c.
marg.| {5.1297} {1 } Sequebatur autem. Hic interponitur prima negatio Petri, cum dicitur : Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Scilicet, Io. Licet enim isti sicut et alii primo fugissent, tamen postea sequuti sunt Iesum, quia ferventiores erant aliis.
marg.| {2 } Discipulus autem ille erat   notus pontifici   . Dicunt aliqui quod Io. erat peritus in lege et propter hoc habebat notitiam cum pontifice. Sed hoc non est verisimile, quia piscator erat, et de navi a Christo vocatus fuerat ut habetur Mt. 4.d. unde dicit Hier. in epistola sua ad Paulinum : Io. rusticus piscator indoctus, etc. et ideo alia fuit causa sue notitie cum pontifice, quia forte missus a patre suo pluries portaverat pisces ad domum pontificis, vel forte quia aliquis de cognatione eius ibidem serviebat, vel aliqua alia causa quam aliqui assignant, quia descenderat de David, et sacerdotes habebant istas genealogias.
marg.| {3 } Et introivit cum   Iesu etc. Propter noticiam predictam permissus est intrare.
marg.| {4 } Petrus autem stabat ad ostium   foris   . Tanquam incognitus, tamen propter Ioannem permissus est intrare.
marg.| {5 } Dixit ergo Petro ancilla   ostiaria   .   Numquid etc. Quasi dicat, videtur quod sic. Vidit enim eum timide intrantem, et sic habuit de eo suspicionem.
marg.| {6 } Dicit ille : Non sum. Ex quo patet fragilitas Petri, quia ita cito negavit, et ad vocem unius mulieris que non loquebatur acriter. Non enim dicebat es tu de familia huius proditoris ? vel aliquid huiusmodi, sed hominis istius quasi compassive loquendo.
marg.| {7 } Stabant   autem   serui etc.   quia   frigus   erat. Sicut solet esse in Marcio post mediam noctem. Et calefaciens se, etc.
prol.| {5.1298} {8 } Pontifex ergo   . Hic ponitur Christi examinatio. Et dividitur in tres, quia primo ponitur dicta examinatio, secundo Christi responsio, ibi : Respondit ei Iesus. Tertio, responsionis reprobatio, ibi : Hec autem cum dixit. Circa primum sciendum, quod Christus reputabatur a Iudeis seductor hominum, et doctor false doctrine, ideo examinatus fuit de utroque et hoc est quod dicitur : Pontifex ergo interrogavit Iesum. Dicitur autem Annas pontifex, non quia esset actu, sed quia ante fuerat, et quia socer erat pontificis, ut dictum est.
marg.| {9 } De   discipulis suis   . Ut videret et posset eum deprehendere, quod fuissent ab eo seducti.
marg.| { 10 } Et de   doctrina   . Ad videndum si posset ibi invenire falsitatem vel calumniam, et aliquod dictum contra legem.
marg.| { 11 } Respondit ei   Iesus   . Hic ponitur Christi responsio. De discipulis autem suis nihil poterat pro tunc boni respondere, quia principaliorem inter eos statim audierat ipsum in sua presentia negasse. Sed de doctrina sua respondit, ostendens quod non erat mala vel suspecta, sed sana. Quod declarat ex duobus. Primo ex loco, cum dicitur.
marg.| { 12 } Ego   palam   . Doctrina autem suspecta in angulis et lateribus docetur non in loco publico et sacro. Secundo ex auditorum testimonio. dicens.
marg.| { 13 } Interroga eos. quasi dicat Paratus sum testimonium eorum subire. quod est tibi magis credibile, quam meum dictum, quamvis secundum veritatem deberet esse contrarium.
marg.| { 14 } Hec autem, etc. Hic ponitur huius responsionis reprobatio. Et hoc dupliciter. Primo per factum, cum dicitur : Unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu. Secundo per verbum cum subditur.
marg.| { 15 } Sic respondes, etc. Ille enim minister sceleris accepit responsionem Iesu, quasi notasset pontificem de stulta interrogatione.
marg.| { 16 } Respondit ei   Iesus   . Humiliter veritatem ostendendo.
marg.| {5.1299} {1 } Si male loquutus sum,   testimonium perhibe   de   malo   . Idest, potes perhibere et non me iniuste percutere, Sed videtur quod hic Christus fecit contra doctrinam suam quia Mt. 5.f. dicit : Si quis te percusserit in maxillam dexteram, prebe ei et alteram. Ipse autem hoc non fecit, sed magis percutientem se correxit. dicendum quod illud Christi preceptum, et plura alia que ibi ponuntur, non dantur absolute, secundum quod dicit Aug. sed magis secundum preparationem animi, quia homo debet habere animum semper preparatum ad hoc faciendum, ubi videret hoc expedire ad honorem Dei, et utilitatem ecclesie, alias autem non, immo aliquando expedit. iniuriantibus respondere, ad ipsorum et aliorum instructionem, sicut fecit hic Christus, et aliquando etiam facto resistere ne detur occasio malis male agendi.
marg.| {2 } Et misit. Hic ostenditur qualiter Christus presentatus est Caiphe. Et dividitur in duas, quia primo describitur dicta presentatio, secundo, subditur secunda et tertia Petri negatio, ibi. Erat autem. In prima igitur parte dicitur sic, et misit eum Annas ligatum, quasi morte dignum, et iam coram eo condemnatum.
marg.| {3 } Ad   Caipham pontificem   . Tum quia ad ipsum pertinebatprincipaliter Christi examinatio. Tum ut videretur Christus magis morte dignus, qui fuisset coram iudicibus pluribus condemnatus. Sciendum tamen, quod Ioannes hic tacet qualiter Caiphas eum examinavit, et qualiter Caiphas vestimenta sua scidit, et qualiter Christus in domo eius illusus fuit, quia alii evangeliste hoc sufficienter expresserant.
marg.| {4 } Erat   autem Simon   . Hic revertitur evangelista ad narrandum de negatione Petri, et ideo quasi eadem verba que dixerat in fine prime negationis reassumit di. Erat autemSimon Petrusstans et calefaciens se. Ille enim qui narrat historiam aliquam quando occurrunt aliqua incidentia narranda, interrumpit principale ad illud incidens narrandum quo facto revertitur ad propositum, et sic facit hic Ioannes. ut dictum est.
marg.| {5 } Dixerunt ergo ei   mi   . Ad ignem stantes.
marg.| {6 } Numquid, etc. quasi dicat Sic, quia videbant eum timidum et pavidum.
marg.| {7 } Negavit ille et   dixit   . De ista secunda negatione Petri videtur Mattheus contradicere Ioanni. Primo quoad personam, quia dixit ipsum secundo negasse ad vocem alterius ancille. Mt. 26.g. Ioannes autem hic dicit, quod fuit ad vocem ministrorum ad ignem stantium. Secundo quoad locum, quia Mt. dicit, quod secundo negavit in exitu ianue, hic autem dicitur quod stans ad ignem. Propter quod sciendum, quod principalis intentio evangelistarum erat exprimere trinam Petri negationem, et in hoc omnes conveniunt. De personis autem accusantibus, seu de negationis loco non erat eorum principalis intentio, et probabile est, quod multi ad verba Petri concurrebant circa eum, et consimilia verba {5.1300} dicebant, improperando ei magistrum suum, et ideo unus evangelistarum exprimit unam personam accusantem, et alius aliam, et uterque dicit verum. Unde secundum veritatem historie videtur quod prima negatio sit facta ad vocem ancille ostiarie : Petro domum intrante. Secunda autem negatio facta est in domo, quia post primam negationem Petrus timuit diu stare inter Iudeos, propter quod voluit exire, et tunc alia ancilla videns eum timidum accusavit eum, et simul in hoc concurrerunt illi qui ad ignem stabant, et idem dicebant cum illa ancilla, propter quod Mt. dicit quod ad vocem ancille alterius negavit. Ioannes autem ministros concomitantes exprimit. Item Mattheus dicit quod negavit ipso exeunte ianuam id est, volente exire, et ad hoc se preparante propter timorem, ut predictum est, quia tamen adhuc erat in domo, nec ab igne longe recesserat, ideo dicit Ioannes, quod prope ignem facta est illa negatio. Tertia autem negatio facta est multis eum accusantibus et concurrentibus propter predicta, tamen inter illos erat principalis unus servus pontificis, propter quod Io. illum exprimit tacendo de aliis, ideo subditur.
marg.| {8 } Dicit unus, etc. Et ideo acrius ceteris eum accusabat, et in accusationis sue assertionem adduxit factum precedens cum dicitur.
marg.| {9 } Nonne ego te vidi in, etc. Quasi dicat. Sic.
marg.| { 10 } Iterum   ergo negavit   . Aliqui autem volentes excusare Petrum dicunt quod non negavit eum ex timore mortis, sed ex amore, nolens ab eo se parari sed semper eum sequi. Sciebat enim quod si diceret se esse discipulum eius, statim ab eo separaretur. Sed hoc est contra verba domini sup. habita c. 13.d. ubi exprobravit Petro di. Animam tuam pro me pones quod fuit dictum negative sicut fuit supra expositum, et ideo, patet, quod Petrus negavit timens animam suam exponere pro Christo.
marg.| { 11 } Et statim   gallus cantavit   . Scilicet, secunda vice, quia post primam negationem, semel cantavit gallus ; sed Petrus timore perturbatus non percepit secundum quod fuit expositum. Mt. 26.
marg.| { 12 } Adducunt ergo Iesum   . Hic ostenditur qualiter Christus a Iudeis coram Pilato accusatur. Et dividitur in tres, quia primo describitur Christi presentatio, secundo, presentati examinatio, ibi. Exivit ergo. Tertio, innocentie Christi declaratio, ibi : Et cum hoc dixisset. In prima parte dicitur sic. Adducunt ergo Iesum a Caipha. Id est, a domo Caiphe pontificis ad domum Pilati presidis ad quem pertinebat iudicium in casu sanguinis, et locus ubi iudicabat pretorium vocabatur. Aliqui autem libri male habent, ad Caipham : quia in domo Caiphe iam erat Christus, nullus autem adducitur ad locum in quo est. Preterea Io. scripsit in Greco hoc evangelium, et ideo pro veritate textus habenda recurrendum est ad Grecum. in Greco autem ponitur a Caipha. { 13 }   Erat   autem   . Hoc addit evangelista ad ostendendum quantum Iudei sitiebant sanguinem Iesu Christi, qui summo mane querebant sententiam de eius morte dari. { 14 }   Et   ipsi   . Ex ingressu domus hominis {5.1301} gentiles, et tamen non timebant inquinari ex procuratione mortis in nocentis, ex quo patet eorum superstitio vana.
marg.| {1 } Sed ut   manducarent pascha   . Id est, azymos panes qui a Iudeis comedebantur in paschate per septem dies. Non enim erat licitum illos comedere nisi personis mundis, et ideo per paschatis manducationem non intelligitur hic comestio agni paschalis, ut male dicunt Greci, quia illum comederant die precedenti.
marg.| {2 } Exivit   ergo   . Hic ponitur Christi examinatio. Et hoc dupliciter, quia primo examinatur coram Iudeis, secundo ad partem sine ipsis ibi : Introivit ergo. Iterum : In prima parte dicitur sic. Exivit ergo Pilatus ad eos foras. Iudei enim non audebant domum eius ingredi, ne suas observationes violarent, ideo volens eis deferre exivit ad eos.
marg.| {3 } Et dixit   quam   accusationem   affertis, etc. Videbat enim eum ligatum in signum damnationis, ideo querebat de causa, quia non erat consuetudo Romanis condemnare aliquem, nisi prius audirent accusationem suam. et haberet locum se defendendi, ut habetur Act. 25.d. Et ideo Pilatus qui erat Iudex ab imperatore Romano illuc missus, voluit modum Romanorum tenere.
marg.| {4 } Responderunt   et dixerunt ei, si   non   esset hic   malefactor   non   tibi   tradidissemus etc. Quasi dicat. Nos eius factum diligenter examinavimus et invenimus eum dignum morte, ac si dicerent, non oportet aliam examinationem facere :
marg.| {5 } Dicit   ergo   eis   Pilatus   . Quasi indignatus ex eorum responsione, quia sciebat eos ipsum per invidiam tradidisse, ut habetur Mt. 27.b.
marg.| {6 } Accipite   eum   vos,   et   secundum legem vestram iudicate   . Quasi dicat. Si sufficit vestra examinatio, sufficiat et vestra sententia. Sciendum enim quod Romani aliqua minora iudicanda dimiserant Iudeis, sed non poterant pro talibus inferre penam mortis, quia Romani retinuerant sibi causam sanguinis, et ideo per hanc responsionem inhibebat inferre Christo mortem, ipsi autem non poterant vitam eius sustinere, et ideo renuerunt hoc accipere dicentes.
marg.| {7 } Nobis   non   licet interficere quemquam. Si enim possent dare mortis sententiam, libenter iudicium recepissent.
marg.| {8 } Ut sermo Iesu   impleretur   . Christus enim predicens mortem suam apostolis Mt. 20.c. dixit, quod a principibus sacerdotum traderetur gentibus ad illudendum et crucifigendum. Et hoc fuit impletum per hoc quod renuerunt {5.1302} iudicium, et dimiserunt ipsum Pilato qui erat gentilis, iudicandum, et sententie executionem suis militibus.
marg.| {9 } Introivit   ergo   . Hic ponitur examinatio Christi in secreto. Et dividitur in tres, quia primo ponitur Pilati interrogatio, secundo, Christi responsio, ibi. Respondit Iesus. Tertio Pilati obiectio ibi. Dixit itaque Circa primum sciendum, quod Iudei cum tumultu irrationabili petebant mortem Christi, propter quod Christus non respondebat, secundum illud Eccl. 32.a. Ubi non est auditus non effundas sermonem. Propter hoc Mattheus et Marcus dicunt, quod cum accusaretur a principibus sacerdotum, nihil respondit. propter quod Pilatus intravit pretorium, quod erat in domo sua, ut ibi Christum magis pacifice examinaret extra tumultum Iudeorum, qui non audebant intrare pretorium, ut dictum est. Christus autem de tribus fuerat accusatus coram eo, ut habetur Luc. 23.a. Hunc invenimus subvertente gentem nostram, et prohibentem dari tributa Cesari, et dicentem se Christum regem esse. Pilatus autem de duobus primis non curavit inquirere, quia de primo, scilicet, de subversione observationum legalium non curavit utrum esset verum vel falsum, quia non erat Iudeus, sed gentilis. Secundum cognovit esse falsum per famam publicam, quia audierat Christi responsionem que Iudeis de hac materia responderat, Mt. 22.c. Reddite que sunt Cesaris Cesari, etc. Sed de tertio, videbatur esse contra honorem Imperatoris inquisivit, scilicet, de regno, quia Imperatores Romani nomen regium a Iudeis abstulerant ut frangerent eorum superbiam, et tollerent rebellandi occasionem, et ideo quesivit a Christo.
marg.| { 10 } Tu es rex   Iudeorum   . Quasi dicat. Est hoc verum quod tibi imponitur, scilicet, quod velis usurpare regnum.
marg.| { 11 } Respondit Iesus. Hic ponitur Christi responsio, in qua primo examinavit Pilati interrogationem, di.
marg.| { 12 } A temetipso hoc di : etc. Quasi dicat, concepisti hanc opinionem de me per teipsum.
marg.| { 13 } Respondit Pilatus : Numquid, etc. Quasi dicat, ex me non concepi, quia non sum Iudeus, et sic non possum investigare ex libris Iudaicis quis debeat esse rex eorum, sed hoc ad peritos legis pertinet, subditur.
marg.| { 14 } Gens tua et pontificestuitradiderunt. Accusantes te super hoc.
marg.| { 15 } Quid   fecisti   . quasi dicat videtur quod tu sis in aliquo culpabilis, ex quo illi qui sunt de gente tua et tante autoritatis, sicut sunt Pontifices te accusant.
marg.| {5.1303} {1 } Respondit Iesus. Examinata interrogatione Pilati, primo Iesus ad questionem primo factam de usurpatione regni temporalis.
marg.| {2 } Regnum   meum non   est, etc. Non enim negat se esse regem sed magis concedit, quia secundum veritatem ipse erat rex regum Verumtamen ad tollendum occasionem calumnie temperat suam responsionem dicens. quod non querit huius mundi temporalem dominationem, quod probat consequenter, dicens.
marg.| {3 } Si ex hoc   mundo etc. Omne enim regnum temporale habet firmitatem non solum ab ipso rege, cum sit unus solus homo, sed etiam a ministris contra adversarios pro ipso pugnantibus, quod non querebat Christus, et sic patet quod satisfecit ad questionem, ostendendo, quod non querebat inter Iudeos temporalem dominationem, verumtamen quia concesserat se esse regem, ideo concludit.
marg.| {4 } Nunc   autem   regnum etc. Id est, quantum ad temporalia ista querenda. Sed contra hoc videtur quod dicitur Psal. 46.a. Rex omnis terre Deus. Ipse autem est verus Deus sicut verus homo, ergo, regnum eius est de hoc mundo. Dicendum, quod secundum veritatem divinitatis, omnia sunt subiecta Christo, tamen quantum ad humanitatem in primo adventu suo, non venit ad dominandum temporaliter, sed magis ad serviendum et patiendum. Et sic patet, quod sufficienter excludit illud quod sibi imponebatur de usurpatione regni Iudee, quia non fiebat questio de ipso nisi inquantum homo, et pro statu presenti in quo erat, qui ad primum eius adventum pertinebat.
marg.| {5 } Dixit   itaque   . Hic ponitur Pilati obiectio. Sicut enim visum est. Christus in sua responsione concesserat se esse regem, sed dixerat regnum suum non esse hinc, ideo Pilatus ad plenum verba eius non intelligens accepit per hoc, ipsum esse regem alicuius regni, de quo non intromitterent se Romani : Sed quod Christus per hoc intelligeret regnum celeste, et spirituale non intellexit, et ideo voluit scire magis determinate, concludens ex verbis Christi predictis.
marg.| {6 } Ergo rex es tu. Quasi dicat, exquo concedis te esse regem regni non pertinentis ad dominium imperatoris, declara magis quod sit illud regnum.
marg.| {7 } Respondit Iesus : Primo conclusionem factam concedendo, dicens.
marg.| {8 } Tu dicis   quia   rex sum ego. Et ita est secundum veritatem. Sed {5.1304} consequenter declarat huius regni conditionem, di.
marg.| {9 } Ego in hoc natus sum, Temporaliter.
marg.| { 10 } Et ad hoc veni in mundum. Per carnis assumptionem.
marg.| { 11 } Ut testimonium   perhibeam veritati   . Docendo et radicando veritatem de divinis in cordibus fidelium.
marg.| { 12 } Omnis qui est ex   veritate   . Prima que Deus est, non solum per creationem, sed per imitationem et subiectionem.
marg.| { 13 } Audit   vocem meam   . Corde credendo et opere obediendo, et per consequens in talibus spiritualiter ego regno, et tale regnum in nullo impediebat imperatoris Romani dominium de quo querebat, Pilatus.
marg.| { 14 } Dicit ei Pilatus, quid est   veritas   . Non querit definitionem veritatis, sed querit que est illa veritas, cuius virtute et participatione homines efficiuntur de regno Christi. Intellexit enim per hoc in quodam generali aliquod dominium existens extra communem modum hominum et hoc est verum si intelligatur determinate, et magis in particulari, quia veritas divina filio appropriatur. Veritas per quam homines in presenti efficiuntur de regno Christi, est quedam impressio et participatio veritatis divine. Huius autem questionis Pilatus non expectavit responsionem duplici de causa. Una est, quia erat de regno spirituali, ut visum est ipse, autem non habebat se intromittere nisi de temporalibus et ideo hoc advertens dimisit illius questionis prosequutionem. Alia causa fuit quia iam perceperat Christi innocentia et Iudeorum malitiam, sciens quod tradidissent eum per invidiam. Igitur pretermissa questione predicta voluit procedere ad eius liberationem ; ut statim patebit.
marg.| { 15 } Et   cum   hoc   dixisset   . Hic consequenter ponitur innocentie Christi declaratio. Cum enim Pilatus vellet eum liberare, ut dictum est occurrit eius memorie modus conveniens liberationi sue, videlicet de consuetudine Iudeorum, qua dabatur eis a preside in solennitate paschali unus vinctus in memoriam liberationis filiorum Israel de terra Aegypti, et propter hoc voluit Christum liberare per hunc modum, et primo ad hoc faciendum allegat Christi innocentiam, dicens.
marg.| { 16 } Ego   nullam   . Scilicet, dignam morte. Secundo allegat consuetudinem de cuius observatione sciebat eos esse cupidos, di.
marg.| { 17 } Est   autem   consuetudo, etc.   Vultis ergo   dimittam vobis regem Iudeorum   . Quasi dicat vos debetis hoc velle ad cuius intellectum sciendum quod Pilatus volens Christum liberare posuit eis sub distinctione de liberatione Christi vel Barrabe, et de nullo alio ut magis exprimitur Matt. 27.b.
prol.| {5.1305} Sciebat enim. Quod consuetudinem suam nullo modo dimitterent, ex altera parte Barrabas erat ita pessimus, et populo odiosus, quod eius liberationem nullo modo vellent et sic per consequens liberationi Christi consentirent. Sed sacerdotes deceperunt populum, inducentes eum ad petendum liberationem Barrabe et non Christi, et hoc est {5.1306} quod subditur.
marg.| {1 } Clamaverunt rursum, etc. sed Barrabam. Dimitte nobis.
marg.| {2 } Erat autem Barrabas latro. Scilicet, publicus et famosus. Hoc addit evangelista, ad ostendendum eorum malitiam, qui ad procurandum mortem Christi petierunt latronis publici liberationem contra bonum publicum et contra iustitiam.
Numérotation du verset Io. 18,moraliter 
marg.| {5.1293} {1 } Hec cum dixisset Iesus egressus est   cum   discipulis suis trans torrentem. Qui interpretatur tristis meror. Per hoc igitur quod Christus ivit illuc imminente sua † passione, significatur quod Christianus ire volens ad martyrium debet imminens supplicium precogitare, et per patientiam se armare. Unde dicit Gregorius homilia. 33. Minus enim feriunt iacula que previdentur, et nos tolerabilius mala mundi suscipimus, si contra hec per providentie Clypeum munimur.
marg.| {3 } Sciebat autem, et Iudas qui tradebat eum locum,   quia   frequenter {5.1294}   Iesus convenerat illuc   cum   discipulis suis. Inter quos erat Iudas, ut Christum traderet sicut Sathan fuit inter filios Dei, ut sanctum Iob afflictionibus molestaret.
marg.| {7 } Iesus itaque sciens omnia que ventura   erant   super   eum   processit et dicit eis. Quesitus autem a turbis, ut facerent eum regem fugit solus in montem docens in hoc fugere mundanos honores et promptum esse ad labores.
marg.| { 12 } Ut   ergo   dixit eis, ego sum, abierunt   retrorsum,   et   ceciderunt   in   terram   . Ille qui cadit retrorsum, non videt sui casus periculum sic etiam labente sin culpam, non vident sui lapsus miseriam.
Numérotation du verset Io. 18,moraliter 
marg.| {5.1295} † Sinite hos abire. Per hoc ostenditur, quod superiores debent suos subditos fideliter adiuvare, et se mortis periculo exponere pro ipsorum defensionem.
marg.| {7 } Simon autem Petrus habens gladium eduxit eum, et percussit pontificis servum, etc. Exponatur sicut supra Mt. 26 : et Mar. 14. {5.1296} et Luc. 24.
marg.| { 10 } Erat autem   servo   nomen Malchus. Qui interpretatur rex eorum et ideo per abscisionem auricule sue significata fuit abscisio regalis et pontificalis eminentie Iudeorum.
marg.| { 18 } Et adduxerunt eum ad Annam primum. Querentes ei placere, quia cum Caipha fuerat in consilio de Christi morte. {5.1297} faciunt querentes de malis placere hominibus perversis.
Numérotation du verset Io. 18,moraliter 
marg.| {5.1298} { 12 } Ego palam, etc. Tanquam habens sanam doctrinam, contra hereticos qui magis docent in occulto.
Numérotation du verset Io. 18,moraliter 
marg.| {5.1299} {6 } Numquid, etc. Exponatur ut sup. Mt. 26. et Mar. 14. et Luc. 12.
marg.| { 12 } Adducunt ergo Iesum a Caipha ad pretorium. Scilicet Pilati.
marg.| { 14 } Et ipsi non introierunt, etc. Istis sunt similes illi qui faciunt, {5.1300} conscientiam magnam de minimis, et multo graviora committunt, sicut isti timebant contaminari per ingressum domus Pilati qui gentilis erat, et tamen toto conatu procurabant mortem Christi, qui innocentissimus erat.
Numérotation du verset Io. 18,moraliter 
marg.| {5.1301} † Si non esset hic   malefactor, etc. Quasi dicat Nos sumus tante veritatis et iustitie. quod nobis deberet credi simplici verbo sine alia disquisitione, et sic homines malitiosi se iustificant coram iudicibus, {5.1302} ut magis nocere valeant innocenti.
marg.| {7 } Nobis non   licet interficere   . Sic dicunt mali clerici de corporali morte laici, et tamen habent pro modico multos interficere suo malo exemplo morte spirituali, que peior est interfectione corporali.
Numérotation du verset Io. 18,moraliter 
marg.| {5.1303} {1 } Respondit Iesus :   Regnum   meum   non est de hoc   mundo   . Multi prelati qui tamen sunt eius vicarii, contrarium videntur dicere facto, in pompis equantes se principibus terrenis, vel etiam excedentes.
marg.| { 12 } Omnis qui est ex   veritate, etc. Quam non audiunt, multi doctores {5.1304} et scholares theologi, qui neglecta sacra scriptura circa curiosa et inutilia sunt intenti.
marg.| { 14 } Quid est   veritas   . Per hoc autem quod non expectavit Christi responsum, significata fuit eius instabilitas, quia timore Cesaris et favore Iudeorum a veritate declinavit dando sententiam contra{5.1305} Christum. Et sic hodie faciunt multi iudices timore vel favore {5.1306} a veritate iudicii declinantes.
Numérotation du verset Io. 18,moraliter 
marg.| {1 } Clamaverunt ergo rursum omnes dicentes  : Exponatur sicut Mt. 29. et Mar. 15. et Luc. 23.
ADDITIO.
marg.| {5.1305} In cap. 18. Ubi dicitur in postil. Et ideo per pasche manducationem non intelligitur hic comestio agni paschalis.
prol.| Immo manducatio pasche intelligi debet tantum de agno paschali ut declaratur in additione super Mt. 26. ubi agitur de tempore cene domini, vide ibi.
REPLICA.
marg.| In c. 18. ubi dicitur. Et ipsi non introierunt pretorium ne contaminarentur, sed manducarent pascha : Postillator dicit, quod intelligendum est de manducatione panis azymi, non paschalis agni Bur. opponit {5.1306} per suam minus autenticam computationem et digressionem, quam ponit Mt. 26. Et si intelligi deberet de esu agni prout Burg. vult, ratio Io. evangeliste valeret contra Nicodemum, et alios sepulture Christi intendentes, quia fuissent contaminati ex tactu mortui, per consequens inhabiles ad manducandum pascha sic acceptum, unde de eis dicere oportuit, et ipsi non sepelierunt eum ne contaminarentur, sed manducarent Pascha, sicque falsificarentur omnes evangeliste, et puto, si computatio Bur. esset vera, quod non fuissent a Iudeis permissi sepelire mortuum celebritate paschali iam inchoata, que incepit a vespera ferie sexte secundum Burg. computationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_18)

Notes :