Capitulum 19
Numérotation du verset
Io. 19,1
Tunc ergo1
1 ergo] om. P14417
apprehendit Pilatus2 Iesum et flagellavit.
2 apr. Pil. ΩL ΩS
P14417
Rusch Weber
]
inv.
ΩR
Numérotation du verset
Io. 19,2
Et milites plectentes coronam de spinis
imposuerunt capiti eius et veste purpurea3 circumdederunt eum.
3 veste purpurea ΩL P28
Rusch
] vestem purpuream
Wordsworth
(D b c P17225 δ aur. Bentley) ΩR
Numérotation du verset
Io. 19,3
Et veniebant ad eum et dicebant4: Ave rex Iudeorum et dabant ei alapas.
4 et veniebant ad eum et dicebant
CorS1
ΩR ΩJ ΩL ΩP
Li449 Li449@ P28
Rusch Weber
] et dicebant
Cor3
(greca littera non hab.
ET VENIEBANT AD EUM
sed ita omnia reliqua#)
CorS1
(G’ .ul. non habet
ET VENIEBANT AD EUM ET DICEBAT
sed cetera omnia habet)
Numérotation du verset
Io. 19,4
Exivit iterum Pilatus foras et dixit5 eis: Ecce adduco vobis eum6 foras
5 dixit ΩR ΩJ ΩS
P28
] dicit ΩL
Rusch Weber
|
6 vobis eum ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
]
inv.
ΩR
Li449@ Li449
P28
|
Numérotation du verset
Io. 19,5
ut cognoscatis quia nullam in eo causam invenio 7.
7 nullam in eo causam invenio ΩR ΩS
Li449 P28
] Nullam invenio in eo causam
Rusch
, in eo nullam causam invenio ΩL
Li449@ Weber
Exivit8 ergo Iesus
8 Exivit] exiit ΩL
portans spineam coronam et purpureum vestimentum
et dicit eis:
Ecce
homo.
Numérotation du verset
Io. 19,6
Cum ergo vidissent eum9 pontifices et10 ministri clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum11. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam.
9 eum ΩL ΩS
Rusch Weber
]
om.
P28
|
10 et ΩL ΩS
P28
Rusch
] + pharisei vel ΩR
|
11 eum ΩR ΩL ΩJ
Li449@ Li449
P28
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Io. 19,7
Responderunt12 Iudei: Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia filium Dei se fecit.
12 Responderunt
Weber
(s)
Li449@ Li449 Rusch
]
om.
ΩR*, + igitur ei ΩR², + ei ΩL P28
Weber
Numérotation du verset
Io. 19,8
Cum ergo audisset Pilatus13 hunc sermonem magis timuit
13 Pilatus ΩR ΩL
Li449
P28
Rusch Weber
]
om. Li449@
Numérotation du verset
Io. 19,9
et ingressus est in14 pretorium iterum et dixit15 ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei.
14 in ΩS P28
Rusch
]
om.
ΩR ΩL
Li449@ Li449 Weber
|
15 dixit Cava ΩR ΩL ΩS P28
Clementina
] dicit
Rusch Weber
|
Numérotation du verset
Io. 19,10
Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te?
Numérotation du verset
Io. 19,11
Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi datum esset16 desuper.
16 datum esset
Li449@ Li449 P28
] datum fuisset
Rusch
, esset datum ΩL ΩS
Weber
, datum ΩR
Propterea qui me tradidit17 tibi
17 me tradidit ΩL ΩS P28
Rusch
]
inv. Weber
maius peccatum habet18.
18 peccatum habet ΩL ΩS
Li449
P28
Rusch Weber
]
inv. Li449@
Numérotation du verset
Io. 19,12
Et19 exinde
19 Et exinde ΩF² (?)
Li449@ Li449
ΩJ ΩP
CorS2 (
al. apponunt
)
Rusch Clementina
] exinde ΩL ΩS ΩR
P28 CorS2 (
al. corr. sine
ET
) Weber
, et inde
Z
querebat Pilatus dimittere eum. Iudei autem clamabant20 dicentes: Si hunc dimittis non es amicus Cesaris.
20 clamabant ΩL ΩS
P28 Rusch Weber
] clamaverunt ΩR
Omnis enim21 qui se regem facit contradicit Cesari.
21 enim
Li449@
ΩR ΩJ P28
Rusch
]
om.
ΩL ΩP
Weber
Numérotation du verset
Io. 19,13
Pilatus ergo22 cum audisset hos sermones
22 ergo ΩF
CorS2 Li449@ Li449
ΩJ ΩL ΩP P28
Weber
] autem
CorS2
(al.) ΩS ΩR
Rusch Clementina
adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali
in loco23 qui dicitur Lithostrotos
24
23 loco Cava Φ
Weber
(s Z D) ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR ΩS P28
Rusch Clementina
] locum
Weber
|
24 Lithostrotos
Li449@ Li449 Clementina
]
scrips.,
Locostratos ΩM, Licostratos
Arsenal1170*
ΩF ΩS ΩJ, Lithostratos
,
Lichostratos
Sarum Rusch
, Lycostratos ΩP
,
Litostrathos ΩL ΩR, Lithostrotus
Weber
, Λιθόστρωτον
|
hebraice autem Gabatha25.
25 Gabatha ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP
Arsenal1170 Li449@ Li449
Rusch
, Gabbatha
P28
ΩR
CorS2 (
Parisiensis Senonensis*
) Clementina Weber
] Golgatha ΩS
CorS2
(Senonensis
GOLGOTHA
cor<rectio>ne sed prius
GABBATHA
et sic anti.)
Numérotation du verset
Io. 19,14
Erat autem26 Parasceve Pasche hora quasi sexta.
26 autem ΩL P28 ]
om.
ΩR
Et dicit Iudeis: Ecce rex vester.
Numérotation du verset
Io. 19,15
Illi autem clamabant27: Tolle tolle, crucifige eum. Dicit eis28 Pilatus: Regem vestrum crucifigam?
27 clamabant P28 ΩL ΩP ΩR
Li449@ Li449
Rusch Weber
] + dicentes ΩF ΩS ΩJ* (rubr. cancel. et expunc.)
P28² Cor2
|
28 Dicit eis Cava ΩF ΩJ ΩP ΩR ΩS P28
Weber
(s)
Clementina
] Dixit eis ΩL
Li449@
Li449
Weber
, Dixit autem
Rusch
|
Responderunt pontifices: Non29 habemus regem nisi Cesarem.
29 Non ΩR ΩL ΩJ
CorS2
(al. sine
NOS
) Linz449@
Li449
P28
Rusch Weber
] Nos
praem. CorS2
(al. apponunt)
Numérotation du verset
Io. 19,16
Tunc ergo tradidit eis illum30 ut crucifigeretur.
30 illum ΩR ΩJ ΩL
Li449@ Li449
P28
Weber
] Iesum
Rusch
Susceperunt autem Iesum et eduxerunt31.
31 eduxerunt ΩJ ΩL ΩR
Li449@ Li449
P28
Weber
] + eum
Rusch
, duxerunt Amiatinus
Numérotation du verset
Io. 19,17
Et baiulans sibi crucem
exivit in eum qui dicitur Calvarie locum32
32 locum ΩP ΩS
Li449 Clementina
Rusch Weber
] locus
Li449@
ΩR ΩJ P28
hebraice33 Golgotha
33 hebraice ΩL ΩS
Li449@ Li449
P28
Weber
] + autem
Rusch
Numérotation du verset
Io. 19,18
ubi eum crucifixerunt34 et cum eo alios duos hinc et hinc35.
34 eum crucifixerunt ΩL ΩS
Li449@ Li449
P28
Weber
]
inv.
Rusch
|
35 hinc² ΩL P28* ] inde P28² (in ras.)
|
Medium autem Iesum.
Numérotation du verset
Io. 19,19
Scripsit autem et36 titulum Pilatus et posuit super crucem.
36 et ΩL
Li449@ Li449
P28
Weber
]
om. Rusch
Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus rex Iudeorum.
Numérotation du verset
Io. 19,20
Hunc ergo titulum multi Iudeorum legerunt37 quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est38 Iesus. Et erat scriptum hebraice grece et latine.
37 Iudeorum legerunt ΩR ΩS P28 ]
inv.
ΩL
Rusch Weber
|
38 est ΩR ΩL
Li449@ Li449
P28
Weber
] erat
Rusch
|
Numérotation du verset
Io. 19,21
Dicebant ergo Pilato pontifices Iudeorum:
Noli scribere rex Iudeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudeorum.
Numérotation du verset
Io. 19,22
Respondit Pilatus:
Quod scripsi scripsi.
Numérotation du verset
Io. 19,23
Milites ergo
cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes
unicuique militi partem
et tunicam.
Erat autem tunica inconsutilis
desuper contexta per totum.
Numérotation du verset
Io. 19,24
Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam39 sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scripturaa impleretur40 dicens: Partiti sunt
0 Cf. Ps. 21, 19.
39 eam ΩL] illam ΩR
|
40 impleretur ΩR ΩL
Li449@ Li449 Rusch
] impleatur P28
Weber
|
vestimenta mea sibi
et in vestem meam
miserunt sortem. Et milites quidem hec41 fecerunt.
41 hec ΩL
P28
] hoc ΩR
Numérotation du verset
Io. 19,25
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius
Maria Cleophe
et Maria Magdalene.
Numérotation du verset
Io. 19,26
Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat
dicit matri sue: Mulier, ecce filius tuus.
Numérotation du verset
Io. 19,27
Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora42
accepit eam discipulus in suam43.
42 hora ΩR ΩL ΩS P28
Li449
Rusch Weber
]
om. Li449@
|
43 suam
Weber
(
Z D
)
Li449@
ΩR
(
scilicet matrem dicit Ieronimus
) CorS1
(G’)
P28 Rusch
] sua ΩJ ΩL
Li449
Weber
(vel in sua scilicet officia dicit Augustinus)
Cor3
(grec.
SUA
[ἴδια] pluralis numeri et neutri id est propria)
CorS1
(vel Augustinus sic et est
SUA
pluralis numeri et neutri generis id est propria vel
IN SUAM
scilicet ‘curam’ secundum Anselmum [=
Glossa interl
.] et Beda [
ut ref. Catena aurea
CIO19,24b-27_distinctio_8.12] vel secundum Augustinus (!)
IN SUA
scilicet propria); cf.
AUGUSTINUS HIPPONENSIS
,
In Ioannis evangelium tractatus
, tract. 119, § 3.21 sqq., CCSL 36: «suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat, sed officia, quae propria dispensatione exsequenda curabat ».
|
Numérotation du verset
Io. 19,28
Postea sciens Iesus quia iam44 omnia consummata sunt45,
44 iam
Li449@ Li449
ΩL ΩS P28
Weber
cum graec.]
om. Rusch Clementina
, quoniam ΩR
|
45 omnia - consummata sunt ΩR ΩL ΩS P28
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
|
ut consummaretur Scripturab dicit: Sitio
.
0 Cf. Ps. 68, 22.
Numérotation du verset
Io. 19,29
Vas autem46 positum erat47 aceto48 plenum. Illi autem49 spongiam plenam aceto hyssopo50 circumponentes obtulerunt ori eius.
46 autem ΩS P28
Rusch
] ergo ΩL (post erat)
Li449@ Li449
ΩR
Weber
|
47 positum erat
Li449
ΩR
Rusch Weber
]
inv. Li449@
ΩS P28
Clementina
, erat ergo positum ΩL
|
48 aceto
Li449@
ΩR ΩS P28
Rusch Weber
] in
praem. Li449
|
49 autem
Li449@ Li449
ΩR ΩL ΩS P28
Weber
] ergo
Rusch
|
50 spongiam - plenam aceto hyssopo ΩL
Rusch Weber
]
inv.
ΩS
P28
, plenam aceto ysopo spongiam
|
Numérotation du verset
Io. 19,30
Cum ergo accepisset51 Iesus acetum dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
51 accepisset ΩL
P28
Rusch Weber
] accepit ΩR
Numérotation du verset
Io. 19,31
Iudei ergo quoniam Parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbatoc, erat enim magnus dies ille sabbati52, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura53
0 Cf. Dt. 21, 23.
52 sabbati
Li449@ Li449
ΩR ΩL P28
Weber
]
om. Rusch
|
53 eorum crura ΩL
]
inv.
ΩR
P28
|
et tollerentur.
Numérotation du verset
Io. 19,32
Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo.
Numérotation du verset
Io. 19,33
Ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam54 mortuum non fregerunt eius crura.
54 eum iam ΩL ΩS
Rusch Weber
] eum ΩR
,
iam
P28
Numérotation du verset
Io. 19,34
Sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua.
Numérotation du verset
Io. 19,35
Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est testimonium eius55 et ille scit quia vera dicit ut et56 vos credatis.
55 testimonium eius ΩR ΩS P28
Clementina
]
inv.
ΩL
Rusch Weber
|
56 ut et ΩL
Rusch Weber
]
inv.
P28
|
Numérotation du verset
Io. 19,36
Facta sunt enim hec ut Scripturad impleretur57: Os non comminuetis
0 Cf. Ex. 12, 46.
57 impleretur ΩR ΩL
P28
Rusch
] impleatur
Weber
ex eo.
Numérotation du verset
Io. 19,37
Et iterum alia Scriptura dicite:
0 Cf. Za. 12, 10.
Videbunt in quem transfixerunt.
Numérotation du verset
Io. 19,38
Post hec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus58 Iesu, occultus autem propter metum Iudeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu.
58 esset dis. ΩL
]
inv.
P28
Numérotation du verset
Io. 19,39
Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primumf
0 Cf. Io. 3, 1-2.
ferens mixturam myrrhe et aloes quasi libras centum.
Numérotation du verset
Io. 19,40
Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum59 linteis cum aromatibus sicut mos est Iudeis sepelire60.
59 eum
Li449@ Li449
ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS
CorS2
P28
Rusch Weber
] illud Cava ΩR
CorS2
(al.)
Clementina
|
60 est Iudeis sepelire ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR
Li449@ Li449 P28
] Iudaeis est sepelire
Weber
, est sepelire Iudaeis
Rusch
|
Numérotation du verset
Io. 19,41
Erat autem in loco ubi crucifixus est61 hortus, et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus fuerat62.
61 est ΩF ΩL ΩR
Li449@ Li449
P28
Weber
] + Iesus
Rusch
|
62 fuerat
Li449@ Li449
ΩL ΩR
Rusch
] erat
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 19,42
Ibi ergo propter Parascevem Iudeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum.
Capitulum 19
Numérotation du verset
Io. 19,1
marg.|
{5.1305}
Tunc ergo apprehendit Pilatus.
Hic consequenter evangelista describit quid passus sit Christus a gentibus. Passus autem est tria ab eis, s. flagellationem, illusionem, et crucifixionem, secundum, quod predixerat salvator Mt. 20.c. Tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum et crucifigendum. Et ideo evangelista primo agit de illusione et flagellatione, secundo, de crucifixione, ibi : Tunc ergo tradidit. Prima in duas quia primo describitur Christi flagellatio, et illusio, secundo circa hoc ostenditur Pilati intentio, ibi : Exivit iterum. Circa primum sciendum quod Pilatus vidit ex clamore eorum, quod nullo modo poterat dimittere. Iesum omnino liberum cum pace ipsorum, ex altera parte durum erat sibi innocentem interficere, et ideo ad satisfaciendum eis fecit Christum {5.1306} flagellari, et illudi, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{1
}
Tunc ergo
apprehendit
Pilatus Iesum
et
flagellavit
etc. Non per seipsum immediate, sed per milites suos et ministros.
marg.|
{2
}
Et milites
plectentes coronam
de
spinis
.
Id est, de iuncis marinis ad modum spinarum duris et acutis.
marg.|
{3
}
Imposuerunt capiti eius.
Tanquam volenti regnare, et non potenti, quod fecerunt ut eorum illusio responderet Iudeorum accusationi.
marg.|
{4
}
Et veste purpurea circundederunt.
Tali enim veste utebantur reges.
marg.|
{5
}
Et veniebant ad eum
dicebant
etc. Hoc totum factum est in illusionem, unde sequitur.
marg.|
{6
}
Et
dabant
ei alapas.
Ut illuderetur factis sicut illuserunt signis et verbis.
marg.|
{5.1307}
{1
}
Exivit ergo iterum.
Hic ostenditur circa predicta Pilati intentio, que erat bona quantum ad hoc, quia predicta iusserat fieri, ut Iudei tali afflictione Christi essent satiati, et sic consentirent in eius liberationem sine morte. Tamen per hoc non excusatur a toto, quia cum esset iudex super eos, non debebat ei quem sciebat innocentem etiam minimam penam inferre. Igitur Evangelista circa sequentia sic procedit, quia primo declarat conatum Pilati ad Christi liberationem. Secundo Iudeorum resistentiam ad eius condemnationem, ibi. Cum ergo vidisset. In prima igitur parte dicitur sic. Exivit ergo iterum Pilatus foras. ubi Iudei stabant, quia domum eius ingredi non audebant, ut supra dictum est.
marg.|
{2
}
Et dicit eis.
Primo allegans Christi innocentiam.
marg.|
{3
}
Ecce adduco vobis eum foras.
Postquam diligenter examinavi eum et flagellavi ad vobis satisfaciendum. Ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. Secundo ostendit ipsius punitionem iam factam ultra condignum, cum dicitur.
marg.|
{4
}
Exivit ergo Iesus.
Ex precepto Pilati.
marg.|
{5
}
Portans spineam coronam,
etc. Volebat enim Pilatus ut sensibiliter viderent qualiter fuisset illusus et flagellatus, ut sic moverentur ad compassionem.
marg.|
{6
}
Et dicit eis : Ecce homo.
Quasi dicat etsi in aliquo male egisset tamen ultra condignum punitus est, et ideo deberet vobis sufficere.
marg.|
{7
}
Cum ergo.
Hic ponitur Iudeorum resistentia, et hoc dupliciter, primo per irrationabilem clamorem, secundo per rationem, ibi. Responderunt Iudei. In prima parte dicitur sic : Cum ergo vidissent eum pontifices. Sic flagellatum et illusum et cognoscerent, quod Pilatus sic volebat dimittere ipsum.
marg.|
{8
}
Clamabant.
Tumultuose, et alios ad clamandum excitabant di.
marg.|
{9
}
Crucifige.
Quasi dicat hec pena nullo modo nobis sufficit, sed petimus quod moriatur.
marg.|
{
10
}
Dicit eis Pilatus :
Accipite
.
Derisorie et indignanter hoc dixit, quia non habebant potestatem iudicandi aliquem ad mortem, ut supra dictum est, et est similis modus loquendi, ac si diceret ; Si haberetis potestatem dare mortis sententiam, cito et sine causa faceretis, sed ego hoc agere nolo, ideo sequitur.
marg.|
{
11
}
Ego enim non invenio in eo
causam
.
Dandi talem sententiam.
prol.|
{5.1308}
{
12
}
Responderunt.
Videntes Iudei, quod Pilatus non acquiesceret eorum clamori inceperunt allegare rationes alias quam supra allegaverat. Non enim illas audebant reiterare, quia Pilatus iam illas evacuaverat, et ideo hic aliud allegant. Et primo allegant ipsum fecisse contra legem Dei, secundo contra legem imperatoris Romani, ibi. Exinde querebant. In prima igitur parte allegant sic Iudei.
marg.|
{
13
}
Nos legem habemus, scilicet
a Deo datam in monte Sinai.
marg.|
{
14
}
Et secundum legem debet mori.
Quia Levi. 14.c. precipitur, quod blasphemi occidantur, et tale crimen imponebant ei, unde sequitur.
marg.|
{
15
}
Quia filium Dei.
Veruntamen Christus hoc dicendo non blasphemavit, sed veritatem dixit, et per scripturam probatum, ut supra habitum est c. 10.
marg.|
{
16
}
Cum ergo
audisset
etc.
magis timuit
.
Non propter legem Iudeorum quam non observabat, sed ne verum esset, ut Iesus sibi oblatus esset vere Dei filius, et sic factum enorme fecisset ipsum flagellando et ideo de hoc voluit certius inquirere, unde sequitur.
marg.|
{
17
}
Et ingressus est.
Ut veritatem magis posset cognoscere extra tumultum Iudeorum.
marg.|
{
18
}
Et dicit ad Iesum.
Per hoc querens si esset ex origine divina secundum veritatem.
marg.|
{
19
}
Iesus autem
responsum
non
dedit
.
Primo quia erat homo gentilis et idololatra, et generationem filii in divinis capere non posset. Secundo, quia volebat passionem suam impedire. Tertio quia prophetatum erat de eo, Isaie. 53.c. Et si agnus coram tondente se obmutescet, etc. Et ideo volebat illud propheticum implere.
marg.|
{
20
}
Dicit ergo ei
Pilatus
etc. Mirabatur de eius taciturnitate, cum in puncto liberationis vel condemnationis sue esset. Sequitur.
marg.|
{
21
}
Nescis
quia
habeo potestatem
etc. Quasi dicat mihi saltem deberes respondere.
marg.|
{
22
}
Respondit Iesus.
Non ad impediendum suam passionem, sed ad reprimendum Pilati iactantiam.
marg.|
{
23
}
Non
haberes potestatem adversum
me
ullam
, nisi tibi datum esset desuper :
i. a principibus Romanorum, et ulterius permissum a Deo, qui est potestas superior. Et ex hoc arguitur eius peccatum, quia non acceperat potestatem a Cesare, et a Deo condemnandi innoxios, sed magis liberandi eos, et cum hoc ostendit peccatum Iude, et Iudeorum esse maius quam peccatum ipsius Pilati, quia ad occisionem Christi Iudas fuit motus cupiditate, Iudei autem invidie et rancore, sed Pilatus fuit motus humano timore ut magis patebit, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{5.1309}
{1
}
Propterea qui me
tradidit
etc. In quo concluditur peccatum Pilati, quia maius non dicitur nisi per comparationem ad minus.
marg.|
{2
}
Et exinde.
Hic consequenter allegant Iudei Christum fecisse contra legem Imperatoris, quia videbant, quod Pilatus parum erat motus eorum predicta allegatione, sed volebat Iesum omnino dimittere, et hoc est, quod dicitur : Exinde querebat, etc. Viderat enim Pilatus tanquam homo astutus, quod Christus rationabiliter convicerat eum de peccato si eum innocentem, condemnaret, et ideo querebat occasionem dimittendi eum, quod videntes Iudei clamabant.
marg.|
{3
}
Si hunc
dimittis,
non es amicus.
Id est, non zelas pro honore et statuto domini tui custodiendo. Quod arguunt consequenter di.
marg.|
{4
}
Omnis enim qui se
regem facit, contradicit
.
Imperatores enim Romani abstulerunt a Iudeis regiam dignitatem, ne haberent rebellandi occasionem. Et ideo quicunque inter Iudeos dicebat se regem qualitercunque videbatur contra ordinationem Imperatoris facere. Christus autem concesserat se regem esset, ut patet ex predictis, et ideo quamvis secundum veritatem hoc regnum non esset contra dominium Imperatoris, ut supra dictum est, tamen hoc arguebant, apparenter. Pilatus autem non audebat etiam secundum minimam apparentiam facere contra Imperatoris honorem, ideo sequitur.
marg.|
{5
}
Pilatus,
etc.
adduxit
foras Iesum
.
Ut coram Iudeis evidentius de facto inquireret, et eorum dictum falsum ostenderet.
marg.|
{6
}
Et sedit pro
tribunali
.
Id est, in loco sedis iudiciarie.
marg.|
{7
}
In loco qui dicitur
Lithostratos
.
Id est, lapidum stratura, et dicitur a lithos, quod est lapides, et stratos quod est pavimentum sive stratura, et est nomen Grecum Hebraice autem Gabatha, quia hoc nomen Hebraicum {5.1310}idem significat sicut Grecum. Ille enim locus erat ante domum Pilati. Ante enim domos magnatorum solet esse locus de lapidibus preparatus.
marg.|
{8
}
Erat autem
Parasceve
etc. Quia erat feria sexta, et prima dies solennitatis Paschalis, dicebatur autem feria sexta parasceve, id est, preparatio, quia illa die preparabant Iudei cibaria pro die sabbati, in quo non erat licitum aliquid decoqui ut habetur Ex. 16.f.
marg.|
{9
}
Homo
quasi sexta
.
Contrarium videtur Mar. 15.c. ubi dicitur. Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Prius autem fuit iudicatus quam crucifixus : ergo, etc. Dicendum, quod secundum veritatem erat tempus medium inter tertiam et sextam, medium autem ab utroque extremo potest denominari, et ideo Marcus expressit illud tempus medium per horam tertiam. Ioannes vero per sextam :
marg.|
{
10
}
Et
dicit Iudeis
.
Allegans pro Christi liberatione.
marg.|
{
11
}
Ecce rex
vester
.
Quasi dicat Mirum est, quod hunc hominem abiectum et flagellatum dicitis sibi velle usurpare regnum Iudeorum.
marg.|
{
12
}
Illi autem
clamabant
.
Sicut furibundi.
marg.|
{
13
}
Tolle, tolle, crucifige eum.
Quasi dicat non possumus videre eum.
marg.|
{
14
}
Dicit eis Pilatus.
Allegans in crucifixione Christi eorum verecundiam, dicens.
marg.|
{
15
}
Regem
vestrum crucifigam
.
Quasi dicat ex quo eum regnare formidatus, et iam in hoc fuit fama magna erit vobis verecundia si morte moriatur sic abiecta. Unde et postea Pilatus scripsit titulum crucis ad eorum verecundiam. Iesus Nazarenus rex Iudeorum.
marg.|
{
16
}
Responderunt
Pontifices
.
Non
habemus regem nisi Cesarem
.
Ex quo patet, quod ex tunc perpetue subiectioni Romanorum se obligaverunt, renunciantes omni alteri regie dignitati. Patet etiam eorum obstinatio ad procurandum Christi mortem, cum pro eius procuratione confessi sunt in perpetuum seipsos subiectos servituti.
marg.|
{5.1311}
{1
}
Tunc ergo
tradidit
.
Hic incipit agere evangelista de crucifixione Christi, et dividitur in tres, quia primo agit de crucifixione, secundo de morte, ibi : Postea sciens Iesus. Tertio de sepultura, ibi : Post hec autem rogavit. Prima in duas, quia primo describit ipsam crucifixionem, secundo agit de consequentibus ad ipsam, ibi : Scripsit autem titulum. Circa primum sciendum quod Pilatus videns, quod propter mortem Christi obligabant se Iudei perpetue servituti Rom. timuit si hoc refutaret, ne accusaretur apud Cesarem, et ideo motus timore Imperatoris, et favore Iudaici populi, cui preerat, et a quibus pecunias levare sperabat contra iustitiam dedit sententiam de morte innocentis, et hoc est quod dicitur : Tunc ergo tradidit eis illum. Per sententiam diffinitivam.
marg.|
{2
}
Ut
crucifigeretur
.
Tamen prius lavit manus suas, imponens peccatum de morte Christi Iudeis ipsis hoc recipientibus ut habetur Mt. 17. quamvis non esset per hoc excusatus secundum veritatem.
marg.|
{3
}
Et
baiulans sibi crucem
.
Primo enim portavit eam, ut hic dicitur, tamen postea invenientes Simonem Cyrenensem fecerunt sibi portare crucem, ut citius venirent ad locum passionis, quia Iesus per totam noctem precedentem afflictus fuerat, et ideo lento gradu incedebat.
marg.|
{4
}
Exivit in eum.
Iste locus erat prope civitatem Ierusalem, et dicunt aliqui, quod dicitur locus Calvarie a Calvaria Ade ibi sepulti. Sed hoc est falsum, quia sepultus fuit in Hebron, ut dicitur Iosue 14. Sed sic nominatur locus Calvarie, quia in illo loco malefactores decapitabantur. et sic patet mortis Christi turpitudo ex conditione loci, et ex modo mortis, cum dicitur.
marg.|
{5
}
Ubi
crucifixerunt
.
Crucifixio enim erat turpissimum genus mortis.
marg.|
{6
}
Et cum eo
alios
.
Ex quo apparet turpitudo mortis Christi ratione societatis, quia inter duos malefactores fuit crucifixus. Hoc autem factum est ex Iudeorum intentione et divina ordinatione, tamen diversimode, quia Iudei per hoc intendebant inducere suspicionem populo quod Iesus esset particeps et principalis in eorum malefactis. Ex intentione autem divina factum est hoc, ut impleretur scriptura Esa. 53.d. Et cum iniquis deputatus est.
prol.|
{5.1312}
{7
}
Scripsit autem
.
Hic ponitur quedam consequentia ad Christi crucifixionem, et sunt tria, quia primum pertinet ad Pilatum, secundum ad milites crucifigentes Iesum, tertium ad parentes Christi existentes prope eum, secundum ponitur ibi : Milites autem. tertium, ibi. Stabant autem. Circa primum sciendum, quod modus Romanorum erat scribere causam mortis crucifixorum super lignum crucis. Iudei autem contra voluntatem Pilati petierunt Christum crucifigi, ut patet ex predictis, et ideo per talem modum scripsit titulum, ut redundaret in verecundiam eorum, et hoc est, quod dicitur : Scripsit autem titulum Pilatus. In quadam charta tabule affixa.
marg.|
{8
}
Et
posuit super crucem
.
Illam tabulam.
marg.|
{9
}
Erat autem
scriptum
Iesus.
In quo exprimitur nomen proprium.
marg.|
{
10
}
Nazarenus
.
Quo ad patriam, quia ibi fuit nutritus, ut dictum est.
marg.|
{
11
}
Rex Iudeorum.
In quo exprimitur causa mortis.
marg.|
{
12
}
Hunc ergo
titulum multi legerunt Iudeorum
.
Et causa subditur. Quia prope civitatem erat locus ubi est crucifixus Iesus. Et ideo multi de civitate poterant de facili illuc venire.
marg.|
{
13
}
Et erat
scriptum Hebraice, Grece,
et
Latine
.
Ut omnes, qui de diversis partibus orbis ad festum paschale venerant possent illum legere, Venerant enim ibi aliqui Gentiles, ut sup. d. est c. 12 : Et ideo titulus fuit scriptus tribus linguis principalibus.
marg.|
{
14
}
Dicebant
ergo
Pilato pontifices Iudeorum
:
Noli scribere
.
Quia videbant quod talis modus scribendi redundabat in verecundiam eorum, et maxime propter Gentiles, qui hoc verbum erant reportaturi ad diversas partes orbis, et ideo voluerunt titulum sic corrigere.
marg.|
{
15
}
Sed quia ipse
dixit,
rex sum
Iudeorum
.
Hoc enim modo non sonaret in eorum verecundiam.
marg.|
{
16
}
Respondit Pilatus
. Quod scripsi, scripsi.
Quod scripserat confirmando. Nec fortuitu factum est hoc sed divina preordinatione, quia hoc erat ante prophetatum, propter quod Psal. 58. qui loquitur de passione Christi, et duo psalmi precedentes sic intitulantur : Ne corrumpas tituli inscriptionem, et ideo titulus cruci Christi tripliciter descriptus non fuit mutatus, sed magis confirmatus.
marg.|
{
17
}
Milites
ergo
.
Hic ponitur secundum consequens ad Christi crucifixionem {5.1313} et pertinet ad milites, qui crucifixo Christo diviserunt sibi vestes suas et hoc est quod dicitur. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius. Ex quo apparent duo, primum est passionis Christi ignominia in hoc, quod nondum eum crucifixerunt, quod non fit nisi abiectis et vilibus personis, secundum est crucifigentium avaritia, quia Christi vestes quamvis essent parum valentes, tamen sibi rapuerunt.
marg.|
{1
}
Et
fecerunt quatuor
etc. Quia erant quatuor milites ipsum crucifigentes.
marg.|
{2
}
Et
tunicam
.
Scilicet, citra partes predictas, quam non diviserunt, eo quod erat inepta divisioni, quod patet ex eo quod subditur.
marg.|
{3
}
Erat autem tunica inconsutilis.
Id est, sine futura.
marg.|
{4
}
Desuper contexta per totum.
Ex hoc dicunt aliqui, quod Christus preciosis vestibus utebatur. Sed Chry. dicit contrarium, dicens, quod Palestine pauperes induebantur talibus indumentis reticulato opere factis ad modum ciliciorum, et hoc videtur verius, quia Christus commendavit vilitatem vestimentorum in Io. Bap. Mt. 11.a. Quid existis in desertum videre hominem mollibusvestitum ? Quasi dicat Non. Et preciositatem ibidem reprobavit, ibi : Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt, etc. Iesus autem cepit facere et docere, ut habetur Act. 1.a. et ideo non est verisimile, quod usus fuerat preciosis vestibus.
marg.|
{5
}
Dixerunt ergo,
etc.
Non
scindamus illa
.
Quia partes nihil valuissent.
marg.|
{6
}
Sed
sortiamur
de
illa
cuius sit.
Unde patet, quod super solam tunicam miserunt sortem. Sed contrarium videtur Mar. 15.b. ubi dicitur. Diviserunt sibi vestimenta eius et mittentes sortem super eis, quid quis tolleret. Dicendum quod dictum Marci debet divisive intelligi sic. Diviserunt sibi vestimenta eius, scilicet, alia a tunica, et postea sequitur, mittentes sortem super eis, quod per synecdochen debet intelligi, super eis, id est, super aliquod eorum, scilicet, super tunicam, quid quis tolleret, id est, quis tolleret illam tunicam. Sequitur.
marg.|
{7
}
Ut scriptura impleretur.
Que dicit Psal. 21.
marg.|
{8
}
Partiti sunt
vestimenta
mea sibi.
Scilicet, alia a tunica inconsutili.
marg.|
{9
}
Et in
vestem
meam
miserunt sortem
.
Id est, super aliam tunicam inconsutilem, {5.1314} ex quo etiam patet quod Christus proprie habebat plura vestimenta.
marg.|
{
10
}
Et
milites quidem
hec
fecerunt
.
Scilicet, sicut erat scriptum Ps. predicto, hoc addidit evangelista, ut ostendat prophetiam impletam per factum eorum, patet etiam per predicta falsitas Iudeorum exponentium Psal. predictum de persecutione quam habuerunt Iudei per Aman, dicentes quod Mardocheus fecit predictum Psal. quia titulus Psalmi ostendit contrarium, quia ille Ps. intitulatur a David et non a Mardocheo. Item in principio Psal. dicitur : Longe a salute mea verba rugitus mei. Secundum veritatem Hebraicam et translationem Hie. quod verificatum est de passione Christi, qui non fuit liberatus a passione, quamvis de hoc clamaret ad patrem, sicut sup. dictum est c. 12. Pater salvifica me ex hac hora. Tempore autem Mardochei Iudei fuerunt liberati celeriter post orationem eorum, quia prius fuerunt liberati quam veniret tempus statutum interfectionis eorum. Item ibidem subditur. Foderunt manus meas, et pedes meos. Quod non est impletum in Mardocheo, nec in aliquo Iudeo illius temporis, sed magis econverso ipsi Iudei Aman et filios eius crucifixerunt.
marg.|
{
11
}
Stabat.
Hic ponitur tertium consequens ad Christi crucifixionem, et pertinet ad eius parentes, quia Christus in cruce positus antequam moreretur voluit matri sue de custodia et ministro providere, dans exemplum aliis, ut ipsi sint solliciti impendere debitum obsequium parentibus suis, et hoc est quod dicitur. Stabat autem iuxta etc. Contrarium autem videtur Luc. 23.f. ubi dicitur : Stabant autem omnes noti eius a longe. Dicendum quod primo fuerunt prope, ut hic dicitur, et tunc Christus hec verba dixit, sed procedente passione propter turbam comprimentem se retraxerunt, secundum quod dicit Lucas. Vel forte iste persone hic nominate tanquam magis ferventes in amore Christi propinquius stabant, sicut dicit Io. alie autem multe persone erant Christo note, que pro timore a longe stabant, et de illis loquitur Lucas, dicit tamen quod omnes noti eius stabant a longe, quia multo plures erant stantes a longe quam a prope.
marg.|
{
12
}
Cum
vidisset ergo
.
Quem diligebat, scilicet Io. qui scripsit hoc evangelium {5.1315} et propter hoc de se loquitur tanquam de quodam altero, ut supra dictum est.
marg.|
{1
}
Dicit matri
sue. Mulier ecce
filius
tuus.
Quasi dicat usque nunc fuit tibi ad obsequium, de cetero iste erit loco mei. Et nota, quod loquens matri sue de cruce, non dixit ei, mater, sed mulier, vocans eam communi nomine, ne ex teneritudine nominis materni si exprimeretur, aggravaretur animus virginis videntis passionem filii.
marg.|
{2
}
Deinde
dicit discipulo
etc. Quasi dicat deputo te ad eius obsequium.
marg.|
{3
}
Et ex
illa
hora
accepit
etc.
in suam.
Scilicet, curam et diligentiam.
marg.|
{4
}
Postea sciens
.
Hic agit evangelista de Christi morte. Et dividitur in duas quia primo ponitur Christi consummatio per mortem, secundo eius lanceatio post ipsam, ibi, Iudei ergo. Circa primum sciendum quod consummatio nostre salutis consummanda erat per venerabilem mortem Christi, ut declarat Apostolus Heb. 2. et hoc est, quod dicitur hic : Postea. supple que dicta sunt.
marg.|
{5
}
Sciens
Iesus
etc. Scilicet, que scripta erant de Christo passuro, quia pauca restabant ante mortem eius implenda, scilicet, eius potatio, que in promptu erat : Unde sequitur.
marg.|
{6
}
Ut
consummaretur scriptura
.
Psal. 68.e. In siti mea poteverunt me aceto ideo ad illud residuum implendum.
marg.|
{7
}
Dicit, Sitio.
Tantum laboraverat et de sanguine emiserat, quod corpus eius erat desiccatum et adustum, et propter hoc sitiebat supra modum, et talis sitis est maximum tormentum.
marg.|
{8
}
Vas autem
positum
erat,
etc. Illud enim portaverant milites ut darent crucifixis ad bibendum, ut per hoc citius morerentur, et sic de custodia eorum in cruce expedirentur. Talis enim potatio aceti mortem ac celerat crucifixi, ut dicunt aliqui. Aliam autem causam huius aceti tetigi Mt. 22. que videtur probabilior ista, et hec est ibidem satis diffuse posita propter quod hic omitto.
marg.|
{9
}
Illi ergo
spongiam
etc. Id est, ligno hyssopi.
marg.|
{
10
}
Circumponentes obtulerunt
ori eius.
Erat enim elevatus a terra, ita quod sola manu non poterant attingere ad os eius.
marg.|
{
11
}
Cum ergo.
Contrarium videtur Mt. 27. ubi dicitur. Noluit bibere. Dicendum, quod illud quod est modicum quasi nihil reputatur, {5.1316} ut dicitur 2. Physi. et ideo, quia parum de illo aceto accepit, ut dicit hic Io. Mt. dicit : Noluit bibere. Per talem etiam modum loquendi dicimus communiter de parum bibente, quod non vult bibere.
marg.|
{
12
}
Dixit. Consummatum
est.
Scilicet, quicquid erat scriptum de me, Vel aliter : Consummatum est. Opus redemptionis humane.
marg.|
{
13
}
Et
inclinato capite tradidit spiritum
.
Ostendens ex modo moriendi, quod moriebatur ex obedientia patris, et non involuntarie, sicut supra dixerat. c. 10. Nemo tollit a me animam, sed ego pono eam.
marg.|
{
14
}
Iudei ergo.
Hic describitur vulneratio Christi mortui, et dividitur in tres, quia primo ponitur vulnerationis occasio, secundo ipsa vulneratio, ibi : Venerunt ergo milites. Tertio dicti certificatio, ibi : Et qui vidit. Circa primum sciendum, quod occasio vulnerationis Christi mortui fuit, quia Iudei volebant cadavera de cruce deponere propter solennitatem crastinam imminentem, que incipiebat a vespera illius diei, in quo Christus fuit crucifixus, licet enim fuerit crucifixus prima die Pasche, que erat solennis apud Iudeos, tamen secunda dies pro tunc fuit solennior ratione sabbati apud Iudeos. Dies enim sabbati occurrens infra octavam Pasche erat dies solennior, quia tunc festum duplicabatur, et hoc est, quod dicitur : Iudei ergo quoniam parasceve erat. Id est, dies veneris, in cuius vespera incipit solennitas sabbati sequentis.
marg.|
{
15
}
Ut non
remanerent
etc. Erat enim hoc indecens in tanta solennitate, unde sequitur.
marg.|
{
16
}
Erat enim magnus.
Quia sicut dictum est, solennitas eius duplicabatur propter octavam Pasche concurrentem.
marg.|
{
17
}
Rogaverunt
Pilatum, ut
frangerentur
eorum
crura
.
Ne aliquo modo evadere possent, et tollerentur de patibulis.
marg.|
{
18
}
Venerunt ergo milites.
Sed videtur, quod venissent ad Iesum antequam fregerunt crura secundi, quia Iesus erat in medio amborum. Dicendum, quod duo milites frangebant, et unus fregit crura unius latronis ex una parte, et alter crura alterius ex altera parte, et sic ambo venerunt hinc inde ad Iesum qui erat in medio, et hoc est quod dicitur :
marg.|
{
19
}
Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura.
Quia hoc non fiebat nisi adhoc quod evadere non possent, depositi de patibulis.
marg.|
{
20
}
Sed unus militum lancea latus eius aperuit.
Ut certificaretur de morte eius.
marg.|
{5.1317}
{1
}
Et continuo
exivit
sanguis et aqua.
Sanguis ad nostram redemptionem, aqua ad peccatorum ablutionem. Sciendum tamen, quod ista aqua miraculose exivit, quia non fuit humor phlegmaticus, ut dicunt aliqui, sed aqua pura ad ostendendum, quod corpus Christi erat ex veris elementis compositum, contra errorem eorum, qui dixerunt eum habere corpus celeste, sicut dixit Valentinus et sequaces sui, et eorum, qui dixerunt eum habere corpus phantasticum, sicut Manichei.
marg.|
{2
}
Et qui vidit.
Hic ponitur certificatio, quia ipse Ioannes qui scripsit hoc evangelium, presentialiter existens, vidit hoc factum, et ideo eius testimonium est efficax ad credendum, et hoc est, quod dicitur : Et qui vidit. Id est, ego ipse, loquitur enim de se per modum alterius sicut supra dictum est.
marg.|
{3
}
Testimonium perhibuit.
Patet litera per predicta : Sequitur.
marg.|
{4
}
Facta sunt
enim
hec, ut scriptura
impleretur
.
Ex. 12.g. Os non comminuetis ex eo. Agnus enim Paschalis fuit figura expressiva passionis Christi ideo ordinatione divina constitutum est, ut ossa agni paschalis non frangerentur, ut sic figura et veritas corresponderent, quia veri agni ossa non sunt fracta in cruce, ut predictum est.
marg.|
{5
}
Et iterum alia
scriptura dicit
.
De eius transfixione Zach. 12.c.
marg.|
{6
}
Videbunt in quem
transfixerunt
.
Litera Hiero. habet : Aspicient ad me quem confixerunt. Propheta enim loquitur in persona Christi, loquens in prima persona, sed evangelista refert illud ad Christum loquens in tertia persona, et eadem est sententia. Illa autem transfixio proprie fuit in lancee vulneratione. Sed hec videbitur a Iudeis in iudicio futuro, quia cicatrices vulnerum reservate sunt a corpore Christi resurgente non solum ad certificationem sue resurrectionis ostendendo illas cicatrices Apostolis, sed etiam ad convincendum Iudeos in futuro iudicio de peccato sue mortis.
marg.|
{7
}
Post hec autem.
Hic agitur consequenter de Christi sepultura, que fuit gloriosa, secundum quod erat predictum Isa. 11.c. Et erit se pulchrum eius gloriosum, quamvis precedens mors fuit ignominiosa, et hoc est, quod dicitur : Post hec autem rogavit Pilatum Ioseph. Erat enim ei familiaris, cum esset nobilis decurio, ur dicitur Mar. 19.d. et ideo securius eum rogavit.
prol.|
{5.1318}
{8
}
Ab Arimathia.
Oriundus. Eadem est civitas que 1Rg. 1.a. dicitur Ramatha, de qua fuit Samuel.
marg.|
{9
}
Eo quod
discipulus
esset
Iesu
.
Id est, fideliter credens eius doctrine.
marg.|
{
10
}
Occultus autem
propter metum Iudeorum
.
Ante enim passionem ex imperfectione timebat de synagoga expelli, quod erat ignominiosum, si confiteretur Christum, tamen post passionem ferventior factus exemplo Christi animatus manifestavit se volens Christum honorifice sepelire, et ideo sequitur.
marg.|
{
11
}
Ut tolleret corpus Iesu.
Ad sepeliendum.
marg.|
{
12
}
Et permisit
Pilatus
.
Tum propter reverentiam petentis, tum propter innocentiam Christi passi, quem ipse cognoverat.
marg.|
{
13
}
Venit ergo, et tulit corpus Iesu,
de cruce
.
Corpora enim damnatorum non poterant sepeliri, nisi de licentia presidis.
marg.|
{
14
}
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte. Ut supra dictum est 3.a.
marg.|
{
15
}
Ferens mixturam
myrrhe
et aloes quasi
libras
.
Iste etiam Nicodemus ante passionem Christi sicut Ioseph erat Christi discipulus occultus, sed post passionem ex fervore se manifestavit sicut Ioseph. Sciendum etiam quod licet ex devotione istam unctionem faceret, videtur tamen, quod plenam notitiam de Christi resurrectione non haberet, quia de eo erat scriptum Ps. 15.c. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Propter quod non indigebat unctione conservante contra putrefactionem.
marg.|
{
16
}
Acceperunt ergo
corpus Iesu,
et
ligaverunt
eum
lintheis
, id est
pannis lineis involverunt. Propter quod statutum est, quod corporalia super que, conficitur corpus Christi non fiant de panno serico, sed tantum lineo, ut habetur de consecratione dist. 1.c. consulto omnium.
marg.|
{
17
}
Erat autem in loco ubi crucifixus est hortus, id est prope locum crucifixionis.
marg.|
{
18
}
Et in horto
monumentum novum
.
Hoc factum est propter certitudinem dominice resurrectionis, quia si fuisset sepultus in monumento, ubi iam alii fuissent sepulti, posset resurrectio dominica a Iudeis alteri imputari.
marg.|
{
19
}
Ibi ergo propter parasceven Iudeorum, quia iuxta.
Hoc est dictum, quia feria sexta in qua licitum erat operari et corpora sepeliri, iam declinabat ad vesperam, et ideo sepelierunt Iesum in loco propinquo, quia non poterant longe portare, propter solemnitatem sabbati de propinquo imminentem, etc.
Numérotation du verset
Io. 19,moraliter
marg.|
{5.1305}
{1
}
Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et
flagellavit
et
milites plectentes coronam
etc.
Beda.
Et quamvis hec milites illudendo facerent, nobis tamen operabantur mysteria. Nam per spineam coronam nostrorum {5.1306} designatur susceptio peccatorum, que sicut spinas terra nostri corporis germinat. In vestimento purpureo caro eius passionibus obiecta significatur. Purpura etiam vestitur cum de triumphis sanctorum martyrum gloriatur.
marg.|
†
Ave rex.
Sic faciunt illi qui in ecclesiis devotionis ostendunt
{5.1307} signa, et cito post iniurias Christo graves in membris suis {5.1308} faciunt.
Numérotation du verset
Io. 19,moraliter
marg.|
{8
}
Clamabant dicentes : Crucifige, crucifige eum,
etc. Nam obstinata nequitia non emollitur misericordia.
Numérotation du verset
Io. 19,moraliter
marg.|
{5.1309}
{
16
}
Responderunt Pontifices.
Non
habemus
regem nisi
Cesarem
.
Hoc facto clamant nostri {5.1310} pontifices et curati, qui suas ecclesias dimittentes, ingerunt se negociis temporalibus principatus vel regni.
Numérotation du verset
Io. 19,moraliter
marg.|
{5.1311}
{3
}
Et baiulans sibi
crucem
etc. Per hoc nos inducens ad sui sequelam, sicut dixerat Matt. 16.d. Si quis vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam : et sequatur me.
marg.|
{6
}
Et cum eo alios,
etc. Exponatur sicut Mt. 27. et Mar. 15. et Luce 23.
marg.|
{
16
}
Quod scripsi,
scripsi
.
Per hoc autem quod Iudeis petentibus {5.1312} Pilatus delere titulum, qui sonabat confusionem Iudeorum, noluit, sed magis ipsum confirmavit, significatum fuit quod Christi mors ad confusionem eorum erat futura per exercitum Romanorum, et ad regni Christi exaltationempropter sequentem resurrectionem, propter quod tunc dixit Mt. ult. d. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
marg.|
{
17
}
Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, etc. Exponatur sicut Mt. 27. et Mar. 15.
Numérotation du verset
Io. 19,moraliter
marg.|
{5.1313}
{
12
}
Cum
vidisset ergo
etc. Per hoc autem, quod positus in tanto tormento {5.1314} matri sue providit de ministro, docuit nos in quocunque statu simus honorare parentes, inquantum fieri potest bono modo.
Numérotation du verset
Io. 19,moraliter
marg.|
{5.1315}
{
12
}
Et
inclinato capite
etc.
Theo.
Tradidit autem dominus spiritum Deo patri, ostendens quod nequaquam sanctorum anime conversantur in tumulis, sed deveniunt ad manus patris omnium, peccatoribus{5.1316} ad locum penarum delatis, videlicet in infernum.
marg.|
{
20
}
Sed unus
militum lancea
eius
aperuit
. Theophyl.
Ut Iudeis placeant, lanceant Christum, circa corpus exanime contumelias inferentes, istis autem sunt similes qui mortuos persequuntur
Numérotation du verset
Io. 19,moraliter
marg.|
{5.1317}
{1
}
Et continuo
exivit sanguis
et
aqua
.
Ex quibus habent efficaciam ecclesie sacramenta.
marg.|
{7
}
Post hec autem
rogavit Pilatum Ioseph
.
Exponatur sicut sup. Mt. 27.g. {5.1318} et Mt. 15.d. Venit autem et Nicodemus. Sequitur.
marg.|
{
15
}
Ferens
mixturam myrrhe.
Per ipsum significatur doctor bonus ferens mixturam, id est doctrinam ex autoribus sacre scripture confectam, ad ungendum corpus Christi mysticum ad eius salutem.
Numérotation du verset
Io. 19,ADDITIO 2
marg.|
{5.1319} In c. 19. Ubi dicitur in postilla. Secundum est crucifigentium avaritia, qui Christi vestes, quamvis essent parum valentes, tamen sibi rapuerunt.
prol.|
Non est verisimile quod milites qui communiter honestos seu liberales se demonstrant etiam si essent interius secundum veritatem cupidi, tantam avaritiam in ipsis esse publice ostenderent, ideo quidam dicunt quod milites seducti a Phariseis qui Christum asserebant facere miracula in Beelzebub, ut Luc. 11.b. Scientes quod ad tactum fimbrie vestimenti eius sanabantur infirmi, ut Luc. 8.f. vestes Christi accipiebant, ut cum eis aliqua medicinalia seu aliqua alia fascinatorie facere experirentur, quod etiam redundabat in ignominiam Christi, ut hoc videntes crederent ipsum fuisse maleficum.
Numérotation du verset
Io. 19,ADDITIO 2
marg.|
In eo. c. Ubi dicitur in postilla. Et nota quod loquens de cruce matri sue, non dixit mater, sed mulier.
prol.|
Non solum tempore passionis, sed etiam tempore gaudii, seu convivii nuptialis Christus vocat matrem suam eodem nomine, sicut hic, s. mulier, non autem mater, unde sup. 2.a. Quid mihi et tibi mulier ? Idcirco ratio huius vocationis attribuenda est summe humiliati utriusque filii, s. et matris. Sicut enim Christus cum in forma Dei esset, seipsum exinanivit formam serui accipiens, ut Philip. 2.a. eadem ratione cum filius Dei vivi verus esset, communiter se vocat filium hominis, quod est nomen commune cuicunque homini, pari ratione matrem cuius humilitatem maxime cognoscebat, mulierem vocat, quod est nomen commune cuilibet mulieri, non autem matrem, quod maximam dignitatem includit, cum sit mater Christi.
Numérotation du verset
Io. 19,ADDITIO 3
marg.|
In eo. c. Ubi dicitur in postilla. Licet enim fuerit crucifixio prima die Pasche, que erat solennis apud Iudeos.
prol.|
Christus fuit crucifixus in parasceve Pasche que non erat solennis apud Iudeos, ut habetur inf. eo. c. Ibi ergo propter parasceven posuerunt eum ut magis declaratur in additione super Matt. 26.c.
Numérotation du verset
Io. 19,ADDITIO 4
marg.|
In eo. c. Ubi dicitur in postilla. Quod feria sexta, in qua licitum est operari, et corpora sepeliri, iam declinabat. {5.1320} Hec feria sexta in qua Christus fuit crucifixus, non erat solennis apud Iudeos. Unde et licitum erat in ea operari et sepeliri, prout latius dictum est in additione super Mt. 26.c.
Numérotation du verset
Io. 19,REPLICA.
marg.|
In c. 20. postil. dicit de avaritia crucifigentium, in eo quod vestes Christi etiam parum valentes rapuerunt. Burgen. opponit dicens, quod non est verisimile, quod milites qui ut communiter se honestos et liberales ostendunt, avaritiam siquam in mente habuerunt publice demonstrassent. Ego autem puto illos non fuisse milites secundum communem seculi dignitatem, nam hi non consueverunt ad tam vilia officia lectorum et suspensorum deputari, sed fortassis illis temporibus vocabantur milites servientes Reipublice in executione iustitie. Nam de solis militibus secundum dignitatem non dicitur. nemo tenetur suis sumptibus militare, id est Reipublice servire. sed etiam de ceteris. Miles autem communi nomine dicitur a militando, sicque cuncti servientes reipublice possunt dici milites a militando, i. serviendo, qui etiam non tenentur propriis stipendiis militare. Si tamen proprie dicti sunt milites, non mirum, quod ostenderunt se publice avaros, qui se ostenderunt discolos, et publicos ribaldos in multis contra Iesum, immo preter communem consuetudinem circa interficiendos, ut patet in potione fellis, illatis convitiis que fieri non consueverunt ab honestis contra morti adiudicatos.
prol.|
In eo. c. ubi postil. dicit, crucifixionem factam prima die Pasche que erat apud Iudeos solennis : Burgen. propter suam singularem minus tamen autenticam computationem, dicit quod parasceve non erat solennis apud Iudeos, quod quia factum est eo quod fundat Burg. factum suum super observantia traditionis pharisaice, quam Christus contra Dei preceptum non admisit, preceptum autem Dei fuit quod 15. luna primi mensis esset celebris. Constat autem parasceve fuisse decima quinta luna, quia luna decimaquarta, etiam secundum Burgen. Christus cenavit. allegans igitur traditiones contra Dei preceptum, cum Burgen. audire debet. Quare transgredimini preceptum propter traditiones vestras ? omisso tamen computo Burgen. etsi parasceve tota dies non fuisset celebris usque ad vesperam, tamen tempore sepulture celeberrima fuisset, quia secundum eum pascha et sabbatum concurrisset ad vesperam, quando apud Iudeos incipit festivitas sequenti diei.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_19)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_19)
Notes :