Capitulum 2
Numérotation du verset
Io. 2,1
Et die tertia1
1 tertia CorS1 Li449@ Li449 ΩS ΩV P14417] tertio Rusch Weber
nuptie facte sunt in Cana Galilee et erat mater Iesu ibi.
Numérotation du verset
Io. 2,2
Vocatus est autem2 Iesus et discipuli eius ad nuptias.
2 autem
Li449@
Li449
Rusch
ΩS] + ibi et
Weber
Numérotation du verset
Io. 2,3
Et deficiente vino
dicit3 mater Iesu ad eum: Vinum non habent.
3 dicit
Rusch Weber
] dixit ΩS
Numérotation du verset
Io. 2,4
Et4 dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est5,
4 Et Li449
Rusch
Weber]
om.
Li449@
|
5 est ΩS
Rusch Weber
]
om. Li449@
Li449
|
mulier?
Nondum venit hora mea.
Numérotation du verset
Io. 2,5
Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
Numérotation du verset
Io. 2,6
Erant autem6 ibi lapidee hydrie
6 autem ΩS
Rusch
]
om. Li449@
sex posite secundum purificationem Iudeorum capientes singule metretas
binas vel ternas.
Numérotation du verset
Io. 2,7
Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
Numérotation du verset
Io. 2,8
Et dicit eis Iesus: Haurite nunc et ferte architriclino. Et tulerunt.
Numérotation du verset
Io. 2,9
Ut autem gustavit architriclinus
aquam vinum factam7
7 factam ΩS
Rusch Weber
] factum
Li449@
Li449
et non sciebat unde esset.
Ministri autem
sciebant qui hauserant8 aquam vocat sponsum architriclinus.
8 hauserant
Li449@
ΩS
Rusch
] haurierant
Weber
Numérotation du verset
Io. 2,10
Et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit
et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est.
Tu autem servasti bonum vinum9 usque adhuc.
9 bonum vinum ΩL ΩP
Li449@
Rusch Weber
]
inv.
ΩS, def. ΩF
Numérotation du verset
Io. 2,11
Hoc fecit initium signorum
Iesus in Cana Galilee et manifestavit gloriam suam
et crediderunt in eum discipuli eius.
Numérotation du verset
Io. 2,12
Post hec10 descendit Capharnaum
10 hec ΩS
Rusch
] hoc
Weber
ipse et mater eius et fratres eius
et discipuli eius
et ibi manserunt non multis diebus.
Numérotation du verset
Io. 2,13
Et prope erat Pascha Iudeorum
et ascendit Hierosolymam Iesus11.
11 Iesus Ierosolymam
Rusch Weber
]
inv.
ΩS, Ierosolymam
Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 2,14
Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas
et nummularios sedentes.
Numérotation du verset
Io. 2,15
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis
omnes12 eiecit de templo oves quoque et boves
12 omnes
Li449
ΩS
Rusch Weber
] + vendentes
Li449@
et nummulariorum effudit aes
et mensas subvertit.
Numérotation du verset
Io. 2,16
Et his qui columbas vendebant13
13 columbas vendebant ΩS
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
dixit: Auferte ista hinc14,
14 ista hinc]
inv.
ΩS
et15 nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.
15 et Li449@ Li449 ΩS Rusch] om. Weber
Numérotation du verset
Io. 2,17
Recordati vero sunt discipuli eius
quia scriptum esta: Zelus domus tue comedit me.
0 Ps. 68, 10.
Numérotation du verset
Io. 2,18
Responderunt ergo Iudei
et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hec facis?
Numérotation du verset
Io. 2,19
Respondit Iesus et dixit eis: Solvite templum hoc
et in tribus diebus
excitabo illud.
Numérotation du verset
Io. 2,20
Dixerunt ergo Iudei:
Quadraginta et sex annis
edificatum est templum hoc
et16 in17 tribus diebus excitabis illud?
16 et ΩF ΩS ΩP] + tu ΩJ ΩL
Li449@ Li449 CorS2
Rusch Weber
|
17 in ΩF ΩJ ΩS
CorS2
Rusch Clementina
]
om. Li449@ Li449
ΩL ΩP
CorS2
(utraque correctio sine
IN
)
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 2,21
Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Numérotation du verset
Io. 2,22
Cum ergo
resurrexisset18 a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat de corpore suo19
18 resurrexisset ΩF ΩL ΩP ΩS
Rusch Weber
] surrexisset
Li449@ Li449
|
19 de corpore suo ΩF
Li449@ Li449
ΩJ ΩP ΩS
CorS2
(al. et paris. habent hoc sed secunda et plures sine
HOC DE CORPORE
scilicet
CUM AUTEM
esse
SIGNA EIUS
) ]
om.
ΩL
Rusch Clementina Weber
|
et crediderunt Scripture
et20 sermoni21 quem dixit Iesus.
20 et ΩF
Li449
ΩL ΩP ΩS
Rusch Weber
]
om. Li449@
|
21 sermoni
Li449
ΩL ΩP ΩS
Rusch Weber
] + eius ΩF
Li449@
|
Numérotation du verset
Io. 2,23
Cum autem esset Hierosolymis
in Pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius
videntes signa eius22 que faciebat.
22 eius ΩF ΩJ ΩS
CorS2
(secunda correctio)
Rusch Weber
]
om. CorS2
(alia <correctio> et paris. sine)
Linz449@ Li449
ΩL ΩP
Numérotation du verset
Io. 2,24
Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis
eo quod ipse nosset omnes.
Numérotation du verset
Io. 2,25
Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine.
Ipse enim sciebat quid esset in homine.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Io. 2,1
marg.|
{5.1053}
Et die tertia.
Quoniam ad esse sequitur operari, cum omnia sint determinata proprio opere, ut dicitur 4. Metaph. ideo postquam evangelista ostendit divinitatem Christi per eternam emanationem a patre, hic consequenter declarat eum in opere, s. per opera miraculosa, que sunt divine virtutis manifestativa, quia transcendunt virtutem totius nature creature. Et dividitur in tres, quia primo ponuntur opera que fecit Christus inter homines conversando. Secundo, que fecit moriendo 12.c. Tertio, que fecit resurgendo 20. ca. Prima in duas, quia primo ponitur opus divinum quantum ad mutationem {5.1054} nature, secundo quantum ad effectum gratie, sequenti. capit. b. Erat homo. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur opus miraculosum coram discipulis, ut in fide firmentur, secundo, coram turbis, ut convertantur, ibi. Post hoc descendit. Prima in tres, quia primo ponitur miraculi occasio, secundo, eius perpetratio, ibi. Erat autem. Tertio, ipsius probatio, ibi. Et dixit eis Iesus. Circa primum sciendum, quod occasio huius miraculi fuit defectus vini in nuptiis, et ideo evangelista describit ipsas nuptias.
marg.|
{1
}
Et die
tertia
, scilicet
a vocatione Philippi et Nathanaelis fratris eius, et sic notatur tempus.
marg.|
{2
}
Nuptie
.
Et sit patet locus. Chana enim quedam ulla est sita in Galilea.
marg.|
{3
}
Et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem,
etc. Licet autem alii {5.1055} plures fuerint in istis nuptiis, tamen Iesus, et mater eius et discipuli eius expressius nominantur, quia non fit hic mentio de nuptiis nisi ratione miraculi ibidem perpetrati, quod fuit factum per matris interpellationem et per ipsius Iesu operationem, et ad discipulorum confirmationem. Et per hoc etiam excluditur error eorum qui dicunt nuptias esse peccatum, quia si nuptie essent illicite, Iesus et mater eius non fuissent in illa societate. Dicitur etiam communiter, quod iste nuptie fuerunt Io. Evangeliste, a quibus cum Christus vocavit ante consummationem matrimonii per copulam carnis, Ex hoc in ecclesia observatur, quod ante carnalem copulam potest licite alter coniugum intrare religionem. Hoc autem videtur per dictum Hieron. in prologo, ubi dicitur quod Christus vocavit eum de nuptiis nubere volentem, Ex quo videtur, quod nuptie fuerunt sue, quia Christus non legitur in aliis nuptiis fuisse. Hoc etiam videtur per hoc, quod mater Iesu erat ibi tanquam in nuptiis nepotis sui. Non enim est verisimile, quod ipsa venisset nisi multum attinuisset sibi, sicut ivit ad Helizabeth cognatam suam festinanter tamen, ut habetur Luc. 1.d. quia secundum quod dicit Ambros non libenter stabat in publico, sed magis in orationis secreto.
marg.|
{1
}
Et deficiente vino.
Hic tangitur occasio miraculi.
marg.|
{2
}
Dicit mater Iesu ad eum,
etc. Ad sufficientiam. Ex corde enim piissimo voluit prevenire totalem defectum, ne appareret confusio, ideo invitavit filium quem sciebat ad hoc potentem, sicut a principio edocta fuerat per angelum et per spiritumsanctum, non tamen ipsum invitaverat ad miracula ante etatem perfectam, quia non decebat ut videbitur.
marg.|
{3
}
Et dicit ei Iesus,
etc. Cum Christus maximam reverentiam matri sue detulerit, mirum videtur quod sic extranee matri sue respondit, ideo dicit August. quod facere miracula ei competebat secundum divinam naturam, quam a matre non habuit, ideo predicto modo respondendo matri ostendere voluit quod in hoc non tenebatur ei obedire, quia in natura divina nihil habuit a matre, nec per consequens cum ea aliquod esse commune, ideo dicit : Quid mihi et tibi est mulier ? Quasi dicat virtutem faciendi miracula a te non habeo, Sed quia humanitatem in qua passus est, traxit a matre, ideo addidit.
marg.|
{4
}
Nondum venit hora mea.
Id est, tempus patiendi in natura quam habeo a te, et tunc te recognoscam, et tibi condescendam, unde et tunc eam recommendavit Ioanni, ut habetur infra 19.c. secundum Chrysostomus aliter exponitur, quia secundum ipsum beate virgo ex {5.1056} pietate mota voluit preoccupare tempus debitum faciendi miraculum. Illud enim miraculum inter miracula Christi erat primum, et ad confirmationem discipulorum, ut dicitur infra eo. b. et ideo debuit esse notum ibidem existentibus et gratum ipsis convivantibus. Hoc autem maius fuit eo quod factum est post vini totalem defectum, quam si antea fuisset factum. Et quia mater Iesu voluit prevenire totalem defectum, ut predictum est, ideo dixit illi Iesus : Quid mihi et tibi est. Quasi dicat Scire tempus aptum ad miracula facienda non est mihi et tibi commune, sed mihi soli convenit, propter quod subdit : Nondum venit hora mea, id est, tempus conveniens ad faciendum miraculum mihi soli notum. Ex hoc autem quod dicitur, hora mea, dicunt quidam heretici dicti Priscillianiste, quod facta Christi, et aliorum hominum subiacent fato siderum. Sed hoc est falsum, non solum de Christo, sed etiam de omni homine, quia virtus intellectualis non est alligata organo corporali, et ideo non est subiecta cuicumque actioni corporali, propter quod influxus siderum non pertingit directe ad ipsum, sed tantummodo indirecte, inquantum impressio facta in appetitu sensitivo redundat quodammodo ad appetitum intellectivum, ut dicitur 3. de anima. Sed hoc non est per modum necessitatis, quia homo per appetitum intellectivum potest moveri ad contrarium, propter quod Ptolomeus qui fuit maximus Astrologus, dicit incentiloquio. Sapiens dominabitur astris, quia non sequitur appetitum sensualitatis, sed dictamen recte rationis, et ideo exponendum est. Nondum venit hora mea. Id est, hora conveniens faciendi miracula a me solo cognita. Et huic consonat litera sequens, quia mater Iesu ex eius responsione non ostendit petitionem suam repulsam, sed convenienter dilatam, unde sequitur.
marg.|
{5
}
Dicit mater eius ministris.
Qui serviebant in nuptiis.
marg.|
{6
}
Quodcunque dixerit vobis.
Expectans hora convenienti a filio suo cognita, impletionem petitionis sue.
marg.|
{7
}
Erant autem,
etc. Hic consequenter ponitur miraculi perpetratio, Et describitur veritas miraculi ex pluribus conditionibus. Primo ex parte vasorum, cum dicitur : Erant autem ibi lapidee hydrie. Ex traditione enim seniorum Iudei vasa frequenter lavabant et purificabant, secundum quod dicitur Mar. 7.a. Et ideo ad hoc faciendum erant ibi posite ille hydrie, quia erant vasa ad reponendum aquam pro huiusmodi purificatione facienda. Et ex hoc miraculum fuit evidentius, quia si fuisset aqua conversa in vinum in vasis vinariis, posset credi quod illud vinum preextitisset ibidem.
marg.|
{8
}
Capientes singule.
Metreta que mensura est, continens decem {5.1057} sextarios, ut dicit Isidorus 16. Etym. Sed cuius quantitatis erat sextarius, non est certum, quia non est eiusdem quantitatis in diversis terris. In eadem etiam terra variatur in diversis villis. Isido. tamen dicit 16. Etym. quod sextarius continet duas libras tantum, et secundum hoc est valde parvus.
marg.|
{1
}
Dicit eis.
Id est, ministris.
marg.|
{2
}
Implete hydrias aqua.
Quia aliquid de aqua ibi prius posita assumpserant ad purificationem vasorum, ideo iussit Iesus suppleri quod fuerat amotum, unde subditur.
marg.|
{3
}
Et impleverunt.
Per hoc etiam fuit miraculum evidentius, quod aqua apposita fuit de novo, et per ministros qui sciebant totalem defectum vini, quia cum implete fuissent, aqua conversa est in vinum virtute divina.
marg.|
{4
}
Et dicit eis Iesus.
Hic consequenter ponitur miraculi facti approbatio. Voluit enim Christus, quod ille qui principalior erat inter convivas, primo de vino illo gustaret, ut ex commendatione illius miraculum notius fieret, propter quod dicitur.
marg.|
{5
}
Et ferte
Architriclino
.
Dicitur enim Architriclinus, ab Archos, quod est princeps, et triclinium, quod est locus ubi homines sedent in convivio, quia antiquitus comedebant sedentes in lectis, propter hoc in scriptura dicuntur comedentes accumbere vel recumbere. Locus enim ubi fiebant ordines lectorum ad sedendum, vocatur hic triclinium, et ideo Architriclinus non est nomen proprium, sed significat illum qui principaliter inter {5.1058} convivas, sedebat. Et probabile est, quod fuerit aliquis sacerdos illius temporis qui stabat in nuptiis ad benedicendum, et ad ostendendum qualiter debebat procedere, secundum legem et statuta seniorum. Sequitur.
marg.|
{6
}
Ut autem gustavit Architriclinus aquam etc. Id est, mutatam in vinum.
marg.|
{7
}
Et non sciebat,
etc. Id est, per virtutem Christi.
marg.|
{8
}
Ministri autem sciebant,
etc. Ad supplendum vini defectum ex precepto Christi.
marg.|
{9
}
Vocat sponsum Architriclinus.
Quasi ad arguendum eum, unde subditur.
marg.|
{
10
}
Et dicit ei : Omnis homo.
Prudenter agens.
marg.|
{
11
}
Primum.
Id est, in principio.
marg.|
{
12
}
Bonum vinum.
Id est, apponit ipsis convivantibus, quia tunc sensus est vivax, et potest discernere vini bonitatem et acceptate, non sic autem post ebrietatem, ideo subditur.
marg.|
{
13
}
Et cum inebriati fuerint, tunc id quod
deterius
.
Apponit ipsis convivantibus, quia tunc nesciunt discernere inter bonum et malum.
marg.|
{
14
}
Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
Quasi dicat Imprudenter fecisti contrarium. Iste tamen ignoranter loquebatur ut predictum est.
marg.|
{
15
}
Hoc fecit initium.
Hic ponitur miraculi perpetrati conclusio, quia hoc miraculum primo a Christo factum est ad manifestandum veritatem divinitatis, in eo latentem, et ad fidem aliorum confirmandum, et hoc est quod dicitur : Hoc fecit initium : quia istud fuit primum miraculum ab ipso factum, ut plenius videbitur in fine huius ca.
marg.|
{5.1059}
{1
}
Et manifestavit gloriam suam.
Id est, divinitatis potentiam.
marg.|
{2
}
Et crediderunt in eum discipuli eius.
Quia aliqui de novo crediderunt in cum, et illi qui prius crediderant, ut Andreas, et alii, ut dictum est, per hoc in fide solidati fuerunt.
marg.|
{3
}
Post hec descendit.
Posita immutatione nature coram discipulis, hic idem ostenditur coram turbis, non pro tunc facta sed quia predicitur in posterum fienda, ut videbitur. Et dividitur in duas, quia primo ostenditur propositum secundo ex hoc sequens fructus declaratur, ibi : Cum autem esset Ierosolymis. Ista immutatio nature est suscitatio corporis sui, quam hic prenunciat se facturum in sua resurrectione. Et dividitur in tres, quia primo ponitur huius denunciationis occasio, secundo, subiungitur ipsa prenunciatio, ibi : Responderunt ergo. Tertio, prenunciationis interpretatio, ibi : Dixerunt ergo. Prima in duas, quia primo continuat Historiam, secundo descendit ad propriam materiam, ibi : Et prope erat Pascha. In prima parte dicit sic continuando ad precedentia. Post hec. Id est, post mutationem a que in vinum predictam.
marg.|
{4
}
Descendit
Capharnaum
.
Illa enim civitas erat metropolis Galilee, et illuc voluit venire, quia inceperat iam gloriam suam manifestare.
marg.|
{5
}
Ipse et mater eius.
Quoniam Ioseph mortuo Christus comitabatur matrem suam ad impendendum ei debitum obsequium.
marg.|
{6
}
Et fratres eius.
Qui non essent filii Marie matris eius, ut dicit Helvidius Hereticus, qui dicit eam fuisse cognitam a Ioseph post Christi nativitatem, et de ea filios genuisse, qui dicuntur hic fratres, quia ex eadem matre, licet non ex eodem patre. Sed hoc fuit improbatum Mt. 1. Propter quod alii dixerunt, quod fuerunt filii Ioseph de alia uxore. Dicuntur tamen hic fratres Christi, eo quod Ioseph putabatur pater eius. Sed hoc est falsum, quia cum Christus matrem suam in cruce non commendaverit, nisi virgini, etiam cum iam in etate processerat, non est verisimile, quod Ioseph qui fuit assignatus a Deo precipuus custos eius, et {5.1060} in iuventute virginis non fuerit consimiliter virgo, imo cum ea votum virginitatis emisit, quia erat in consimili proposito sicut ipsa prout diffusius tractatur in 4. sententiarum, ubi agitur de coniugio Marie et Ioseph. De hoc etiam plenius dixi super Lucam 1. cap. Dicuntur igitur hic fratres Christi cognati eius, quia illi qui sunt de eadem cognatione, in sacra scriptura nominantur frequenter fratres, unde Gen. 13.b. Dixit Abraham ad Loth : Ne sit iurgium inter me et te, fratres enim sumus, tamen Loth erat nepos ipsius et sequitur.
marg.|
{7
}
Et ibi manserunt non multis diebus.
Quia imminebat tempus eundi in Ierusalem, ut patebit parte sequenti.
marg.|
{8
}
Et prope erat Pascha.
Posita continuatione historie, hic consequenter ponitur occasio prenunciandi suam resurrectionem futuram, quia ascendens Ierusalem eiecit de templo vendentes et ementes, quod videbatur pertinere ad personam super populum authoritatem habentem, et ideo huius authoritatis petierunt Iudei signum, et hoc occasio fuit predicendi signum sue resurrectionis, et hoc est quod dicitur : Et prope erat Pascha Iudeorum. In tribus enim solennitatibus in anno tenebantur convenire in Ierusalem, scilicet in solennitate Pasche, Pentecostes, et tabernaculorum, ut habetur Ex. 23.b. Veruntamen de festo tabernaculorum et Pentecostes aliquando dispensabatur cum illis qui erant a remotis, non tamen de solennitate Paschali. Christus autem usque ad passionem suam voluit legem observare, et per consequens in solennitate Pascali Ierusalem ascendere, et hoc est quod subditur.
marg.|
{9
}
Et ascendit Iesus Ierosolymam.
Ex hoc confutatur error Manichei, qui dicit vetus testamentum a diabolo esse datum, quia Christus nullo modo observasset ipsum.
marg.|
{
10
}
Et invenit in templo.
Nomine templi non accipitur hic ipsa domus domini, in qua erat altare thymiamatis et candelabrum, nec atrium sacerdotum in quo erat altare holocaustorum, sed quoddam atrium ubi homines orabant, et doctores etiam docebant ibidem, et etiam ibi vendebantur ea que in templo offerebantur, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{5.1061}
{1
}
Vendentes oves et boves et columbas.
Et quia talia non poterant de longinquo adduci, ideo sacerdotes cupiditate ducti statuerant homines talia ibi vendentes, ut venientes de longinquo non haberent excusationem de oblationibus dimittendis. Aliqui etiam eorum non habebant pecuniam, ideo sacerdotes statuerant ibi campsores, qui sub cautione tradebant pecuniam, et cum hoc ultra sortem aliqua munuscula recipiebant, non tamen pecuniam, ne arguerentur manifeste facere contra legem. Deut. 23.d. ubi dicitur : Non dabis fratri tuo ad usuram pecuniam, etc. et hoc est, quod dicitur.
marg.|
{2
}
Et nummularios sedentes.
Quia hoc erat illicitum propter cupiditatem sacerdotum, qui diversis adinventionibus depauperabant populum, ut patet ex predictis. Et quia fraus et tumultus solent annecti mercationi, que contrariantur orationi, ideo sequitur.
marg.|
{3
}
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, etc. Et patet litera usque ibi.
marg.|
{4
}
Recordati vero sunt discipuli eius, quia scriptum est. Psal. 68.b. de Christo.
marg.|
{5
}
Zelus domus tue.
Ex facto enim Christi recordati sunt scripture illius, et impletionis eius de Christo. Queritur hic, quare non resistebant ei, cum ipsi essent multi, et ipse solus et parum adhuc reputatus ? Dicendum, quod divina virtus in illo facto operabatur, que apparebat in effectu cum volebat sicut inferius 19.a. solo verbo prostravit eos, qui volebant eum capere. Corpus enim Christi erat instrumentum divinitati coniunctum, et ideo ex oculis quidam fulgor exibat virtute divina eos deterrens, ita quod resistere non audebant. Sicut in passione, vox illa que erat divinitatis quodammodo instrumentum, prostravit magnam multitudinem armatorum. Solet etiam {5.1062} queri ab aliquibus quomodo fecit flagellum de funiculis, quia non vendebantur ibi funiculi. sed solum illa que debebant in templo offerri. Et dicunt aliqui, quod ipse Christus utebatur funiculo pro cingulo et illum funiculum accepit de quo erat precinctus, et ipsum duplicando fecit quasi flagellum. Et quamvis hoc non habeatur expresse in textu, tamen probabiliter potest credi, quia non omnia scripta sunt, ut dicitur in fine huius evangelii.
marg.|
{6
}
Responderunt ergo Iudei.
Hic ponitur sue resurrectionis prenunciatio, quia occasione huius facti petierunt ab eo signum ipsi Iudei, dicentes.
marg.|
{7
}
Quod signum ostendis nobis,
etc. Quamvis enim factum esset bonum de se, tamen non pertinebat ad quemlibet hoc facere, sed solum ad eum qui haberet authoritatem corrigendi excessus sacerdotum. Quod non conveniebat alicui de communi populo, cum sacerdotes essent in illo populo superiores. Sed prophete mittebantur ad hoc specialiter a Deo, et ideo petierunt signum missionis sue, et ipse dedit eis signum potestatis divine in suscitatione sui corporis propria virtute, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{8
}
Respondit Iesus et dixit eis : Solvite.
Non est verbum inductivum ad hoc faciendum, cum fuerit simpliciter malum ex parte Iudeorum, ad malum autem Christus non poterat inducere, sed est verbum denunciativum eius quod erat per ipsos fiendum. quasi dicat Solvite templum hoc. Id est solvetis, quia in passione Christi anima fuit soluta a corpore, et sanguis a carne, et continuitas membrorum in confixione clavorum, et lancee.
marg.|
{9
}
Et in tribus diebus.
Non dicit post tres dies, quia Christus non fuit mortuus tribus diebus complete.
marg.|
{
10
}
Dixerunt ergo.
Hic ponitur sue prenunciationis interpretatio. {5.1063} Et dividitur in duo quia primo ponitur interpretatio Iudeorum falsa, secundo interpretatio evangeliste, ibi. Ille autem. Circa primum sciendum, quod Iudei petierant a Christo signum non ad credendum et venerandum, sed magis ad deridendum et impugnandum. Quod patet ex hoc, quod statim impugnaverunt dictum suum, et ideo non fuerunt digni, ut prediceret eis resurrectionem corporis sui manifeste, sed occulte, vocans corpus suum templum, et ideo voluerunt arguere dictum suum per materiale templum, et hoc est quod dicitur. Dixerunt ergo Iudei. Quadraginta et sex annis edificatum est templum hoc et id in tribus diebus excitabis illud. Hoc dicunt deridendo, quasi esset ei impossibile. Multo plus derisissent, si resurrectionem corporis sui predixisset manifeste, quia difficilius est resuscitare mortuum, quam edificare tale templum. Sciendum etiam, quod non loquuntur hic de templo facto per Salomonem, quia illud fuit edificatum in septem annis, ut habetur 3Rg. 6.d. Et preterea, quia fuit per Nabuchodonosor destructum 4Rg. ult. c. Sed loquuntur de templo reedificato post captivitatem Babylonicam. A primo enim anno Cyri regis Persarum, in quo data est populo licentia redeundi, et templum reedificandi, usque ad sextum annum Darii, sub quo consummatum est illud temptum, fluxerunt 45. anni, quia Iudei impediebantur a nationibus in circumitu eorum existentibus in edificatione templi. Iste numerus patet per hoc quod Cyrus regnavit 30. annis. Cambyses filius eius post eum 10. quia non computatur tempus quo regnavit cum patre. Post eum regnaverunt successive duo Magi. sed tempus eorum dimittitur, quia regnaverunt tantum septem mensibus, quibus successit Darius, in cuius sexto anno consummatum est templi opus. Et ideo de isto templo loquebantur, quia illud stabat in eorum presentia, et illud ostendebatur, ut patet in litera. Hec autem. 46. annorum acceptio accipitur secundum expositores Latinos et Grecos, secundum Hebreos oportet aliter accipere ; sicut dixi in principio libri Esd. etc. 6. Dan. Tamen de verificatione huius dicti. Quadraginta et sex annis edificatum est templum hoc. non est multum curandum quia non est verbum Christi, nec evangeliste, nisi tantum referendo, sed est verbum Iudeorum deridendo Christum, ut dictum est, contra quem multa falsa dixerunt, ut infra refert evangelista.
marg.|
{1
}
Ille autem.
Hic ponitur interpretatio vera, quia loquebatur de corpore suo nomine templi, quia humanitas Christi erat spirituale habitaculum ipsius Dei, et hoc est quod dicit evangelista. Ille autem dicebat. Hanc autem interpretationem non cognoverunt tunc apostoli. Quod patet {5.1064} ex hoc, quod postea Petrus audiens ab eo eius passionem futuram, voluit eam impedire, Mt. 16.d. Sed post resurrectionem Christi hanc intellexerunt interpretationem, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas Luc. ult. g. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
{2
}
Cum ergo resurrexisset, scilicet
intelligendo de corpore suo.
marg.|
{3
}
Et crediderunt scripture, scilicet
prophetarum loquentium de Christi resurrectione futura tertia die, Osee 6.a. Vivificabit nos post duos dies, et in die tertia resuscitabit nos, hoc dixit propheta, quia resurrectio Christi fuit causa resurrectionis nostre, et Ione 2. dicitur a. quia Ionas fuit tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti in figura ipsius Christi.
marg.|
{4
}
Et sermoni, quem,
etc. Quia tunc perceperunt impletionem, verbi illius.
marg.|
{5
}
Cum autem esset.
Hic ultimo ponitur fructus denunciationis et predicationis Christi, quia Christus existens Ierosolymis in festo Paschali populum docuit, et multa miracula fecit ad confirmationem sue doctrine, ex quibus multi fuerunt moti ad credendum. et hoc quod dicitur. Cum autem esset, etc. Non accipitur hic dies pro una die naturali vel artificiali tantum, sed pro toto tempore solennitatis Pasche, que durabat per septem dies continuos.
marg.|
{6
}
Multi crediderunt in nomine eius.
Credentes, quod ipse esset vere Christus.
marg.|
{7
}
Videntes signa,
etc. Sicut enim sufficienter ostenditur veritas subiacens facultati naturali intellectus, quando reducitur ad prima principia per se nota, ita veritas excedens facultatem intellectus, qualis erat ista, quando confirmatur per opera divina, quia certum est, quod Deus non potest esse testis falsitatis. Et ideo, quando ad confirmationem alicuius doctrine inducitur opus divinum, sufficienter ostenditur quod dictum est in illa esse verum. Verumtamen quia in illis credentibus aliqui erant adhuc imperfecti, et aliqui iungebantur eis qui erant tantummodo ficti, ideo Christus adhuc non revelabat eis altiora mysteria Catholice fidei, quia ficti indigni erant audire, et imperfecti adhuc non poterant capere, propter quod etiam ipsis apostolis dixit Iesus infr. 16.5 Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. et hoc est quod dicitur.
marg.|
{8
}
Ipse autem Iesus non credebat,
etc. Altiora mysteria s. fidei revelando, et subditur causa.
marg.|
{9
}
Eo quod ipse nosset, etc, scilicet
istorum imperfectionem et illorum fictionem. Modus per quem cognoscebat hic subditur.
marg.|
{5.1065}
{1
}
Et quia opus.
Id est, necesse.
marg.|
{2
}
Ut quis testimonium perhiberet de homine, id est
ut mentem et statum cuiuslibet hominis cognosceret per informationem alterius, quia hoc sciebat perfecte per semetipsum, propter hoc sequitur.
marg.|
{3
}
Ipse enim sciebat quid esset in homine, id est
in mente et statu cuiuslibet hominis, et ex hoc evangelista ostendit ipsum esse Deum cuius proprium est scire secreta cordium. Ad maiorem evidentiam predictorum queritur, utrum conversio aque in vinum de qua dictum est fuerit Christi primum miraculum. Et arguitur primo quod non, quia Christus fecit miracula ad inducendum homines ad fidem, ut iam dictum est, sed ante illas nuptias aliqui ei credebant, et aliqui sicut discipuli ei adherebant, quia sicut dictum est. Vocatus est Iesus et discipuli eius ad nuptias, ergo videtur quod ab eo aliqua miracula viderant. Item illud miraculum fecit Christus existens 30. annorum quia post baptismum suum fecit illud, ut patet ex predictis. Ipse autem erat incipiens tricesimum annum quando baptizatus est, ut habetur Luc. 3.e. Sed in libro de infantia salvatoris scribuntur multa miracula que fecit in pueritia, ergo, etc. Contra hoc est illud quod dictum est in litera. Hoc initium signorum fecit Iesus, etc.
prol.|
Responsio, non est questio de Christi potestate in operibus miraculosis, quia suam potestatem a principio habuit, sed queritur de tempore quo usus est potestate in natura assumpta, que erat organum divinitatis, etiam in miraculis faciendis, unde et ad tactum manus eius sanabantur infirmi, curabantur leprosi, illuminabantur ceci, et ad vocem eius suscitabantur mortui, et sic patet, quod questio est de facto. Propter quod sunt hic duo videnda. Primo quid sit circa hoc factum. Secundo que circa hoc convenientia sunt. Circa primum dixerunt aliqui, quod conversio aque in vinum, non fuit primum miraculum Christi absolute, quia plura alia ante fecerat, sed fuerat primum, quantum ad illa miracula, que fecit Christus in conspectu discipulorum suorum, propter hoc signanter non dicit evangelium. Hoc fecit initium signorum Iesus tantum, sed addidit, in Chana Galilee, et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius, quasi dicat Alibi alia signa fecit. Sed hoc est contra veritatem evangelii, quia supra dixerat evangelista, quod Christus adhuc erat incognitus, non solum ipsi populo, sed Ioanni precursori eius, unde Ioannes Baptista de Christo {5.1066} loquens dixit. Et ego nesciebam eum, s. ante baptismum, ut supra dictum est. Similiter loquens Iudeis dixit. Medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Si autem aliqua miracula fecisset non fuisset sic incognitus, et maxime suo precursori, qui ad ipsum, manifestandum natus erat, ut dicitur Luc. 1.b. immo nec etiam precursore indiguisset, quia eius miracula sufficienter manifestassent eum, et ideo dicere, quod fecerat miracula ante baptismum, est expresse contra evangelium. Post baptismum vero primum signum fuit predicta conversio aque in vinum, et per consequens fuit miraculum eius simpliciter primum.
prol.|
Circa secundum sciendum, quod miracula Christi ordinabantur ad duo s. ad manifestationem sue divinitatis, et ad confirmationem sue doctrine, per quam homines ad fidem adducebantur, et quantum ad utrumque fuit conveniens differre operationem miraculorum usque post baptismum. Hoc primo declaratur in quantum miracula erant doctrine sue confirmativa. Quia confirmatio doctrine non precedit actum docendi, sed magis sequitur. Ad predicationem autem et doctrinam requiritur etas perfecta, saltem de congruitate, de qua agitur, perfecta etas est 30. annorum propter quod Ioseph suscepit regimen Aegypti in etate tali, ut habetur Gen. 41.f. Similiter David erat 30. annorum cum regnare cepit, ut habetur 2Rg. 5.a. et Ezechiel in 30. anno incepit prophetizare, ut habetur Ezech. 1.c. Et ideo conveniens fuit, quod Christus ante 30. annum non doceret, et per consequens nec miracula sue doctrine confirmativa faceret. Secundo idem ostenditur inquantum miracula erant sue divinitatis manifestativa. Paris enim periculi est, si negetur in Christo vera humanitas sicut si negetur sua divinitas, et ideo debuit sic divinitas manifestari, ut vere humanitatis cognitio non impediretur, et ideo non fuit conveniens ipsum ante etatem perfectam miracula facere, ne eius incarnatio phantastica crederetur. Ad primum dicendum, quod illi discipuli, qui adheserunt ei ante miracula, ipsi adheserunt ex Ioannis testimonio inchoative, et doctrina Christi consummative, ut patet ex predictis, unde et ad laudem discipulorum hoc pertinet, quod Christum sequuti sunt antequam audissent eum miracula facientem, secundum quod dicit Greg. Hom. 5.
prol.|
Ad secundum dicendum, quod liber de infantia Salvatoris reprobatus est tanquam ab hereticis confictus, ut patet in decreto Gelasii Pape, et ideo non est ei fides adhibenda.
Numérotation du verset
Io. 2,moraliter
marg.|
{5.1053}
{1
}
Et die tertia nuptie. Mystice.
Nuptie tunc celebrantur quando sponsus ecclesie scilicet episcopus consecratur.
marg.|
†
In Chana.
Chana zelus, Galilea transmigratio interpretatur. {5.1054} Per hoc significatur, quod episcopi consecratio fit propter Zelum animarum, et propter transmigrationem ipsius ad culmen virtutum ; Hec enim duo inseparabiliter concomitari debent episcopalem statum.
marg.|
{3
}
Et erat mater.
Nam ex consecratione talis episcopi honoratur{5.1055} Iesus et mater ipsius. Sed ibi deficit vinum consolationis humane, et hic propter sollicitudinem imposite sibi cure, de qua dicitur 2. Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ? quis scandalizatur et ego non uror ? Sed tali prelato sic compatienti populo suo impetratur per virginem melius vinum, i. consolatio melior, {5.1056} s. divina, que tante virtutis est, quod facit materiam consolationis illud quod est aliis materia desolationis. Act. 5.g. Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Episcopi vero, successores sunt Apostolorum, ut dicitur in decretis, di. 21. in nono. Et ideo si gaudent de apostolico honore debent eis esse similes in labore
Numérotation du verset
Io. 2,moraliter
marg.|
{5.1059}
{8
}
Et prope erat Pascha.
Sequitur.
marg.|
{
10
}
Et invenit in templo.
Per oves intelliguntur Hypocrite, qui mentem lupinam habent ovina pelle. Per boves, qui sunt {5.1060} laboriosi, significantur illi, qui magnos labores sustinent pro principibus et prelatis, ut per hoc promoveantur in ecclesia, licet insufficientes sint, et indigni. Per vendentes columbas simoniace promoti. Omnes istos eiecit de templo Christus, significans quod sunt exclusi de templo glorie sancto Dei.
Numérotation du verset
Io. 2,moraliter
marg.|
{5.1061} †
Solvite
templum
hoc.
Quod intelligitur literaliter de solutione corporis Christi per mortem, ut dicitur in litera. Per quod significatum fuit, quod Iudei post ascensionem Christi conarentur {5.1062} solvere corpus eius mysticum, sed in tribus diebus fuit suscitatum. Per quos dies significantur doctrine, miracula, et exempla vite in apostolis aliisque discipulis per hec ecclesiam illuminantibus, sicut sol et luna.
Numérotation du verset
Io. 2,moraliter
marg.|
{5.1063}
{8
}
Ipse autem Iesus,
etc. Id est, non revelabat eis altiora mysteria secundum sensum literalem, quia aliqui erant imperfecti non potentes ea capere, et aliqui ficti querentes ea deridere. Et in hoc instruxit predicatores evangelii, ut non predicent simplicibus {5.1064} alta, sed grossa et capibilia, quia sunt nutriendi lacte, et non solido cibo. Nec fictis, fidei secreta mysteria, ne derideant ipsa, propter quod dicit salvator Matt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis.
Numérotation du verset
Io. 2,ADDITIO.
marg.|
{5.1065} In c. 2. Ubi dicitur in Postil. Tamen probabiliter potest concedi, quia non omnia scripta sunt.
prol.|
Probabilius videtur concedendum, quod Christus non funiculo cingebatur, sicut illi qui austeram vitam ducunt, sed simplici cingulo quo homines utuntur communiter. Nam ut Chrysos. dicit super Mt. Nil plus Christus ostendit preter misericordiam et iustitiam Christus autem a miraculis testimonium habebat, dimittens ergo Io. ieiunio fulgere ipse contraria incessit via, ad mensam intrans Publicanorum, et manducans et bibens. Hec ille. Et idem dicendum est de his que pertinent vestitum, prout S. Thom. in 3. par. quinto. 40. art. 2. in responsione primi art. Querere autem quomodo in templo erant funiculi, cum ibi non vendebantur, nisi ea que debebant offerri, est valde irrationabile. Tum quia multa inveniuntur in templis, que non ibi consueverunt vendi. Tum quia verisimile est, quod tauri et animalia magna que ibi offerebantur, portabantur ligata funiculis.
Numérotation du verset
Io. 2,REPLICA.
marg.|
In c. 2. Ubi dicitur, quod Iesus fecit flagellum quasi de funiculis, dicit postil. quod probabiliter potest credi, quod Christus cingebatur funiculo, quem duplicando fecit quasi flagellum, Burg. dicit, quod probabilius sit oppositum, videlicet, quod cinctus sit sicut homines communiter. Allegat ad id Chrysost. dicentem. Quod Christus nihil ostendit preter misericordiam et iustitiam, dimittens Io. ieiunio fulgere, ipse contraria incessit via, ad {5.1066} mensam intrans Publicanorum manducans et bibens. Et ita dicit Burgen. dicendum est de vestitu Christi, quod se non habuit sicut hic austeram vitam ducentes. Sed salva reverentia Chrys. Christus in ieiunio tantam austeritatem ostendit, quod potius fuit in ea admirabilis quam imitabilis etiam a Ioanne, qui nunquam 40. continuis diebus et noctibus ieiunavit, ut Christus qui si aliquando cum peccatoribus et Publicanis manducavit, non ex hoc viam oppositam tenuit, quinimmo maiori perfectione huiusmodi actus exercuit, quam Ioannes ieiunavit. Opera enim condescensionis, et imperfectionis que patent in fuga et loculis, et huiusmodi conversatione cum peccatoribus in Christo nullam arguunt imperfectionem. Non est igitur proprie dictum, Christum incessisse contraria via perfectioni, vel via contraria ad virtutem quamcunque pertinente. Nec videtur proprie dictum, quod Christus nihil ostendit, nisi misericordiam et iustitiam. Si vult excludere opera supererogationis et austeritatis, falsum est. Infirmus enim condescendere, et opera imperfecta ex maxima perfectione facere pro loco tempore et oportunitate, non est via contraria incedere. Nec necessarium est dicere Christum funiculos de ligatura bovum pro flagellis faciendis recepisse, ut vult Bur. Sicut enim boves per funes ducuntur, ita per flagella ire compelluntur, quapropter ita cito Christus invenisset ducentium flagella, sicut funiculos. Tantum videtur Burg. odium contra postil. habuisse, quod non potuit pacifice loqui, sed videtur frequenter occasiones quesivisse ad sensum literalem modicum pertinentes.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_2)
Notes :