Capitulum 20
Numérotation du verset
Io. 20,1
Una autem1 sabbati
1 Una autem ΩS ΩV (
ut videtur
)
Rusch Weber P14417
] Una est
CorS1
(
cacogr.
?), Una ΩV* |
Hic incipit cap. 20
ΩS ΩV
Rusch Weber P14417, cap. 19! iuxta capitala Stephani Langton
Maria Magdalene venit mane
cum adhuc tenebre essent2* ad monumentum
2 ten. essent]
inv.
ΩS
et vidit3 lapidem revolutum4*
3 vidit ΩS
Li449@ Li449 Rusch
] videt
Weber
|
4 revolutum ΩS
Li449@ Li44
] sublatum
Rusch Weber
|
a monumento.
Numérotation du verset
Io. 20,2
Cucurrit ergo
et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem diligebat5 Iesus et dicit eis6*: Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum.
5 diligebat ΩS
Li449@ Li449 Rusch
] amabat
Weber
|
6 et dicit eis ΩS Catena@(Cbg133 Li449) Weber] et dixit eis Catena(Cbg133 Li449), om. Rusch
|
Numérotation du verset
Io. 20,3
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum.
Numérotation du verset
Io. 20,4
Currebant autem duo simul
et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit primus7 ad monumentum.
7 primus] prius ΩS
Numérotation du verset
Io. 20,5
Et cum se inclinasset vidit8 posita linteamina9 non tamen introivit.
8 vidit ΩS
Li449@
Li449
Rusch
] videt
Weber
|
9 pos. lint.] linteamina posita
inv.
ΩS
|
Numérotation du verset
Io. 20,6
Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum. Et vidit10 linteamina posita
10 vidit ΩS
Li449@
Li449
Rusch
] videt
Weber
Numérotation du verset
Io. 20,7
et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum.
Numérotation du verset
Io. 20,8
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit
et credidit11.
11 credidit] + Augustinus: scilicet esse sublatum
CorS2 cum Glossa interl.
Numérotation du verset
Io. 20,9
Nondum
enim sciebant Scripturam quia oportuerat12* eum a mortuis resurgere.
12 oportuerat ΩS] oporteret
Li449@ Li449
, oportuit
Rusch
, oportet
Weber
Numérotation du verset
Io. 20,10
Abierunt ergo iterum13
discipuli
13 iterum ΩS]
om. CorS2
(al. sine
ITERUM
et al. trahunt)
Wordsworth
(
E R a c
), rursum
Wordsworth (e)
ad semetipsos14.
14 discipuli - ad semetipos G Φ Sarum ΩS Li449@ Li449 Rusch Clementina Wordsworth (B G K P3989 V Z To22) Weber (Z)] inv. Weber
Numérotation du verset
Io. 20,11
Maria autem
stabat ad monumentum foris plorans.
Dum ergo
fleret inclinavit se et prospexit in monumentum.
Numérotation du verset
Io. 20,12
Et vidit duos angelos
in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu.
Numérotation du verset
Io. 20,13
Dicunt ei illi: Mulier quid ploras?
Dicit15 eis: Quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum16.
15 Dicit Li449@ Rusch] Dixit Li449
|
16 eum ΩS Li449 Rusch Weber] om. Li449@
|
Numérotation du verset
Io. 20,14
Hec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit17 Iesum stantem et non sciebat18 quia Iesus esset19*.
17 vidit ΩS
Li449@ Li449 Rusch
] videt
Weber
|
18 non sciebat] nesciebat ΩS
|
19 esset ΩS Li449@ Li449 ] est Rusch Weber
|
Numérotation du verset
Io. 20,15
Dicit ei Iesus:
Mulier
quid ploras?
Quem queris?
Illa existimans20 quia hortulanus esset
20 existimans
Rusch Weber
] estimans
Li449@ Li449
dicit ei: Domine,
si tu sustulisti eum
dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam.
Numérotation du verset
Io. 20,16
Dicit ei Iesus21: Maria.
21 ei Iesus]
inv.
ΩS
Conversa illa dicit ei:
Rabboni22 quod dicitur ‘magister’.
22 Rabboni
CorS2
ΩS] raumi
CorS2 (
G’
:
RAUMI QUOD DICITUR
al. interpretatur
),
ραββουνι
Nestlé,
ραββωνι
D
Θ
Numérotation du verset
Io. 20,17
Dicit ei Iesus: Noli me tangere.
Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis : Ascendo ad Patrem
meum
et Patrem vestrum
Deum23 meum
23 Deum ΩS Li449@ Li449 Rusch] et praem. Weber
et Deum vestrum.
Numérotation du verset
Io. 20,18
Venit Maria Magdalene
annuntians24* discipulis quia vidi Dominum et dixit mihi hec25*.
24 annuntians ΩS
Li449@ Li449 Weber
] nuntians
Rusch
|
25 hec - dixit mihi ΩS
Li449@ Li449 Weber
]
inv. Rusch
|
Numérotation du verset
Io. 20,19
Cum ergo esset sero26
26 ergo esset sero
Rusch
] sero esset ΩS, ergo sero esset
Li449@ Li449
, esset ergo sero
Weber
die illo27 una sabbatorum
27 illo] illa ΩS
et fores essent clause ubi erant discipuli congregati28 propter metum Iudeorum.
28 congregati ΩS
Li449@
Li449
Rusch
]
om. Weber
Venit Iesus et stetit in medio29
29 medio ΩL ΩP
Li449
Rusch Wordsworth Weber
] + discipulorum ΩF ΩS
Li449@
, + eorum
CorS2
(al.)
Wordsworth
(M gat.), + discipulorum suorum ΩJ (= Corpus antiphonalium officii, n° 5032, 7734)
et dicit30* eis: Pax vobis.
30 dicit
Li449@
ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS
Weber
] dixit
Li449 Rusch
Numérotation du verset
Io. 20,20
Et cum hoc31
dixisset, ostendit eis
31 cum hoc ΩS (hec)
Li449@
Li449
Rusch
]
inv. Weber
manus et latus.
Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino.
Numérotation du verset
Io. 20,21
Dixit32 ergo eis iterum:
32 Dixit] Dicit ΩS
Pax vobis.
Sicut misit me Pater
et ego mitto vos.
Numérotation du verset
Io. 20,22
Hec33 cum dixisset insufflavit
33 hec Li449@ Li449 Rusch] hoc ΩS Weber
et dicit34 eis: Accipite Spiritum sanctum.
34 dicit] dixit ΩS
Numérotation du verset
Io. 20,23
Quorum remiseritis35 peccata
35 remiseritis
Li449@ Li449 Rusch
] retinueritis
Weber
remittuntur eis et36 quorum retinueritis retenta sunt37*.
36 et ΩS Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
|
37 retenta sunt ΩS
Li449@ Li449
] retenta erunt
Rusch
, detenta sunt
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 20,24
Thomas autem unus ex38* duodecim
38 ex ΩS
Li449@ Li449 Weber
] + discipulis
Rusch
qui dicitur Didimus non erat cum eis quando venit Iesus.
Numérotation du verset
Io. 20,25
Dixerunt ergo39 ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram40 clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum41* et mittam manum meam in latus eius non credam.
39 ergo Li449 Rusch Weber] om. Li449@
|
40 fixuram ΩS
Li449@
Li449
Rusch
] figuram
Weber
|
41 et mittam... clavorum ΩS
Li449@ Li449 Weber
]
om. Rusch
|
Numérotation du verset
Io. 20,26
Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dicit42*: Pax vobis.
42 dicit ΩS ] dixit
Rusch Weber
Numérotation du verset
Io. 20,27
Deinde dicit Thome: Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis.
Numérotation du verset
Io. 20,28
Respondit Thomas
et dixit ei43*: Dominus meus et Deus meus.
43 ei ΩS Li449@ Li449 Weber] om. Rusch
Numérotation du verset
Io. 20,29
Dicit ei Iesus: Quia vidisti me Thomas44
44 Thoma(s) ΩF ΩJ ΩP ΩS
Cor2 CorS2 Clementina
]
om. CorS2 (
anti. non habent
) Li449@ Li449
ΩL
Rusch Weber
credidisti.
Beati qui non viderunt et crediderunt.
Numérotation du verset
Io. 20,30
Multa quidem et alia signa fecit Iesus
in conspectu discipulorum suorum que non sunt45 scripta in libro hoc46.
45 sunt ΩS
Rusch Weber
]
om. Li449@
Li449
|
46 hoc ΩS Li449 Rusch Weber] om. Li449@
|
Numérotation du verset
Io. 20,31
Hec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus47* Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius48.
47 est Christus ΩS Li449@ Li449 Weber] inv. Rusch
|
48 eius ΩS Li449 Weber ] ipsius Li449* Li449@ Rusch
|
Capitulum 20
Numérotation du verset
Io. 20,1
marg.|
{5.1319}
Una
autem
sabbati
.
Postquam evangelista descripsit Christi crucifixionem et mortem, hic consequenter describit resurrectionem. Et dividitur in duas, quia primo describitur manifestatio huius resurrectionis facta mulieribus devotis. Secundo, eiusdem manifestatio facta apostolis, ibi. Cum ergo sero esset. Circa primum sciendum, quod mulieres gradatim pervenerunt ad cognoscendum hanc resurrectionem, et ideo primo evangelista ostendit qualiter eam cognoverunt per sepulchri evacuationem. Secundo per angelicam visionem, ibi. Abierunt discip. Tertio per dominicam apparitionem, ibi. Hec cum dixisset. Prima in tres, quia primo describitur sepulchri visio. Secundo, rei denunciatio, ibi. Cucurrit ergo. Tertio renunciate inquisitio, ibi. Exivit ergo. In prima ergo parte dicitur sic.
marg.|
{1
}
Una
autem sabbati
, id est
prima die post sabbatum. Sic enim apud Iudeos nominantur dies hebdomade, quia sabbatum sic nominatur absolute propter reverentiam illius diei, et ab illo denominantur alii dies, ita quod sequens immediate dicitur prima sabbati, et alia secunda sabbati, et sic consequenter et propter hoc Mt. et Marc. vocant dominicam resurrectionis primam diem sabbati, Ioannes autem unam sabbati, {5.1320} quia hoc nomen unum frequenter accipitur pro primo, ut patet Ge. 1.a. Factum est vespera et mane dies unus, id est primus. unde et consequenter dicitur. Factum est vespere et mane dies secundus et postea tertius, et sic consequenter.
marg.|
{2
}
Maria, etc, id est
antequam esset clara dies, dimisit tamen diem sabbati transire, quia non erat licitum aliquid operari illa die. Sciendum etiam, quod cum ea fuerunt alie due mulieres, secundum quod dicunt alii evangeliste, sed Ioannes istam solam exprimit, quia erat aliis ferventior et principalior.
marg.|
{3
}
Et vidit
lapidem
.
Angelus enim domini eum amoverat, non ad hoc quod Christus de sepulchro surgeret, quia clauso sepulchro surrexit et exiit, sicut clauso utero virginis natus est, hoc tamen fuit aliter, quia in resurrectione habuit corpus gloriosum, cui non resistit aliquid, sed exitus de utero virginis fuit miraculosus. Removit igitur lapidem angelus solum ad manifestandum Christi resurrectionem iam completam.
marg.|
{4
}
Cucurrit ergo
.
Hic describitur rei vise denunciatio, cum dicitur : Cucurrit ergo, etc, scilicet Ioannem. Isti enim pre ceteris Christum amabant, et invicem se tenebant, sicut familiares, alii autem sicut dispersi fugerant, propter quod in pluribus locis leguntur isti duo apostoli simul combinati, ut et dictum est superius, 18. c. in sequendo Christum captum, et Act. 3.a. Simul ascendendo in templum. et 8.c. Simul missi sunt ad Samaritanos, ut darent eis spiritum {5.1321}sanctum.
marg.|
{1
}
Et
dicit
.
Timebant enim ne Iudei corpus Christi asportassent ut ei ignominiam facerent.
{2
}
Exiit.
Hic ponitur rei nunciate inquisitio, cum dicitur : Exiit. ut viderem : factum. Modus autem veniendi ostenditur, cum dicitur.
{3
}
Currebant
.
Ex desiderio videndi.
{4
}
Et ille.
Quia erat iunior et agilior.
{5
}
Et
cum
.
Ad videndum supple postium illius edificii, intra quod corpus Christi erat sepultum, quia sepulchrum erat factum ad modum cuiusdam domuncule lapidee, intra quam erat sepulchrum Christi positum, et ideo erat ibi quoddam ostiolum, per quod erat ingressus ad illum locum. Sic, n. fiebant sepulchra Iudeorum antiquitus, et maxime magnarum personarum, ut eorum filii possent ibi sepeliri propter hoc dicitur frequenter 3. et 4. Re. de regibus Iuda : Sepultus est in sepulchro David, etc.
{6
}
Vidit, id est
bene disposita, et plicata ad ostendendum quod corpus non fuerat sublatum, quia simul fuissent lintheamina asportata, et maxime quia erant fortiter adherentia corpori propter unctionem, et ideo per hoc apparebat, quod sic vere surrexerat.
{7
}
Non
tamen
.
Propter Petri reverentiam, quem expectavit, quia erat senior ipso et inter apostolos principalior.
{8
}
Venit
ergo
.
Patet litera usque ibi.
{9
}
Et
sudarium
, scilicet
confuse et in distincte.
{
10
}
Sed
separatim
, id est
bene plicatum.
{
11
}
In
unum locum
.
Hoc factum est ad ostendendum resurrectionem factam, sequitur.
{
12
}
Et
vidit
.
Hoc exponitur dupliciter. Uno modo sic : Vidit, scilicet ea que dicta sunt a Maria. Et credidit. esse verum, scilicet {5.1322}quod corpus Christi esset sublatum de monumento, et non cogitaverunt de Christi resurrectione, et ideo subditur. Nondumenim. Alio modo exponitur sic : Vidit, scilicet lintheamina et sudarium, sic disposita et plicata, ut dictum est. Et credidit. resurrectionem Christi iam factam, et subditur causa quare ante non credebant, cum dicitur.
{
13
}
Nondum
.
Et ideo non ex scriptura, sed ex signis visis credebant resurrectionem Christi iam factam.
{
14
}
Abierunt
.
Hic ostendit qualiter Maria pervenit ad angelicam visionem, cum dicitur : Abierunt, scilicet Petrus et Ioannes non audentes diu manere iuxta sepulchrum propter metum Iudeorum.
{
15
}
Ad
semetipsos
, id est
ad locum ubi prius latitabant, et unde ad sepulchrum venerant.
{
16
}
Maria
.
Ex fervore et constantia, et quia imminebat sibi tamen periculum, sicut apostolis.
{
17
}
Ad
monumentum
.
Licet enim intrasset clausuram horti, in quo erat domuncula sepulchri excisa in rupe, tamen domunculam non intravit, veruntamen quia illa horti clausura tota aliquando sepulchrum nominatur, inde est quod Maria aliquando dicitur intrasse monumentum, ut habetur Mar. ul. a. et Luc. a. similiter dicitur aliquando foras stetisse, ut hic.
{
18
}
Dum
ergo
.
Propter absentiam corporis Christi.
{
19
}
Inclinavit
.
Quia secundum Gre. vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis, et ideo non sufficiebat sibi semel respexisse, preterea licet vidisset abesse corpus Christi, tamen volebat adhuc videre, si aliquod eius vestigium posset percipere.
marg.|
{
20
}
Et
vidit duos angelos
.
Ex fervore enim devotionis illam visionem meruerat.
marg.|
{5.1323}
{1
}
In albis sedentes.
Ad designandum dominice resurrectionis gaudium. Apparitiones enim angelice fiunt ad instructionem hominum, et solent apparere per illum modum qui competit rei de qua debent instruere. Candor autem vestis splendorem denunciat solennitatis, et ideo in albis vestibus apparuerunt, ad denotandum gaudium dominice resurrectionis.
marg.|
{2
}
Unum ad caput, et unum ad pedes, ubi
positum
erat
corpus
.
Tum propter reverentiam loci consecrati ex tactu corporis Dominici. Tum ad solennius denunciandum resurrectionem Christi, quia solennius denunciatur per duos, quam per unum.
marg.|
{3
}
Dicunt ei illi : Mulier quid ploras ?
Quasi dicat, non habes causam flendi, sed magis gaudendi ex resurrectione Christi.
marg.|
{4
}
Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum, et nescio, etc. Exponatur sicut supra :
marg.|
{5
}
Hec
cum
dixisset, conversa est retrorsum et vidit Iesum stantem.
Hic ostenditur Dominica apparitio facta Marie cum dicitur. Hec cumdixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem. Sed solet hic queri quare convertit se retrorsum, quia Angelos sibi loquentes cognovit esse bonos, vel saltem estimavit valentes viros, et ideo videtur, quod magis deberet vertere faciem ad ipsos. Dicendum quod illi angeli sedebant supra sepulchrum Christi, ut dictum est, et vidit illos assurgentes propter reverentiam Christi apparentis extra sepulchrum, et ideo illa convertit se retrorsum ad videndum cui tantam reverentiam faciebant.
marg.|
{6
}
Et non sciebat quia Iesus est.
Ipsa enim nondum habebat fidem resurrectionis Christi, ut patet ex predictis, et ideo talis apparuit in corpore, qualis erat apud eam in mente. In potestate enim hominis habentis corpus gloriosum est sic apparere, quod cognoscatur vel non cognoscatur, quia illud corpus est omnino subiectum anime, et eodem modo facta est apparitio duobus discipulis euntibus in Emaus ut habetur Luce ultimo b.
marg.|
{7
}
Dicit ei Iesus : Mulier quid ploras ?
Non petit quasi ignorans, sed ut ex eius responsione convenientius eam instruat.
marg.|
{8
}
Illa existimans quia hortulanus esset.
Sciebat enim quod milites de sepulchro fugerant, et ideo neminem credebat advenisse nisi illum cui incumbebat illa cura horti servandi, in quo erat monumentum.
marg.|
{9
}
Dicit ei : Domine si tu sustulisti
eum
.
Non dicit, si tu sustulisti {5.1324} Iesum crucifixum, loquendo determinate, sed eum in generali, quia modus est ferventer amantium estimare quod omnes cogitent de eo quod habent cordi.
marg.|
{
10
}
Dicito, mihi, ubi posuisti eum : et ego eum
tollam
.
Ex virtute enim amoris credebat se posse portare tantum corpus etiam mortuum, quia ferventer amanti nihil videtur difficile.
marg.|
{
11
}
Dicit ei Iesus : Maria.
Vocat eam proprio nomine, ut eam magis intentam faciat, et talem se ei exhibet, ut cognoscatur.
marg.|
{
12
}
Conversa illa.
Scilicet oculis mentis, sicut et oculis corporis.
marg.|
{
13
}
Dicit ei Rabboni.
Sic enim consueverat eum appellare ante passionem, quia doctores apud Iudeos vocantur magistri.
marg.|
{
14
}
Dicit ei Iesus : Noli me tangere.
Illa enim ex devotione voluit statim osculari pedes eius, sed prohibita est, secundum August. quia erat indigna propter fidei defectum, ideo subditur.
marg.|
{
15
}
Nondum
enim
ascendi
ad patrem meum.
Id est, in corde tuo non credis me pervenisse ad equalitatem patris. Aliter exponitur secundumChrysostomus et melius, ut videtur. Ad cuius intellectum secundum, quod apparuit Marie in consimili corpore secundum apparentiam, quale habebat ante passionem, et non in illa claritate, que est proprietas corporis gloriosi, et ideo Maria credebat ipsum resurrexisse ad vitam communem cum discipulis ducendam sicut ante, et ideo volebat eum familiariter tangere sicut prius. Hanc autem opinionem Dominus voluit ab ea removere dicens. Noli me tangere. Quasi dicat, non credas me inter vos habitaturum sicut prius, et hoc est quod subditur : Nondum enimascendi ad patrem meum. Est assignatio cause, quare apparebat in simili corpore sicut et ante passionem, et non in claritate corporis gloriosi : quod fuit ad probandum veritatem dominice resurrectionis, inquantum sic apparuit discipulis per dies 40. instruens eos de regno Dei ante suam ascensionem, propter quod sequitur.
marg.|
{
16
}
Vade
autem
ad
fratres
.
Id est, ad apostolos, quos vocat fratres propter similitudinem nature humane, et specialitatem amicitie ad ipsos.
marg.|
{
17
}
Et dic eis : Ascendo.
Id est, ascendam.
marg.|
{
18
}
Ad patrem meum.
Per naturam.
marg.|
{
19
}
Et patrem vestrum.
Per adoptionis gratiam.
marg.|
{
20
}
Deum
meum
.
Inquantum sum homo. Sic enim loquebatur in proposito, ut patet ex hoc, quod immediate vocaverat apostolos fratres propter similitudinem nature, et eodem modo loquitur, cum dicit. Ascendo ad patrem meum. Quia ascendere non competit ei secundum{5.1325} divinam naturam, que est altissima. Per hoc igitur quod Christus hic suam ascensionem denunciat Apostolis per Mariam, insinuat quod eis ante ascensionem illam apparebat ad eorum instructionem, sicut expressius dicunt alii evangeliste.
marg.|
{1
}
Venit Maria.
Patet litera ex dictis.
marg.|
{2
}
Cum
ergo
sero
esset.
Hic consequenter ostenditur manifestatio resurrectionis Christi discipulis facta. Et primo omnibus communiter, secundo aliquibus specialiter ca. se. Prima in duas, quia primo manifestatur omnibus excepto Thoma absente. Secundo Thoma cum eis existente, ibi : Et post dies octo. Prima in tres, quia primo describitur Christi apparitio, secundo apparitionis denunciatio, ibi : Thomas autem. Tertio discipuli audientis obstinatio, ibi : Ipse autem dixit. Prima adhuc in duas, quia primo describitur apparitionis actus, secundo eius effectus, ibi : Gavisi sunt. In prima ergo parte dicitur sic : Cum ergo sero esset. In die enim apostoli erant dispersi propter metum Iudeorum, sed in sero conveniebant ad locum unum, et ideo tali hora apparuit.
marg.|
{3
}
Die illo.
Scilicet prima die resurrectionis.
marg.|
{4
}
Una
sabbathorum
.
Id est, prima die post sabbathum, ut predictum est.
marg.|
{5
}
Et fores essent clause.
Propter metum Iudeorum. Hoc etiam ex divina ordinatione factum est, ut Iesus intrans ad discipulos ianuis clausis, ostenderet se habere corpus gloriosum.
marg.|
{6
}
Et dixit eis : Pax vobis.
Et hoc est contra duplicem eorum perturbationem. {5.1326} Erant enim conturbati de morte ipsius Christi, et de persequutione Iudeorum eis imminente. Poterat enim eos per suam presentiam custodire, et de resurrectione certificare. unde subditur.
marg.|
{7
}
Et
cum
hoc dixisset, ostendit eis
manus
et
latus
.
Ut per cicatrices remanentes ostenderet identitatem numeralem corporis prius passi. Ista enim in corpore Christi remanserunt, non ad defectum sed magis ad gloriam, propter victoriam ex illis vulneribus consequutam.
marg.|
{8
}
Gavisi sunt.
Hic consequenter ponitur huius apparitionis effectus qui est duplex. Primus est discipulorum exultatio contra duplicem tristitiam ipsorum amotam, s. de morte Christi, et Iudeorum metu et quantum ad hoc dicit : Gavisi sunt ergo discipuli. Secundus est eorum instructio, et quantum ad hoc subditur.
marg.|
{9
}
Dixit ergo eis iterum : Pax vobis.
Quia volebat eos instruere de pace futura, que erat perpetua.
marg.|
{
10
}
Sicut misit me pater.
Ad veritatem fidei docendam in Iudea.
marg.|
{
11
}
Et ego mitto vos.
Id est, mittam ad hanc veritatem publicandam per totum mundum. Et quia exequutio huius officii non potest convenienter fieri sine gratia spiritussancti, ideo sequitur.
marg.|
{
12
}
Hec cum
dixisset ; insufflavit
.
Per illam insufflationem ostendere voluit spiritum sanctum a se procedere, sicut procedit a patre.
marg.|
{
13
}
Quorum
remiseritis peccata, remittuntur eis.
Licet enim solus Deus principaliter peccata dimittat, tamen ministri ecclesie per virtutem clavium ad hoc ministerialiter operantur.
marg.|
{
14
}
Et quorum retinueritis.
Id est, retinenda iudicaveritis.
marg.|
{5.1331}
{1
}
Retenta erunt.
Hoc tamen intelligendum est, quando iudicium ecclesie divino iudicio conformatur.
marg.|
{2
}
Thomas.
Hic ponitur apparitionis Christi denunciatio absente discipulo cum dicitur : Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus. Hoc erat cognomen eius, et sonat idem quod Gemimus, quia forte erat de tribu Beniamin, de cognatione gemini. Vel secundum alios sonat idem quod dubius : quia propter dubium de resurrectione quod Thomas habuit, ideo sic cognominatus fuit.
marg.|
{3
}
Unus de
duodecim
.
Non quod tunc essent duodecim cum Iudas esset mortuus, sed quia erat unus de duodecim electis in principio a Christo Vel quia connumerantur hic Matthias postea electus, in loco Iude, quia Ioannes hoc evangelium scripsit post eius electionem, ut patet ex predictis in principio huius operis.
marg.|
{4
}
Non erat
cum
eis.
Ipse enim inter alios apostolos videtur fuisse magis timidus, ut supra dictum est. 11.c. et ideo tardius ceteris venit ad locum ubi congregabantur discipuli : et ideo propter tarditatem suam privatus est illa visione Christi. Hoc autem factum est divina ordinatione vel permissione secundum quod dicit Grego. ut ex sua absentia sequeretur dubitatio, et ulterius in dubitatione obstinatione, et per consequens diligens inquisitio ad nostram confirmationem.
marg.|
{5
}
Dixerunt
ergo ei alii
discipuli
.
Quia boni rumores cito denunciantur.
marg.|
{6
}
Vidimus dominum.
Sic enim ante passionem eum appellaverant. ut dictum est supra c. 13.b. Vos vocatis me magister et domine, etc.
marg.|
{7
}
Ille
autem
dixit eis,
etc. Ridiculose petit iste Thomas, quia maius est videre reparationem totius corporis. Item fuit durus ad credendum, quia volebat certificari duplici sensu scilicet visa et tactu ideo sequitur.
marg.|
{8
}
Et mittam
digitum meum
etc. Isti enim sunt duo sensus qui minus possunt decipi, quia visus inter alios plures differentias rerum demonstrat, ut habetur. 1. Metaph. Tactus autem in homine est certissimus. Alii autem sensus bene inveniuntur vivaciores in aliis animalibus ut habetur. 3. de anima.
marg.|
{9
}
Et post dies.
Hic ponitur secunda apparitio facta apostolis in presentia Thome. Et dividitur in duas, quia primo describitur dicta apparitio, secundo ponitur quedam brevis epilogatio, ibi : Multa quidem. In prima parte dicitur sic : Et post dies octo. Facto enim intervallo Christus apparebat discipulis, quia non conversabatur continue cum eis, ut ostenderet se surrexisse ad vitam immortalem ab hominibus huius vita se paratam.
marg.|
{
10
}
Stetit Iesus
.
Ut posset ab omnibus videri.
marg.|
{
11
}
Et dixit eis Pax.
Sicut prius exponatur.
marg.|
{
12
}
Deinde dicit Thome.
Quasi respondens petitioni eius supra {5.1332} posite. In hoc etiam suam deitatem declarat, inquantum absens corporaliter eius verba sciebat.
marg.|
{
13
}
Et vide manus meas.
Videtur enim, quod deberet dicere, tange manus meas : Dicendum, quod visus propter sui certitudinem accipitur pro omni sensu immo etiam aliquando accipitur pro intellectu sicut dicitur alicui : Vides tu hoc, id est, intelligis ? et Exo. 20.c. Cunctus populus videbat voces. Id est, audiebat, ita quod ibi accipitur visus pro auditu. Et eodem modo hic accipitur pro tactu.
prol.|
Vel aliter, quia sicut dictum est, Thomas volebat certificari duplici sensu scilicet visu in aspectu manuum, et tactu per lateris tactum, ideo sequitur.
marg.|
{
14
}
Et asser manum tuam.
Hoc dixit Iesus, quia Thomas dixerat discipulus nunciantibus Christi resurrectionem, se aliter non crediturum eam.
marg.|
{
15
}
Respondit Thomas.
Non solum corde credendo, sed etiam ore confitendo ; quia utrumque requiritur ad salutem, ut frequenter dictum est supra.
marg.|
{
16
}
Dominus meus et Deus meus.
In hoc manifeste confitetur deitatem in Christo contra perfidiam Arriani. Supra enim bene vocaverat ipsum Iesum dominum, sed non vocabat eum Deum expresse, licet dixerit aliqua verba, per que eius deitas potest intelligi, ut patuit ex supra dictum. Sed Thomas hic factus perfectior in cognitione post Christi resurrectionem manifestatam, confessus est ipsum Deum esse.
marg.|
{
17
}
Dicit ei.
Contrarium videtur per hoc quod dicitur ad Heb. 11.a. Fides est, substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium et sic patet quod fides saltem quantum ad actum, non potest esse de visis : utrum autem possit esse de eis quantum ad habitum non est presentis speculationis. Dicendum, quod Thomas aliud vidit, et aliud credidit, quia humanitatem vidit, et deitatem que in presenti videri non potest credidit.
marg.|
{
18
}
Beati
qui
non viderunt,
et
crediderunt
.
In hoc commendat aliorum promptitudinem ad credendum, et in hoc stat consolatio nostra, qui non vidimus, et tamen credimus per doctrinam Christi, et apostolorum Christum videntium ad nos derivatam.
prol.|
Sed huic dicto videtur contrarium quod dicitur Lc. 10.d. Beati oculi qui vident que vos videtis. Dicendum quod duplex est beatitudo. Una rei, que consistit principaliter in aspectu et fruitione deitatis, et ex consequenti in visione humanitatis Christi, ut dictum est c. 10. et de hac beatitudine intelligitur verbum Luce. Alia beatitudo spei, que habetur in presenti, et ista consistit in merito future beatitudinis, et ideo beatiorem, hoc modo qui plus meretur. Plus autem meretur qui credit non videns quam videns predicto modo, et sic intelligitur verbum Christi. Qui non viderunt. Hoc autem dictum licet sit verum, tamen quantum ad primam partem non valet ad propositum, quia apostoli quibus Christus {5.1329} loquebatur Luc. 10. non erant beati in re, propter quod dicendum, quod illud Luc. 10. intelligitur de visione Christi in presentia mortali, que fuit multum desiderata a sanctis patribus ve. Test. sicut pater per literam sequentem Luc. 10.
marg.|
{1
}
Multa quidem.
Hic ponitur epilogus respectu predictorum, In quo ostenditur insufficientia huius scripture respectu excellentie Christi in opere et doctrina, que tanta est, quod non posset literis comprehendi, et hoc est quod dicitur. Multa quidem, etc. que non sunt. Hoc signanter dixit, de aliquis forte crederet ea non esse vera, que scripta sunt ab aliis evangelistis, et a Ioanne dimissa. Ostenditur etiam in hoc epilogo {5.1330} utilitas huius doctrine, cum subditur.
marg.|
{2
}
Hec autem scripta sunt.
Fide formata charitate.
marg.|
{3
}
Quia Iesus est filius Dei.
Scilicet naturali in potentia sibi equalis, et per consequens idem in deitate, quia natura divina est indivisibilis. Sicut enim fuit dictum a principio. principalis intentio Ioannis est, in hoc evangelio declarare divinitate Christi, et eternam eius generationem a patre.
marg.|
{4
}
Ut credentes
vitam
habeatis
.
Scilicet eternam, in qua clare videbitur quod nunc creditur.
marg.|
{5
}
In nomine eius.
Id est, per fidem nominis Christi, quia secundum quod dicitur Act. 4.c. Neque enim aliud nomen est sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
Numérotation du verset
Io. 20,moraliter
marg.|
{5.1319}
{1
}
Una autem
sabbati
.
Per istam que pre omnibus fuit sollicita videre Christi sepulchrum quod patet ex hoc quod venit mane cum adhuc essent tenebre, et quia recedentibus apostolis non recedebat, propter quod ei dominus primo apparuit, significatur quelibet persona {5.1320} de cognitione veritatis divine valde sollicita, et per hoc meretur hanc assequi cognitionem Mt. 7.a. Petite et dabitur vobis, querite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Et talis debet veritatem agnitam aliis nunciare, sicut Maria discipulis nunciavit, ne de abscondito talento debeat merito reprehendi.
Numérotation du verset
Io. 20,moraliter
marg.|
{5.1325}
{2
}
Cum ergo sero esset.
Sequitur.
marg.|
†
Venit Iesus et stetit in medio, et dixit eis.
Per Iesum qui salus interpretatur, prelatus bonus zelum salutis animarum habens, significatur, qui salvans clausuram virtutum ad subditos ingreditur, et stat in medio virtutis ad dandum eis exemplum, et in medio debite afflictionis sine acceptione personarum, et sic dicit eis bis. Pax vobis. Optando eis et procurando quantum potest {5.1326} pacem duplicem scilicet fraternam et supernam.
marg.|
†
Ostendit eis manus.
Id est opera virtuosa.
marg.|
† Et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Id est, vere charitatis signa.
marg.|
{9
}
Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit,
etc. Illos ad ordines sacros promovendo, qui sunt idonei ad laborem salutis animarum, Ideo subditur.
marg.|
{
13
}
Quorum remiseritis peccata, etc. Thomas autem unus. Sequitur.
Numérotation du verset
Io. 20,moraliter
marg.|
{5.1331}
{7
}
Ille autem dixit eis.
Per istum, quantum ad hoc significantur isti qui bonitatem vel potestatem prelati ab aliis auditam credere {5.1332} nolunt, nisi habeant propriam experientiam : propter hoc reprehendendi sunt, nam in talibus credendum est testimonio bonorum, propter quod subditur. Beati qui non viderunt etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_20)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_20)
Notes :