Nicolaus de Lyra

Capitulum 21

Numérotation du verset Io. 21,1 

1Postea manifestavit se
1 Hic incipit cap. 21 ΩJ ΩS ΩV Catena Rusch Weber, c. 20 ! iuxta capitala Stephani Langton
iterum Iesus2 ad mare Tiberiadis.
2 se i. I. CorS1 ΩL ΩS P14417 Weber ] se Ihesus iterum ΩJ ΩP ΩV Linz449 , Hiesus se iterum ΩM Rusch
Manifestavit autem sic.
Numérotation du verset Io. 21,2 

Erant3* simul Simon Petrus4* et Thomas qui dicitur Didimus et Nathanael qui erat a Cana5 Galilee et filii Zebedei
3 Erant ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩV Cbg133 Cbg133@ Weber ] + autem Li449 Linz449@ Rusch |
4 simul– Simon Petrus ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩV Catena Weber ] inv. Rusch, simul Petrus Catena@ (Cbg133 Li449) |
5 a] inter. sec. m. Linz449 | Postea (v. 1) ... Cana] def. ΩF |
et alii ex discipulis eius duo.
Numérotation du verset Io. 21,3 

Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei6: Venimus et nos tecum. Et7 exierunt et ascenderunt in navim et illa nocte nihil prendiderunt.
6 ei ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ ] + Domine ΩM |
7 Et ΩL ΩP ΩV Li449@ ] om. ΩM, def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,4 

Mane autem iam8 facto, stetit Iesus in litore, non tamen discipuli cognoverunt9* quia Iesus est10.
8 iam ΩF ΩS ΩL ΩP ΩV Catena] om. ΩM Catena (Textus adiunctus: Cbg133 Li449) Clementina |
9 d. c. ΩF ΩJ ΩS ΩP] inv. ΩM Li449@ Rusch Weber |
10 est ΩF ΩM ΩP ΩV etc. Catena ] esset Linz449@* |
Numérotation du verset Io. 21,5 

Dicit ergo11 eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
11 ergo ΩF ΩM ΩL Li449@ Rusch Werber] om. ΩP Li449
Numérotation du verset Io. 21,6 

Dicit12 eis:
12 Dicit ΩM Rusch ] dixit ΩF ΩJ ΩL ΩS ΩM Linz449 Weber
Mittite in dexteram navigii rete et invenietis.
Miserunt ergo13 et iam14 non valebant illud trahere pre multitudine15 piscium.
13 ergo ΩM ΩL Li449@ CorS2 ( al. ) Rusch Weber etc.] + ret(h)e ΩF ΩS ΩP CorS2 (al.) Clementina , retia Z Φ Weber |
14 iam] om. Z |
15 pre multitudine Z Φ CorS1 (an.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP Linz449 Clementina ] a multitudine CorS1 (G’) vel anti. .p.?) Cor3 ΩL Weber , per multitudinem Rusch (hapax) , graec .: ἀπò |
Numérotation du verset Io. 21,7 

Dicit16 ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica17 succinxit se.
16 dicit Li449@ Rusch Weber] dixit Clementina |
17 tunica Weber (D C) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ Rusch Clementina ] tunicam Weber |
Erat enim nudus et misit se in mare.
Numérotation du verset Io. 21,8 

Alii autem discipuli navigio venerunt.
Non enim longe18 erant a terra sed quasi cubitis ducentis19 trahentes rete piscium20.
18 enim longe Li449@ Weber] inv. Li449 |
19 c. ducentis CorS1 ΩF ΩM ( inv. ) ΩJ ΩL ΩS ΩP Linz449 Weber ] c. trecentis Rusch , a praem. Φ CorS1 (G’) Weber (s M Z F ) cum graeco etc. |
20 rete piscium ΩL Li449@ ] piscium multitudinem ΩM |
Numérotation du verset Io. 21,9 

Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas
et piscem
superpositum
et panem.
Numérotation du verset Io. 21,10 

Dixit21 eis Iesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc.
21 dixit] dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber
Numérotation du verset Io. 21,11 

Ascendit22 Simon Petrus et traxit rete
22 Ascendit ΩF ΩL ΩP Li449@ ] + ergo ΩM
in terram
plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus23. Et cum tanti essent
23 c. quinquaginta t. ΩF ΩL ΩP Li449@ Rusch ] c. quadraginta t. ΩM
non est scissum rete.
Numérotation du verset Io. 21,12 

Dicit eis Iesus: Venite prandete.
Et nemo audebat discumbentium24 interrogare eum25:
24 d. – int. eum ΩM ΩP etc..] inv. ΩF ΩS | discumbentium ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch plerique codd. ] discentium Wordsworth Weber ( M G ), ex discipulis Weber (D) |
25 eum ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Weber ] om. Rusch |
Tu quis es? Scientes quia Dominus est26.
26 est ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch ] esset Weber
Numérotation du verset Io. 21,13 

Et venit Iesus et accepit27 panem et dabat28 eis et piscem29 similiter.
27 accepit Weber ] accipit Weber (D) Clementina |
28 dabat Θ Cor4 CorS2 (Parisiensis) ΩF ΩJ ΩL ²( al. m. post. ) ΩS (m. post.) Rusch Wordsworth (H Tc)] dat Cor2* CorS2 (Senonensis DAT correctione) ΩM ΩL*ΩP Linz449 Clementina Wordsworth ( plur. codd. ) Weber , dedit CorS2 (anti.) Wordsworth (D E F P9389 R Sarum a c d e f r δ) |
29 et piscem] om. Sarum |
Numérotation du verset Io. 21,14 

Hoc iam tertio
manifestatus30 est Iesus discipulis suis31 cum surrexisset32 a mortuis.
30 manifestatus] manifestat ΩF* ( al. m. compl. marg. : - tus) |
31 suis ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Rusch Clementina ] om. Weber |
32 surrexisset CorS2 ( Parisiensis, anti. sic ) ΩS Rusch Weber ] resurrexisset Amiatinus Cava ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP Linz449 CorS2 ( Senonensis ) Weber (D) Clementina Wordsworth |
Numérotation du verset Io. 21,15 

Cum ergo prandissent33
33 prandissent ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] prandidissent ΩM Rusch
dicit34 Simoni Petro Iesus35: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei36: Etiam Domine, tu scis quia amo te.
34 dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] dixit Rusch |
35 Iesus ΩF ΩM etc. Weber ] om. ΩL ΩP CorS2 (al. trahunt IESUS ) |
36 Dicit ei] Ait illi Catena |
Dicit ei: Pasce agnos meos.
Numérotation du verset Io. 21,16 

Dicit ei iterum: Simon Ioannis diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos37.
37 Dicit ei iterum... meos] om. hom. ΩM | ei ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] + iterum Rusch (hapax)
Numérotation du verset Io. 21,17 

Dicit ei tertio:
Simon Ioannis amas me? Contristatus est Petrus
quia dixit38 ei tertio: Amas me? Et dicit39 ei: Domine, tu omnia scis40, tu scis quia amo te. Dicit41 ei: Pasce oves meas.
38 dixit ΩS ΩL ΩP Catena (Cbg133 Mt366 Cbg133@ Li449@ Mt366@) Rusch Clementina Weber] dicit ΩF ΩM ΩJ Li449 |
39 dicit] dixit Clementina |
40 scis ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] nosti Rusch (hapax) |
41 Dicit] Dixit Clementina |
Numérotation du verset Io. 21,18 

Amen amen42 dico tibi, cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas43. Cum autem senueris
42 amen² ΩFMLSP Catena (Cbg133@ Li449) etc.] om. Linz449@ |
43 volebas Rusch (facsim)] olebas cacogr. Rusch (Erfurt) |
extendes44 manus tuas et alius te cinget45
44 extendes ΩF ΩM ΩJ Ω ΩP ΩS Linz449 Rusch ( Erfurt Graz ) Weber ] Extendis Rusch ( facsim. ), extentes ΩL* |
45 cinget ΩF ΩM ΩJ² ( cancel. ) Linz449 etc. ] scinget ΩJ* |
et ducet quo tu46 non vis.
46 tu ΩM ΩJ ΩL (add. m. 15 saeculi) ΩS Li449 Li449@ La88 La88@ Rusch] om. ΩF ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Io. 21,19 

Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset47 Deum.
47 c. e. ΩM ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch ] inv. ΩF, esset moriturus clarificaturus ΩJ
Et cum hoc48 dixisset
48 cum hoc ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] inv. ΩP Weber
dicit ei: Sequere me.
Numérotation du verset Io. 21,20 

Conversus Petrus vidit illum discipulum49 quem diligebat Iesus sequentem
49 discipulum ΩF ΩM ΩL ΩP ΩS etc. ] om. Linz449
qui et50 recubuit in cena super51 pectus eius.
50 qui et ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] inv. ΩF ΩS |
51 super ΩM ΩL etc.] supra ΩP, def. ΩF |
Et dixit52: Domine, quis est qui te tradet53?
52 dixit ΩM ΩL Li449@ Rusch Weber ] + ei ΩS ΩP, def. ΩF |
53 te tr. Rusch ] inv. ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 , tradit te Weber , def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,21 

Hunc ergo cum vidisset Petrus dixit54 Iesu55: Domine, hic autem quid?
54 dixit ΩM ΩL ΩS Linz449 Rusch ] dicit ΩJ ΩP Weber, def. ΩF |
55 Iesu ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] ad Ihesum ΩS, def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,22 

Dicit ei Iesus: Sic56 eum
56 Sic plerique codd. edd. CorS1 ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Linz449 Rusch ] Si CorS1 (G’) Weber (M) cum graec., Si praem. Wordsworth Weber (F), def. ΩF
volo manere donec veniam. Quid ad te?
Tu me sequere.
Numérotation du verset Io. 21,23 

Exiit57 ergo sermo58 inter59 fratres quia60 discipulus ille non moritur.
57 Exiit ΩM ΩJ ΩL ΩS Rusch] Exivit ΩP Catena (Linz449 Linz449@) Weber, def. ΩF |
58 sermo] + iste ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber |
59 inter ΩF ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] in Weber |
60 quia ΩL Linz449 Rusch Weber ] quod ΩJ ΩS ΩP, def. ΩF |
Et non dixit ei61 Iesus62: Non moritur63, sed: sic64 eum volo manere donec veniam65, quid ad te?
61 ei ΩF² ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch ] om. Linz449 CorS2 |
62 Iesus ΩF² ΩM ΩP Linz449 Rusch Weber ] om. CorS2 ( trahitur in pluribus ) ΩS* (additio illegibilis in microforma), + quia ΩJ ΩL ΩP |
63 Et non dixit... non moritur ΩF² ( al. m. marg. compl. )] om. ΩF* |
64 Sic (Gr. et anti.) CorS1 ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch plerique codd. ] Si CorsS1 (G’) cum graec. , Si praem. Wordsworth (Hic etiam habent greci et anti.) Weber ( F ), Sed praem. |
65 donec veniam Cava Weber (M Φ) ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina Wordsworth ] om. ΩJ, venio Weber | : « XXI.g. SIC EUM VOLO MANERE . Gr. et anti. habent SED SIC EUM VOLO etc. QUID AD TE sed SI SIC EUM VOLO etc. SIC SED SI SIC  » |
Numérotation du verset Io. 21,24 

Hic est discipulus ille66
66 ille ΩF ΩM ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber
qui testimonium perhibet67 de his et scripsit hec et scimus quia verum est testimonium eius68.
67 perhibet ΩF etc. ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch Weber ] perhibuit ΩM |
68 verum est - testimonium eius ΩJ ΩF ΩL ΩP ΩS Linz449 etc.] testimonium eius verum est inv. Catena@ (Cbg133 Linz449 Mt366) |
Numérotation du verset Io. 21,25 

Sunt autem et alia multa que fecit Iesus que si scribantur per singula nec ipsum
arbitror mundum capere69* eos70
69 capere ΩJ ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Catena (Linz449 Li449@ Mt366 Mt366@) Weber ] + posse Rusch Clementina |
70 eos] om. Li449 |
qui scribendi sunt libros71. EVANGELIUM IOANNIS EXPLICIT72.
71 libros] + Amen Weber |
72 Evangelium Ioannis explicit Rusch ] Explicit evangelium secundum Ioannem ΩJ ΩL Weber , om. ΩM ΩS ΩP Linz449 Mt366 |

Capitulum 21

Numérotation du verset Io. 21,1 
marg.| {5.1329} Postea manifestavit. Hic ponitur tertia Christi apparitio, que manifestata est sua resurrectio aliquibus discipulis specialiter. Et si ordinem istarum trium apparitionum consideremus : In prima ostendit Christus suam deitatem spiritumsanctum insufflando : In secunda vero humane nature identitatem, cicatrices ostendendo, In ista tertia ostendit humane nature veritatem, cum apostolis comedendo. In hac autem apparitione describenda sic procedit Ioannes, quia primo ostendit quid Iesus exhibuit pluribus discipulis, secundo quid exhibuit duobus specialiter predilectis, scilicet Petro et Ioanni, ibi : Cum ergo prandissent. Prima in tres, quia primo describitur Christi apparitio. secundo Christi apparentis cognitio, ibi : Dixit ergo discipulus ille. tertio predictorum epilogatio, ibi : Hoc iam tertio. In prima parte dicitur sic.
marg.| {1 } Postea manifestavit. Id est, facto intervallo temporis, quia non manebat continue cum apostolis. Cuius causa dicta est ca. precedenti.
marg.| {2 } Ad mare Tyberiadis. Ex quo patet, quod illa apparitio fuit in Galilea, ubi est illud mare, sicut supra dictum est c. 6. Precedentes apparitiones {5.1330} fuerunt in Ierusalem, ex quibus apostoli iam confortati abierunt in Galileam, ubi promiserat se eis manifestaturum, ut habetur Mt. ul.
marg.| {3 } Manifestavit autem sic. Id est, per modum qui sequitur.
Numérotation du verset Io. 21,2 
marg.| {4 } Erant autem simul Simon Petrus. Ista duo nomina simul coniungit quia Simon fuit nomen eius primum. Petrus autem erat nomen sibi de novo a Christo impositum, ut supra declaratum est ca. 1. Sequitur.
marg.| {5 } Et alii ex   discipulis   eius duo. Istos non exprimit nominatim, quia erant minores. Quod autem tot nomina propria hic exprimit, hoc est ad maiorem expressionem rei geste.
Numérotation du verset Io. 21,3 
marg.| {6 } Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Erant enim pauperes et ideo ad procurandum necessaria vite licite poterant redire ad exercendum negocium, quod sine peccato poterat exerceri. Mattheus autem non redit ad tractandum negocium tolenei, quia vix aut nunquam potest sine peccato fieri, propter quod Paulus artem scenofactoriam didicit, ut cum necessitas occurreret, vel utilitas ecclesie, de labore suo viveret, ut habetur in actibus apostolorum 18.a.
marg.| {7 } Et   exierunt   et ascenderunt in navem. Alienam, eis accommodatam vel locatam seu alio modo licito adeptam, quia a principio sue vocationis navem, et retia reliquerant.
marg.| {5.1331} {1 } Et illa nocte nihil   prendiderunt   . Hoc factum est, ut captio sequens manifeste miraculosa appareret.
Numérotation du verset Io. 21,3 
moraliter
marg.| {5.1329} {6} Dicit eis Simon Petrus, Vado piscari. Per artificium, piscandi significatur officium predicandi : Matthei 3.d. Venite post me faciam vos fieri piscatores hominum. Item quoniam omne tempus septem {5.1330} diebus revolvitur, recte universitas septenario numero figuratur, ut dicit Gregorius Homil. 25. Igitur per septem piscatores, qui hic enumerantur, universitas predicatorum ecclesie designatur.
marg.| {5.1331} {1} Et illa nocte nihil prendiderunt. Ad significandum, quod predicatores ecclesie sine Christi virtute nihil proficere possunt supra. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Sed ipso presente et dicente.
Numérotation du verset Io. 21,4 
marg.| {2 } Mane   autem   iam facto stetit Iesus in littore. Non apparuit super aquam, sed in terra solida ad ostendendum quod amplius non erat cum eis in fluctibus vite corruptibilis, sed magis transierat ad statum vite immortalis.
marg.| {3 } Non tamen cognoverunt. Sicut enim supra dictum est, corpus gloriosum est totaliter in potestate anime : et ideo secundum conceptum anime potest visum diversimode immutare, et per consequens cognosci vel non cognosci.
Numérotation du verset Io. 21,5 
marg.| {4 } Dicit ergo etc.   Numquid pulmentarium habetis   . Idest, aliquid quod posset decoqui et comedi.
marg.| {5 } Responderunt ei : Non. Credebant enim eum aliquem mercatorem, qui vellet pisces emere.
Numérotation du verset Io. 21,6 
marg.| {6 } Dicit eis : Mittite in dexteram navigii, etc. Predicit certitudinaliter effectum futurum, ut ad consequentia habeant animum magis attentum.
marg.| {7 } Miserunt ergo    et iam non   valebant   . Ex quo patet, quod pisces illi fuerunt miraculose adducti, vel virtute divina de novo formati, quia tota nocte ibi quesierunt, et nihil invenerunt.
Numérotation du verset Io. 21,6 
moraliter
marg.| {6} Mittite in   dexteram   navigii rete et invenietis. Ceperunt piscium {5.1332}multitudinem copiosam per quam significatur multitudo credentium per predicationem apostolorum, Christo tamen principaliter operante, sicut dicitur. Marci ultimo. d. Illi autem profecti predicaverunt ubique domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Et similiter multitudo penitentium per predicatores alios ad bonum conversorum.
Numérotation du verset Io. 21,7 
marg.| {8 } Dicit ergo. Hic consequenter ponitur Christi apparentis cognitio. Circa quod sciendum, quod puritas mentis et corporis maxime disponit hominem ad cognitionem divinorum : et ideo Ioannes qui ceteris purior erat tanquam virgo citius aliis cognovit Christum. Tum ex consideratione miraculi facti. Tum quia Christus primo ei ostendit speciem cognoscibilem propter suam puritatem et hoc est quod dicitur : Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus. Id est, Ioannes ;
marg.| {9 } Petro. Erat enim sibi familiaris, ut dictum est ca. precedenti et ideo primo aperuit ei conceptum animi.
prol.| {5.1332} { 10 } Dominus est. Sic enim vocabant Christum ante passionem, ut supra dictum est.
marg.| { 11 } Simon Petrus cum audisset quia dominus est,   tunica succinxit   se. Ut cum maiori reverentia accederent ad Christum.
marg.| { 12 } Erat enim   nudus   . Id est, parum vestitus, ut esset expeditior ad piscationis opus.
marg.| { 13 } Et misit se in mare. Ut citius veniret ad Christum ex devotione Hic dicit Beda. quod tunc non venit ad Christum supra aquas ambulando sicut fecerat prius, sed magis peditando vel natando Sed rationabilius videtur contrarium. Non enim videtur, quod natando venerit quia tunc tunica succinxit se, ut ad Christum veniret ; quod non fecisset si natando venire vellet, nec etiam peditando per profundum aque, quia distabat a terra quasi cubitis ducentis, unde non videtur quod in tanto spacio aqua maris esset ita parva quod homo posset ibi peditare, et maxime, quia aqua illa erat tanta : quod in ea navis poterat currere in qua erant septem homines ad minus : quia tot sunt hic numerati, et centum et 53. pisces magni, et retia et alia navis instrumenta, propter quod magis videtur, quod Petrus domini memor quem ferventer diligebat, et pristine ambulationis super aquas quando ad Christum venerat, quod simile hic fecerit.
Numérotation du verset Io. 21,8 
marg.| { 14 } Alii autem discipuli navigio venerunt. Quia non erant ita fervidi sicut Petrus.
marg.| { 15 } Non enim   longe erant   a terra, sed quasi cubitis   ducentis trahentes   rete   piscium   . In hoc assignatur ratio quare cito venerunt post Petrum Secundum expositionem Bede assignatur ratio, quare Petrus misit se in mare, quia propter parvam distantiam sine navi poterat venire. Alia tamen expositio probabilior est, ut patet ex predictis.
Numérotation du verset Io. 21,9 
marg.| { 16 } Ut ergo   descenderunt   in   terram   ,   viderunt prunas positas,   et   piscem superpositum illis prunis.
marg.| {5.1333} {1 } Et panem. Non super prunas positum, sed ibi paratum pro refectione eorum. Ista enim divina virtute fuerunt de novo formata, ad maiorem discipulorum confirmationem in fide resurrectionis Christi.
Numérotation du verset Io. 21,10 
marg.| {2 } Dicit eis Iesus : Afferte de piscibus quos   prendidistis nunc etc. Familiariter eis loquitur tanquam discipulis, ad confirmandum veritatem sue resurrectionis.
Numérotation du verset Io. 21,10 
moraliter
marg.| {5.1333} {2} Afferte de   piscibus,   quos   prendidistis   nunc. Per hoc significatur, quod predicatores pro labore quem sustinent in conversione {5.1334} peccatorum reficientur in regno celorum.
Numérotation du verset Io. 21,11 
marg.| {3 } Ascendit Simon   Petrus, etc.   piscibus centum quinquaginta tribus   . Numerum et magnitudinem exprimit, ad declarationem miraculi ex tanta captione, et iterum ex retis integritate, cum subditur : Et cum tanti essent.
Numérotation du verset Io. 21,12 
marg.| {4 } Dicit eis Iesus : Venite,   prandete   . Invitat eos dulciter ad comedendum secum, quia cum eis tunc comedit ad declarationem sue resurrectionis, licet non exprimatur hic.
marg.| {5 } Et nemo audebat. Non propter formidinem, sed propter cognitionis certitudinem quam habebant de ipso, propter quod subditur.
marg.| {6 } Scientes quia dominus est. Et ideo frustra fecissent de hoc questionem.
Numérotation du verset Io. 21,13 
marg.| {7 } Et venit Iesus, et accepit   panem   et dabat eis. Id est, eo modo dividebat eis et distribuebat, sicut ante passionem ad declarandum suam resurrectionem. Dicunt enim aliqui doctores et satis probabiliter, quod sic dividebat cibaria sola manu sicut alius cum cultello, et in hoc cognoverunt eum cum aliis signis, sicut et discipuli cognoverunt eum in fractione panis, Luc. ult. e.
Numérotation du verset Io. 21,14 
marg.| {8 } Hoc iam tertio. Hic ponitur huius apparitionis epilogatio, cum dicitur : Hoc iam tertio manifestatus est Iesus, etc. Videtur quod {5.1334} deberet dici, quarto, quia iam alias tres apparationes descripserat, ut patet ex predictis. Dicendum quod litera sequens hoc solvit, cum dicitur.
marg.| {9 } Discipulis suis. Et sic patet, quod tantum enumerat hic apparitiones factas apostolis. Prima autem apparitio quam descripsit fuit soli Marie Magdalene, ideo non enumeratur hic. Potest etiam aliter dici, quod ly tertio, referatur ad diem apparitionis, due autem prime facte sunt in una die, alia facta est in die octava, ista autem facta est postea. Si autem considerentur iste tres apparitiones apostolis facte : Prima declarat Christi divinitatem, dando spiritumsanctum Secunda, resurgentis identitatem, vulnerum cicatrices ostendendo. Tertia, humane nature veritatem, comedendo.
Numérotation du verset Io. 21,15 
marg.| { 10 } Cum ergo prandidissent. Hic consequenter describit evangelista quid Christus exhibuit duobus discipulis predilectis. Et primo quid exhibuit Petro, secundo quid exhibuit Ioanni, ibi :   Et   cum   hoc   dixisset   . Prima in duas, quia primo committitur Petro super ecclesiam universalem regiminis officium, secundo ei predicitur suum martyrium, ibi :   Amen, amen dico tibi. Circa primum sciendum, quod Christus committendo Petro pastorale officium ipsum ter examinavit de dilectione quia pastores ecclesie debent Deum pre ceteris hominibus diligere. Ter etiam committit ei officium pascendi, quia pastor ecclesie debet subditos pascere triplici pabulo, scilicet veritatis, verbo, vite exemplo, temporali subsidio, et hoc est quod dicitur, Cum ergo prandidissent. refecti beneficio omnibus communiter exhibito.
marg.| { 11 } Dixit Simoni Petro. Volens ei beneficium speciale conferre.
marg.| { 12 } Simon Ioanni diligis id est, filius Ioannis.
marg.| { 13 } Diligis me plus his ? Quasi expresse dicat, ille qui eligitur ad {5.1335} officium prelationis, debet Deum diligere pre ceteris quia, secundum quod dicit beatus Gregorius: Tantum debet excedere actionem populi vita presulis, quantum distat a grege vita pastoris. Et ideo videtur, quod ille qui aliquem eligit ad tale officium, tenetur semper eligere meliorem, non tamen intelligitur melior, litteratior, vel astutior, sed ille qui omnibus conditionibus pensatis melior est ad tale officium ad honorem Dei, et ecclesie utilitatem, secundum iudicium eligentis, aliter autem eligens vel promovens, non attendit ad honorem Dei, et utilitatem ecclesie, et sic non videtur iudicium divinum evadere. Quod autem secundum decretalem extra de electio cum nobis olim, etc. cum dilecti, sufficit eligere sufficientem, hoc est secundum iudicium humanum, per quod talis non est puniendus, cum secundum veritatem aliqua iura mala permittunt humano iudicio incorrecta propter maiora mala vitanda, que tamen divino iudicio sunt corrigenda, secundum quod dicit Augustinus, Primo lbro de libero arbitrio.
Numérotation du verset Io. 21,16 
marg.| {1 } Dicit ei. Non dicit plus quam alii, sed absolute respondet, quia expertus proprie fragilitatis in Christi negatione, non fuit ausus ultra se efferre in Christi dilectione, sed quantitatem sue dilectionis posuit in iudicio Christi, qui secreta cordium intuetur. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 21,16 
moraliter
marg.| { 12} Simon Ioannis diligis me. Ex hoc patet, quod promovendi ad curam animarum sunt examinandi de fide et dilectione Dei, et non de potestate temporali.
marg.| {5.1335} † Pasce agnos meos. Ter dictum est pasce, ad significandum, quod habens curam animarum debet subditos pascere pastu verbi Dei et boni exempli, et prout potest etiam subsidio temporali. Sed illud, quod dicitur hic pasce, etc. aliqui mali mutant in tonde, {5.1336} quia multum student circa subditos exactiones temporalium exercere, et de pastu dicto triplici non curare.
Numérotation du verset Io. 21,17 
marg.| {2 } Contristatus est Petrus. Non fuit indignatus propter verba Christi replicantis toties petitionem de dilectione, quasi indignaretur Petrus de hoc quod non acquiescebat sibi Christus primo verbo, sed fuit turbatus eo, quod sciebat eum scire omnia futura, propter, quod timuit ex tali replicatione, ne Christus vellet sibi predicere aliquem casum suum futurum, sicut supra 13.d. asserente Petro ; Animam meam pro te ponam, statim predixit ei suam negationem futuram, et ideo merito timuit Petrus, propter quod.
marg.| {3 } Dicit ei. Quasi dicat Tu scis omnia presentia, et futura, et ideo tu scis quod te diligo, sed quid sit mihi futurum nescio, sed tu scis.
marg.| {4 } Dicit ei : Pasce oves meas. Ante bis dixerat ; Pasce agnos meos, quia in fidelibus tres sunt gradus, scilicet incipientium, proficientium et perfectorum, illi qui sunt in duobus primis gradibus dicuntur agni, et illi, qui sunt ia tertio oves nominantur, etc.
Numérotation du verset Io. 21,18 
marg.| {5 } Amen, amen dico tibi. Hic predicit Petro suum martyrium, quia {5.1336} prelati ecclesie debent tantam charitatem habere, ut parati sint se morti exponere pro grege, quod hic exprimit Christus loquens Petro parabolice. Amen, amen, etc. cingebas te : id est, ab aliquibus super fluis te restringebas, tamen hoc pro voluntate tua ab alio non compulsus, ideo subditur :   Et   ambulabas   ubi   volebas   .
marg.| {6 } Cum autem senueris. Id est, imminente morte.
marg.| {7 } Extendens manus tuas. Per hoc designatur promptitudo Petri ad martyrium tolerandum.
marg.| {8 } Et alius te cinget. Fuit enim positus in cruce cum cordis ligatus, et non clavis affixus, ut longior esset ipsius cruciatus, et hoc vocatur hic cinctura.
marg.| {9 } Et ducet. Est enim in homine duplex appetitus, scilicet sensitivus, et intellectivus, et uterque aliquando nominatur voluntas large loquendo quia solus appetitus intellectivus proprie dicitur voluntas. Licet autem appetitus intellectivus in Petro esset promptus ad martyrium, tamen appetitus sensitivus refugiebat, quia mors est ultimum terribilium, et eodem modo fuit in Christo sicut dictum est supra 12. ca. et ideo dicit : Et ducet quo tu non vis. Ire, scilicet secundum appetitum sensitivum.
Numérotation du verset Io. 21,18 
moraliter
marg.| {5} Amen, amen dico tibi, cum esses, etc. Per hoc, quod dicitur hic, passio Petri futura significabatur, eo quod tunc ecclesie preficiebatur, nam in primitiva ecclesia ille qui populis preficiebatur, primus ad tormenta ducebatur.
Numérotation du verset Io. 21,19 
marg.| { 10 } Hoc   autem   dixit. Hec sunt verba evangeliste exponentis verba Christi, de martyrio Petri, scripsit enim hoc evangelium post Petri martyrium, quod patet ex hoc, quod evangelium scripsit post reditum suum de insula Pathmos post mortem Domitiani Imperatoris, ut dictum est supra in prologo huius evangelii. Petrus autem passus est sub Nerone Imperatore, qui diu ante Domitianum Imperaverat.
marg.| { 11 } Significans qua morte. Martyrium enim Petri ordinatum fuit ad Dei gloriam.
marg.| { 12 } Et cum hoc   dixisset   . Hic ostenditur quid Christus contulit Ioanni ; Et dividitur in duas, quia primo ponitur commendatio discipuli, secundo sui evangelii, ibi : Hic est discipulus. Prima in duas, quia primo ponitur commendationis occasio, secundo ipsa commendatio, ibi : Dixit ei Iesus. Circa primum sciendum, quod occasio illius fuit verbum Petri querentis de Ioanne, quod exprimitur cum dicitur. Et cum hoc dixisset. Scilicet Iesus Petro imponens pastorale officium, et sue passionis exemplum.
marg.| {5.1337} {1 } Dicit ei Sequere me. Sicut enim in veteri Testamento prophete significabant aliqua verbis et aliqua factis, ut supra dictum est, 1. cap. similiter Christus postquam verbo imposuerat Petro pastorale officium et ei predixerat suum martyrium, incepit ire, et tunc dixit Petro : Sequere me, scilicet gerendo vices meas in duobus predictis, et sic per illam sequelam corporalem significabat idem quod prius Petro per verba expresserat.
Numérotation du verset Io. 21,19 
moraliter
marg.| {5.1337} {1} Dicit ei : Sequere me. Conversus Petrus vidit   illum discipulum   , etc. Per Petrum Christum sequentem per opera laboriosa, bonus {5.1338} activus significatur, per Ioannem vero sic manentem bonus contemplativus intelligitur, et de tali dicitur convenienter, non moritur, quia de vita contemplativa imperfecta transit ad perfectam contemplationem glorie sine morte culpe media.
Numérotation du verset Io. 21,20 
marg.| {2 } Conversus Petrus, etc. Quia ceperat ire post Christum, sicut et Petrus.
marg.| {3 } Qui et recubuit. Per hoc autem patet, quod iste fuit Ioannes, qui scripsit ista, non ad sui instantiam, sed ad ostendendum Petri excellentiam, cui Christus commendavit ecclesiam magis quam Ioanni, quamvis esset ita familiaris sibi.
Numérotation du verset Io. 21,21 
marg.| {4 } Hunc ergo, etc. Diligebat enim Petrus ipsum Ioannem speciali dilectione, ut supra dictum est cap. precedenti, et ideo volebat eum habere socium in prelationis officio et martyrio, ideo dixit.
marg.| {5 } Domine, hic autem quid. Quasi dicat Bonum esset quod iste adiungeretur mihi socius.
Numérotation du verset Io. 21,22 
marg.| {6 } Dicit ei Iesus. Posita occasione ex verbis Petri, consequenter ponitur beneficium collatum Ioanni, cum dicitur.
marg.| {7 } Sic eum volo manere. Occasione huius verbi dixerunt aliqui, {5.1338} quod Ioannes non est mortuus, sed cum Enoch et Elia translatus ad Paradisum. Alii autem dicunt, quod in sepulchro suo iacet dormiens, ex hoc accipientes signum quod in sepulchro eius videbatur quedam scaturitio manne per modum ebullitionis surgere ; et dicunt hi, quod hoc causatur ex anhelitu eius, verumtamen quia statutum est hominibus semel mori, ut dicitur ad Heb. 9.g. ideo dicunt ipsum circa finem mundi pro Christo passurum, propter hoc sequitur.
marg.| {8 } Donec veniam. Scilicet in fine mundi ad iudicium. Sed ista improbat Aug. per hoc, quia illud quod hic dicitur a Salvatore de Ioanne, ponitur tanquam privilegium seu beneficium speciale Ioanni concessum, secundum vero dicta eorum, hoc non esset verum, imo esset magis Ioanni detrimentum, si tam diu a divina fruitione retardaretur aliis apostolis in gloria existentibus. Propter quod dicendum, quod Christus respondet ad verba Petri petentis eum habere socium in prelatione et martyrio, dicens : Sic eum volo manere. Quasi dicat Nolo eum mori per martyrium, nec in hoc me sequi, nec etiam volo eum sequi me quantum ad prelationis officium in regimine universalis ecclesia tecum, sed magis volo occupari inquiete contemplationis. Donec veniam. Non ad iudicium in fine mundi, sed ad vocandum eum ad gloriam celestem de statu huius mundi. Habetur enim in legenda sancti Ioannis, quod Christus apparuit ei circa finem vita sue vocans eum ad gloriam.
marg.| {9 } Quid ad te ? Quia ad Petrum non pertinebat scire quid Deus ordinabat de Ioanne in futurum, sicut dictum est apostolis Act. 1.f. Nonenim {5.1339} est vestrum nosse tempora vel momenta, que pater posuit in sua potestate, etc. sed tantum pertinebat ad ipsum verbo Christi prompte, et humiliter obedire, ideo subditur : Tu me sequere.
marg.| {1 } Exiit ergo sermo   inter   fratres. Scilicet Apostolos qui erant uniti charitate fraterna.
marg.| {2 } Quia discipulus ille non moritur. Hunc enim intellectum conceperunt ex verbis Christi. Sed statim excluditur iste intellectus cum dicitur.
marg.| {3 } Et non dixit ei Iesus, non moritur. Quia secundum veritatem mortuus fuit, ut supra dictum est in prologo huius evangelii.
marg.| {4 } Sed sic eum, etc. Hoc est, non per martyrium me sequi, tamen quia in eo fuerat promptitudo animi ad tolerandum martyrium, quando fuit proiectus in ferventis olei dolium, ideo illud pro martyrio ab ecclesia colitur, quia secundum quod dicit beatus Augustinus lib. de nuptiis et concupiscentia. Non est impar meritum patientie in Ioanne qui passus non est, et in Petro qui passionem sustinuit.
marg.| {5 } Donec veniam. Assumens animam eius a corpore absque tamen angustia et dolore, ut dictum fuit supra in prologo huius evangelii, et supra proxime.
Numérotation du verset Io. 21,24 
marg.| {6 } Hic est   discipulus   . Posita commendatione discipuli, hic ponitur commendatio sui evangelii. Et dividitur in duas, quia primo ponitur evangelii commendatio, secundo tollitur erroris occasio, ibi ; Sunt et alia multa. In prima ergo parte dicitur sic. Hic est discipulus ille, scilicet Ioannes de quo Salvator immediate ante locutus est.
marg.| {7 } Qui   testimonium   perhibet de his. Supple que vidit et audivit propter quod eius testimonium est efficax, propter quod in principio sua {5.1340} prime epistole dicit : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostre contrectaverunt de verbo vite et vita manifestata est, et videmus, et testamur.
marg.| {8 } Et scripsit hec. Mos autem erat antiquorum, quod illi scriberent historiam qui vidissent, propter quod dicitur historia ab historia, quod est videre, et ideo Ioannes qui audivit verba Christi, et facta eius vidit, convenientissime potuit scribere.
Numérotation du verset Io. 21,25 
marg.| {9 } Sunt autem, etc. Hic tollitur erroris occasio, quia posset forte aliquis credere, quod nihil aliud esset verum de Christo, nisi quod est scriptum in hoc evangelio et aliis de Christo, et hoc tollitur, cum dicitur ; Sunt autem etc. que scripta non sunt : Cuius causa subditur cum dicitur.
marg.| { 10 } Que si scribantur. Quantum ad facta particularia et conditiones, et circunstantias eorum, et virtutem.
marg.| { 11 } Nec ipsum. Id est, homines huius mundi.
marg.| { 12 } Capere posse, etc. Facta enim et verba Christi non sunt hominis tamen, sed Dei, quia illa humanitas erat organum divinitatis, et ideo non possunt ad plenum ab hominibus explicari, aut etiam comprehendi. Quod patet ex hoc, quod a principio ecclesie ceperunt sancti doctores libros scribere ad explanationem verborum et factorum Christi, et adhuc ad plenum non sunt elucidata, imo si mundus duraret per mille millia annorum, et semper scriberentur libri, non elucidarentur ad plenum, quia sicut dictum est, facta sunt et dicta Dei que sunt nobis incomprehensibilia propter eorum excellentiam respectu intellectus nostri. Et ideo debemus subiugare et captivare in obsequium Christi intellectum nostrum, ut ei assentientes per fidem que est in enigmate, tandem veniamus ad contemplandum facie ad faciem, prestante domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritusancto vivit et regnat in secula seculorum, Amen.
Numérotation du verset Io. 21,25 
moraliter
marg.| {5.1339} {9 } Sunt autem et alia multa, etc. Nam principium huius evangelii quod scripsit Ioannes de emanatione verbi, totus mundus{5.1340} adhuc capere non potuit perfecte, propter quod ad laudem patris et filii debemus quantum possumus assurgere, nam eorum gloria maior est omni laude.
prol.| <Finis quinti tomi>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_21)

Notes :