Capitulum 3
Numérotation du verset
Io. 3,1
Erat autem homo
ex Phariseis
Nicodemus nomine
princeps Iudeorum.
Numérotation du verset
Io. 3,2
Hic venit ad Iesum1
1 Iesum ΩJ
Li449@
Li449
Rusch
] eum
Weber
nocte
et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister.
Nemo enim potest hec signa facere2 que tu facis
2 hec signa – facere
Li449@ Li449 Rusch
]
inv.
ΩJ
nisi fuerit Deus cum eo.
Numérotation du verset
Io. 3,3
Respondit Iesus et dixit ei: Amen amen dico tibi,
nisi quis natus3 fuerit
3 natus
Reg6²
(
exp.
)
CorS1
ΩJ² (
cancel.
re-)
Li449 Rusch Weber
] renatus
*
ΩJ*
Li449@ Li449
denuo4
4 denuo
CorS1
ΩJ
Rusch Weber
] desursum
CorS1=Cor3
(grec.)
non potest videre regnum Dei.
Numérotation du verset
Io. 3,4
Dixit5 ad eum Nicodemus:
5 dixit ΩJ
Rusch
] dicit
Li449@
Li449
Weber
Quomodo potest homo renasci6 cum sit senex7? Numquid potest in ventrem matris sue iterum8
6 renasci
Rusch
] nasci ΩJ
Li449@ Li449 Weber
|
7 sit senex ΩJ
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
|
8 iterum
Rusch
] iterato ΩJ
Li449@ Li449 Weber
|
introire et renasci9?
9 renasci ΩJ
Li449@ Li449 Rusch
] nasci
Weber
Numérotation du verset
Io. 3,5
Respondit Iesus10:
10 Iesus
Rusch Weber
] + et dixit ei
Li449@
Amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto11
11 sancto ΩJ*
Li449@ Li449 Rusch
]
om.
ΩJ2 (
rubr. cancel. et expunc.
)
CorS1
(g<reca> l<ittera> omnino)
Cor3
(grecus omnino ita habet)
Weber
non potest introire in regnum Dei.
Numérotation du verset
Io. 3,6
Quod natum est
ex carne
caro est
et quod natum est ex spiritu spiritus est12.
12 et quod... spiritus est]
CorS1
(non dicit
EX SPIRITU SANCTO
)
Numérotation du verset
Io. 3,7
Non mireris
quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
Numérotation du verset
Io. 3,8
Spiritus ubi vult spirat
et vocem eius audis,
sed nescis13 unde veniat aut14 quo vadat.
13 sed nescis
CorS2
(al.)
Rusch Clementina
] et nescis
Li449@ Li449
, sed non scis
CorS2
ΩJ
Weber
,
CorS2
|
14 aut
Li449@
Li449
Rusch
] et
Weber
|
Sic est omnis qui natus est ex Spiritu.
Numérotation du verset
Io. 3,9
Respondit Nicodemus et dixit ei: Quomodo possunt hec fieri?
Numérotation du verset
Io. 3,10
Respondit Iesus et dixit ei: Tu es magister in15 Israel et hec ignoras?
15 in Li449@ Li449 Rusch] om. ΩJ Weber
Numérotation du verset
Io. 3,11
Amen amen dico tibi, quia16 quod scimus loquimur.
16 quia ΩJ²
Li449@ Li449 Rusch Weber
] + nos ΩJ* (exp. et rubr. cancel.)
Et quod vidimus
testamur
et testimonium nostrum non accipitis.
Numérotation du verset
Io. 3,12
Si terrena dixi vobis et non creditis
quomodo si dixero vobis celestia credetis?
Numérotation du verset
Io. 3,13
Et nemo ascendit in celum
nisi qui descendit de celo,
Filius hominis
qui est in celo.
Numérotation du verset
Io. 3,14
Et sicut Moyses
exaltavit serpentem in deserto
ita17 exaltari oportet Filium hominis,
17 ita ΩJ
Rusch Weber
] sic
Li449@
Numérotation du verset
Io. 3,15
ut omnis qui credit in ipsum18
18 ipsum
CorS1
(G’)
Cor3
(greci)
Li449@ Rusch
] ipso
CorS1
(al.)
Weber
non pereat sed habeat vitam eternam.
Numérotation du verset
Io. 3,16
Sic enim dilexit Deus19 mundum
19 d. D. Li449@
Rusch
Weber] inv. ΩJ Li449 Clementina
ut Filium suum unigenitum daret
ut omnis qui credit in ipsum20 non pereat sed habeat vitam eternam.
20 ipsum
Rusch
] eum ΩJ
Li449@
Li449
Weber
Numérotation du verset
Io. 3,17
Non enim misit Deus Filium suum in mundum
ut iudicet mundum
sed ut salvetur mundus per ipsum.
Numérotation du verset
Io. 3,18
Qui credit in eum non iudicatur.
Qui autem non credit iam iudicatus est
quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei.
Numérotation du verset
Io. 3,19
Hoc est autem iudicium
quia lux venit in mundum
et dilexerunt
homines
magis21 tenebras
21 h. magis
Li449@
Li449
Rusch Weber
] inv. ΩJ
quam lucem.
Erant enim eorum mala opera.
Numérotation du verset
Io. 3,20
Omnis enim qui male22 agit
22 male ΩJ
Li449@
Li449
Rusch
] mala
Weber
odit lucem
et non venit ad lucem
ut non arguantur opera eius.
Numérotation du verset
Io. 3,21
Qui autem facit veritatem
venit ad lucem ut manifestentur opera eius23 quia in Deo facta sunt24.
23 opera eius ΩJ
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
|
24 facta sunt
Rusch
] inv. ΩJ
Li449@
Li449
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 3,22
Post hec
venit Iesus et discipuli eius in terram Iudeam25
25 terra Iudeam
Rusch
] inv. ΩJ
Li449@
Li449
Weber
et illic morabatur26 cum eis
26 morabatur
Li449@ Rusch
] demorabatur ΩJ
Li449 Weber
et baptizabat.
Numérotation du verset
Io. 3,23
Erat autem et Ioannes baptizans
in Ennon
iuxta Salim
quia aque multe erant illic et veniebant27 et baptizabantur.
27 veniebant ΩJ
Li449@ Li449 Rusch
] adveniebant
Weber
Numérotation du verset
Io. 3,24
Nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes28.
28 in carcerem - Ioannes
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 3,25
Facta est autem29 questio ex discipulis Ioannis
29 autem ΩJ
Rusch
] ergo
Li449@
Li449
Weber
cum Iudeis de purificatione.
Numérotation du verset
Io. 3,26
Et venerunt ad Ioannem
et dixerunt ei: Rabbi
qui erat30
30 erat
Rusch
] + tecum ΩJ
Li449@
Li449
Weber
trans Iordanen cui tu31 testimonium perhibuisti
31 tu ΩJ
Rusch Weber
] etiam
Li449@
Li449
ecce hic baptizat
et omnes
veniunt ad eum.
Numérotation du verset
Io. 3,27
Respondit Ioannes
et dixit32: Non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de celo.
32 dixit ΩJ
Rusch Weber
] + eis
Li449@ Li449
, def. ΩF
Numérotation du verset
Io. 3,28
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod33 dixerim: non sum ego34 Christus
33 quod codd et edd.] quia?
CorS2
(al.)
|
34 non sum - ego
Li449@ Li449
ΩS
CorS2 (
fere ubique
)
Clementina Wordsworth
(
E To22 b e f q δ) Sarum
]
inv.
ΩJ ΩL
CorS2 (
secunda parisiens.
EGO NON SUM EGO! CHRISTUS
) Rusch Wordsworth Weber
, ego Christus non sum ΩP,
def.
ΩF
|
sed quoniam35 missus sum ante illum.
35 quoniam Z Split Φ Sarum
Li449@ Li449
ΩS
Wordsworth
(K V Z)] quia ΩJ ΩL
Rusch Weber
, def. ΩF
Numérotation du verset
Io. 3,29
Qui habet sponsam
sponsus est, amicus
autem sponsi qui stat
et audit eum
gaudio gaudet
propter vocem sponsi.
Hoc36 ergo gaudium meum
36 Hoc
CorS2 (
secunda correctio sine
IN
) Rusch Weber
] In
praem. CorS2 (
al. prima correctio
)
ΩJ
Li449@ Li449
impletum est.
Numérotation du verset
Io. 3,30
Illum oportet crescere
me autem minui.
Numérotation du verset
Io. 3,31
Qui
desursum
venit
super37
37 super Cas242 ΩJ
Li449@
Li449
Rusch
] supra
Weber
omnes est.
Qui
est de terra38,
38 est de terra Cas242
Li449@
Li449
Rusch Weber
] inv. ΩJ
de terra est
et de terra loquitur.
Qui de celo
venit
super39 omnes est.
39 super Li449
Rusch
] supra
Li449@ Weber
Numérotation du verset
Io. 3,32
Et quod vidit
et audivit
hoc testatur
et testimonium eius nemo accipit.
Numérotation du verset
Io. 3,33
Qui autem acceperit40 eius testimonium
40 autem acceperit ΩJ
Li449@ Rusch
] autem
Li449
(Augustinus), accipit
Weber
signavit
quia41 Deus verax est.
41 quia ΩJ Li449
Rusch Weber
] quod
Li449@
Numérotation du verset
Io. 3,34
Quem
enim misit Deus verba Dei loquitur.
Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.
Numérotation du verset
Io. 3,35
Pater diligit Filium
et omnia dedit in manu eius.
Numérotation du verset
Io. 3,36
Qui credit in Filium
habet vitam eternam.
Qui autem incredulus est Filio non videbit vitam
sed ira Dei manet super eum.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Io. 3,1
marg.|
{5.1067}
Erat autem homo.
Postquam evangelista declaravit Christi divinitatem per nature immutationem, hic idem declarat per gratie, reformationem, de qua principaliter agit, quia ad hoc evangelium descripsit. Et dividitur in duas, quia primo agit de spirituali regeneratione baptismi in quo predicta reformatio inchoatur, secundo de collatione multiplicis spiritualis beneficii, in quo reformatio consumatur. Secunda incipit ca. 5. Post hec erat. Prima in duas, quia primo agitur de generatione spirituali, quo ad Iudeos, secundo, prout derivatur ad extraneos ca. se. Ut ergo cognovit. Prima in duas, quia primo describitur spiritualis generatio, secundo distinguitur a Ioannis baptismo, ibi : Post hec venit. Prima in duas, quia primo docet Christus regenerationis spiritualis necessitatem, secundo, eius modum sive qualitatem, ibi. Dixit ad eum Nicodemus. Tertio efficacie ipsius causam sive rationem, ibi Respondit Nicodemus. Et quia docet ista respondendo ad interrogata, ideo prima dividitur in duas, quia primo ponitur Nicodemi interrogatio, secundo, subiungitur Christi responsio, ibi : Respondit Iesus. Circa primum describitur prima conditio interrogantis cum dicitur.
marg.|
{1
}
Erat
autem
homo,
etc. Iste enim fuit unus illorum, de quibus dictum est precedenti cap.quod multi crediderunt in Iesum videntes signa que faciebat. Et quia ibidem subditur, quod Iesus non credebat semetipsum eis secreta fidei revelando, ideo iste Nicodemus venit ad Iesum in secreto, et extra turbam aliorum ; ut ab ipso plenius instrueretur. Sequitur.
marg.|
{2
}
Ex
Phariseis
.
Quia erat de secta eorum. Ipsi autem confitentur resurrectionem, et spirituales creaturas de quibus loquebatur Christus, et ideo ex hoc erat quodam modo dispositus ad audiendum doctrinam eius.
marg.|
{3
}
Nicodemus nomine.
Hoc exprimitur ad ostendendum famam ipsius.
marg.|
{4
}
Princeps
Iudeorum
.
In hoc ostenditur dignitas eius. Tunc enim populus gubernabatur per doctores et sacerdotes. Licet enim Christus primos vocatos ad fidem voluerit esse simplices, ut in pluribus ne doctrina fidei sapientie humane ascriberetur, ita etiam a principio vocavit aliquos {5.1068} literatos, ne ipsa contemptui haberetur, quasi a solis simplicibus recepta.
marg.|
{5
}
Hic venit ad Iesum nocte.
Non enim audebat venire palam, ne de Synagoga expelleretur, sicut dicitur infr. 9.c. de parentibus ceci nati, quod propter hoc non audebant Christum confiteri.
marg.|
{6
}
Et dixit ei Rabbi scimus quia,
etc. Id est, certum est mihi, quod tua doctrina est vera, et a Deo data et non humanitus conficta. Et subdit causam di.
marg.|
{7
}
Nemo enim,
etc. Sicut enim certitudo veritatis habetur in his que sub iacent facultati naturalis rationis per reductionem ad prima principia, ita habetur in his que excedunt rationem per vera miracula, que sufficiens testimonium, quod doctrina per talia confirmata procedit a virtute prima, Minus dixit ille Nicodemus, et plus significavit, quia per talem confessionem ostendit se desiderare ab eo plenius informari.
marg.|
{8
}
Respondit.
Hic describitur Christi responsio, quia videbat Nicodemum humiliter et vere querere doctrinam Christi quantum ad secreta fidei, et ideo incepit a primo sacramento, scilicet, baptismo qui est regeneratio spiritualis, et per consequens necessaria ad salutem, et hoc est quod dicitur. Respondit Iesus, et dixit ei.
marg.|
{9
}
Amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit denuo.
Id est, iterum per generationem spiritualem.
marg.|
{
10
}
Non
potest
videre regnum Dei.
Visio enim Dei per essentiam sibi soli competit per naturam, hominibus autem competere non potest nisi per gratiam, per quam trahuntur homines quodammodo ad naturam divinam, ut habetur 2. Pe. 1.a. Magna et pretiosa promissa donavit ut per hoc efficiamini divine nature consortes. Hoc autem non potest esse per generationem carnalem, que solum facit filios hominum. et ideo adhuc requiritur regeneratio spiritualis, per quam homines sunt filii Dei, et per consequens heredes vite celestis. Sed contra hoc videtur quia patres veteris Te. salvati sunt, qui tamen non fuerunt baptizati. Dicendum quod tunc non erat in precepto, consecuti tamen sunt spiritualem vitam per gratiam in fide venturi, et sic habuerunt rem baptismi, habuerunt etiam ipsum in figura in aliquo correspondente per quod tollebatur peccatum originale.
marg.|
{
11
}
Dixit ad eum,
etc. Hic consequenter docet Christus modum et {5.1069}qualitatem regenerationis spiritualis. Et dividitur in duas quia primo ponitur Nicodemi obiectio, secundo, Christi responsio, ibi. Respondit Iesus. Christus enim dixerat esse necessarium ad salutem regenerari, ideo ut modum huiusmodi regenerationis melius intelligat arguit contra predicta dupliciter. Primo modo ex etate, quia ille qui nascitur est puer, a senectute vero non potest aliquis redire ad pueritiam, ergo regeneratio videtur impossibilis, et hoc est quod dicitur. Dixit ad eum Nicodemus quomodo potest homo renasci cum sit senex. Erat autem assuetus sensui literali, et ideo arguit de generatione carnali. Secundo arguit ex quantitate nascentis que est parva, ut possit includi in utero matris, et ideo videtur impossibile, quod ille renascatur, qui iam est perfecte quantitatis, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{1
}
Numquid potest in ventrem :
Quasi dicat. Non. quia quantitas non permittit.
marg.|
{2
}
Respondit
Iesus
.
Hic ponitur Christi responsio. Et dividitur in duas quia primo ponitur eius responsio, secundo, ad hoc inducitur exemplum ibi. Spiritus ubi vult spirat. In prima igitur parte dicit, quod illa regeneratio, de qua loquitur non est carnalis, sed spiritualis, et ideo non valent argumenta que procedunt de generatione carnali, propter quod modum huius regenerationis spiritualis Salvator explicat consequenter di.
marg.|
{3
}
Amen
amen
dico tibi, nisi quis
renatus
etc. Quasi dicat, illa generatio, de qua dixi, sic est intelligenda, inquantum aqua lavat exterius, spiritussanctus interius. Et lotio talis bene dicitur generatio, quia per hanc homines efficiuntur conformes verbo incarnato qui est filius Dei naturalis inquantum in hac generatione est aliquid sensibile correspondens carni, scilicet, aqua, et aliquid invisibile correspondens verbo, scilicet gratia unde sequitur.
marg.|
{4
}
Quod natum est ex carne.
Scilicet, secundum virtutem carnalis generationis.
prol.|
{5.1070}
{5
}
Caro est.
Id est, constituitur in vita carnali tantum.
marg.|
{6
}
Et quod natum est ex spiritu. Modo predicto.
marg.|
{7
}
Spiritus est.
Id est, constituitur in vita spirituali, et ita concludit.
marg.|
{8
}
Non mireris.
Id est, non debes admirari.
marg.|
{9
}
Quia
dixi tibi oportet
etc. Quia non loquor de generatione carnali de qua tu arguis, sed de spirituali.
marg.|
{
10
}
Spiritus,
etc. Hic Salvator ad predicta adducit sensibile exemplum secundum Chrys. qui hoc exponit de vento materiali, cuius principium ignoratur et similiter finis ubi terminatur, et tamen sonus eius percipitur. Sic modo est in generatione spirituali, quia spiritussanctus qui est principium huius generationis, et similiter beatitudo eterna, que est eius finis, a nobis non percipiuntur, sed creduntur tantum. Aqua autem exterior, et forma verborum percipiuntur, per sensum, et hoc est quod dicitur. Spiritus. Id est, ventus.
marg.|
{
11
}
Ubi vult
spirat
.
Id est, stat. Si autem arguatur contra hoc sic arguit Aug. quod ventus materialis non habet voluntatem, nec a se movetur propter quod dicit Aug. quod hoc verbum de spiritusancto intelligitur. Potest dici sustinendo dictum Chrys. quod voluntas in scripturis aliquando accipitur pro inclinatione naturali, et hoc modo accipitur hic.
marg.|
{
12
}
Et vocem eius audis.
Sensibiliter percipiendo.
marg.|
{
13
}
Sed
nescis
etc. Si autem arguatur contra hoc ut arguit Aug. quod omnes noverunt ventum venire ab Austro, vel ab aquilone, et ideo vadit in partem oppositam. Potest dici, quod est verum tantum in generali, sed in qua parte determinative versus austrum talis incipiat ventus qui flat ab austro, vel ubi terminetur. omnino ignoratur.
marg.|
{
14
}
Sic est omnis qui natus est ex spiritu.
Quia sicut dictum est, in tali generatione est aliquid occultum, et aliquid patens ad sensum. Propter argumenta predicta que tamen sunt solubilia ut visum est dicit Augustin. quod predicta litera de spiritusancto intelligenda est, qui in prophetis et scripturis sacris loquitur. Vox autem prophetarum, {5.1071} et scriptura eorum sensu percipitur, sed principium huius scripture, s. spiritussanctus et eius finis, s. beatitudo celestis nobis occultantur, et sola fide tenentur. Et ista expositio videtur rationabilior, quia Nicodemus erat in scripturis sanctis instructus, et ideo videtur magis, quod salvator sibi dederit exemplum de talibus quam de vento materiali, et tunc est plana litera. Spiritus ubi vult spirat, quia non inspirat homines ex naturali necessitate, sed ex mera liberalitate. Et vocem eius audis, in scripturis prophetarum, que leguntur in synagogis Iudeorum. Sed nescis unde veniat, aut quo vadat, quia principium inspirans et finis ultimus huius inspirationis sibi occultantur ut dictum est. Sic est omnis, etc. Exponatur sicut supra.
marg.|
{1
}
Respondit Nicodemus et dixit.
Hic consequenter Salvator ostendit causam efficacie, que est in spirituali generatione. Et dividitur in duas, quia primo circa hoc ponitur Nicodemi interrogatio. secundo Christi responsio, ibi : Respondit Iesus. Circa primum sciendum, quod consuetudo quedam natura est, ut dicit Philosophus lib. de memo. et re. Et quia iste Nicodemus erat assuetus legi Mosaice que promittit carnalia, ideo non potuit capere spiritualia, propter quod querit ulterius circa predicta dicens : Quomodo possunt hec fieri.
marg.|
{2
}
Respondit
Iesus
.
Hic ponitur Christi responsio. Et dividitur in duas quia primo reprehendit Nicodemi tarditatem, secundo ostendit baptismalis efficacie causam, ibi : Et nemo ascendit. Arguit autem tarditatem Nicodemi ad intelligendum et credendum predicta, ex tribus Primo ex conditione audientis qui erat doctor et peritus in lege, et per consequens deberet talia cognoscere, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{3
}
Tu es Magister in Israel, et hec ignoras ?
Sed posset aliquis dicere, quod non erat mirum si talia ignorabat, quia non pertinebant ad vetus Testa. in quo erat instructus. Dicendum, quod in lege Moysi figurativecontinebatur baptismus, secundum quod dicit Apostolus. 1. Cor. 10.a. Omnes a Moyse baptizati sunt in nube et in mari : Quia in utroque fuit baptismus figuratus. Legis doctores debebant scire figuras eius, licet ad hoc non teneretur vulgus. Item in prophetis quos frequenter legerat exprimitur baptismus Ezech. 36.e. Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibusinquinamentis etc. Item Zach. 13.a. In die illa erit fons patens domui David, etc. Secundo arguit tarditatem Nicodemi ex conditione dicentis predicta, quia Christus dicebat ea que certitudinaliter sciebat. ideo cito debebat acquiescere, et maxime quia eius doctrinam confessus fuerat a Deo datam, et hoc est quod dicitur hic.
marg.|
{4
}
Amen amen dico
etc. Christus enim secundum divinitatem habet eandem scientiam cum patre, in humana etiam natura cognoscit {5.1072} omnia que Deus notitia visionis, ideo dicitur.
marg.|
{5
}
Quod vidimus testamur, et
testimonium nostrum non
accipitis
.
Quia pauci Iudeorum comparative crediderunt Christo, iste etiam Nicodemus erat ad capiendum que dicebat tardus. Tertio arguit eum de conditione materie, de qua erat sermo, que est facilius ad intelligendum respectu emanationis verbi a patre, spiritussancti ab utroque et maxime, quia in lege in qua iste erat exercitatus, per ablutiones aliquas amovebantur immunditie alique, et ideo de facili deberet capere qualiter per ablationem aque exterius et virtutem divinam interius fit ablutio anime, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{6
}
Si terrena
dixi
etc. Regeneratio spiritualis terrena potest dici inquantum efficitur in terra, et sub elemento sensibili, s. aqua. Vel dicitur terrena, quia ad hoc induxerat exemplum sensibile de vento flante in terra, secundum expositionem Chrysostomus predictam.
marg.|
{7
}
Quomodo si dixero vobis celestia,
credetis
.
Celestia hic vocat emanationem personarum in divinis, que est valde ardua, et de difficili valde intelligibilis.
marg.|
{8
}
Et nemo ascendit in
celum
.
Reprehensa eius tarditate, salvator procedit ad reddendum causam efficacie, que est in spirituali generatione. Et dividitur in duas, quia primo fecit, quod dictum est, secundo, manifestat propositum, ibi : Sic Deus dilexit. Prima in duas secundum duplicem causam quam assignat, secunda ponitur ibi. Et sicut Moyses. Circa primum sciendum, quod causa principalis efficacie baptismalis est mysterium incarnationis, per quam filius Dei univit sibi humanam naturam in mundum descendendo. Naturale est autem quod quelibet res ad locum sue originis revertatur, ideo verbum incarnatum ad patrem redire potest ascendendo. Et quia per generationem spiritualem homines efficiuntur membra eius, et ipsi uniuntur, et per consequens cum ipso ad celestia trahuntur virtute verbi incarnati. Sic soluta est questio Nicodemi, qua querebat, quomodo possunt hec fieri ? et hoc est quod dicitur. Et nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo. Quia sicut dictum est, homines non ascendunt illuc nisi inquantum efficiuntur membra verbi incarnati. Et quia verbum non descendit de celo per motum localem celum dimittendo, sed carnem de novo sibi uniendo, ideo ad hoc denotandum subditur.
marg.|
{9
}
Filius hominis qui est in celo.
Ex hoc loco Valentinus accepit occasionem errandi. d. quod Dei filius corpus celeste attulit, et per virginem transit nihil de ea assumendo. Hoc autem patet erroneum et evangelio contrarium, quia hoc modo Christus non esset filius virginis. Item Christus non esset homo, quia corpus celeste non potest informari ab anima cum sit forma corporis physici organici, secundum quod dicit Philo. 2. de anima, quod non potest competere corpori celesti.
marg.|
{5.1073}
{1
}
Et sicut Moyses.
Hic ponitur secunda causa efficacie baptismalis que est meritum passionis Christi quod in baptismo operatur, et hoc tangitur cum subditur. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. De hoc serpente habetur Num. 21.c. et fuit figura passionis Christi quia habuit similitudinem veneni inquantum dicebatur serpens, fuit tamen sine veneno quia eneus. Sic Christus habuit similitudinem peccati ex carne passibili, fuit tamen omnino sine peccato, et ideo si aspectus illius, serpentisenei salvavit a corporali morte multo fortius fides Christi crucifixi salvat a morte spirituali, et restituit hominem vite eterne ideo sequitur.
marg.|
{2
}
Ut
omnis
qui
credit
in ipso, non
pereat,
sed
habeat vitam
eternam.
Notandum etiam, quod Christi crucifixio dicitur exaltatio, quia eius corpus fuit exaltatum in cruce, sicut vexillum in aere, ad debellandum aereas potestates, secundum illud Hebr. 12.a. Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in autorem fidei, etc. Et quia per passionem meruit exaltationem, secundum quod dicitur Philip. 2.a. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum.
marg.|
{3
}
Sic enim
dilexit Deus
.
Hic consequenter manifestat causam predictam. Et dividitur in duas, quia primo ostendit propositum, secundo removet quoddam dubium, ibi : Nonenim. Superius dixerat quod efficacia baptismalis provenit ex mysterio incarnationis, ideo declarat qualiter ista incarnatio sit facta, dicens, quod non est facta ex humano merito, nec ex necessitate, sed gratuita dilectione Dei ad nos, Et hoc est quod dicit. Sic enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Qui est bonum infinitum. Ex quo apparet maxima Dei dilectio, quia diligere est velle alicui bonum : Ipse autem voluit nobis voluntate efficaci bonum infinitum quia dedit nobis filium suum.
marg.|
{4
}
Ut
omnis
qui
credit
etc. Ex hoc etiam erraverunt aliqui heretici dicentes, quod credentes, non damnabuntur, etiam si moriantur in peccato mortali. Et confirmant dictum suum per verbum Apostoli 1. Co. 3.c. {5.1074}Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, etc. Et sequitur. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Per fundamentum, n. istud intelligitur fides, et ideo si super hoc fundamentum ponantur opera combustione digna, propter talia homo punietur ad tempus tamen finaliter salvabitur. Sed hoc est erroneum, et improbatur per dictum Apostoli Gal : 5.d. Manifesta sunt opera carnis, que sunt fornicatio, immundicia, impudicitia, etc. Sequitur. Qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Ex quo patet, quod non solum damnantur aliqui propter fidelitatem, sed etiam propter alia peccata mortalia. Et ideo dicendum, quod Salvator non accipit hic fidem tantum pro habitu fidei informis, sed fidei formate per charitatem : et certum est quod talis salvabitur, et ad hoc denotandum dicit.
{5
}
Ut
omnis qui credit
in
eum
.
Scilicet, tendendo in eum per charitatem.
{6
}
Non
pereat.
Ad dictum apostoli preallegatum in contrarium, dicendum quod loquitur de peccatis venialibus, secundum quod exponunt doctores. Et ego tunc plenius dicam, si contingat me super illum locum scribere. Pro peccatis autem venialibus fideles temporaliter punientur igne purgatorii, tamen finaliter salvantur.
{7
}
Non
enim misit
.
Hic removet quoddam dubium. Et dividitur in duas : quia primo facit quod dictum est secundo, declarat quoddam dictum ibidem, ibi : Hoc autem est iudicium. Circa primum sciendum, quod alique scripture loquendo de secundo adventu Christi in mundum, dicunt ipsum venire ad iudicandum, et ideo ne aliqui credant, quod hoc debeat fieri in primo eius adventu, hoc removet dicens : Nonenim misit Deus filium suam in mundum ut iudicet mundum. Scilicet in primo suo adventu. Tunc enim non venit iudicare, sed magis iudicari pro mundi salute, ideo sequitur.
{8
}
Sed ut
salvetur
etc. Et probat consequenter hoc dictum, quia in primo eius adventu aliqui credebant ei, et aliqui non credebant ei, et est divisio per immediata, cum inter contradictiora non sit medium sed non venit ad iudicandum non credentes, nec credentes, ut statim patebit. ergo. etc. et hoc est quod sequitur.
marg.|
{9
}
Qui credit in
eum
non
iudicatur
.
Id est non habet causam unde condemnetur
marg.|
{5.1075}
{1
}
Qui
autem
non credit
iam
iudicatus est.
Id est, habet in se causam manifestam sue condemnationis, sicut ille dicitur mortuus qui iam habet in se causam manifestam mortis, et hoc est quod subditur.
marg.|
{2
}
Quia non credidit in nomine unigeniti filii Dei.
Qui venit pro salute mundi, veruntamen causa huius damnationis dabitur executioni in secundo adventu Christi.
marg.|
{3
}
Hoc est autem iudicium.
Hic declarat suum dictum videlicet quod non credentes in filium Dei iam habent in se causam manifestam sue damnationis, quia sunt extra fidem Salvatoris, sine qua nullus unquam potuit salvari. et hoc est quod dicitur. Hoc est autem iudicium. Id est, causa condemnationis.
marg.|
{4
}
Quia lux.
Id est, Christus qui est lux vera, ut dictum est primo capite.
marg.|
{5
}
Venit in mundum.
Carnem assumendo, et in ea apparens salutem humani generis operando.
marg.|
{6
}
Et dilexerunt homines magis tenebras.
Quam lucem tenebras infidelitatis preeligendo, et subditur causa.
marg.|
{7
}
Erant enim eorum mala opera.
Ad cuius intellectum sciendum quod legisperiti aliquam notitiam de Christo habuerunt cognoscentes ipsum esse vere Christum, ut plenius declaravi Mt. 21.d. super illum locum : Dixerunt agricole, hic est heres, veruntamen, quia arguebat eorum vitia, moti fuerunt contra eum invidia excecante illam cognitionem, quam de eo habebant, quia passio potens et fortis pervertit iudicium rationis. Sicut patet in continente, quia presente passione iudicat esse fornicandum, tamen extra passionem positus iudicat contrarium, ut dicitur. 7. Et hic. Sic Iudei odio et invidia moti persecuti sunt Christum et ponit ad hoc Salvator exemplum. d.
marg.|
{8
}
Omnis enim qui male agit,
etc. Sicut patet de ad ultero et de fure et sic de aliis.
prol.|
{5.1076}
{9
}
Et non venit ad
lucem
.
Id est, non facit sua malefacta in palam.
marg.|
{
10
}
Ut non arguantur opera eius.
Id est, non puniantur per iustitiam secularem.
marg.|
{
11
}
Qui autem facit veritatem.
Id est, opera conformia voluntati divine, que est idem quod veritas prima.
marg.|
{
12
}
Venit ad
lucem
.
Id est, in palam, vel ad Christum, qui est lux vera.
marg.|
{
13
}
Ut manifestentur opera eius.
Non ad propriam laudem, sed ad Dei gloriam et proximi edificationem.
marg.|
{
14
}
Quia in Deo facta sunt.
Id est, virtute Dei, sine cuius virtute opus meritorium non potest fieri.
marg.|
{
15
}
Post hec venit Iesus.
Hic consequenter ponitur distinctio inter baptismum Christi, et baptismum Ioannis, et dividitur in tres, quia primo uterque baptismus describitur secundo ex hoc questio oritur ibi. Facta est ergo questio. Tertio, solvitur ibi. Et respondit Ioannes. Prima in duas, quia primo ponitur baptismus Christi, secundo ponitur baptismus Ioannis, ibi. Erat autem Ioannes. In prima parte dicitur sic. Post hec venit Iesus et discipuli eius. Ex predictis patet quod Iesus loquebatur cum Nicodemo in Ierusalem que est metropolis in Iudea. Quomodo ergo dicitur hic immediate post locutionem Christi cum Nicodemo, Post hec venit Iesus. Quia erat ibi ut videtur. Ad hoc respondet Beda quod ly, post hec non intelligitur immediate, respectu precedentium, sed in processu temporis, post instructionem Nicodemi venit et reversus est in Iudeam.
prol.|
Aliter etiam potest dici, ut immediate coniungatur litere preceden. Post hec venit. Quasi dicat post instructionem Nicodemi in Ierusalem venit ad alia loca Iudee, quia non tantum debebat docere in civitate metropoli, sed etiam in aliis. Et ad hoc denotandum dicitur. In terram Iudeam. Tunc enim in Ierusalem venit versus Iordanem, ubi homines congregabantur ad baptismum, ut sic inciperet baptizare, secundum quod Ioannes de eo predixerat, ut supra dictum est, ideo subditur.
marg.|
{5.1077}
{1
}
Et illic
etc. Sed contrarium videtur infra se. c. ubi, dicitur. quod Iesus non baptizabat, sed tantum discipuli eius. Dicendum, quod ipse primo baptizavit discipulos suos, ut hic dicitur, postea soli discipuli baptizabant, Christo circa altiora docenda occupato, et sic non est contradictio, de hoc tamen baptismate plenius dicetur in fine huius ca.
marg.|
{2
}
Erat
autem
etc. Hic consequenter ponit baptismum Ioannis.
marg.|
{3
}
Ennon
iuxta Salim
.
Quod est oppidum iuxta Iordanem. Et dicit aliqui quod alio nomine vocatur Salem et est locus ubi. regnavit Melchisedech ut habetur Ge. 14. sed hoc est falsum quia Salem ubi regnavit Melchisedech, idem est quod Ierusalem, quia ipsam edificavit Melchisedech ut dicunt Isi. lib. 15. Etymol. et primo dicta est Salem, id est, pacifica ex conditione regis, qui regnavit in pace, postea dicta est Ierusalem a tempore quo Abraham voluit ibi offerre Isaac filium sum, quia locum istum appellavit, Dominus, videt, ut habetur Gene. 22.c. et ideo Ierusalem interpretatur visio pacis, quia cum prima interpretatione addita est visio. Subditur autem causa quare Ioannes baptizabat iuxta Salim, cum dicitur.
marg.|
{4
}
Quia aque multe,
etc. Est etiam interpretatio eius quod dicitur in Ennon. Ennos enim Hebraice dicitur aqua.
marg.|
{5
}
Et veniebant
etc. Sed videtur quod baptismus Ioannis statim debuit cessare baptizato Christo. cum ad ipsum manifestandum ordinaretur, ut supradictum est. Dicendum, quod non statim cessavit, nec crederetur totaliter reprobandus, sicut baptismata quibus Pharisei utebantur, ut dicitur Marc. 7.a. Iterum, quia sicut ante baptismum Christi Ioan baptizabat in nomine Christi venturi, sic post baptismum Christi illos quos baptizabat, ad Christum mittebat plenius instruendos et sic confirmabat suum testimonium de Christo.
{6
}
Nondum
enim,
etc. Hoc additur ad ostendendum, quod texit historiam quam alii evangeliste dimiserant, incipientes describere facta Christi post incarnationem Ioannis.
{7
}
Facta est
autem
.
Hic ex predictis movetur questio, quia discipuli Ioannis zelantes pro magistro suo, voluerunt preferre baptismum suum baptismo Christi, et hoc est quod dicitur. Facta est autem{5.1078}questio ex discipulis Ioannis. Indiscrete pro magistro suo zelantibus.
{8
}
Cum
Iudeis
.
Id est, Christi discipulis, et aliis ad baptismum Christi venientibus.
marg.|
{9
}
De
purificatione
.
Id est, de baptismo, quia isti dicebant baptismum Christi meliorem, quia Christus illos quos baptizabat non mittebat ad Ioannem.
marg.|
{
10
}
Et
venerunt
ad
Ioannem
.
Moti zelo indiscreto.
{
11
}
Et
dixerunt
ei.
Et proposuerunt quatuor ex quibus Ioannes posset provocari, primum est, pretendens excellentiam Ioannis respectu. Christi, quod notatur cum dicitur.
marg.|
{
12
}
Rabbi qui,
etc. Quasi dicat, dicerent discipulus cum magistro. Secundum est, beneficium a Ioanne Christo impensum, cum subditur.
{
13
}
Cui tu
testimonium perhibuisti
.
Quasi dicat, per te est in authoritate. Tertium est, usurpatio officii alieni cum subditur.
{
14
}
Ecce hic
Quasi dicat, Tuum officium usurpat. Quartum est, minoratio Ioannis, cum subditur.
{
15
}
Et omnes
veniunt
ad eum.
Quasi dicat, de te non curatur.
{
16
}
Respondit
Ioannes
.
Hic ponitur questionis solutio. Et quia discipuli Ioannis notabant Christum de hoc, quod officium Ioannis usurpabat : et de hoc quod fama Ioannis per hoc decrescebat, ideo Ioannes in sua solutione sic procedit, quia primo ostendit primum esse falsum secundo, ostendit secundum esse iustum ibi. Illum oportet crescere. Primum ostendit per hoc quod Ioannes non baptizabat nisi sicut preco Christi, et ideo Christus baptizans non usurpabat sibi officium Ioannis sed magis exercebat officium a Ioanne preconizatum, et hoc est quod dicitur. Respondit Ioannes, et dixit : Non potest homo, etc. Quia omnis potestas a Deo est, et ideo secundum distinctionem collationis divine distinguuntur officia Ioannes autem non accepit autoritatem a Deo baptizandi, nisi ad denunciandum Christum, et preparandum homines ad suum adventum. Et hoc est quod dicitur.
{
17
}
Ipsi vos
mihi testimonium prohibetis
.
Id est, perhibere debetis, quia a me audistis.
{
18
}
Quod
dixerim
.
Non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum, propter quod baptizando non usurpat officium alienum. Quod probatur per hoc quod subditur.
marg.|
{
19
}
Qui habet
sponsam, sponsus
est.
Idest, habet officium sponsi quod est generare filios, et ideo officium Christi est baptizare per quod regenerantur filii de sponsa Christi que est ecclesia.
{
20
}
Amicus,
etc.
gaudio gaudet propter vocem sponsi
.
Id est, debet congaudere sponso filios generantis. {5.1079} Si enim officium generandi ex sponsa sibi acciperet, non esset amicus sponsi, sed inimicus et adulter esset, quasi dicat, Ioannes, de hoc quod Christus baptizat non debeo dolere, sed magis gaudere, cum sim eius preco et amicus. Propter hoc subditur.
marg.|
{1
}
Hoc ergo gaudium meum impletum est.
Et notandum, quod Ioannes, hic vocat se Christi amicum supra autem se vocavit eius servum etiam indignum. d. Cuius non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti. Cuius causa est, quia volebat discipulos suos reprimere, volentes ipsum ad invidiam movere contra Christum, ut patet ex predictis, ideo hic voluit loqui magis charitative.
marg.|
{2
}
Illum oportet crescere.
Hic ostendit secundum esse iustum scilicet famam suam diminui, et crescere famam Christi. Et dividitur in duas, quia primo ostendit propositum, secundo concludit principale intentum. ibi : Aut credit in filium. Primum probat quatuor rationibus Prima sumitur ex altitudine originis Christi : Cuius origo desursum est, quantum ad deitatem, sicut patuit, primo c. et quantum ad humanitatem, quia corpus eius formatum est virtute spiritussancti. Et hoc quod dicitur. Illum oportet crescere. In claritate fame et authoritate apud homines, quia in seipso non augetur.
marg.|
{3
}
Me autem minui.
Sicut Lucifer minuitur in claritate quantum ad apparentiam oriente sole, et authoritas preconis adveniente iudice, et huius ratio subditur.
marg.|
{4
}
Qui desursum venit.
Id est, originatus est et quantum ad divinitatem, et quantum ad humanitatem modo predicto.
marg.|
{5
}
Super omnes.
Id est, authoritate et dignitate. Debet omnem creaturam precellere, quia quanto origo alicuius est altior, tanto debetur{5.1080} ei maior honor. Secunda ratio accipitur ex certitudine doctrina quoniam Christus in natura divina habet eandem scientiam cum patre, in humana natura cognoscit omnia que Deus cognoscit notitia visionis, et ideo potest certitudinaliter docere etiam altissima, ideo debetur ei excellentia maxima, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{6
}
Qui est.
Id est, omnis homo preter Christum, cuius corpus formatur virtute seminis existentis de terra a Domino sicut et alia mixta, ut patet ex. 2. de generatione.
marg.|
{7
}
De terra, de terra est.
Id est per hoc constituitur in vita terrena, et per consequens non potest loqui nisi de terrenis, quantum est ex se. Ideo sequitur.
marg.|
{8
}
Et de terra loquitur.
Licet enim Ioannes et alii sancti loquuti fuerint de celestibus hoc erat inquantum erant a Deo illuminati, sed aliter est de homine Christo ratione predicta, ideo subditur.
marg.|
{9
}
Qui de celo venit.
Quantum ad originem modo predicto.
marg.|
{
10
}
Super omnes.
Quantum ad doctrinam, quia potest loqui celestia et divina, que certitudinaliter cognoscit et inquantum Deus et in quantum homo, propter quod sequitur.
marg.|
{
11
}
Et quod vidit et audivit.
Licet enim habeat eandem scientiam cum patre inquantum Deus, tamen habet eam a patre sicut et essentiam, et hoc significatur per audire inquantum autem homo habet aliam scientiam a Deo infusam, et sic inquantum homo et inquantum Deus a patre audivit.
marg.|
{
12
}
Hoc testatur.
Docendo et patet. certitudo testimonii per visum et auditum.
marg.|
{
13
}
Et testimonium eius nemo
accipit
.
Id est, pauci comparative sicut communiter dicitur. Nemo est in foro, Id est, pauci, quia pauci de Iudeis crediderunt in adventu Christi.
marg.|
{5.1081}
{1
}
Qui autem.
Eius testimonium credendo.
marg.|
{2
}
Signavit.
Id est, monstravit.
marg.|
{3
}
Quia Deus.
Ad implendum promissum de filio iam misso, sicut ante mittendum promiserat per prophetas. Et concludit excellentiam doctrine ex predictis dicens.
marg.|
{4
}
Quem enim misit Deus.
Propria virtute, alii autem non possunt hoc facere, nisi virtute ipsius. Tertia ratio accipitur ex plenitudine gratie. Sicut enim in capite corporis naturalis sunt omnes sensus, in aliis autem membris sunt particulatim, sic in Christo capite nostro est omnis plenitudo gratie, in aliis autem divisim, et ideo excellentia dignitatis et honoris Christo debetur pre aliis, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{5
}
Non enim ad.
Id est, gratiam homini Christo. Non quod eius gratia habitualis sit infinita. sed quia habet gratiam secundum omnem eius rationem et effectum. sicut si haberetur albedo secundum omnem gadum ipsius possibilem diceretur haberi sine mensura etc. Alio modo etiam dicitur hoc ex respectu ad capacitatem anime. Si enim aliquis veniens ad fluvium hauriat aquam quantum potest vas capere, dicitur accipere sine mensura, licet vas sit determinate mensure. Sic in proposito, quia tota capacitas anime Christi fuit repleta gratia, ideo dicitur accepisse sine mensura. Quarta ratio sumitur ex Christi filiatione quia est Dei filius naturalis et unigenitus. Alii autem quantumcumque sancti etiam Angeli beati non sunt nisi filii adoptivi, et ideo sibi debetur excellentia reverentie et honoris, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{6
}
Pater
diligit
filium
,
etc. Quia inquantum Deus habet eandem potentiam cum patre, sicut et eandem essentiam. Sed hoc modo accipiendo ly diligit, Non tenetur causaliter, quia filius non procedit a patre voluntarie, sed naturaliter, sed tenetur concomitative et per modum signi quia dilectio concomitatur productionem filii. Similiter inquantum homo omnia tradita sunt in manu eius, ut habetur Mt. ulti. d. Data est mihi omnispotestas etc. Et hoc modo accipiendo ly diligit, tenetur causaliter. Quia dilectio divina est ratio omnis alterius doni, et sic est causa omnium aliorum donorum que facta sunt in humanitate Christi.
marg.|
{7
}
Qui credit.
Hic concludit principale intentum, quia intentio Ioannis baptiste ista dicentis erat, inducere discipulos suos ad credendum ipsi Christo, cuius erat precursor et nuncius, et est quod dicitur. Qui credit. Quia habet gratiam que virtualiter continet beatitudinem, sicut semen arboris ipsam arborem, et loquitur de fide formata charitate.
marg.|
{8
}
Qui autem.
Quantum ad penam damni, que est carentia visionis divine.
marg.|
{9
}
Sed ira Dei.
Quantum ad penam sensus, que eternaliter manet super damnatum, quia nullo modo potest evadere.
prol.|
Ad maiorem evidentiam eius quod dictum est, quod Christus baptizabat et discipuli eius, queritur quale fuerat illud baptisma ? Et arguitur quod non fuit baptisma Christi, quia baptisma Christi habet efficaciam a passione ipsius, ergo illam non precessit, quia effectus non potest precedere causam suam Christus autem nondum passus fuerat, ergo etc. Item si aliqui fuissent baptizati baptismo Christi ante eius ascensionem in celum hoc maxime videretur esse verum de Apostolis et Christi discipulis, hoc autem non est verum, quia Christus volens ad patrem ascendere, dixit eis, Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini spiritusancto etc. ut dicitur Act. 1.a. Baptismus autem Christi est in spiritu. Ut patet ex predictis. 1.c. ergo etc. Contrarium videtur per dictum August super istum locum, quia dicit quod Iesus baptizabat ut Dominus. hoc autem est baptizare baptismo suo, ergo etc. Responsio. In hac questione et consimilibus que sunt de illis que non possunt {5.1082} sufficienter per rationem investigari, nec earum veritas habetur per expressam scripturam, tenendum est illud quod est magis consonum scripture, et rationi, et ideo secundum hunc modum in hac questione est sic procedendum, quia non est expressum per scripturam quale fuerit illud baptisma. Sciendum igitur, quodChrysostomus dicit quod illud baptisma tantum fuit baptisma Ioannis, quia secundum ipsum baptismus Christi nondum erat institutus, cuius ratio est, quia in baptismo Christi datur spiritussanctus, qui non est datus ante Christi resurrectionem, secundum quod dicitur infra. 7.f. Nondum erat spiritus datusquia nondum erat Iesus glorificatus. Et ideo dicit quod Apostoli ante passionem baptizabant tantum baptismo Ioannis, de Christo autem dicitur, quod ipse non baptizabat, ut dicitur c. se. sed pro tanto dicitur baptizasse in hoc ca. quia actio suorum discipulorum ei attribuitur sicut factum serui attribuitur Domino. Sed ista non videntur consona scripture. Quod enim dicit primum baptisma Christi non esse institutum ante resurrectionem, non videtur esse verum, quia sacramenta Christi ex sua institutione gratiam conferebant, et ideo tanto videtur baptismus Christi institutus, quando data est virtus producendi istum effectum, hoc autem fuit quando Christus a Ioanne baptizatus tactu sanctissime carnis sue virtutem regenerandi contulit aquis, et hoc tenetur a doctoribus. Licet necessitas viendi hoc sacramento fuerit inducta post passionem, quia in passione Christi terminata sunt figuralia sacramenta. Hoc etiam dicit Aug. in quodam ser. Epiphanie. Ex quo Christus in aquis immergitur, ex eo omnium peccata abluit aqua. ablutio autem auferens peccata, non est aliud quam Christi baptismus, ergo etc. Item quod dicit secundo Apostolos baptizasse baptismo Ioannis, non videtur verum, quia ibidem dicitur, quod discipuli Ioannis moverunt brigam et questionem de baptismo Christi et suorum discipulorum, quod non esset si Christus et eius discipuli baptizassent baptismo Ioannis, quia non crederet ad Ioannis detrimentum, ut eius discipuli insinuabant, sed magis ad honor augmentum. Preterea si fuisset tamen unum baptisma Ioannis et Apostolorum, quinto illa de diversis baptismatibus non haberet locum. Quod autem dicit tertio Christum in propria persona non baptizasse, sed tantum per discipulos suos, non videtur verum, quia ut dicitur Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Et ideo non est verisimile, quin primo baptizaverit per seipsum. Et confirmatur per hoc, quod alia sacramenta Christus per seipsum primo exercuit, sicut patet de eucharistia, quia primo ipse corpus suum consecravit, et formam consecrandi Apostolis tradidit, similiter sacramentum confirmationis per manus impositione exhibuit per semetipsum, et ideo non est verisimile, quin sacramentum baptismi per semetipsum exercuerit, cum sit primum sacramentum, et ideo dicendum Secundum Augustinum quod Christus Baptizavit discipulos suos in baptismo suo, s. aqua et spiritusancto, ut dicitur in hoc c. quod ipse baptizabat. postmodum tamen officium baptizandi eodem baptismate discipulis reliquit intentus doctrine et predicationi, sicut et Apostolus Paulus paucos per se baptizavit, ut posset predicationi fidelius intendere, ut habetur. 1. Cor. 1. ca. quia ibidem subdit. Non enim misit me Christus baptizare. Scilicet principaliter, sed Evangelizare, et hoc est quod dicit Aug. in Epistola ad Celeutinam. Credibile est Apostolos fuisse baptizatos baptismo Christi, nec enim ministerio baptizandi defuit, ut haberet baptizatos servos, per quos ceteros baptizaret, qui non defuit humilitatis ministerio, quando eis pedes lavit. Authoritas autem illa que habetur Io. 7.f. Nondum erat spiritus sanctus datus etc. intelligitur de datione spiritussancti in signo visibili. et hoc modo non dabatur in baptismo Christi ante eius Ascensionem, dabatur tamen invisibilis gratia spiritussancti sicut et modo. Ad primum dicendum, quod baptismus habet efficaciam a passione ratione suppositi divini, a qua etiam ipsa passio virtutem habebat, {5.1083} eadem autem erat persona ante passionem et post passionem, et per consequens eadem causa efficacie fuit in baptismo ab institutione ipsius, quando ex tactu carnis Christi data est aquis virtus regenerandi. Ad secundum, patet ex predictis, quod Apostoli ante passionem fuerunt baptizati {5.1084} baptismo Christi. Quod autem dictum est eis postea : Vos autem baptizabimini spiritusancto, etc. non intelligitur de baptismo sacramentali, sed de infusione spiritussancti in signo visibili, qui dicitur baptismus similitudinarie, quia in baptismo, quod est sacramentum datur gratia invisibilis spiritussancti sub ablutione aque visibilis.
Numérotation du verset
Io. 3,moraliter
marg.|
{5.1067}
{1
}
Erat
autem
homo ex Phariseis Nicodemus nomine princeps
Iudeorum
.
Per Nicodemum qui venit ad Iesum, ut de pertinentibus ad fidem plenius erudiretur, significatur discipulus humilis, et {5.1068} diligens, qui venit ad doctorem peritum, ut ab ipso de dubiis instruatur, qui debet eum dulciter recipere exemplo Christi qui Nicodemum dulciter recepit, et non solum proponentem, sed etiam replicantem bis audivit. Primo cum dixit.
Numérotation du verset
Io. 3,moraliter
marg.|
{5.1069} † Quomodo potest homo renasci, cum sit senex etc. Secundo, cum subiunxit postea.
Numérotation du verset
Io. 3,moraliter
marg.|
{5.1071} †
Quomodo possunt hec
fieri
.
Contra multos Doctores qui tantum tenent de sua scientia, quod sine discussione dicta sua sint tenenda.
prol.|
{5.1072}
{8
}
Et nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo,
etc. Hoc dicitur de Christo ad literam, quem Doctor Evangelicus debet imitari, scilicet in celum ascendendo, per contemplationem divinorum, et inde descendendo ad eruditionem proximorum.
Numérotation du verset
Io. 3,moraliter
marg.|
{5.1073}
{1
}
Et sicut Moyses exaltavit
serpentem
etc. Serpens ille fuit eneus, et in alto elevatus, ut aspicientes ipsum sanarentur a morsibusserpentum. Et ille serpens fuit figura Christi, qui fuit impassibilis factus quantum ad corpus in sua resurrectione, que impassibilitas figurata fuit per eneam soliditatem. Et fuit exaltatus in sua ascensione ad patris dexteram, et ex hoc datur spes credentibus ascendendi{5.1074} ad glorie vitam. Gre. Dum terrenum corpus desideribus super posuit. nobis celum posse patere monstravit.
marg.|
{3
}
Sic enim
dilexit
Deus
mundum,
etc. Et hoc debet nobis esse amoris divini maximum excitativum.
marg.|
{7
}
Non
enim
misit Deus
filium suum
ut
iudicet mundum
etc. Id est, ut condemnet, et nos multo minus debemus condemnare proximum etiam peccatorem, quia qualis sit futurus, est nobis penitus ignotum.
Numérotation du verset
Io. 3,moraliter
marg.|
{5.1075}
{3
}
Hoc est autem iudicium.
Id est, ratio condemnationis reproborum.
marg.|
{4
}
Quia lux venit in
mundum
. Bed. Morali.
Illi magis tenebras qui lucem diligunt, qui suos predicatores bene docentes odiis {5.1076} et detractionibus insequuntur.
marg.|
{
15
}
Post hec venit Iesus et discipuli eius in terram
Iudeam
, et illic
demorabatur
etc. Que interpretatur confessio. Alcuinus. Ubi enim est peccatorum et divinarum laudum confessio, illuc venit Christus et discipuli eius, id est doctrina ipsius, et effugat vitia peccatorum.
Numérotation du verset
Io. 3,moraliter
marg.|
{5.1077}
{7
}
Facta est
autem
questio
etc. Nam eius discipuli indiscrete zelantes pro eo, baptismum Ioannis preferre, volebant baptismo Christi quibus similes sunt multi theologi, et aliqui religiosi, qui magis adherent aliquibus opinionibus, eo quod sunt opiniones magistrorum sui ordinis, vel patrie quam pro ipsa veritate, cum tamen dicat philosophus primo Ethicorum, quod sanctum est prehonorare {5.1078}veritatem. Et Pilato dixit de Socrate magistro suo. Amicus quidem Socrates, magis amica est veritatis. Per hoc autem quod Ioannes dictos discipulos reprehendit, informantur doctores boni ut, tales adulationes non recipiant sed magis repellant, sicut Moyses dixi Iosue Numer. 11.f. Quid emularis pro me, etc.
marg.|
{
20
}
Amicus
autem sponsi
qui stat, et audit
eum
,
etc. Hic est predicator {5.1079} verus, qui non suum querit, sed Christi honorem, et ille dicit de Christo.
Numérotation du verset
Io. 3,moraliter
marg.|
{2
}
Illum oportet crescere, me
autem
minui.
Quia sollicitus est de {5.1080} honoris Christi augmentatione, et de propria humiliatione, et illud quod sequitur.
marg.|
{4
}
Qui desursum
venit,
etc. Quia confitetur in Christo divinam excellentiam, et in seipso fragilitatem terrenam. Et in hoc docuit Ioannes doctores inferiores deferre superioribus : honores.
ADDITIO I.
marg.|
{5.1083} In ca. 3. Ubi dicitur in postilla.
Dixerunt agricole, hic est he.
Super illam declarationem est quedam additio, scilicet in illo c. Mt. 21. vide ibi, etc.
Numérotation du verset
Io. 3,ADDITIO 2
marg.|
In eo. c. Ubi dicitur in postil.
Ennon Hebraice dicitur aqua.
Ennon Hebraice non significat aquam sed henoth : Quod habet hain propriam literam et enim pro secunda et tertia, pro tertia significat idem quod fontes.
Numérotation du verset
Io. 3,ADDITIO 3
marg.|
{5.1084} In eod. cap. Ubi dicitur in postilla.
Non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
Possunt etiam aliter exponi hec verba Evangeliste, s. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum, etc. Uno modo ut intelligantur de divina natura, quam ab eterno pater dat filio que est donum infinitum. Et hoc videtur sentire gl. que in eo loco dicit. Ut tantus sit filius quantus et pater. Alio modo possunt exponi de dono, quod datum est humane nature, ut persone divine uniatur, quod etiam est donum infinitum, prout alia glossa ibidem dicit. Sicut pater plenum genuit verbum, sic plenum et perfectum unitum est humane nature vel creature. Hec in glossa.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_3)
Notes :