Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset Io. 4,1 

Ut ergo1
1 ergo ΩS etc. ] autem ΩV
cognovit Iesus quia audierunt
Pharisei
quod2 Iesus plures discipulos facit
2 quod Rusch ] quia Li449@ Li449J Weber , def . ΩF
et baptizat quam Ioannes,
Numérotation du verset Io. 4,2 

quamquam Iesus non baptizaret
sed discipuli eius.
Numérotation du verset Io. 4,3 

Reliquit Iudeam
et abiit
iterum in Galileam.
Numérotation du verset Io. 4,4 

3Oportebat autem eum transire per mediam4 Samariam.
3 Hic incipit cap. 4 iuxta capitala Stephani Langton |
4 mediam ΩF Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 4,5 

Venit ergo in civitatem Samarie
que dicitur Sichar iuxta predium
quod dedit Iacob Ioseph filio suo.
Numérotation du verset Io. 4,6 

Erat autem ibi fons Iacob.
Iesus autem5 fatigatus
5 autem ΩF Li449@ ] ergo Li449 Rusch Weber
ex itinere
sedebat
sic supra6 fontem.
6 supra ΩF? Rusch ] super Li449 Li449@ Weber
Hora autem7 erat quasi sexta.
7 autem ΩF Rusch ] om. Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 4,7 

Venit8 mulier de Samaria9 haurire aquam.
8 Venit ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩS Weber ] + autem Rusch |
9 de Samaria ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩS Weber ] samaritana Rusch |
Dicit ei Iesus: Da mihi bibere.
Numérotation du verset Io. 4,8 

Discipuli enim10 eius abierant in civitatem ut cibos emerent.
10 enim ΩF Rusch Weber ] autem Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 4,9 

Dicit ergo11 ei12 mulier illa samaritana:
11 ergo ΩF Li449@ Li449 Weber ] om. Rusch |
12 ei ΩF Li449 Rusch Weber ] illi Li449@ |
Quomodo tu cum Iudeus13 sis,
13 cum Iudeus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
bibere a me poscis que sum mulier samaritana?
Non enim coutuntur Iudei Samaritanis.
Numérotation du verset Io. 4,10 

Respondit Iesus
et dixit ei: Si scires donum Dei
et quis est
qui dicit tibi: Da mihi bibere,
tu forsitan petisses ab eo
et dedisset tibi aquam vivam.
Numérotation du verset Io. 4,11 

Dicit ei mulier:
Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est,
unde ergo habes aquam vivam?
Numérotation du verset Io. 4,12 

Numquid tu
maior es patre nostro Iacob
qui dedit nobis puteum
et ipse ex eo bibit
et filii eius
et pecora eius14?
14 eius Li449 Rusch Weber ] sua Li449@
Numérotation du verset Io. 4,13 

Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui bibit15 ex hac aqua16
15 bibit Rusch Weber ] biberit Li449@ Li449 |
16 hac aqua Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber |
sitiet17 iterum.
17 sitiet Rusch Weber ] sciciet Li449@ Li449
Qui autem biberit
ex aqua quam ego dabo ei non sitiet18 in eternum
18 sitiet Rusch Weber ] sciciet Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 4,14 

sed aqua quam ego19 dabo ei fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam.
19 ego Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 4,15 

Dicit ad eum mulier:
Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam20 neque veniam huc haurire.
20 sitiam Li449 Rusch Weber ] sciciam Li449@
Numérotation du verset Io. 4,16 

Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum
et veni huc.
Numérotation du verset Io. 4,17 

Respondit mulier et dixit:
Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti
quia non habeo virum.
Numérotation du verset Io. 4,18 

Quinque enim viros habuisti.
Et nunc21 quem habes
21 nunc Rusch Weber ] hunc Li449@ Li449
non est tuus vir. Hoc vere dixisti.
Numérotation du verset Io. 4,19 

Dicit ei mulier: Domine, video quia
propheta es tu.
Numérotation du verset Io. 4,20 

Patres nostri
in monte hoc adoraverunt et vos
dicitis quia Hierosolymis est locus
ubi22 adorare oportet.
22 ubi Li449 Rusch Weber ] in quo Li449@
Numérotation du verset Io. 4,21 

Dicit ei Iesus:
Mulier,
crede mihi
quia veniet hora
quando neque in monte hoc
neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
Numérotation du verset Io. 4,22 

Vos adoratis quod nescitis.
Nos
adoramus quod scimus
quia salus ex Iudeis est.
Numérotation du verset Io. 4,23 

Sed venit hora
et nunc est
quando veri adoratores
adorabunt Patrem in spiritu et veritate.
Nam et Pater tales querit
qui adorent eum.
Numérotation du verset Io. 4,24 

Spiritus est Deus
et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare.
Numérotation du verset Io. 4,25 

Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit
qui dicitur Christus.
Cum ergo venerit ille nobis annuntiabit omnia.
Numérotation du verset Io. 4,26 

Dicit ei Iesus: Ego sum qui loquor tecum.
Numérotation du verset Io. 4,27 

Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere23 loquebatur. Nemo tamen dixit24: Quid queris? Aut: Quid loqueris cum ea?
23 muliere] + tali scilicet Samaritana CorS2 |
24 dixit Rusch Weber ] + ei Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 4,28 

Reliquit ergo hydriam suam
mulier et abiit in civitatem et dixit25 illis hominibus:
25 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 4,29 

Venite et26 videte hominem qui dixit mihi omnia quecumque feci. Numquid ipse est Christus?
26 et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 4,30 

Exierunt27
27 Exierunt CorS2 (al. sine ET ) Rusch Weber ] Et praem. ΩJ Cor4 CorS2 Wordsworth (R b d r), + ergo Clementina
de civitate
et veniebant ad eum.
Numérotation du verset Io. 4,31 

Interea rogabant
eum discipuli28
28 discipuli Rusch Weber ] + eius Li449@ Li449
Dicentes: Rabbi, manduca.
Numérotation du verset Io. 4,32 

Ille autem dixit eis: Ego cibum
habeo manducare quem vos nescitis.
Numérotation du verset Io. 4,33 

Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
Numérotation du verset Io. 4,34 

Dicit eis Iesus: Meus est cibus29
29 est cibus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
ut faciam voluntatem
eius qui misit me ut perficiam opus eius.
Numérotation du verset Io. 4,35 

Nonne vos dicitis
quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros
et videte regiones
quia albe sunt iam ad messem
Numérotation du verset Io. 4,36 

et qui metit mercedem accipit
et congregat fructum in vitam eternam ut30 et qui seminat
30 ut Li449 Rusch Weber] om. Li449@
simul gaudeat et qui metit.
Numérotation du verset Io. 4,37 

In hoc enim est verbum31*
31 est verbum ΩF ΩS (ut videtur) ΩV Li449@ Li449 Ed1455 Weber] inv. Rusch
verum quia alius est qui seminat et alius32* qui metit.
32 alius ΩF ΩS ΩV ] + est Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 4,38 

Ego misi vos
metere quod vos non laborastis. Alii vero33 laboraverunt
33 vero Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
et vos in laborem eorum introistis.
Numérotation du verset Io. 4,39 

Ex civitate autem illa multi crediderunt in34 eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quecumque feci.
34 in ΩF ΩJ ΩP ΩS Rusch Clementina Weber ] om. CorS2 (al. sine IN )
Numérotation du verset Io. 4,40 

Cum venissent ergo
ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret
et mansit ibi duos dies.
Numérotation du verset Io. 4,41 

Et multo plures crediderunt propter sermonem eius.
Numérotation du verset Io. 4,42 

Et mulieri dicebant:
Quia iam non propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi.
Numérotation du verset Io. 4,43 

Post duos autem dies35
35 duos autem dies Li449 Rusch Weber ] dies autem duos Li449@
exiit inde et abiit in Galileam.
Numérotation du verset Io. 4,44 

Ipse enim
Iesus testimonium perhibuit
quia propheta in sua patria honorem non habet.
Numérotation du verset Io. 4,45 

Cum ergo venisset in Galileam exceperunt eum Galilei cum omnia vidissent
que fecerat Hierosolymis in die festo. Etenim36 ipsi enim venerant ad37 diem festum.
36 etenim Rusch ] et Li449@ Li449 Weber |
37ad Li449@ Li449 Rusch ] in Weber |
Numérotation du verset Io. 4,46 

Venit ergo
iterum in Cana Galilee ubi fecit aquam vinum
et erat quidam regulus
cuius filius infirmabatur Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 4,47 

Hic
cum audisset quia38 Iesus adveniret a Iudea in Galileam, abiit ad eum et rogabat eum
38 quia Rusch Weber ] quod Li449@ Li449
ut descenderet et sanaret filium eius. Incipiebat enim mori.
Numérotation du verset Io. 4,48 

Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa
et prodigia
videritis non creditis.
Numérotation du verset Io. 4,49 

Dicit39 ad eum regulus: Domine, descende
39 Dicit] Dixit Cas574
priusquam moriatur filius meus.
Numérotation du verset Io. 4,50 

Dicit ei Iesus: Vade. Filius tuus vivit.
Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat.
Numérotation du verset Io. 4,51 

Iam autem eo descendente
servi occurrerunt ei et nuntiaverunt40 dicentes quia filius eius viveret.
40 et nuntiaverunt Cas242 Cas246 Rusch Weber ] om. hom. Cas574, + ei Li449@ Li449 ΩV
Numérotation du verset Io. 4,52 

Interrogabat41 ergo horam ab eis in qua melius habuerit42
41 Interrogabat] Interrogavit Cas574 |
42 habuerit Cas246 Cas574 Rusch Weber] habuerat Cas242 ΩV Li449@ Li449 |
et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris.
Numérotation du verset Io. 4,53 

Cognovit ergo43 pater quia44 illa hora erat in qua dixit ei Iesus: Vade45* ! Filius tuus vivit.
43 ergo] autem |
44 quia] quod Amiatinus Weber (M F) Wordsworth |
45 Vade Cas242 Cas246 Cas574 ² ( corr. marg.) ] om. ΩV* Catena+@ Clementina Weber |
Et credidit ipse et domus eius tota.
Numérotation du verset Io. 4,54 

Hoc46 iterum secundum signum fecit Iesus
46 Hoc] + autem Cas246
cum venisset a Iudaea in Galileam.

Capitulum 4

Numérotation du verset Io. 4,1 
marg.| {5.1083} {1 } Ut ergo   cognovit   . Postquam Evangelista determinavit de effectu gratie quo ad Iudeos, hic determinat de derivatione ipsius quo ad gentiles. Et quia Christi doctrina dupliciter derivata est ad credentes, s. per doctrinam et per miracula, ut habetur Mar. ult. d. Sermonem confirmante sequentibus signis, ideo primo agitur de derivatione eius per doctrinam, secundo, per miracula, ibi. Post duos dies. Prima in tres, quia primo ponitur doctrine Christi opportunitas, secundo ipsius qualitas, ibi : Venit mulier. Tertio consequens utilitas ibi. Reliquit ergo Hydriam. Primum ostenditur ex tribus. Quia primo ostenditur ex Christi recessu, secundo ex eius transitu, ibi. Oportebat. Tertio ex accessu, ibi : Venit ergo. Circa primum sciendum, quod Christo baptizato primo, et discipulis eius consequenter, ut patet ex dicto, pharisei commoti fuerunt contra eum invidia, et ideo volens dare patientie exemplum, inde recessit, et sic occasionem docendi gentiles habuit, et hoc est quod dicitur. Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisei. Quod Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes. Pharisei enim ex invidia persequuti sunt Ioannem, et procuraverunt eum mitti in carcerem, propter quod dicitur Mt. 17.b. de Ioanne. Elias iam venit, et fecerunt in eum quecunque voluerunt, etc. Et eo. modo Christum persequebantur, et eius mortem tandem procuraverunt.
marg.| {2 } Quamquam Iesus. Tunc, licet primo baptizasset, ut dictum est.
prol.| {5.1084} {3 } Sed discipuli eius. In hoc enim dedit Christus exemplum prelatis ecclesie committendi ea que possunt fieri commode per inferiores, ut ipsi liberius possint in altioribus exerceri.
marg.| {4 } Reliquit   Iudeam   . Quia persequebantur eius doctrinam. Eodem modo dicitur de Apostolis Act. 13.g. relinquentibus Iudeam propter eorum incredulitatem. Vobis oportebat primum loqui urbum Dei : sed quia repellitis illud, et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes. Sic enim precepit nobis Deus.
marg.| {5 } Oportebat. Hic consequenter ostenditur convenientia doctrina Christi apud gentiles ex suo transitu, quia in regno decem tribuum habitabant gentiles, qui translati fuerant a Rege Assyriorum illuc, captivatis inde decem tribubus sicut habetur, 4. Regum 17. Conveniebant tamen cum Iudeis aliqualiter, quia cum primo fuerunt translati in terram decem tribuum, Dominus misit leones eos devorantes, et ideo rex Assyriorum habito consilio super hoc misit unum de sacerdotibus captivis, qui doceret eos colere Dominum, verumtamen cum hoc colebant idola, ut ibidem dicitur, nec recipiebant omnes libros ve. Test. sed tantum quinque libros Moysi, et sic partim erant Gentiles, et partim Iudei. Christus autem veniens de Iudea in Galileam habebat transire per eorum regionem, et sic habuit occasionem docendi eos, et hoc tangitur hic. Oportebat. Tota enim illa regio dicebatur Samaria a nomine civitatis metropolis, que antiquitus dicebatur Samaria, quamvis enim tunc esset destructa, tamen nomen remanserat in terra.
marg.| {5.1085} {1 } Venit   ergo. Hic tertio ponitur opportunitas docendi ex accessu, quia accessit ad locum delectabilem et quietum et doctrine aptum. Tum propter amenitatem loci : Tum propter fontis ibidem existentis proprietatem que signat doctrinam Christi et gratiam, secundum quod dicitur Isa. 12.a. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, etc. Et hoc est quod dicitur. Venit ergo in civitatem Samarie, que dicitur Sichar. Antiquitus dicebatur Sichen, ut habetur Gen. 33.d.
marg.| {2 } Iuxta predium. Iacob enim veniens de Mesopotamia emit agrum ab Emor principe civitatis Sichem, et ibi ad tempus habitavit iuxta urbem, ut ibidem dicitur, sed propter raptum Dine filie sue occisi sunt habitatores illius civitatis a filiis Iacob et sic cessit in possessionem eius et illum locum dedit Iacob moriens filio suo Ioseph ut habetur. Gen. 48.
marg.| {3 } Erat autem ibi fons Iacob. Id est, puteus quem ipse foderat, quando ibi habitavit.
marg.| {4 } Iesus   ergo   fatigatus   ex itinere. Ex quo apparet veritas humane nature ex infirmitate.
marg.| {5 } Sedebat sic. Propter loci aptitudinem ad quiescendum et docendum.
marg.| {6 } Hora autem. Hoc dicitur ad ostendendum causam fatigationis, quia per magnum tempus ambulaverat peditando.
marg.| {7 } Venit   autem   mulier   . Posita docendi opportunitate, hic consequenter ponitur qualitas doctrine. Et dividitur in duas : quia primo ponitur in docendo conveniens ingressus, secundo, debitus processus, ibi : Respondit Iesus. {5.1086} Conveniens ingressus fuit per hoc, quod Christus petiit a muliere potum corporalem volens sibi reddere potum spiritualem quia modus instructionis humane est quod a sensibilibus ad intelligibilia deducatur, et hoc est, quod subditur. Venit mulier de Samaria. Samaria hic non est nomen civitatis, sed gentis vel regionis quia illa mulier fuit de civitate Sichem, que tunc metropolis Samaritanorum, ut dicit Iosephus. 11. antiquitatum Samaria enim erat destructa et reedificata, tamen nomine eius mutato, quia tunc Sebaste dicebatur, ut habetur. 13. li. antiquitatum.
marg.| {8 } Dicit   ei   Iesus   . Causa quare petit a muliere, subditur.
marg.| {9 } Discipuli   enim   eius. Et ideo non fuerant presentes ad dandum sibi potum.
marg.| { 10 } Ut   cibos etc. Quia super fontem comedere volebant sicut pauperes nec ad magna hospitia in villam declinabant.
marg.| { 11 } Dicit ergo ei   mulier   . Cognovit enim per habitum eum esse Iudeum quia sicut erant distincti ab aliis in culto Dei et in corporali circuncisione, ita etiam in veste propter quod Nu. 15.d. precipitur quod habeant fimbrias per angulos palliorum.
marg.| { 12 } Bibere a me. De hoc etiam mirabatur. Cuius causa subditur.
marg.| { 13 } Non enim. Licet enim esset Iudeis preceptum ne iungerent fedus et amicitias cum aliis nationibus tamen specialiter abominabantur Samaritanos. Tum quia terram eorum pro parte occupaverant. Tum quia multas molestias eis fecerant in reedificatione templi et civitatis, ut patet, 1. Esdre.
marg.| {5.1087} {1 } Respondit Iesus. Hic consequenter ponitur debitus processus in docendo, quia primo docet Christus verbis secundo signis, ibi : Dicit ei vade. Prima in duas, quia primo proponit intentum, secundo removet mulieris falsum intellectum, ibi : Respondit Iesus. Habita igitur occasione loquendi de aqua spirituali ex verbis mulieris : Respondit Iesus et dixit ei : si scires donum Dei. Id est, gratia spiritussancti, in quo dona dantur.
marg.| {2 } Et quis est qui   dicit   . Quia potens est et paratus gratiam spiritussancti dare omnibus petentibus eam fideliter et devote.
marg.| {3 } Tu forsitan. Hoc dicit propter liberi arbitrii vertibilitatem.
marg.| {4 } Petisses ab eo. Quia gratia non datur adultis de communi lege sine motu proprio in Deum.
marg.| {5 } Et dedisset   tibi   aquam. Id est, spiritussancti gratiam, quia estum concupiscentie refrigerat et per devotionem humectat. Dicitur ergo aqua viva ad similitudinem aque in corporalibus, ubi dicuntur aque vive que continuantur principio sue scaturiginis. Aque autem mortue dicuntur ille que sunt collecte in lacubus et cisternis gratia autem spiritussancti cum ipso spiritusancto contiguatur, quia gratia non est in anima, nisi spiritussanctus speciali modo habitet in ipsa et quia mulier erat assueta in corporalibus intellexit verbum Christi de aqua corporali, ideo sequitur.
marg.| {6 } Dicit ei mulier. Quasi dicat non potes mihi dare aquam vivam de isto puteo, quia non habes instrumentum ad hauriendum, et puteus est ita profundus, quod non posset attingere cum manu.
marg.| {7 } Unde ergo   habes   aquam. Quasi dicat non potes mihi dare nisi tu faceres hoc miraculose, quod non videtur, quia tunc tu esses maior patriarcha Iacob quod non videtur et hoc est quod dicitur.
marg.| {8 } Numquid tu, etc. Qui fuit contentus aqua huius putei ideo sequitur.
marg.| {9 } Qui dedit nobis puteum. Inquantum fodit ipsum, ut predictum est, quod non fecisset, si aquam vivam pro voluntate sua aliunde habere {5.1088} potuisset. Et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius.
marg.| { 10 } Respondit Iesus et dixit ei. Hic removet falsum intellectum huius mulieris, ostendens quod loquebatur de aqua materiali, sed spirituali et hoc est, quod dicitur. Respondit Iesus et dixit ei.
marg.| { 11 } Ex hac aqua. Scilicet materiali, de qua tu intelligis.
marg.| { 12 } Sitiet iterum. Quia non sedat sitim nisi ad tempus.
marg.| { 13 } Qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei. Id est, gratia spiritussancti.
marg.| { 14 } Non sitiet in   eternum   . Sed contra hoc videtur illud Eccle. 24.c. Qui bibunt me, adhuc sitient. Ubi loquitur de aqua sapientie. Dicendum, quod sitis uno modo accipitur pro desiderio alterius rei non habite, et sic omnis res temporalis adepta magis generat sitim quam tollat quia cupiditatem augmentat. Similiter aqua corporalis, quia non habet effectum nisi ad tempus oportet iterum quod alia aqua numero sumatur ad sedandum sitim, et sic fit interruptio. Alio modo accipitur sitis pro desiderio eiusdem rei habite ad habendum eam perfectius, et sic habentes Deum per gratiam, sitiunt habere ipsum per gloriam. Et hoc modo loquitur autoritas Ecclesiastici preallegata. Tertio modo accipitur sitis pro exclusione fastidii a delectatione habita et sic beati dicuntur Deum sitire. Cum ego dicitur hic. Non sitiet in eternum. Intelligitur siti primo modo dicta, quia habens gratiam Dei, habet Deum, et ideo non desiderat aliquid quod non habeat, sed desiderat Deum quem habet, habere perfectius ideo sequitur.
marg.| { 15 } Sed aqua quam, etc.   fons aque   salientis   in   vitam etc. Quia per gratiam spiritussanctus inhabitat mentem qui est origo gratie facientis hominem salire in vitam eternam. Naturale est enim quod aqua tantum ascendere potest quantum descendit, et ideo sicut aqua gratia a Deo in nos derivatur, ita per ipsam anima ad Deum elevatur, quia per ipsam consors divine nature efficitur, ut dicitur secundo Petri primo a. Magna et preciosa dona donavit vobis, ut per hoc efficiamini divine consortes nature.
marg.| {5.1089} {1 } Dicit ad eum mulier Domine da mihi. Quamvis enim ad plenum non intelligeret verba Christi, tamen audiens huius aque bonitatem, petiit eam, et subdit causam.
marg.| {2 } Ut non sitiam neque veniam huc haurire. Id est, ut liberer a sitis ardore, et a labore veniendi huc hauriendi et deportandi.
marg.| {3 } Dicit ei Iesus. Quia adhuc non poterat capere hec mulier verba Christi, ideo consequenter procedit ad signa. Et dividitur in duas, quia primo instruit causam per revelationem secreti, secundo per solutionem dubii ibi : Dicit ei mulier. Secretum autem istud erat quia mulier adulterum tenebat qui tamen ab omnibus hominibus loci illius credebatur esse maritus eius, et ideo per hoc quod Christus hoc secretum mulieri dixit, ostendit se scire peccata occulta, et hoc est quod dicitur : Dicit ei Iesus : Vade voca virum tuum. Scilicet putativum.
marg.| {4 } Et veni huc. Hoc non dixit Iesus ad hoc ut illa mulier eum adduceret ad se, sed ut ex responsione eius convenientius ipsam argueret, secretum revelando unde sequitur.
marg.| {5 } Respondit mulier, et dixit ei. Non habeo virum. Scilicet legitimum.
marg.| {6 } Dicit ei Iesus. Exponendo eius dictum. Bene dixisti. Quia non habeo virum. Et subditur.
marg.| {7 } Quinque enim viros habuisti. Id est, legitimos.
marg.| {8 } Et nunc quem habes, non est tuus, vir. Secundum veritatem, ideo sequitur.
marg.| {9 } Hoc vere dixisti : Illud quod alias finxisti eum esse virum tuum mendacium est.
marg.| { 10 } Dicit ei mulier. Hic consequenter instruit eam per solutionem dubii. Et dividitur in duas, quia primo ponitur ipsius Iesu instructio. Secundo mulieris responsio, ibi : Dicit ei mulier. Scio. Circa primam partem sciendum, quod mulier percepit eum esse prophetam ex hoc quod eius {5.1090} secretum cognoverat, ideo convertit se ad interrogandum eum de quodam dubio, quod inter Iudeos, et Samaritanos vertebatur. Et dividitur in duas, quia primo ponitur mulieris interrogatio, secundo Christi responsio ibi : Dicit ei Iesus. Circa primum sciendum, quod Iudei revertentes de captivitate Babylonica noluerunt Samaritanos associari sibi in edificatione templi, ut habetur 1. Esdre 4.a. Et ideo fecerunt sibi locum adorationis divine in monte Garizim. Ut dicunt aliqui. Iosephus autem assignat aliam rationem, dicens quod quidam Iudeus nomine Manasses accepit filiam principis Samaritanorum. Et quia apud Iudeos summum sacerdotium erat valde honorificum, rogavit socerum suum ut faceret sibi templum in Garizim, ut ibi sacerdotio fungeretur, ut habetur 11. antiquitatum. Samaritani igitur dicebant, quia hic locus magis erat conveniens orationi quam templum Ierosolimitanum. Iudei autem contrarium dicebant, et erant rationes ad utramque partem, et ideo mulier voluit audire a Iesu circa hec suam sententiam, et hoc est quod dicitur : Dicit ei mulier : Domine.
marg.| { 11 } Video. Per effectum scilicet per revelationem secreti.
marg.| { 12 } Quia Propheta tu es. Instrue igitur me de loco debite orationis et arguit quod locus Garizim sit convenientior, per hoc quod antiqui patres veteris Testamenti ibi adoraverunt. Quia filii Israel ingrediendo terram promissionis, in loco illo benedixerunt Deum, ut habetur Deuteron. 27.b. Similiter Iacob patriarcha et filii eius prope illum manserunt ut supra dictum est, et ideo in illo loco orationes et sacrificia fecerunt, quia ante edificationem templi Iudei, in montibus adorabant et sacrificabant, ut patet de Abraham Gen. 13.d. et de Salomone. 3. Regum. 3.a. et in aliis multis, ideo probabile est, quod Iacob et filii eius in monte Garizim adoraverunt, et hoc est quod dicitur.
marg.| { 13 } Patres nostri in monte hoc adoraverunt. Vocabant enim Samaritani patres veteris Testamenti pates suos, quia receperunt quinque libros Moysi, et in parte erant Iudei, ut dictum est.
marg.| {5.1091} {1 } Et vos. Scilicet, Iudei.
marg.| {2 } Dicitis. Econtrario.
marg.| {3 } Quia   Ierosolymis etc. Quasi dicat, Non videtur conveniens illud quod dicitis, ratione predicta, Sciendum tamen quod locus convenientior erat in Hierusalem, quia erat a Deo electus ut esset locus adorationis, et sacrificii, ut habetur 2Par. 6.a.
marg.| {4 } Dicit ei Iesus. Hic ponitur Christi responsio, mulier enim devote petierat eum, quia cognoscens eum prophetam non convertit se ad querendum de curiositatibus, ut de eventu futurorum, et consimilibus, sed de modo vel loco colendi Deum, ideo instruit eam di.
marg.| {5 } Mulier crede mihi. Quia accedentem oportet credere. Heb. 11.b. et Isa. 7.b. Nisi credideritis non intelligetis, Secundum translationem. 70.
marg.| {6 } Veniet hora. Scilicet tempus publicationis Evangelii.
marg.| {7 } Quando   neque   in   monte   hoc. Quia cultus Gentilium tunc cessavit.
marg.| {8 } Neque in Ierosolymis   adorabitis patrem   . Quia templum divina dispositione destructum est 42. anno post passionem Christi, ut sic devotio populi curreret Ad Christum, et ex Gentilibus et Iudeis fieret unus populus Christianus, subtracto eo quod impediebat hanc coniunctionem, ex utraque parte, quia idololatria Gentilium erat abominabilis Iudeis, et onus ceremoniarum legalium erat importabile Gentilibus, et ideo per Christum utrumque est amotum per publicationem Evangelii, ideo ex Iudeis et Gentilibus factus est unus populus Christianus, et sic patet, quod Christus eam instruxit de vero cultu divino in proximo futuro, quia idololatria Gentilium et ceremonie Iudeorum convertenda erant in spiritualem nove legis cultum divinum, verumtamen, quia ante publicationem Evangelii cultus Iudeorum erat licitus et bonus, non sic autem cultus Gentilium, ideo subdit Salvator.
marg.| {9 } Vos adoratis quod nescitis. Attribuere enim Deo illud quod sibi non convenit, ut quod sit corporeus vel aliquid huiusmodi, est ipsum nescire, hoc autem faciebant Gentiles, et maxime isti Samaritani, Iudei vero habebant veram cognitionem de Deo, ut dicitur Psal. 75.a. Notus in Iudea Deus. Ideo sequitur.
marg.| { 10 } Nos adoramus quod scimus. Et quia vera cognitio Dei per legem et prophetas erat concessa populo Iudaico, sicut et alia beneficia{5.1092} spiritualia et divina, propter hoc, quod Christus erat nasciturus ex eis, ideo subditur.
marg.| { 11 } Quia salus ex Iudeis est. Id est, Salvator ex eis expectatur. Et quia per ipsum Salvatorem cultus ceremonialis legis convertendus erat in spiritualem ritum nove legis, ut dictum est, ideo sequitur.
marg.| { 12 } Sed venit hora, et nunc est. Quia a tempore predicationis Christi incepit publicatio evangelii, per quam introductus est verus et perfectus cultus divinus, unde sequitur.
marg.| { 13 } Quando   veri adoratores etc. Per hoc excluduntur figurales ceremonie legis.
marg.| { 14 } Et veritate. Per hoc excluditur falsitas que erat in cultu Gentilium, quia utrumque amotum est per Christum, et quod talis cultus nove legis sit Deo acceptus ostenditur divina acceptatione, cum subditur.
marg.| { 15 } Nam et pater   querit tales   qui   adorent eum   . Ex assimilatione ad Deum, qui est spiritualis nature, et ideo ei magis conformamur per spiritualia quam corporalia, et hoc est quod dicitur.
marg.| { 16 } Spiritus est Deus, et eos, qui   adorant   eum   in spiritu et   veritate oportet   . Quia oratio est ascensus mentis in Deum, et ideo requirit conformitatem ad ipsum secundum quod est possibile.
marg.| { 17 } Dicit ei mulier, Scio quia, etc. Hic ponitur mulieris responsio, erat enim opinio non solum apud Iudeos sed etiam apud Samaritanos, quod in adventu Messie instruerentur perfecte de omnibus pertinentibus ad salutem, et ideo mulier non capiens ad plenum verba Christi, dicit se et alios tempore Messie de his ad plenum instrui, et hoc est, quod dicitur. Dicit ei mulier, Scio quia Messias venit. Id est, in proximo venturus est. Sicut enim dictum est : Samaritani receperunt quinque libros Moysi, et Gen. 49.b. datur signum de adventu Christi, s. translatio regni Iudeorum, cum dicitur : Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. Ipsi autem videbant hoc esse completum tempore Herodis regis, sub quo natus est Christus, et ideo apud eos erat fama communis quod Christus erat de proximo venturus : et ideo sic loquebatur mulier, quia ex fama communi audierat.
marg.| { 18 } Qui dicitur Christus. Id est unctus, quia Christus expectabatur Rex et sacerdos, et utrumque officium per unctionem accipiebatur.
marg.| { 19 } Cum ergo venerit ille nobis annunciabit omnia. Ad salutem necessaria, que sunt nunc occulta. Igitur Iesus videns eius devotionem convenienter se ei revelat dicens.
marg.| {5.1093} {1 } Ego sum qui loquor tecum. Quasi dicat modo est tempus veritatis revelande.
marg.| {2 } Et continuo venerunt discipuli : Hic ponitur fructus consequens ex doctrina Christi, quia hec mulier edocta a Christo statim ivit ad civitatem, et adduxit ad Iesum populi multitudinem ad credendum paratam. Dividitur ergo in duas : quia primo ponitur mulieris recessus, secundo ex hoc sequens populi accessus, ibi : Exierunt. Recessit igitur mulier a Christo, quia cessavit loqui cum ea venientibus discipulis de civitate, et hoc est quod dicitur. Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum. Non propter suspicionem aliquam, sed mirum erat, quod tantus doctor alloquebatur unam solam mulierem pauperculam et Gentilem, quia videbatur eis parva aut nulla utilitas, cum tamen esset magna, ut patebit ex sequentibus.
marg.| {3 } Nemo   tamen dixit   . Scientes, quod eius loquutio cum muliere non fuit inutilis et vana quamvis hoc non viderent quod patet ex sequenti effectu quia mulier edocta a Christo ex fervore denunciandi quod audierat.
marg.| {4 } Reliquit   hydriam   . Quia oblita aque necessaria ad vitam corporalem cucurrit ad denunciandum aquam sapientie, que est necessaria ad vitam spiritualem, unde sequitur.
marg.| {5 } Et   dixit   illis. Id est, omnibus existentibus in civitate.
marg.| {6 } Venite et   videte etc. Ex quo patet eius devotio, quia non veretur fateri turpitudinem suam, ut eos adducat ad Christi predicationem.
marg.| {7 } Numquid ipse. Quasi dicat sic videtur per effectum.
marg.| {8 } Exierunt. Hic consequenter ponitur populi accessus ad Christum Et dividitur in tres, quia Evangelista primo incipit describere hunc accessum, secundo interponit instructionem discipulorum, ibi : interea, tertio revertitur ad propositum, ibi : Ex civitate autem. Circa primum. Sciendum, quod Samaritani erant in suspenso de adventu Christi de proximo. Tum propter impletionem temporis, ut dictum est. Tum propter predicationem Ioannis predicantis Christi adventum de proximo cuius {5.1094}predicatio tunc erat famosa : ideo facilius crediderunt verbo mulieris, et hoc est, quod dicitur. Exierunt ergo de civitate. Ut presentialiter audiret eum.
marg.| {9 } Interea. Hic interponitur discipulorum informatio, quia Christus videbat multitudinem gentium dispositam ad credendum, ideo volebat excitare discipulos ad predicandum. Ex citat autem eos ad id dupliciter, primo propter salutem proximi. Secundo propter remunerationem premii, ibi. Et qui metit. Circa primum ostendit Christus, quod homo debet esse magis sollicitus de salute spirituali sui proximi, quam de propria necessitate corporali, quia cum esset tempus comedendi, voluit tamen differre, ut intenderet predicationi, dans exemplum aliis similiter faciendi, Et hoc est quod dicitur. Interea, id est antequam pervenissent Samaritani ad eum.
marg.| { 10 } Rogabant eum   discipuli   . Quia iam erat hora sexta, ut predictum est, et erat supra fontem, ubi erat locus aptus ad comedendum.
marg.| { 11 } Ille autem dixit eis. Habita occasione ex cibo corporali, incipit loqui de cibo spirituali, s. de conversione Samaritanorum, qui per eius predicationem sunt ei incorporati, unde subditur.
marg.| { 12 } Ego cibum habeo. Quasi dicat alius cibus plus me delectat.
marg.| { 13 } Dicebant   ergo discipuli   ad   invicem   . Numquid   aliquis attulit   ei   manducare   . Intellexerant enim verbum istud de cibo corporali, et sciebant quod nihil portaverat in via comestibile, ideo querebant si habebat aliunde, ideo Christus exponit se dicens.
marg.| { 14 } Meus cibus est, ut   faciam voluntatem   eius, qui misit me. In Gentilium conversione, quia secundum quod dicitur 1. Tim. 2.b. Vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Et quod instet tempus hoc faciendi, ostendit dicens.
marg.| { 15 } Nonne vos dicitis   quod   adhuc quatuor   menses   . Quasi dicat licet tempus messis corporalis adhuc distet, tamen tempus messis spiritualis iam instat. Dicitur autem messis collectio frugum. Et ad similitudinem huius messis spiritualiter dicitur vocatio hominum ad fidem, per quam congregantur in domino ad Deum, unde sequitur.
marg.| {5.1095} {1 } Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte regiones : quia albe sunt iam. Hoc dicebat propter Samaritanos venientes ad ipsum dispositos ad credendum.
marg.| {2 } Et qui metit. Hic hortatur discipulos ad opus predicationis ex merito sequentis premii. Sicut enim Samaritani iam erant dispositi ad credendum per predicationem Christi, sic etiam Christus videbat multitudinem Gentium per totum mundum cito congregandam in horreum ecclesie per predicationem apostolorum : ex qua predicatione meruerunt premium vite eterne, et hoc est quod dicitur : Et qui metit mercedemaccipit. In presenti enim vita prima messis est, per quam homines adducuntur ad fidem, et in hac messe, messores fuerunt apostoli, ultima vero messis erit in iudicio, quando fideles colligentur intra horreum glorie, et tunc messores erunt angeli, ut habetur Mt. 13.e. et ideo sequitur.
marg.| {3 } Et congregat   fructum   . Id est, multitudinem fidelium reponendam.
marg.| {4 } In vitam eternam. Quia peracto iudicio reponentur in horreo glorie per ministerium angelorum, ut dictum est. Et quia loquutus est de messe spirituali per similitudinem messis corporalis, ideo ostendit in quo est simile, et in quo est dissimile. Ad cuiusintellectum sciendum, quod apud Iudeos erat proverbium de hoc, quod quando aliquis multum laborabat in re aliqua, et alius reportabat fructum, dicebatur proverbialiter, unus seminat, alius metit : quasi dicat, unus laborat, et alius colligit, et sic aliquando contingit de messe corporali, que aliquando ab uno seminatur, et ab eius hoste irruente colligitur. De messe vero spirituali sic est, quod alii seminaverunt, et alii messuerunt, quia patriarche et prophete antiqui seminaverunt, prima semina fidei, sed apostoli messuerunt inquantum populum ad perfectionem fidei deduxerunt, verum tamen utrique reportant gaudium, quia tam prophete antiqui quam apostoli propter meritum laboris sui recepti sunt ad celeste gaudium, et in hoc non tenet proverbium de messe corporali, de qua non gaudet seminans {5.1096} si ab alio metatur, et hoc est quod dicitur.
marg.| {5 } Ut et qui   seminat, simul gaudeat,   et qui. Scilicet, prophete et apostoli.
marg.| {6 } In hoc enim est   verbum   . Id est proverbium commune pro tanto habet locum in proposito.
marg.| {7 } Quia alius est qui   seminat   . Scilicet, patriarche et prophete. Et, a.
marg.| {8 } Alius est qui   metit   . Scilicet, apostoli, ideo sequitur.
marg.| {9 } Ego misi vos. Id est, ad perfectionem fidei adducere.
marg.| { 10 } Quod vos non   laborastis   . Prophete enim et patriarche multum laboraverunt in denunciando adventum Christi, et arguendo infidelitatem populi, et ideo sequitur.
marg.| { 11 } Alii   vero   laboraverunt,   et vos in   labores   . Quia prophetias ab aliis prenunciatas completas predicabitis.
marg.| { 12 } Ex   civitate   . Supra Evangelista inchoaverat accessum Samaritanorum ad Christum, sed interposuit informationem discipulorum, ideo hic revertitur ad propositum, ostendens quod eorum accessus fuit valde utilis, quia per veram fidem conversi sunt ad Deum. Et hoc est quod dicitur : Ex civitate autem. que dicebatur Sychem vel Sichar, ut dictum est.
marg.| { 13 } Multi crediderunt in eum. Istud testimonium videbatur efficax ex duobus, quia primo dicebat contra honorem suum ex zelo veritatis, secundo quia ostendebat eum scire talia, que non poterant sciri via humana. veruntamen quia hoc testimonium non fuit nisi quedam persuasio ad credendum, quia perfectio fidei ipsorum facta est per Christum, ideo sequitur.
marg.| { 14 } Cum venissent   ergo   ad   illum   . Quia accepta fide per eius doctrinam desiderabant amplius informari ad suam confirmationem.
marg.| { 15 } Et mansit ibi duos   dies   . Acquiescens petitioni eorum, que erat honesta et devota.
marg.| { 16 } Et multo plures   crediderunt   . Quam a principio.
marg.| { 17 } Et   mulieri dicebant    : Quia iam non propter tuam   loquelam   . Quia licet doctrina alicuius aliquis inducatur ad credendum, tamen fides innititur divine veritati secundum se, ideo sequitur.
marg.| {5.1097} {1 } Ipsi enim audivimus. Ab ipso qui est Deus et homo.
marg.| {2 } Et scimus. Firmiter credendo, quia in fide maior est certitudo adherentie quam in scientia, quamvis non sit tanta certitudo evidentie. Et quia non sufficit corde credere, sed oportet fidem confiteri ore, secundum quod dicitur Rom. 10.b. ideo fidem suam confitentur dicendo.
marg.| {3 } Quia hic vere est salvator mundi. In quo tria confitentur de Christo, scilicet, eius eminentiam singularem, ibi : Hic est. efficaciam salutarem, ibi : Vere salvator. Influentiam generalem, ibi : Mundi.
marg.| {4 } Post duos. Descripta conversione Gentilium per doctrinam hic consequenter describitur eorum conversio per miraculi operationem. Et dividitur in tres, quia primo circunstantia miraculi describitur, secundo ipsum miraculum efficitur, ibi : Et erat quidam regulus. Tertio intentum concluditur, ibi. Et credidit. Quantum ad primum tangitur circunstantia temporis cum dicitur : Post duos. Quibus manserat cum Samaritanis ad preces eorum, ut predictum est. Et subditur circumstantia loci. Exiit inde et abiit. Et subditur causa secundum Chry.
marg.| {5 } Ipse enim Iesus testimonium perhibuit. Id est, perhibuerat ante, ut habetur Luce 4.d.
marg.| {6 } Quia propheta in sua patria honorem non habet. Quia invidia est magis inter compatriotas, ut dictum fuit Mt. 13. et ideo Christus non rediit in Nazareth, ubi fuit vilipensus quando voluerunt eum precipitare, ut habetur Luc. 4.e. sed abiit in aliam partem Galilee, et hoc est quod dicitur.
marg.| {7 } Cum ergo venisset in Galileam, exceperunt. Honorifice sicut Christum a Deo missum : et causa subditur.
marg.| {8 } Cum omnia vidissent que fecerat. Propter que etiam mirabilia Nicodemus legisdoctor crediderat, ut supra dictum est ca. preced. et ostendit consequenter qualiter Galilei illa signa viderant, di.
marg.| {9 } Et ipsi   enim   . Quia ipsi tenebantur venire, ut supra dictum est. 2.c.
marg.| { 10 } Venit ergo. Quia ibi ante fuerat in nuptiis, unde sequitur.
marg.| { 11 } Ubi fecit aquam vinum. Et decli. civi. Nazareth, ratione predicta. Aliter exponitur ab aliis, dicendo, quod non divertit a Nazareth, sed ostenditur per literam predictam quod fuit honorifice receptus, ubi {5.1098} prius fuerat vilipensus. Et ratio redditur per hoc, quod illi de Galilea generaliter, inter quos erant illi de Nazareth, cum essent Galilei, fuerunt in Ierusalem die Paschali et videntes miracula que fecit Iesus, crediderunt in eum, et sic honorifice receperunt. Et ad hoc potest applicari illa litera ab illo loco. Et abiit in Galileam, generaliter non excipiendo Nazaret. Et subditur causa. Ipse enim Iesus testimonium perhibuit, id est, perhibuerat ante, quasi dicat mutatum erat negocium in oppositam partem, unde subditur : Cum ergo venissent in Galileam exceperunt eum Galilei honorifice generaliter etiam illi de Nazareth, et causa redditur : Cum omnia vidissent que Iesus fecerat, etc. Venit iterum in Chana Galilee, non divertendo a Nazareth, ut dicit Chrys. sed de Iudea veniendo versus Nazareth, quia est in via veniendi illuc.
marg.| { 12 } Et erat quidam regulus. Descriptis circunstantiis miraculi quantum ad locum et tempus, consequenter describitur miraculi actus cum dicitur ; Et erat quidam regulus. Non accipitur hic regulus pro parvo rege, ut videtur nomen sonare, quia Romani volentes frangere Iudeorum superbiam, abstulerunt ab eis regiam dignitatem regnum Iudee in quatuor tetrarchias dividentes, precavere volentes eorum rebellionem, unde pro illo tempore nullus rex erat in Iudea. Dicit ergo iste regulus, quia erat officialis imperatoris deputatus ad custodiam Galilee, propter quod manebat in Chapharnaum, que erat metropolis illius terre, unde subditur.
marg.| { 13 } Cuius filius. Et licet esset gentilis, auditis tamen miraculis Christi, sperabat ab eo impetrare sanitatem, filii sui, ideo sequitur.
marg.| { 14 } Hic cum audisset. Quia Christus erat in alia villa, scilicet, in Chana.
marg.| { 15 } Et   rogabat etc. Quia Capharnaum erat in valle sita respectu loci in quo erat Christus.
marg.| { 16 } Et sanaret   filium   . Licet enim crederet ipsum posse sanare eum, credebat tamen, quod hoc non faceret sine presentia corporali, propter quod Christus dure respondit ei di.
marg.| { 17 } Nisi   signa   . Non enim reprehendit eum de petitione salutis filii sui, sed de defectu fidei sue, veruntamen quia ex devotione repetit petitionem suam dicens.
marg.| {5.1099} {1 } Domine, descende. Ideo exauditur a Christo, unde sequitur.
marg.| {2 } Dicit ei   Iesus    :   Vade   . Non enim voluit Christus ire corporaliter, ut amoveret ab eo falsam estimationem, qua putabat ipsum posse sanare tantum presentia corporali.
marg.| {3 } Filius tuus vivit. Id est, perfecte sanitati restitutus est de ianuis mortis, quia incipiebat mori.
marg.| {4 } Credidit homo, etc. Quia fides requiritur ad obtinendum Dei beneficia.
marg.| {5 } Et ibat. Sine corporali Christi presentia.
marg.| {6 } Iam autem, etc. Quia Capharnaum est sita in valle.
marg.| {7 } Serui occurrerunt ei. Congaudendo ipsi.
marg.| {8 } Interrogabat ergo, et   cetera   . Hoc fecit ad certificationem miraculi respectu sui, quod patet per hoc quod postea sequitur. Cognovit ergo.
marg.| {9 } Et   credidit   . Hic ponitur intenta conclusio. Ad hoc enim factum est istud miraculum, ut iste regulus gentilis cum, familia sua crederet in Christum, propter hoc dicitur. Et credidit ipse etc. Id est, familia. Solet autem queri, an istud miraculum sit idem cum eo quod solet scribi Mt. {5.1100} 8. de Centurionis servo sanato a Christo ? Et dicit Chrysostomusquod sic. Alii autem dicunt contrarium : Quod videtur ex quatuor. Primo ex persona infirmi, que hic dicitur filius, ibi autem dicitur servus. Secundo ex infirmitate, que hic dicitur febris, ibi autem Paralysis, unde ibidem dicitur : Servus meus iacet in domo Paralyticus, etc. Tertio, ex modo rogandi, quia iste rogabat quod veniret presentialiter, credens quod non posset curare aliter, propter quod fuit reprehensus a Christo, ut dictum est. Ille autem Centurio presentiam christi repellebat, reputans se indignum tanto hospite di. Non sum dignus. Credebat etiam eum posse sanare dum esset absens solo impio, propter quod dicebat. Dic tantum verbo et sanabitur puer meus, propter quod fuit a domino commendatus dicente : Non inveni tantam fidem in Israel : Et sic patet ex modo rogandi, quod iste regulus alius fuit a Centurione. Quarto patet ex loco, quia ipse erat in Capharnaum, quando fuit rogatus a Centurione hic dicitur quod erat in Cana Galilee quando fuit rogatus a regulo.
marg.| { 10 } Hoc iterum. Non dicitur secundum simpliciter, quia multa fecerat in Ierusalem, ut predictum est, sed dicitur secundum de his que fecit in Galilea. Unde sequitur : Cum venisset a Iudea usque Galileam.
Numérotation du verset Io. 4,moraliter 
marg.| {5.1083} {1 } Ut ergo cognovit, etc. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 4,moraliter 
marg.| {5.1085} {4 } Iesus autem   fatigatus etc. Ista fatigatio fuit signum passionis Christi future tali hora.
marg.| {7 } Venit mulier de Samaria. Per hanc mulierem que gentilis erat intelligi potest universitas studentium in doctrina gentilium.
marg.| {8 } Dicit ei Iesus. Da mihi bibere. Per hoc significatur, quod intendebat {5.1086} aliquos peritos in doctrina gentilium sibi incorporare per fidem, s. Dionysium, Ambrosium. Augustinum.
marg.| Quomodo tu cum Iudeus sis bibere a me poscis que sum mulier   Samaritana   . Hoc admirative dicitur, quia quando tales sicut Dionysius et ceteri ad fidem convertebantur, alii de gentilitate mirabantur.
Numérotation du verset Io. 4,moraliter 
marg.| {5.1087} {1 } Respondit Iesus. Ac si dicat. O tu gentilitas, si scires gratiam Dei tibi concedendam, tu non mirareris, sed eam peteres precibus devotis et hec gentilitatis ignorantia magis designatur cum subditur.
marg.| {7 } Unde   ergo habes etc. Quia gentilitas ignorabat Christi potentiam.
marg.| † Omnis qui bibit ex hacaqua, id est ex gentilium doctrina.
marg.| { 12 } Sitiet iterum. Nam philosophi de facilitate loquentes, non attigerunt ab aliquod quod esset humani desiderii quietativum quod tamen est de ratione felicitatis. Illis vero qui magis {5.1088} appropinquaverunt veritati posuerunt felicitatem hominis in speculatione prime cause, que tamen speculatio est per creaturas de qua certum est per experientiam, quod hominis desiderium non quietat.
marg.| { 13 } Qui   autem   biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in   eternum   . Quia doctrina evangelica felicitatem perfectam, que consistit in visione et fruitione Dei ostendit, et gratiam (que datur credentibus evangelio) ad illam perducit ideo sequitur.
marg.| { 15 } Sed aquaquam ego dabo ei, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam. Dicit ei mulier : Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc. Nam gentilitas audita predicatione apostolorum et aliorum discipulorum devote recepit fidem Christi.
Numérotation du verset Io. 4,moraliter 
marg.| {5.1089} {3 } Dicit ei Iesus : Vade voca virum tuum. Per quem significatur intellectus, qui ad capiendum Christi doctrinam est applicandus.
prol.| {5.1090} † Domine video, quia Propheta tu es. Per hoc enim quod hec mulier quesivit a Christo debitum ad orationis modum significatur, quod Gentiles unius veri Dei cultum receperunt, et idololatriam abiecerunt.
Numérotation du verset Io. 4,moraliter 
marg.| {5.1093} {2 } Et continuo venerunt discipuli eius, et   mirabantur   . Per hoc significata fuit admiratio Iudeorum in conversione Gentilium, sicut habetur Act. 10.g. quod Iudei qui erant cum Petro fuerunt admirati, quando viderunt gratiam spiritussancti dari Cornelio et aliis Gentilibus, existentibus cum eo.
marg.| {5 } Reliquit ergo. Per quod significatur, quod multi doctores Gentilium reliquerunt doctrinam consuetam propter evangelium, et discurrerunt ad docendum alios, et fecerunt {5.1094} fructum magnum. Quod significatur per hoc quod dicitur.
marg.| {8 } Exierunt   de civitate et   veniebant   ad eum. Scilicet ad Iesum. Interea rogabant eum discipuli eiusdicentes : Rabbi. Per hoc autem quod distulit refectionem corporis accipere quamvis iam esset hora sexta et ipse esset fatigatus ex itinere, volens prius intendere conversioni Samaritanorum, ostendit verbo et facto quantum predicator evangelii debet esset sollicitus de salute hominum, et postponere aliud omne negocium.
Numérotation du verset Io. 4,moraliter 
marg.| {5.1095} { 12 } Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum   Samaritanorum {5.1096}   propter verbum mulieris   testimonium etc. Qui licet excitati fuerunt per mulieris verbum, tamen magis crediderunt per Christum, ideo sequitur.
Numérotation du verset Io. 4,moraliter 
marg.| {5.1097} † Quia iam non propter tuam loquelam credimus. Per quod significatur, quod licet doctrina philosophica fidei nostre sit in pluribus accommoda, tamen non credimus propter illam, sed propter sacram scripturam, et potissime propter Christi doctrinam.
prol.| {5.1098} { 12 } Et erat quidam. Moral. Quilibet peccator potest dici regulus diminutive, quia deficit in sui ipsius regimine et tunc eius filius infirmatur, quando rationi sensibilis appetitus contrariatur, qui debet obedire rationi, sicut filius suo patri, ut dicitur 1. Ethi. sed cum homo per rationem Christum fideliter deprecatur, tunc ille filius per virtutem Christi sanatur, per quem sensibilis appetitus sub ordine rationis collocatur.
Numérotation du verset Io. 4,ADDITIO. 
marg.| {5.1099} In cap. 4. Ubi dicitur in Postil. Dicendum, quod sitis uno modo accipitur pro desiderio alterius rei, etc.
prol.| In quolibet istorum trium modorum quibus sitis accipitur secundum Postil. qui biberit ex aqua spirituali quam Christus dat, iterum sitiet, nam si accipitur primo modo scilicet pro desiderio alterius rei, sic secundum ipsum omnis res spiritualis accepta magis generat sitim quam tollat. Si autem accipiatur sitis secundo modo scilicet pro desiderio eiusdem rei habite ad habendum eam perfectius, secundum quem modum habentes Deum per gratiam, adhuc sitiunt habere ipsum per gloriam. Sic etiam isto modo sitis remanet in ipsis qui aquam spiritualem scilicet gratiam Christi accipiunt. Si autem tertio accipiatur sitis, scilicet pro exclusione fastidii a dilectione habita, sic etiam beati accipientes aquam glorie adhuc sitiunt. Unde nullo predictorum modorum quibus secundum eum sitis accipitur, potest verificari verbum Christi dicentes : Qui autem biberit ex aqua quam ego dabo, ei non sitiet in eternum, immo authoritas Eccl. per illum allegata non solum applicatur siti secundo modo accepte, sed etiam primo et tertio modo, ut patet intuenti. Unde predicta verba Christi planius et verius exponuntur secundum Chrysostomus sic in hoc loco dicentem : Hanc autem excellentiam huius aque, ut, scilicet qui ex ea biberit, non sitiet in eternum, per ea que consequuntur Christus ostendit. Dicit enim Sed aqua quam ego dabo ei, fiet ei fons aque salientis in {5.1100} vitam eternam. quasi dicat sicut qui fontem habet nequaquam interficietur siti sic et qui hanc aquam habet quam ei dabo. Hec ille. Authoritas autem Eccl. ubi dicitur. « Qui bibunt me, adhuc sitient », intelligenda est de quolibet trium modorum predictorum.
Numérotation du verset Io. 4,REPLICA. 
marg.| In ca. 4. Ubi dicitur ; Qui biberit ex hac aqua, non sitiet amplius. Postillator quandam apparentem sacre scripture contrarietatem solvit, quia de eadem aqua dicitur eccles. 24.c. Qui me bibent, adhuc sitient : Dicit enim Postill. sitim uno modo significare appetitum alterius rei ab aqua, scilicet spirituali, que est gratia, de qua sermo, per cuius scilicet extranee rei adeptionem sitis non extinguitur, sed potius augetur. Alio modo dicit sitim significare desiderium eiusdem rei habite ad habendum perfectius, ut habens Deum per gratiam, desiderat eum habere per gloriam, et sic vera est authoritas de Ecclesiastico allegata. Primo autem modo intelligitur verbum Christi. Qui biberit ex aqua quam ego dabo, id est, gratia, non sitit in eternum, appetendo, scilicet rem temporalem, quia qui vere habet Deum per gratiam, extra ipsum nihil cupit habere. Cum hoc stat, quod desiderat eundem habere perfectius sitiendo adhuc, prout sonat authoritas Ecclesiastici 24. Burgensis autem quasi nolens intelligere verba postillatoris dicit secundum primum modum sitim non extingui, quia habens rem spiritualem magis {5.1101}causa appetit habere. Et ecce quod Burgen. vel non intellexit vel intelligere noluit, quod Postillator dicit, sitim primo modo significare appeti tum rei extranee a gratia, et illa est res temporalis, cuius appetitus per adeptionem gratie vel minuitur, vel omnino extinguitur, Nam quanto plus quisque percipit de gratia, tanto minus sapit ei id quod habet natura. Inquantum, n. regnum gratie dilatatur, intantum peccati potestas minuitur. Verba sunt beati S. Benar. de li. ar. ca. 12. Gratia enim habentem trahit ad contemptum sui et amorem Dei, inquit Rich. et est communis sententia sanctorum doctorum. Secundum appetitum igitur {5.1102} rei extranee verum est verbum Christi. Et si dixerit Burgen. Habens gratiam sitit gloriam prout in Postil. igitur sitis non extinguitur Concedo quia ille est intellectus authoritatis Ecclesiasti. 24. Sed illa situ non est alterius rei, sed eiusdem, quia gloria est gratia consummata,falsum igitur est quod Burgen. finaliter dicit authoritatem Eccles. intelligendam esse do siti primo modo ut patet ex predictis. Dictum Chry. per Burgen. adductum Postillatori bene intellecto concordat, quia qui habet gratiam, habet fontem unde hauriat, ut preter illud quod ad illum fontem pertinet non concupiscat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_4)

Notes :