Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Io. 6,1 

Post hec abiit
Iesus trans mare Galilee quod est Tiberiadis.
Numérotation du verset Io. 6,2 

Et sequebatur eum multitudo magna
quia videbant signa que faciebat super his qui1 infirmabantur.
1 qui Li449 Rusch Weber ] que Li449@
Numérotation du verset Io. 6,3 

Subiit2 ergo3* in montem4 Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
2 Subiit Catena (Li446 Li446@ Bar484) ] Abiit Catena (La88 La88@) |
3 ergo Li449 Li449 @ Rusch ] om. Ed1953 |
4montem Catena(@ Li449² Ed1953 )] monte Catena (Bar484 La88 Li449 Mt366 T46) |
Numérotation du verset Io. 6,4 

Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 6,5 

Cum sublevasset ergo oculos Iesus
et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hii?
Numérotation du verset Io. 6,6 

Hoc autem dicebat
temptans eum.
Ipse enim sciebat quid esset facturus.
Numérotation du verset Io. 6,7 

Respondit ei Philippus:
Ducentorum
denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat.
Numérotation du verset Io. 6,8 

Dicit ei5 unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri:
5 ei Rusch Weber ] om. Li449@ , enim Li449
Numérotation du verset Io. 6,9 

Est puer unus hic
qui habet quinque panes ordeaceos et duos pisces,
sed hec quid sunt inter tantos?
Numérotation du verset Io. 6,10 

Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere.
Erat autem fenum multum in loco.
Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia.
Numérotation du verset Io. 6,11 

Accepit ergo panes Iesus6 et cum gratias egisset distribuit discumbentibus.
6 panes Iesus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Similiter et ex piscibus quantum volebant.
Numérotation du verset Io. 6,12 

Ut autem impleti sunt dixit discipulis suis: Colligite que superaverunt fragmenta ne pereant.
Numérotation du verset Io. 6,13 

Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum
ex quinque panibus ordeaceis que superfuerunt7 his qui manducaverant8.
7 superfuerunt Rusch Weber ] superfuerant Li449@ |
8 manducaverant Li449@ Rusch ] manducaverunt Weber |
Numérotation du verset Io. 6,14 

Illi ergo homines
cum vidissent quod Iesus9 fecerat signum dicebant: Quia hic est vere propheta10 qui venturus est in mundum.
9 Iesus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber |
10 vere propheta Li449 Rusch ] inv. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 6,15 

Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum
et facerent eum regem
fugit iterum in montem ipse solus.
Numérotation du verset Io. 6,16 

Ut autem factum est sero11
11 Factum est - sero Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
descenderunt discipuli eius ad mare.
Numérotation du verset Io. 6,17 

Et cum ascendissent navim venerunt trans mare in Capharnaum
et tenebre iam facte erant
et non venerat ad eos Iesus.
Numérotation du verset Io. 6,18 

Mare
autem vento magno flante
exsurgebat.
Numérotation du verset Io. 6,19 

Cum remigassent ergo
quasi stadia viginti quinque aut triginta
vident Iesum ambulantem supra12 mare et proximum navi fieri et timuerunt.
12 supra Li449@ Rusch ] super Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,20 

Ille autem dixit13 eis: Ego sum nolite timere.
13 dixit ΩJ ΩP Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,21 

Voluerunt ergo accipere eum in navim14
14 navim Li449@ Rusch ] navi Li449 ΩF ΩJ ΩP Weber | accipere eum - in navi] inv. ΩJ
et statim navis fuit15 ad terram quam16 ibant.
15 navis fuit ΩF ΩS ΩP Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
16 quam ΩF ΩS ΩP CorS2 (al. sine AD et sine IN ) Rusch Weber ] in praem. CorS1 CorS2 Clementina , ad praem. Li449@ Li449 CorS1 (G’) CorS2 (vel aliter AD sed grec. sine) |
Numérotation du verset Io. 6,22 

Altera die
turba que stabat trans mare vidit
quia navicula alia non erat ibi nisi una
et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim
sed soli discipuli eius abissent.
Numérotation du verset Io. 6,23 

Alie vero supervenerunt naves17
17 supervenerunt - naves Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem
gratias agentes Deo18.
18 agentes Deo Li449@ Li449 ΩS Rusch ] agente Domino Weber
Numérotation du verset Io. 6,24 

Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi
neque discipuli eius
ascenderunt in19 naviculas
19 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
et venerunt Capharnaum querentes Iesum.
Numérotation du verset Io. 6,25 

Et cum invenissent eum
trans mare dixerunt ei: Rabbi quando huc venisti?
Numérotation du verset Io. 6,26 

Respondit eis Iesus
et dixit: Amen amen dico vobis,
queritis me non quia vidistis signa
sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
Numérotation du verset Io. 6,27 

Operamini
non cibum qui perit
sed qui permanet in vitam eternam
quem Filius hominis
vobis dabit.
Hunc enim Pater signavit Deus.
Numérotation du verset Io. 6,28 

Dixerunt ergo ad eum:
Quid faciemus ut operemur opera Dei?
Numérotation du verset Io. 6,29 

Respondit Iesus et dixit eis: Hoc est opus Dei
ut credatis in eum quem misit ille.
Numérotation du verset Io. 6,30 

Dixerunt ergo ei20: Quod ergo tu facis
20 ei Li449 Rusch Weber ] illi Li449@
signum
ut
videamus et credamus tibi quid operaris?
Numérotation du verset Io. 6,31 

Patres nostri manducaverunt manna21 in deserto
21 manducaverunt manna Li449@ Rusch ] inv. Weber
sicut scriptum esta: Panem de celo dedit eis manducare.
0 Cf. Ex. 16, 4: Ps. 77, 24.
Numérotation du verset Io. 6,32 

Dixit ergo eis Iesus:
Amen amen22 dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de celo
22 amen Rusch Weber] om. Li449@
sed Pater meus dabit23 vobis panem de celo verum.
23 dabit Rusch ] dat Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,33 

Panis enim verus24
24 verus Li449@ Li449 ΩS CorS1 (al. sic hab.) Rusch ] Dei ΩJ CorS1 =Cor3 (grec.) Weber cum graeco
est qui de celo descendit25
25 de celo - descendit Li449 Rusch ] inv. Li449@J Weber
et dat vitam mundo26.
26 dat - vitam mundo Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,34 

Dixerunt ergo ad eum: Domine semper da nobis panem hunc27.
27 panem hunc Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,35 

Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vite. Qui venit28 ad me non esuriet
28 venit Li449@ Li449 Rusch ] veniet Weber
et qui credit in me non sitiet in eternum29.
29 eternum Rusch ] umquam Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,36 

Sed dixi vobis
quia30 vidistis me et non creditis.
30 quia Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,37 

Omne quod dat mihi Pater
ad me veniet
et eum qui venit ad me non eiciam foras
Numérotation du verset Io. 6,38 

quia descendi de celo31
31 celo] lceo cacogr. Rusch
non ut faciam voluntatem meam
sed voluntatem eius
qui misit me32.
32 me Li449 Rusch Weber ] + Patris Li449@
Numérotation du verset Io. 6,39 

Hec est autem voluntas eius qui misit me33 Patris
33 me Rusch Weber] om. Li449@ Li449
ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo
sed resuscitem illud34 in35 novissimo die.
34 illud Li449@ Li449 Rusch ] illum Weber , eum Li449 (bis sed differenter Li449 ) |
35 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 6,40 

Hec est autem36 voluntas Patris mei qui misit me
36 autem Rusch ] enim Li449@ Li449 Weber
ut omnis qui videt Filium et credit in eum
habeat vitam eternam
et ego resuscitabo37 eum in novissimo die.
37 ego resuscitabo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,41 

Murmurabant
ergo Iudei de illo quia dixisset: Ego sum panis vivus38 qui de celo descendi.
38 vivus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,42 

Et dicebant:
Nonne hic est39 filius Ioseph cuius
39 est Rusch ] + Iesus Li449@ Li449@ Weber
nos novimus patrem
et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de celo descendi 40?
40 de celo descendi Li449 Rusch Weber ] descendit de celo Li449@
Numérotation du verset Io. 6,43 

Respondit ergo Iesus
et dixit eis: Nolite murmurare in invicem.
Numérotation du verset Io. 6,44 

Nemo potest venire ad me
nisi Pater qui misit me
traxerit eum41 et ego
41 eum Li449 Rusch Weber ] illum Li449@
resuscitabo eum novissimo die.
Numérotation du verset Io. 6,45 

Est scriptum42
42 Est scriptum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
in prophetis43 b:
0 Cf. Is. 54, 13.
43 prophetis Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
Erunt omnes docibiles Dei.
Omnis
qui audivit a Patre
et didicit venit ad me.44
44 Omnis qui... me ΩJ Rusch ] Omnis ergo audiens a patre edoctus venit ad me CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Io. 6,46 

Non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem.
Numérotation du verset Io. 6,47 

Amen amen dico vobis, qui credit in me habet vitam eternam.
Numérotation du verset Io. 6,48 

Ego sum panis vite.
Numérotation du verset Io. 6,49 

Patres vestri manducaverunt manna in deserto45 et mortui sunt.
45 manna - in deserto Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,50 

Hic
est panis de celo descendens
ut si quis ex ipso manducaverit
non moriatur.
Numérotation du verset Io. 6,51 

Ego sum panis vivus qui de celo descendi.
Numérotation du verset Io. 6,52 

Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum
et panis quem ego dabo
caro mea est pro mundi vita.
Numérotation du verset Io. 6,53 

Litigabant ergo Iudei ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
Numérotation du verset Io. 6,54 

Dixit ergo eis Iesus: Amen amen dico vobis,
nisi manducaveritis
carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis.
Numérotation du verset Io. 6,55 

Qui manducat meam carnem
et bibit meum sanguinem
habet vitam eternam et ego resuscitabo eum
in novissimo die.
Numérotation du verset Io. 6,56 

Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus.
Numérotation du verset Io. 6,57 

Qui manducat
meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo46.
46 illo Catena@ etc. ] eo Li449
Numérotation du verset Io. 6,58 

Sicut misit me
vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me.
Numérotation du verset Io. 6,59 

Hic est panis qui de celo descendit.
Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt.
Qui manducat hunc panem vivet in eternum.
Numérotation du verset Io. 6,60 

Hec dixit in Synagoga docens in Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 6,61 

Multi ergo audientes ex discipulis eius
dixerunt: Durus est hic sermo
et47 quis potest eum audire?
47 et Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,62 

Sciens autem Iesus
apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius
dixit48: Hoc vos scandalizat?
48 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,63 

Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius.
Numérotation du verset Io. 6,64 

Spiritus
est qui vivificat.
Caro non prodest quicquam.
Verba
que ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt.
Numérotation du verset Io. 6,65 

Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes
et quis traditurus esset eum49.
49 esset eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 6,66 

Et dicebat:
Propterea dixi vobis quia nemo
potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo.
Numérotation du verset Io. 6,67 

Ex hoc multi discipulorum eius50
50 discipulorum eius Li449 Rusch Weber ] discipuli Li449@
abierunt retro
et iam non cum51 illo ambulabant.
51 cum Rusch Li449 Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,68 

Dixit ergo Iesus ad duodecim:
Numquid et vos vultis abire?
Numérotation du verset Io. 6,69 

Respondit ergo52 Simon Petrus:
52 ergo Rusch ] + ei Li449@ Li449 Weber
Domine, ad quem
ibimus?
Verba vite eterne habes
Numérotation du verset Io. 6,70 

et nos credidimus et cognovimus
quia tu es Christus Filius Dei.
Numérotation du verset Io. 6,71 

Respondit eis Iesus:
Nonne ego vos duodecim elegi
et ex vobis unus diabolus est?
Numérotation du verset Io. 6,72 

Dicebat autem de Iuda53 Simonis
53 de Iuda Li449@ Li449 Rusch ] Iudam Weber
Scariothis54.
54 Scariothis Li449@ Rusch Weber ] Iscariotem Clementina
Hic enim traditurus eum55 cum esset unus ex56 duodecim.
55 traditurus eum Rusch ] erat traditurus eum Li449 Weber , erat eum traditurus Li449@ |
56 ex Catena (Bar484 CbgP38 Li449 Ed1953) Catena@(Ars146 Bar484 Caen CbgP38 Cbg133 La88 Li449) Clementina etc. ] de Catena (Ars146 Caen Cbg133 La88) |

Capitulum 6

Numérotation du verset Io. 6,1 
marg.| {5.1115} {1 } Post hec   autem   . Postquam egit de ulta spirituali, hic consequenter agit de nutrimento correspondente. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur signum sensibile de collatione cibi corporalis, ut per hoc inducamur ad intellectum cibi spiritualis, secundo subiungitur doctrina de ipso spirituali cibo, ibi. Respondit Iesus. Prima in tres, quia primo ponitur miraculi tempus et locus. Secundo miraculi actus, ibi : Cum sublevasset. Tertio consequens fructus, ibi : Illi ergo homines. In prima parte dicitur sic : Post hec autem. Que predicta sunt.
marg.| {2 } Abiit Iesus, etc. Iudei enim querebant eum interficere, et non erat adhuc tempus passionis sue, ideo recedendo dedit exemplum cedendi ad tempus malitie humane, ostendens quod aliquando licitum sit Christi fidelibus fugere in persequutione.
marg.| {3 } Quod est Tyberiadis. Illud enim mare est quidam lacus magnus per quem transit Iordanis fluvius, sed vocatur mare secundum modum loquendi Hebraicum, in quo congregatio aquarum vocatur mare, secundum illud Gen. 1.a. Congregationesque aquarum vocavit Maria. Vocatur autem mare Galilee a provincia iuxta quam transit, et vocatur mare Tyberiadis ex nomine civitatis edificate in littore, que antiquitus Cenereth, dicebatur, sed ab Herode tetrarcha fuit reedificata {5.1116} et ampliata, et Tyberias vocata in honorem Tyberii Cesaris, vocatur etiam mare illud aliis nominibus ut declaravi super Mattheum, et ideo illa dimitto.
marg.| {4 } Et sequebatur eum. Quidam ex devotione ab eo curati, quidam maliciose, volentes eum capere in sermone. ut Pharisei, et quidam ex desiderio addiscendi, et aliqui ex curiositate, volentes miracula que faciebat videre, ideo subditur.
marg.| {5 } Quia videbant. Hoc additur ad ostendendum, quod fiebant virtute divina. Magicis enim artibus bene fiunt aliqua curiosa et inutilia, sicut quod statue loquantur, et consimilia, sed sanitates que fiunt ad reducendum homines in Deum fiunt tantummodo virtute divina ut habetur in Itinerario Clementis.
marg.| {6 } Subiit ergo, etc. Quia erat locus devotionis et doctrine aptus ideo sequitur.
marg.| {7 } Et ibi sedebat, etc. Docens eos, et sic patet locus in quo factum est miraculum sequens : tempus autem in quo factum est describitur, cum dicitur.
marg.| {8 } Erat   autem   , etc. Istud est festum Paschale, de quo iste Evangelista facit mentionem, et in isto paschate non fuit Iesus in Ierusalem. Quamvis enim Christus legem servaverit, tamen in hac solennitate non fuit, quia illi qui habebant inimicitias capitales, erant excusati a precepto legis, qua precipitur omnem masculum apparere coram domino in solennitate Paschali. Sic autem erat de Christo, quia Iudei querebant eum{5.1117} interficere. Preterea Christus sicut servando legem ostendebat se esse verum hominem de filiis Israel secundum carne, sic aliquando pretermittendo observationem eius, ostendebat se esse dominum supra legem.
marg.| {1 } Cum   sublevasset ergo   . Hic ponitur miraculi astus. Et dividitur in tres, quia primo premittitur miraculi necessitas. Secundo describitur eius qualitas, ibi : Dixit ergo Iesus. Tertio ostenditur eius veritas, ibi : Ut autem impleti sunt. Primo ostenditur tripliciter, scilicet ex populi multitudine, cum dicitur ; Cum sublevasset etc. Tantum enim desiderabant audire Christum quod omiserant apportare secum alimentum propter quod necessarium erat per miraculum. Ostenditur etiam hec necessitas ex defectu pecunie, cum subditur.
marg.| {2 } Unde   ememus   . Non petit ignorans, quod deficeret eis precium, sed ut ex responsione Philippi appareret certius miraculum, unde subditur.
marg.| {3 } Hoc   autem   . Ut per hoc defectus pecunie aliis ostenderetur, sicut Gen. 22.a. Tentavit Deus Abraham, ut eius obedientia aliis manifestaretur, non sibi propter hoc subditur. {4 }   Ipse enim. Quia inquantum homo habuit plenitudinem scientie a principi conceptionis, et inquantum Deus omnia novit ab eterno. {5 }   Respondit   , etc. Quasi dicat Pauperes sumus, et tantam pecuniam habere non possumus, et si haberemus, non sufficeret pro eorum refectione, ideo sequitur.
marg.| {6 } Ut   unusquisque   . Iste enim Philip. adhuc rudis existens non aspiciebat ad eius virtutem qua de aqua vinum fecerat, nec de alia signa que frequenter fecerat. Ostenditur consequenter miraculi necessitas ex cibi paucitate.
prol.| {5.1118} {7 } Dicit ei unus. Hic videtur melius dispositus quam Philippus, quia in responsione sua videtur habere respectum ad multiplicationem panum. eo modo quo factum est per Eliseum. 4Rg. 4.g. unde subditur.
marg.| {8 } Est puer unus, etc. Quasi dicat etiam si multiplicarentur eo modo quo factum est per Eliseum, qui de viginti panibus multiplicatis non satiavit nisi centum viros, in ista magna multitudine hoc esset valde modicum.
marg.| {9 } Dixit ergo   Iesus   . Ostensa miraculi necessitate, hic consequenter describitur eius qualitas per multiplicationem panum virtute Christi, hoc est quod dicitur.
marg.| { 10 } Facite   homines   . Id est, ordinate sedere ad comedendum. { 11 }   Erat   autem   . Hoc interponitur, ad ostendendum quod locus erat aptus ad sedendum.
marg.| { 12 } Discubuerunt   , etc. Secundum modum Hebraicum soli viri hic numerantur a viginti annis et supra, ut habetur Nu. 1.a. Mulieris autem et parvuli hic tacentur. { 13 }   Accepit ergo Iesus   panes   . Quia in manibus suis multiplicati sunt. De modo huius multiplicationis dixi Mt. 14. ubi idem miraculum describitur. Sciendum tamen quod Christus non creavit panes de novo, sed preexistentes multiplicavit ut miraculum esset magis notum, quia talis multiplicatio est magis perceptibilis quam creatio. { 14 }   Et   cum   gratias egisset. Id est, per apostolos distribui precepit. Sciendum etiam, quod Christus aliquando fecit miracula imperando, ut ostenderet se facere illa virtute propria, aliquando autem orando, ut hic cum dicitur : Gratias egisset. Ut ostenderet quod talia non fiebant ab eo per demones magica arte, ut Pharisei dicebant.
marg.| {5.1119} {1 } Ut   autem   impleti. Hic ostenditur miraculi veritas. Si enim multiplicatio illa fuisset tantum secundum apparentiam, homines non fuissent inde satiati, nec remansissent ibi reliquie sensibiles, ideo ad maiorem declarationem, miraculi et eius publicationem subditur.
marg.| {2 } Dixit etc.   fragmenta   ne. Quia per fragmenta portata aliis qui non fuerant ibi, publicatum est miraculum, et approbatum, quia vere, et non fictice reficiebantur.
marg.| {3 } Collegerunt   ergo, etc. Non a casu, sed ex divina dispositione impleti sunt duodecim cophini secundum numerum duodecim apostolorum, ut per hoc designaretur, quod fragmenta verborum Christi per apostolos per mundum publicarentur. Sed si queratur. Unde habuerunt illos cophinos in monte ? Potest dici, quod acceperunt in aliqua villa propinqua, vel quod fuerant ibi portati ut venderentur multitudini venienti. Vel potest dici, quod non fuerant ibi cophini, sed tantum collegerunt de fragmentis, quod duodecim cophini possent impleri, ut bene alibi invenitur talis modus loquendi.
marg.| {4 } Ex   quinque   panibus etc. Hic etiam facit ad evidentiam miraculi, quia plus remansit quam a principio fuit.
marg.| {5 } Illi ergo. Hic ponitur miraculi fructus qui ostenditur triplex. Primus est fidei confessio. Secundus honoris exhibitio, ibi ; Iesus ergo. Tertius Christi sollicita quesitio, ibi : Ut autem sero. Circa primum sciendum, quod Christus erat promissus in lege tanquam propheta ceteris excellentior, ut habetur Deut. 18.c. Prophetam suscitabit, etc. Propter quod viso miraculo predicto populus confessus est illum esse, de quo loquitur predicta scriptura, et sic confitebantur eum esse verum Christum, et hoc est, quod dicitur ; Illi ergo, etc. Fecerat signum alias non auditum, quia illa multiplicatio que facta fuit per Eliseum, fuit multum deficiens ab ista, ut patet per predicta.
marg.| {6 } Dicebant   , et venturus est in   mundum   . Ad ipsum salvandum. Sic autem non venerunt alii prophete, sed solum ad denunciandum istius adventum.
marg.| {7 } Iesus ergo. Hic ponitur secundus fructus, qui est honoris exhibitio {5.1120} Christus enim erat promissus rex futurus, secundum quod habetur Iere. 23.a. Suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit etc. Et ideo postquam confessi sunt eum esse Christum voluerunt consequenter ipsum facere regem, Christus tamen non acceptavit hunc honorem. Et hoc est quod dicitur : Iesus ergo cum cognovisset, etc. In hoc dans exemplum nobis fugiendi honores et acceptandi labores, quia ad passionem quesitus se obtulit. Si autemqueratur, quare non acceptavit tunc regnum, cum esset suum ex divina promissione. Dicendum, quod licet esset suum dicto modo, tamen non erat manifestandum, nisi tempore debito. Hoc autem non debuit esse in primo adventu, ne fides Catholica potentie humane ascriberetur, sicut lex Mahumeti que per potentiam gladii incepit, et per eam tenetur : Preterea ; quia per prophetas erat denunciatus primo venturus ad suscipiendum abiectionem et mortem : Postea autem veniet ad manifestandum regium honorem, propter quod Act. 1.a. dicitur apostolis querentibus : Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel ? Respondit : Non est vestrum nosse tempora, etc.
marg.| {8 } Ut   autem   sero. Hic ponitur tertius fructus miraculi predicti, qui est sollicita Christi quesitio, et primo ostenditur qualiter quesitus est a discipulis, secundo a turbis, ibi : Altera autem. In prima ergo parte dicitur sic : Ut autem sero factum est, discipuli eius descenderunt ad mare, ut quererent magistrum suum, quia ab eis recesserat, ut predictum est. Et patet ex hoc devotio eorum ad ipsum ; quia propter noctem imminentem non dimiserunt querere eum.
marg.| {9 } Et   cum ascendissent   navim, venerunt, etc. Id est, voluerunt venire quia credebant illic esse Christum, propter quod subditur.
marg.| { 10 } Et tenebre iam facte erant. Christum enim ex altera parte maris Tyberiadis usque ad noctem expectaverunt.
marg.| { 11 } Et non venerat, etc. Propter quod credebant ipsum mare transisse sine eis.
marg.| { 12 } Mare   autem   vento magno, etc. Ex quo patet desiderium eorum essendi cum Christo, quia propter tempestatis periculum non differebant venire ad eum.
marg.| {5.1121} {1 } Cum remigassent ergo quasi. Stadium est octava pars miliaris, et sic patet quod vigintiquinque stadia faciunt tria miliaria, et unum stadium.
marg.| {2 } Vident   Iesum. Non quia habuit corpus phantasticum, sicut dicit Manicheus, sed virtute divina sic ambulavit, quia et Petrum eadem virtute fecit ambulare super aquas, ut habetur Mt. 14.d. qui habuit corpus grave et ponderosum, etiam secundum Manicheum.
marg.| {3 } Et timuerunt. Tum propter aque periculum ; Tum quia timebant ne esse quid phantasticum, et ideo utrumque timorem removet dicens.
marg.| {4 } Ego sum. Vere, non phantastice.
marg.| {5 } Nolite timere. Quia possunt vos de periculo aque eripere.
marg.| {6 } Voluerunt ergo : Ut securiores essent ex eius presentia.
marg.| {7 } Et statim navis fuit ab, etc. Scilicet Capharnaum, et sic apparet ibi triplex miraculum. Primo, quia super aquas ambulavit. Secundo quia tempestatem sedavit. Tertio in brevissimo tempore fuerunt in portu, a quo multum distabant.
prol.| Solet autem hic queri utrum idem sit factum quod hic scribitur, et Mt. 14. Ad. h. d. Chryso. quod non. Primo quia ibi dicitur, quod discipuli ex precepto Christi navem intraverunt, hic dicitur quod propria voluntate hoc fecerunt. Secundo, quia ibi dicitur quod veniens ad eos supra mare intravit navem, hic autem dicitur quod voluerunt eum accipere in navim, tertio quia ibi dicitur quod applicuerunt in terram Genesar, hic autem dicitur quod applicuerunt in Capharnaum, et ideo dicit, quod est aliud et aliud factum, habens tamen similitudinem in multis, nec est mirum, quia Christus frequenter legitur miracula similia fecisse.
prol.| Augustinus. Vero dicit contrarium, quia Mattheus post refectionem turbe narrat hanc apparitionem Christi sup. mare, sicut hic.
prol.| Qui vult Aug. sequi potest obiecta Christi, solvere. Ad primum potest sic dici, quod Christus precepit apostolis, ut pararent se ad transfretandum et interim illis ignorantibus ascendit in montem orare, et ipsi expectaverunt eum usque ad vesperam, et tunc videntes quod non veniret, crediderunt ipsi alibi transisse, propter quod tunc ascenderunt navem propria voluntate, ut quererent eum, et sic non est hic contradictio, {5.1122} quia primo Christus preceperat, ut dicit Mattheus quod, postea ipso absente propria voluntate executi sunt. Ad secundum dicendum, quod Ioannes non negavit Christum navem intrasse, sed dicit quod voluerunt cum accipere quando appropinquavit eis, sed tunc non intravit, sed ibat extra ravem, et Petrus petit ad ipsum venire super aquas, ut dicit Mattheus, et postea cum Petro intravit navem. Ad tertium dicendum Genesar non est nomen civitatis, sed regionis supra illud mare existenti, et dicitur Genesar quasi generans auram, propter ventum ibidem ex mari generatum, in illa autem regione est civitas Capharnaum, et ideo venire in Capharnaum, est venire in terram Genesar. Sicut venire Parisios est venire in terram Francie, vel si dicatur quod Genesar sit villa, dicendum quod erat prope Capharnaum, et in confinio utriusque applicuerunt, medium autem ab utroque denominatur.
marg.| {8 } Altera die. Hic ostenditur qualiter fuit quesitus a turbis. Multi enim qui viderant et audierant signum factum de panibus in crastinum venerunt ad locum ubi Iesus fecerat illud signum, et non invenientes eum, venerunt ad alteram partem maris, et ibi invenerunt eum cum discipulis suis, et quia erant ibi tantum due naves, una in qua ipsi venerant querentes Iesum, et alia in qua venerant apostoli et die precedenti viderant, quod Iesus non intraverat navem cum discipulis suis, ideo mirabantur qualiter transisset illud mare, et ideo querebant Rabbi quando huc venisti ? Alia litera patet ex dictis.
marg.| {9 } Respondit eis Iesus : Posito signo de cibo corporali, hic consequenter ponitur doctrina de cibo spirituali, ibus autem spiritualis est ipsum verbum incarnatum principaliter ratione Deitatis, et ex consequenti ratione assumpte carnis, que nobis datur in cibum in sacramento Eucharistie, ideo primo agitur de cibo spirituali quod est verbum secundo de cibo spirituali quod est sacramentum, ibi : Et panis quem ego dabo. Prima in duas, quia primo ponitur Christi doctrina, secundo subditur Iudeorum in murmuratio maligna ; ibi. Murmurabant. Prima dividitur in quatuor quia primo invitat eos ad querendum cibum spiritualem, secundo ostendit inveniendi modum, ibi. Dixerunt ergo. tertio ostenditur quid sit iste cibus ibi ; Dixerunt ergo ad eum, domine semper da nobis. quarto qui pertingunt ad fruitionem eius, ibi : Omne{5.1123} quod dat mihi. In prima igitur parte dicitur sic : Respondit eis Iesus. Videns enim, quod ita sollicite querebant eum propter cibum corporalem quem eis dederat, et adhuc iterum sperabant habere, arguit eos, dicens.
marg.| {1 } Amen, amen dico vobis. Ad credendum et venerandum. Loquitur pro illis solum, qui male movebantur, quia multi bona devotione sequebantur eum, ut predictum est, et aliqui ex mala et carnali intentione, et ideo sequitur.
marg.| {2 } Sed quia   manducastis   ex   panibus   . Quasi dicat Deberetis magis esse solliciti de cibo spirituali quo anima sustentatur, quia melior est cibo carnali, quanto anima est melior corpore, ideo sequitur.
marg.| {3 } Operamini, etc.   qui   permanet   . Id est, operam date, ut possitis habere cibum spiritualem, quia non perit sicut corporalis. Si enim cibus corporalis maneat in propria forma non nutrit, sed magis nocet corpori. Sed si nutriat, oportet quod a propria natura pereat, et convertatur in membra. E converso autem cibus spiritualis manet et convertit in seipsum sumentem, quia Deus nos sibi incorporat et non e converso, unde Augus. loquens in persona huius cibi dicit : Cibus sum grandium, non me mutabis in te, sed tu mutaberis in me.
marg.| {4 } Quem filius   hominis   . Id est, paratus est dare, quia ad hoc venit in mundum.
marg.| {5 } Hunc enim   pater signavit   . Id est, ad hoc ipsum assignavit, mittendo in mundum propter quod infra 18.g. dicit : Ego ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati, et hoc est dare cibum spiritualem.
marg.| {6 } Dixerunt ergo. Hic consequenter ostenditur modus habendi cibum hunc scilicet per veram fidem, per quam homo Deo incorporatur. Et primo {5.1124} circa hoc ponitur Christi instructio, secundo Iudeorum obiectio, ibi : Dixerunt : Instructioni vero Christi premittitur eorum interrogatio, cum dicitur : Dixerunt ergo ad eum, querendo qualiter possent habere cibum predictum.
marg.| {7 } Quid   faciemus,   ut   operemur   opera. Id est, opus per quod possimus predictum cibum consequi.
marg.| {8 } Respondit Iesus et   dixit etc. Per quod hunc cibum poteritis assequi.
marg.| {9 } Ut credatis, etc. Quod autem fides hic dicitur opus, videtur esse contra illud quod habetur ad Rom. 4.a. ubi fides distinguitur contra opus. Dicendum quod ibi distinguitur contra opera exteriora, hic autem dicitur opus manens tantum in anima.
marg.| { 10 } Dixerunt. Hic contra dictum Christi obiiciunt dicentes.
marg.| { 11 } Quod ergo tu facis signum, etc. Quasi dicat Tu adhuc non fecisti similia Moysi, propter hoc subditur.
marg.| { 12 } Patres nostri   manducaverunt etc. Quasi dicat Moyses dedit manna, tu autem panem hordeaceum. Iterum dedit 40. annis, tu autem pavisti nos semel tantum et subditur responsio.
marg.| { 13 } Amen, amen dico vobis, etc. Scilicet proprie dicto, quia non de celo sidereo et empyreo, sed de celo aereo, quia descendebat, ut ros vel pruina, ut habetur Num. 1.b.
marg.| { 14 } Sed pater meus. Dividitur enim verum contra figurale, et ideo manna non fuit proprie panis verus, quia fuit figura panis spiritualis dati in sacramento, et ideo iste est verus panis qui fuit figuratus per illum. Dicitur etiam de celo vere et proprie dicto, quia Christus, ratione deitatis de celo oritur, id est, de Deo patre similiter ratione humanitatis, quia anima immediate a Deo creatur, virtus etiam formativa corporis fuit virtus spiritussancti, ut supra dictum est, ideo sequitur.
marg.| {5.1125} {1 } Panis enim verus est qui de celo descendit. Modo dicto.
marg.| {2 } Et dat vitam mundo. Effectus enim veri panis est vitam conservare, ideo ille est verus panis spiritualis, qui dat et conservat vitam spiritualem, hoc autem competit verbo incarnato, propter, quod dicit infra. Ego veni ut vitam habeant, etc.
marg.| {3 } Dixerunt ergo ad eum. Hic ostendit quid sit iste panis spiritualis. Iudei enim audientes bonitatem huius cibi, dixerunt.
marg.| {4 } Domine semper da nobis. Volebant de cetero esse refecti sine esurie et labore sicut de muliere Samaritana dictum fuit 4.b. que petit a Christo : Domine da mihi hanc aquam, ut non sitiam, etc. veruntamen sicut illa non intelligebat conditionem aque spiritualis, sic nec isti de pane spirituali, et ideo Iesus ostendit eis quid sit iste panis dicens.
marg.| {5 } Ego sum panis. Qui non solum vitam conservat, sed etiam dat ipsam de novo, panis autem corporalis vitam corporalem preexistentem tantummodo prolongat, ideo sequitur.
marg.| {6 } Qui venit ad me. Per fidem formatam charitate.
marg.| {7 } Non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in eternum. Quia licet habens Deum quem habet per gratiam, desideret habere plenius per gloriam, tamen non desiderat rem non habitam. Cibus autem et potus corporalis est contrarie conditionis, quia habitus in plenitudine in fastidium vertitur. Sed quia possent Iudei dicere, nos petimus a te panem istum et tu non respondes, dabo vel non dabo, ideo ad hoc respondet dicens.
marg.| {8 } Sed dixi vobis. Scilicet quod ego sum panis vite.
marg.| {9 } Quia et vidistis me. Et sic habebitis hunc panem in presentia vestra quem paratus sum dare.
prol.| {5.1126} { 10 } Et non creditis. In hunc panem et non queritis, sed magis panem corporalem.
marg.| { 11 } Omne quod dat mihi pater. Hic consequenter ostendit qui sunt illi, qui fruuntur hoc pane, quia illi, qui habent gratiam in presenti, fruuntur imperfecte, in gloria autem fruentur perfecte, et hoc est quod dicitur : Omne quod dat mihi pater. id est, facit mihi pater adherere non solum secundum presentem iustitiam, sed etiam secundum eternam predestinationem.
marg.| { 12 } Ad me veniet. Per fidem formatam.
marg.| { 13 } Et eum, qui. Hoc modo.
marg.| { 14 } Non eiiciam foras. Quia omnis predestinatus finaliter salvatur. Cuius causa subditur.
marg.| { 15 } Quia descendi de celo, etc.   sed   voluntatem   eius, qui misit me. Non est per hoc intelligendum, quod voluntas Christi in aliquo discordet a voluntate patris, quia secundum naturam divinam eadem omnino est voluntas patris et filii. Similiter secundum naturam humanam voluntas eius non poterat a voluntate divina discordare, cum anima Christi esset coniuncta verbo, non solum per fruitionem, sed per realem unionem, et sic voluntas Christi nullo modo poterat a voluntate patris discrepare. Et ideo facere voluntatem patris, et suam, est idem secundum rem, et e converso. Quando ergo dicit : Descendi de celo non, etc. Est communis modus loquendi apud homines, illius qui omnino sequitur voluntatem alterius. Et est sensus : Descendi de celo, etc. ac si diceret : Non veni ad declinandum in aliquo a voluntate patris, et per consequens veni ad perficiendum salutem electorum, quia hec est voluntas patris, ipsos predestinantis, ideo sequitur.
marg.| { 16 } Hec est   enim   voluntas eius, qui misit me patris, ut   omne etc. Non solum secundum presentem iustitiam, sed etiam secundum eternam predestinationem.
marg.| {5.1127} {1 } Non perdam ex eo. Quia si talis aliquando cadit in peccatum, finaliter tamen resurgit.
marg.| {2 } Sed resuscitem illud. Ut corpore et anima perfruatur in gloria.
marg.| {3 } In novissimo. Homines enim resurgent ad vitam incorruptibilem et ideo post illam resurrectionem non erit in natura humana generatio et corruptio, nec per consequens in aliis creaturis corruptibilibus que sunt propter hominem et per consequens tunc cessabit motus celi, qui ordinatur ad complendum numerum electorum per generationem, et sic cessabit tempus, quod sequitur motum celi, ut habetur 4. Physicorum propter hoc dicitur Apoca. 10.b. Iuravit per viventem in secula seculorum, quia tempus amplius non erit. Et patet ex dictis, quod novissimus dies erit dies resurrectionis generalis. Et quia illa resurrectio ordinatur adhoc quod electi sint perfecte beati, ideo sequitur.
marg.| {4 } Hec est autem voluntas patris, etc.   ut omnis. Sed non accipitur hic visio per essentiam, cum non stet cum actu credendi, sed accipitur pro cognitione fidei formate, ideo sequitur.
marg.| {5 } Et credit in eum. Tendendo in ipsum per dilectionem.
marg.| {6 } Habeat vitam eternam. Si perseveret, quod est infallibiliter, verum in predestinatis, de quibus loquitur, ut patet ex predictis, ideo sequitur.
marg.| {7 } Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Exponatur ut prius.
marg.| {8 } Murmurabant. Posita Christi doctrina de spirituali cibo, hic ponitur in contrarium Iudeorum murmuratio. Et dividitur in duas, quia primo ponitur hec murmuratio, secundo, eius sedatio subditur ibi : Respondit ergo Iesus. Circa primum sciendum, quod Iudei credebant{5.1128} Christum esse hominem purum et de semine Ioseph ex Maria conceptum, ignorantes ipsum formatum virtute spiritussancti, et ideo murmurabant de hoc quod dixerat : Ego sum panis vivus, qui de celo descendi, etc. patet litera.
marg.| {9 } Respondit ei Iesus, et dixit eis. Hic ponitur murmuris sedatio. Et dividitur in tres, quia primo admonitio ponitur, secundo causa murmuris subditur, ibi : Nemo potest. Tertio ratio dicti, propter quod murmurabant redditur, ibi : Amen amen dico vobis. In prima ergo parte admonet eos dicens.
marg.| { 10 } Nolite murmurare. Quia patres eorum in deserto fuerunt graviter puniti propter murmurationem, et ideo hec admonitio Christi est salubris, nec cadant in consimilem penam.
marg.| { 11 } Nemo potest venire ad me, etc. Hic ostenditur causa predicte murmurationis, non enim causabatur ex verborum Christi falsitate, cum essent verissima, sed ex Iudeorum incredulitate, et hec est, quod dicitur : Nemo potest venire, etc. Per fidem formatam.
marg.| { 12 } Nisi pater. Nihil enim potest ascendere ad id quod est supra naturam suam, nisi ab alio trahatur. Sicut lapis non potest sursum ascendere, nisi per motum alterius, fides enim formata charitate trahit quodammodo homines ad naturam divinam, secundum illud 2. Pet. 1.a. Magna et preciosa promissa donavit vobis, ut per hoc efficiamini consortes divine nature, et ideo tale donum non potest homo consequi nisi a Deo trahatur Iudei autem non sic erant tracti, ideo murmurabant de verbis Christi. Illi autem qui a patre trahuntur ad filium per fidem formatam consequuntur eternam vitam, ideo sequitur.
marg.| { 13 } Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Quia anima non est ad plenum beata donec fuerit corpori reunita, et quia predictus tractus est per divinam inspirationem, ideo hoc ostendit per scripturam. d. Est scriptum in prophetis.
marg.| {5.1129} {1 } Et erunt omnes docibiles Dei. Id est, docti a Deo. Sententia enim huius dicitur Esa. 54.d. Ponam omnes filios tuos doctos a domino. et Hiere. 3.e. Dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Et est eadem sententia cum illa que hic a salvatore exprimitur Christus enim et apostoli non semper allegaverunt scripturam de verbo ad verbum, sed suffecit eis accipere sententiam. Cuius autem efficacie sit divina inspiratio ostendit dicens.
marg.| {2 } Omnis qui. Predictas inspirationes percipiendo.
marg.| {3 } Et didicit. Eas sequendo.
marg.| {4 } Venit ad me. Per fidem formatam in presenti, et per gloriam in futuro. Et quia Deus pater docet hominem non apparendo visibiliter sicut homo, vel sicut angelus in corpore ab eo moto, vel sicut Dei filius corpore sibi unito ideo sequitur.
marg.| {5 } Non quia patrem, etc. Scilicet filius, quia naturaliter procedit a patre. Notandum, quod per hanc dictionem quisquam, potest intelligi natura humana, et sic verum est, quod nullus homo ante Christum vidit patrem, nisi forte in quodam raptu, sicut Moyses, sed talis visio non erat similis visioni Christi, qui ab instanti sue conceptionis vidit divinam essentiam per modum habitus permanentis, et utens sensibus corporis. Si autem per ly quisquam, excluditur omnis creatura, sic intelligitur, quod sequitur de filio secundum divinam naturam, et de visione comprehensionis, que competit soli Deo, per hoc autem quod dictio exclusiva ibi adiungitur filio non excluditur pater vel spiritussanctus, quorum est una simplex visio. Dictio enim exclusiva addita uni persone respectu termini essentialis, non excludit aliam personam ut diffusius declaratur 1. Sententiarum.
marg.| {6 } Amen amen dico vobis. Repressa Iudeorum murmuratione salvator reddit causam eius quod dixerat. Ego sum panis etc. Quasi satisfaciens eorum questioni. Et quod illud dictum sit verum arguit. Ille est verus panis vite et de celo descendens, qui potest preservare a morte et dare vitam eternam et celestem, talis panis est verbum incarnatum, non autem panis datus a Moyse in deserto, quia omnes, qui manducaverunt ex illo mortui sunt ergo, etc. et hoc est, quod dicitur. Amen amen dico vobis, etc. Per fidem formatam.
marg.| {7 } Habet vitam eternam. Que virtualiter in gratie continetur. Alia litera patet ex dictis.
marg.| {8 } Et panis quem, etc. Postquam egit de pane spirituali qui est verbum, hic consequenter agit de pane spirituali, qui est sacramentum. {5.1130} Et dividitur in duas partes, quia circa hoc primo ponitur doctrina Christi, secundo, exponitur, quia videbatur obscura, ibi : Multi autem audientes. Prima in duas, quia primo ostenditur propositum secundo probatur quoddam suppositum, ibi. Qui manducat. Prima in tres, quia primo salvator docet huius sacramenti qualitatem, secundo ipsius necessitatem, ibi : Litigabant. Tertio eius veritatem, ibi. Caro mea etc. Circa primum sciendum, quod in sacramento eucharistie continetur ipsum verbum incarnatum, et ideo ostendens qualitatem huius sacramenti quatuor tangit. Primum est illud quod est ibi sacramentum tantum scilicet species panis, cum dicit. Et panis. Secundum est auctor huius sacramenti, qui est ipse Christus sacerdos sumus. Sacerdos autem qui est minister huius sacramenti tantummodo profert verba non in propria persona, sed in persona Christi in aliis autem sacramentis utitur minister verbis suis, vel verbis ecclesie : quibus exprimitur actus quem facit, ut in baptismo patet, cum dicitur. Ego baptizo te. Sed in sacramento eucharistie solum refert verba Christi, cum dicitur. Qui pridie quam pateretur, etc. Et sequuntur postea verba Christi consecrationem efficientia, et hoc notatur cum dicitur. Quem ego dabo. Tertium est res significata et contenta scilicet verum corpus Christi, cum dicitur. Caro mea est. Et accipitur hic caro prout distinguitur contra animam et sanguinem quia licet sub specie panis sit anima, et sanguis, hoc tamen non est ex virtute sacramenti, sed ex concomitantia reali, sicut et ipsa divinitas. Quartum est res non contenta sed tantum significata scilicet corpus Christi mysticum, quod coniungitur capiti per charitatem. Hoc autem sacramentum dicitur sacramentum amoris ideo dicitur.
marg.| {9 } Pro   mundi   . Sicut enim vita naturalis est in membris, eo quod uniuntur capiti a quo recipiunt in fluentiam sensus et motus. Sic infidelibus qui sunt membra Christi vita spiritualis conservatur, eo quod uniuntur capiti Christo per sacramentum amoris. Considerandum etiam, quod benedicit, mundi quia alia sacramenta solum proficiunt ipsi recipientis solus enim baptizatus recipit gratiam baptismalem et non alii Sacramentum autem eucharistie non solum proficit sacerdoti sumenti sed etiam toti ecclesie, et illis qui sunt in purgatorio. Cuius ratio est, quia eucharistia non tantum est sacramentum, sed est ecclesie sacrificium inquantum continet Christum passum, et ideo proficit omnibus Christi fidelibus. Si autem sumatur alio modo sicut a laico, tunc proficit solum sumenti quia officium eius non est offerre sacrificium, sed tantum sumere sacramentum.
marg.| {5.1131} {1 } Litigabant   . Hic consequenter ostenditur huius sacramenti necessitas. Iudei enim rudes predicta verba Christi audientes, reputabant ea inutilia et impossibilia, ideo ostendit necessitatem huius sacramenti dicens.
marg.| {2 } Nisi manducaveritis. Sicut enim in vita corporali cibus est necessarius ad vitam conservandum, ita in vita spirituali hoc sacramentum est necessarium, quia est vite spiritualis conservativum, quia sicut baptismus est quedam spiritualis generatio, ita eucharistia est quedam spiritualis nutritio.
marg.| {3 } Et biberitis eius. Non est intelligendum, quod hoc sacramentum sub utraque specie fit fidelibus exhibendum, sed tantum hoc modo a sacerdote sumendum licet in primitiva ecclesia populus sub utraque specie communicaret, tamen postea provide ordinatum est, ut non communicet sub specie vini, propter periculum effusionis, et quia sub specie panis accipitur quodammodo sanguis, inquantum ibi continetur, ut predictum est, quia sub utraque specie est totus Christus aliter tamen et aliter. Quia sub specie panis est vera caro Christi, ex virtute sacramenti, cetera vero sunt ibi ex concomitantia. Et eodem modo sub specie vini est sanguis Christi ex vi sacramenti, cetera ex concomitantia. Notandum quod ex hoc quod dicitur hic. Nisi manducaveritis etc. Dicunt Greci, quod hoc sacramentum est tante necessitatis, quod pueris debet dari sicut baptismus, quod est falsum, quia in sumente hoc sacramentum requiritur actualis devotio et reverentia, que non sunt in pueris, et ideo verbum quod importat preceptum, tantummodo intelligitur de adultis, quibus necessarium est ad salutem hoc sacramentum eucharistie accipere, saltem in voto, si non possit haberi in re.
marg.| {4 } Qui   manducat   . Hic consequenter ostenditur huius sacramenti utilitas, que est augmentatio in vita spirituali. Sicut cibus corporalis non solum modo nutrit et conservat vitam, sed deducit ad perfectam quantitatem, sic hoc sacramentum perducit hominem ad consummationem gratie que est gloria eterna, et hoc est quod dicitur. Qui manducat carnem meam. Non tantum sacramentaliter, sed etiam spiritualiter percipiens effectum sacramenti.
marg.| {5 } Habet   vitam   . Quia habet Deum inhabitantem, qui est vita eterna.
prol.| {5.1132} {6 } Et ego   resuscitabo   . Ut participatio huius vite ad corpus per animam derivetur.
marg.| {7 } Caro enim mea. Hic ostenditur huius sacramenti veritas. Christus enim frequenter parabolice discipulis suis loquebatur, et ideo ne crederent, quod caro eius contineretur in sacramento eucharistie tantummodo sicut in signo, ideo hoc removet, di. Caro mea vere. Quia hic sumitur realiter, et non figurative, et eodem modo est de sanguine sub specie vini ideo subdit. Et sanguis meus. Dicitur etiam Caro Christi vere cibus, et sanguis eius vere potus, quia reficiunt animam que est immortalis. Cibus autem corporalis tantum reficit corpus quod est corruptibile.
marg.| {8 } Qui   manducat   . Hic probat quoddam suppositum. dixerat enim quod manducatio carnis eius dat vitam, istud probat hic, quia illud per quod aliquis unitur principio vivificativo, illud dat vitam, hoc patet in vita corporali, per hoc autem sacramentum homo unitur Christo qui est principium vite spiritualis, ergo etc. et hoc est quod dicitur. Qui manducatmeam carnem, et bibit etc. Id est unitur mihi.
marg.| {9 } Et ego in   illo   . Quia per charitatem amans est in amato et econverso.
marg.| { 10 } Sicut misit me   vivens pater   . Quia est vita per essentiam.
marg.| { 11 } Et ego vivo, etc. Filius enim inquantum homo vivit propter patrem, sed aliter quia secundum quod Deus vivit propter patrem inquantum procedit ab eo, accipit tamen eandem vitam quam habet pater. Secundum vero quod homo, vivit propter patrem inquantum unitur supposito procedenti a patre, quam unionem concomitatur plenitudo gratie, que est spiritualis vita, et eodem modo nos, inquantum per sacramentum eucharistie unimur Deo, vivimus spiritualiter, tamen eius unio est realis in unitate suppositi, nostra autem unio apud ipsum est per fidem et dilectionem, et hoc est quod dicitur.
marg.| { 12 } Et qui   manducat etc. Quia per hoc coniungitur principio spiritualis vite, ut visum est. Ideo consequenter concludit esse verum illud de quo murmurabant Iudei tanquam de falso.
marg.| { 13 } Hic est panis qui de celo   descendit   . Quia caro Christi in hoc pane contenta virtute spiritussancti fuit formata.
marg.| { 14 } Non   sicut   manducaverunt   patres vestri manna, et   mortui   sunt. Et ideo non fuit vere cibus celestis, sed tantum figura eius, quia {5.1133} vitam spiritualem non conferebat. sed eam dari in sacramento prefigurabat, quia erga devotos habebat omne delectamentum, ut habetur Sap. 16.c. Panem paratum prestitisti eis habentem omne delectamentum. Malis autem hominibus erat insipidus, unde dicebant Numeri 21.b. Nauseat anima nostra super cibo isto levissimo. Sic eucharistia digne sumentibus et vite spiritualis solatium, et indigne sumentibus iudicium est. Ideo sequitur.
marg.| {1 } Qui manducat hunc panem, etc. Digne, vivet in eternum. sequitur.
marg.| {2 } Hec dixit in synagoga. Que est locus communis, ubi Iudei conveniunt.
marg.| {3 } Docens   in Capharnaum. Que erat metropolis Galilee, hoc addit Evangelista post verba Christi predicta, ad ostendendum quod Christus in palam docebat, sicut habens doctrinam sanam et non suspectam.
marg.| {4 } Multi ergo audientes ex discipulis eius : Posita doctrina Christi, hic consequenter exponitur, et primo ponitur eius expositio secundo ex hoc ostenditur aliquorum reprobatio et aliorum confirmatio, ibi. Ex hoc multi. Prima in duas, quia primo ponitur expositionis occasio secundo ipsa expositio, ibi. Sciens autem Iesus. Occasio autem expositionis fuit, quia multi Iudeorum fuerunt verba Christi capere non potentes propter suam incredulitatem.
marg.| {5 } Dixerunt. Durus est hic sermo. In corporalibus dicitur aliquid durum duplici de causa, vel quia non de facili penetrabile, vel quia resistit tactui. Sic in spiritualibus dicitur aliquid durum, vel quia ab intellectu non penetratur, vel quia displicet voluntati. Utroque modo sermo Christi erat eis durus, quia eius verba non intelligebant, et displicebat eis, quod tanta de se dicebat, eo quod ipsum hominem purum esse putabant. Ideo sequitur.
marg.| {6 } Et quis. Quasi dicat, blasphemia est.
marg.| {7 } Sciens   autem   Iesus apud semetipsum. Hic ponitur doctrine Christi expositio, quantum ad duo. de quibus audientes erant scandalizati, {5.1134}secundum ponitur, ibi. Spiritus est qui vivificat. Primum igitur de quo scandalizati erant, erat quod dixerat. Descendi de celo. Et ostendit quod non debebant scandalizari, predicens quod viderent eum in posterum in celum propria virtute reverti. Et ideo non debebant admirari, si dixerat se de celo originari, quia quelibet res ad suum locum revertitur, et hoc est quod dicitur, Sciens autem Iesus, etc. Id est, absque alio sibi nunciante.
marg.| {8 } Quia   murmurarent   . Quia dixerat se de celo descendisse.
marg.| {9 } Dixit eis. Reprimens eorum murmurationem iniustam.
marg.| { 10 } Hoc vos. Sine ratione.
marg.| { 11 } Si ergo videritis filium   hominis   . Accipitur si, pro quia quasi dicat, quia hoc videbitis, non debetis scandalizari de hoc quod dixi illi enim qui Christo credentes cum eo permanserunt, in ascensione eius hoc viderunt, ut patet Act., 1.a.
marg.| { 12 } Spiritus est. Hic exponit secundum de quo murmurabant, scilicet, quia dixerat carnem suam esse cibum necessarium ad salutem, et ipsi intelligebant hoc ac si daretur in propria specie, sicut laniatur vel venditur in macello, quod est horribile. ideo tollit hunc intellectum, dicens. Spiritus. Quasi dicat, verba que dixi spiritualem sensum habent, et sic vivificant.
marg.| { 13 } Caro non. Quia caro Christi manducata eo modo quo intelligebant, non esset utilis, sed magis horribilis : Ideo sequitur.
marg.| { 14 } Verba que. De carne mea manducanda.
marg.| { 15 } Spiritus et   vita   . Quia spiritualem habent intellectum, nec mirum quia sunt a spiritusancto. Ista tamen spiritualitas non est sic accipienda, quia caro Christi sit in sacramento eucharistie tantum modo sicut in signo, ut dixerunt aliqui heretici, quia est ibi realiter, ut dictum est. sed quia manducatur caro Christi in hoc sacramento quodam spirituali modo, inquantum species visibiles atteruntur et comeduntur, et spiritus ex virtute Dei carni unita reficitur.
marg.| { 16 } Sed sunt, etc.   qui, Quasi dicat, propter hoc intelligere non possunt.
marg.| { 17 } Sciebat. Quia tanquam Deus sciebat occulta cordium.
marg.| {5.1135} {1 } Et quis   traditurus   . Quia sciebat eventum futurorum contingentium.
marg.| {2 } Et dicebat. A maiorem affirmationem predictorum.
marg.| {3 } Propterea   dixi vobis,   quia. Eandem enim sententiam dixerat sup. licet verba sint aliquantulum alia, idem enim est trahi a patre quod sup. dixit et dari fidem a patre, quod hic ponit. Ipse autem sciebat istos quibus loquebatur, non esse predestinatos ab eterno, nec tractos a patre.
marg.| {4 } Ex hoc multi. Hic ex predictis concluditur aliquorum obstinatio in malo per apostasiam, cum dicitur : Ex hoc. Hoc non est intelligendum de 12. apostolis vel de 72. discipulis, quia isti Christo adheserunt, sed multi alii sequebantur ipsum ad audiendum eius doctrinam, et de istis multi retrocesserunt. Et consequenter per oppositum ostenditur aliorum confirmatio cum dicitur.
marg.| {5 } Dixit ergo Iesus. Apostolos.
marg.| {6 } Numquid et. Non petit quasi ignorans, sed ut ostendat se eis non indigere, quia ponit in eorum optione cum aliis recedere.
marg.| {7 } Respondit   ergo   . Non solum pro se, sed pro omnibus, quia inter eos erat principalior, et in eius responsione exprimitur maxima dilectio ad Christum, cum dicitur.
marg.| {8 } Domine ad quem ibimus ? Quasi dicat, similem tui invenire non possumus, tu solus sufficis nobis, propter quem omnia reliquimus.
marg.| {9 } Verba vite   eterne   . Id est verba vite eterne promissiva et inductiva ad eam. Ex primitur etiam in eius responsione vera confessio fidei cum dicitur.
marg.| { 10 } Et nos. Quia credere precedit intelligere.
marg.| { 11 } Quia tu. Quantum, ad humanitatem, in qua unctus est rex et sacerdos.
marg.| { 12 } Filius. Naturalis quantum ad deitatem et per consequens equalis ei in natura et potentia. Veruntamen quia Petrus nimis large responderat dicens pro omnibus, nos credimus, quia nihil mali de aliis cogitabat, ideo Christus cognitor occultorum eius responsionem corrigit dicens.
marg.| { 13 } Nonne. Non loquitur hic de electione a vitam eternam, sed ad Apostolatum.
marg.| { 14 } Et ex   vobis   . Id est, previsus ad diaboli consortium. Veruntamen non dixit determinate quis esset ille, nec apostoli tunc cognoverunt, sed postea quando per effectum viderunt, et ideo illud quod sequitur, non est de verbis Christi, sed Evangeliste qui scripsit ista post passionem Christi dicens.
marg.| { 15 } Dicebat autem. Scilicet, Christus.
marg.| { 16 } De Iuda Simonis   scariothis   . Ad differentiam alterius Iude qui fuit frater Iacobi.
marg.| { 17 } Erat traditurus. Quando Iesus protulit verba premissa.
marg.| { 18 } Cum   esset unus. Principalibus discipulis Christi. Queritur hic {5.1136} sine argumentis, utrum Iudas a principio sue vocationis a Christo fuerit malus. Dicendum quod in hac questione que est de his que transcendunt humanam investigationem (cum sit de occultis cordis humani) et in consimilibus questionibus, tenendum est illud quod est magis consonum sacre scripture et rationi. Sciendum igitur quod dicit Aug. quod Iudas a principio sue electionis fuit malus electus tamen est a domino ad apostolatum, ut per eius malitiam et proditionem perficeretur Christi mysterium. Quia sicut iniqui male utuntur bonis operibus Dei, sic et Deus bene utitur malis operibus hominum, et ideo quamvis Iudas fuerit pessimus, tamen eius malo bene usus est Christus. Beda autem in hoc convenit cum Aug. sed addit quod Iudas non fuit electus ad apostolatum sed alii 11 Vocatus est tamen cum eis, ut per proditionis eius officium Christus operaretur salutem humani generis, Sed utrumque istorum videtur contra rationem esset sacram scripturam. Distributio enim bonorum respicit iustitiam commutativam, ut habetur 5. Eticho. ut alicui tanto plus detur de honore, quanto maior est in virtute, et ideo non est verisimile, quod Iudas vocatus fuerit ad honorem apostolatus, nisi tunc fuerit iustus, vel quia Christus tunc eum iustificaverit, ut esset tali honore dignus, sicut iustificavit Mattheum quando eum vocavit ad apostolatum, ut habetur. Mt. 9.a. Item infr. 17.b. dicit Christus de discipulis suis loquens ad patrem. Quod dedisti mihi custodiunt, et nemo periit ex eis, ni si filius perditionis, et certum est quod loquitur hic de perditione, que est per peccatum mortale, quia Iudas adhuc vivebat vita corporali, et sic videtur quod perierit per peccatum mortale postquam fuit datus Christo per fidem a Deo patre. Quod autem addit Beda, Iudam non fuisse vocatum ad apostolatum, videtur esse contra scripturam. Mt. 10.a. et Mar. 3.c. ubi numerantur illi qui vocati sunt ad apostolatum, et inter illos enumeratur Iudas. Item Act. 1.d. quod Matthias electus est ad apostolatum de quo prevaricatus fuerat Iudas nullus autem prevaricatur a statu in quo non fuerit. Ex quo patet quod vere fuit vocatus ad apostolatum. Propter quod dicendum secundumChrysostomus quod fuit vocatus ad dignitatem apostolatus, et pro tunc fuit bonus, quia vocatio ad talem dignitatem respicit presentem iustitiam. Quod autem postea peccavit prodendo et tradendo Christum, non contradicit isti vocationi, quia apostoli ex sua vocatione non fuerunt in bono confirmati. Quod patet ex casu Petri, qui post suam vocationem Christum negavit. Et ideo similiter dicendum, quod licet Iudas tempore sue vocationis fuerit bonus, tamen postea Christum prodendo peccavit. Sciendum tamen, quod ex tunc malus erat quando Christus apostolis dixit verba in hoc ca. contenta : Unus ex vobis diabolus est. Tamen sua malitia non erat apostolis nota sed soli Christo qui cognoscit corda. Christus est tam suam malitiam dixit in generali ipso audiente, ne credens suam malitiam latere, sine timore mala operaretur, non tamen dixit speciali, ne extunc inverecundus factus peior efficeretur, secundum quod dicit Chrysostomus.
Numérotation du verset Io. 6,moraliter 
marg.| {5.1115} {1 } Post hec. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 6,moraliter 
marg.| {5.1117} {1 } Cum sublevasset ergo. Ista refectio magne multitudinis de {5.1118} quinque panibus et duobus piscibus exposita fuit mystice Mt. 14. et Mar. 6. et Luc. 9. propter quod hic pertranseo.
Numérotation du verset Io. 6,moraliter 
marg.| {5.1119} {7 } Iesus ergo, etc.   fugit etc. Cum autem quereretur ad passionem voluntarie se obtulit, et querentibus se manifestavit, d. ego sum ut habetur infra 18.g. per hoc ostendens quod virtuosus debet esse tardus ad honores, et promptus ad bonos labores. Sic autem {5.1120} fecerunt patres nostri Ambrosius, Augustinus, Gregorius et alii multi qui dignitates Ecclesie refugerunt quantum potuerunt bono modo, et labores fideliter executi sunt et viriliter.
marg.| {9 } Et cum   ascendissent   navim, etc. Exponatur sicut supra Mt. 14. et Mar. 6.
Numérotation du verset Io. 6,moraliter 
marg.| {5.1123} {1 } Amen, amen dico   vobis   . Greg. Non pro signis dominum, sed pro panibus querere, est ad officium religionis non pro augendis virtutibus, sed pro requirendis subsidiis temporalibus inhiare.
marg.| {3 } Operamini non cibum.   Chrysos. quasi dicat vos exquiritis escam temporalem, ego autem corpora vestra nutrivi, ut per hoc exquireretis illam escam, que non temporalem, sed eternam tribuit vitam. Hec autem esca est Christi corpus in Eucharistia, {5.1124} prout patet per literam sequentem, in quo loquitur satis diffuse de sacramento Eucharistie, ostendens quid in eo realiter continetur. Unde inf. eo. c. dicitur : Caro mea vere est cibus et sanguis meus vero est potus. Per quod tollitur error Berengarii, qui dixit Christi corpus in hoc sacramento tanquam in signo contineri, propter quod dictum suum, tanquam erroneum revocavit. In residuo huius capit. non accurrit mihi aliquis sensus mysticus notabilis, ideo sufficiat literalis.
Numérotation du verset Io. 6,ADDITIO. 
marg.| {5.1135} In cap. 6. Ubi dicitur in postil. Et in isto paschate non fuit Iesus in Ierusalem.
prol.| Chrysostomus in hoc loco sic dicit, Qualiter igitur non ascendit ad diem festum ? paulatim enim solvebat legem occasionem accipiens a Iudaica {5.1136} nequicia. Et Theodorus ibidem : Quia enim Iudei eum persequebantur, occasionem recessus accipiens legem exclusit, innuens observantibus, quod veritate adveniente cessat omnis figura, et quod legibus non subiicitur, ut legalia festa perficeret, et unde hoc ? quia non erat festum Christi, sed Iudeorum. Hec Theodorus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_6)

Notes :