Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset Io. 7,1 

Post hec autem1 ambulabat Iesus in Galileam.
1 Post] et praem. P14417 | autem ΩS Rusch Clementina ] om. Li449@ Li449 CorS1 P14417 Weber
Non enim volebat in Iudeam ambulare
quia querebant eum Iudei interficere.
Numérotation du verset Io. 7,2 

Erat autem in proximo dies festus Iudeorum Scenophegia.
Numérotation du verset Io. 7,3 

Dixerunt autem ad eum fratres eius2:
2 ad eum – fratres eius]
Transi hinc
et vade in Iudeam
ut et3 discipuli tui videant opera tua que facis.
3 et] om. Li449
Numérotation du verset Io. 7,4 

Nemo quippe
in occulto quid4 facit et querit ipse in palam esse.
4 quid Rusch Weber ] aliquid Li449@ Li449
Si hec facis
manifesta teipsum mundo.
Numérotation du verset Io. 7,5 

Neque enim fratres eius credebant in eum.
Numérotation du verset Io. 7,6 

Dicit ergo eis Iesus:
Tempus meum
nondum advenit
Tempus autem vestrum
semper est paratum.
Numérotation du verset Io. 7,7 

Non potest mundus odisse vos me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
Numérotation du verset Io. 7,8 

Vos ascendite ad diem festum hunc.
Ego5
5 Ego Rusch Weber ] + autem Li449@ Li449
non ascendam6
6 ascendam Li449@ Rusch ] ascendo Weber
ad diem festum istum7
7 istum Catena Rusch Weber ] hunc Catena@(Li449 La88)
quia meum tempus
nondum impletum est.
Numérotation du verset Io. 7,9 

Hec cum dixisset ipse mansit in Galilea.
Numérotation du verset Io. 7,10 

Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum
non manifeste
sed quasi in occulto.
Numérotation du verset Io. 7,11 

Iudei ergo querebant eum in die festo et dicebant: Ubi est ille?
Numérotation du verset Io. 7,12 

Et murmur multus erat de eo8 in turba.
8 erat - de eo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Quidam enim dicebant quia bonus est, alii autem dicebant non, sed seducit turbas.
Numérotation du verset Io. 7,13 

Nemo tamen palam9 loquebatur de illo propter metum Iudeorum.
9 Nemo tamen palam Li449 Rusch Weber ] Ne Li449@
Numérotation du verset Io. 7,14 

Iam autem die festo mediante
ascendit Iesus
in templum et docebat.
Numérotation du verset Io. 7,15 

Et mirabantur Iudei
dicentes: Quomodo hic litteras scit cum non didicerit?
Numérotation du verset Io. 7,16 

Respondit eis Iesus
et dixit: Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me.
Numérotation du verset Io. 7,17 

Si quis voluerit voluntatem eius facere,
cognoscet10 de doctrina utrum ex Deo sit an ego a meipso loquar.
10 cognoscet Rusch ] cognoscere Weber
Numérotation du verset Io. 7,18 

Qui
a semetipso
loquitur
gloriam propriam
querit.
Qui autem
querit gloriam eius qui misit illum, hic verax est et iniustitia in illo non est.
Numérotation du verset Io. 7,19 

Nonne Moyses dedit vobis legem?
Et nemo ex vobis facit legem.
Numérotation du verset Io. 7,20 

Quid
me queritis interficere? Respondit turba
et dixit ei11: Demonium habes.
11 ei Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Quis te querit
Interficere?
Numérotation du verset Io. 7,21 

Respondit Iesus
et dixit eis: Unum opus feci et omnes miramini.
Numérotation du verset Io. 7,22 

Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem
non quia ex Moyse est
sed ex patribus
et in sabbato circumciditis hominem.
Numérotation du verset Io. 7,23 

Si
circumcisionem accipit
homo in sabbato ut non solvatur lex Moysi mihi cur12 indignamini,
12 cur Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
quia totum hominem
sanum feci in sabbato?
Numérotation du verset Io. 7,24 

Nolite iudicare
secundum faciem sed iustum iudicium iudicate.
Numérotation du verset Io. 7,25 

Dicebant ergo
quidam ex Hierosolymis: Nonne hic est quem querunt interficere?
Numérotation du verset Io. 7,26 

Ecce13 palam loquitur et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
13 ecce Rusch ] et praem. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,27 

Sed hunc scimus unde sit,
Christus autem cum venerit nemo scit unde sit.
Numérotation du verset Io. 7,28 

Clamabat ergo docens Iesus in templo14 et dicens: Et me scitis et unde sim scitis et a meipso non veni, sed est verus qui misit me quem vos nescitis15.
14 docens Iesus in templo Rusch ] Iesus docens in templo Li449@ Li449 , in templo docens Iesus Weber |
15 nescitis Li449@ Li449 Rusch ] non scitis Weber |
Numérotation du verset Io. 7,29 

Ego scio eum etsi dixero quia nescio eum,
ero similis vobis mendax. Sed scio16 eum17
16 scio Rusch ] ego praem. Li449@ | sed scio] et ego scio Li449 |
17 etsi … eum Rusch ] om. Weber |
quia ab ipso sum et ipse me misit.
Numérotation du verset Io. 7,30 

Querebant ergo eum apprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius.
Numérotation du verset Io. 7,31 

De turba autem multi crediderunt in eum
et dicebant: Christus cum venerit numquid
plura signa faciet quam que hic facit?
Numérotation du verset Io. 7,32 

Audierunt Pharisei
turbam murmurantem de illo hec et miserunt principes et Pharisei ministros ut apprehenderent eum.
Numérotation du verset Io. 7,33 

Dixit ergo Iesus: Adhuc modicum
tempus vobiscum sum
et
vado ad eum
qui me misit18.
18 me misit Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,34 

Queretis me
et non invenietis
et ubi ego sum19
19 ego sum Li449 Rusch ] inv. Li449@ Weber
vos non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 7,35 

Dixerunt ergo Iudei
ad semetipsos20
20 semetipsos Li449@ Li449 Rusch ] se ipsos Weber
quo hic iturus est quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes?
Numérotation du verset Io. 7,36 

Quis est hic
sermo quem dixit:
Queretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 7,37 

In novissimo
autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens: Si quis sitit
veniat ad me et bibat.
Numérotation du verset Io. 7,38 

Qui credit in me sicut dicit21 Scripturaa:
0 Cf. Is. 55, 1.
21 dicit Li449@ Li449 Rusch ] dixit Weber
Flumina de ventre eius fluent aque vive.
Numérotation du verset Io. 7,39 

Hoc autem dixit de Spiritu
quem accepturi erant
credentes
in eum. Nondum22 erat Spiritus datus23
22 nondum Li449@ Rusch ] nondum enim Li449 , non enim Weber |
23 datus Li449@ Li449 Rusch] om. Weber |
quia Iesus nondum erat24 glorificatus.
24 erat Li449@ Li449 Rusch ] fuerat Weber
Numérotation du verset Io. 7,40 

Ex illa ergo25 turba
25 ergo Rusch Weber ] + hora Li449@ Li449
cum audissent hos sermones eius dicebant:
Hic est vere propheta.
Numérotation du verset Io. 7,41 

Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant:
Numquid a Galilea venit Christus26?
26 venit Christus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 7,42 

Nonne Scripturab dicit quia ex semine David et de27 Bethleem castello ubi erat David venit Christus?
0 Cf. Mi. 5, 2.
27 de Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 7,43 

Dissensio itaque facta est in turba propter eum28.
28 in turba - propter eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,44 

Quidam autem ex ipsis volebant29 apprehendere eum
29 volebant Rusch Weber ] voluerunt Li449@ Li449
sed nemo misit super illum manus.
Numérotation du verset Io. 7,45 

Venerunt ergo
ministri ad pontifices et Phariseos et dixerunt eis illi:
Quare non adduxistis eum?
Numérotation du verset Io. 7,46 

Responderunt ministri:
Numquam sic locutus est homo
sicut hic loquitur30.
30 loquitur Rusch ] homo Weber , homo loquitur Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,47 

Responderunt ergo eis Pharisei:
Numquid et vos seducti estis?
Numérotation du verset Io. 7,48 

Numquid aliquis ex principibus31 credidit in eum aut ex Phariseis?
31 aliquis - ex principibus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,49 

Sed turba hec que non novit legem. Maledicti sunt.
Numérotation du verset Io. 7,50 

Dicit Nicodemus ad eos ille qui venerat32
32 venerat Rusch ] venit Li449@ Weber
ad eum33 nocte
33 eum Rusch Weber ] Ihesum Li449@ Li449
qui unus erat ex ipsis:
Numérotation du verset Io. 7,51 

Numquid lex nostra
iudicat hominem nisi prius audierit ab ipso34 et cognoverit quid faciat?
34 prius - audierit ab ipso Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,52 

Responderunt et dixerunt ei:
Numquid et tu Galileus es?
Scrutare Scripturas35
35 scrutare Scripturas Rusch ] scrutate Scripturas Li449@ Li449 , scrutare Weber
et vide quia a Galilea propheta36 non surgit.
36 a Galilea - propheta Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,53 

Et reversi sunt
unusquisque in domum suam.

Capitulum 7

Numérotation du verset Io. 7,1 
marg.| {5.1137} Post hec autem. Postquam evangelista egit de nutrimento spirituali collato filiis Christi. hic consequenter agit de doctrina eis collata, quia sicut predictum est pater debet filiis nutrimentum et documentum. Et dividitur in duas, quia primo origo doctrine Christi ostenditur, secundo, ipsa doctrina ponitur ca. seq. ibi. Iesus autem perrexit. Prima in tres, quia primo ostendit Evangelista aptitudinem loci ad manifestandum doctrine Christi originem, secundo manifestandi occasionem, ibi : Iudei autem que. Tertio, manifestationem actualem, ibi ; Respondit Iesus. Mea doctrina. Circa primum sciendum, quod locus aptus ad predictam manifestationem erat civitas Ierosolimitana, ubi ad diem festum conveniebat populus, et ideo ad manifestandum se in hoc loco invitatur Christus : Et licet primo recuset, tamen finaliter consentit, et rationabiliter, ut videtur, et hoc est quod dicitur.
marg.| {1 } Post hec autem ambulabat Iesus, etc. Docendo in synagogis eorum.
marg.| {2 } Non enim volebat in Iudea ambulare, etc. Licet enim posset esse inter eos sine nocumento, voluit tamen se aliquando absentare ante tempus debitum passionis sue, ostendendo in se veritatem humane nature, et quod licitum erat fidelibus suis aliquando persequutionem fugere.
marg.| {3 } Erat autem, etc.   scenophegia   . Id est, festum tabernaculorum. Dicitur autem a scenos quod est umbraculum, et phagin quod est comedere, quia 7. diebus comedebant Iudei in umbraculis.
marg.| {4 } Dixerunt   autem   ad   eum   , etc. Non quod essent filii Marie matris sue, neque Ioseph, ut alias dictum est improbando errorem Helvidii super Mt. 1.c. Nec cognati sui, qui erant ad apostolatum vocati, quia de istis dicitur infr. quod fratres eius nondum credebant in eum, sed dicuntur{5.1138} hic fratres, quia erant de cognatione sua, qui ex factis eius volebant reportare gloriam mundanam, Secundum Augustinum unde sequitur.
marg.| {5 } Transi hinc. Hoc est in Ierusalem metropolim Iudee.
marg.| {6 } Ut et   discipuli etc. Dubitabant enim de Christi miraculis, utrum essent vera, propter hoc sequitur.
marg.| {7 } Neque enim   fratres etc. Et quia suggerebant ei malum, scilicet, gloriam mundanam querere, ideo recusavit, di.
marg.| {8 } Tempus meum, etc. Id est, tempus glorie mee manifestande, quia post resurrectionem erat manifestanda.
marg.| {9 } Tempus autem vestrum semper est   paratum   . Quasi dicat, tempus glorie mundane quam queritis nunc est in principio huius solemnitatis quia Iudei magis vacabant conviviis et leticie in principio festi, quam in fine, quando Christus ivit ad festum, ut infr. patebit. Vel aliter. Tempus autem vestrum, etc. Quasi dicat, vos potestis ire secure, non autem ego inquantum homo, qui inimicos capitales habeo, propter hoc sequitur.
marg.| { 10 } Non potest. Quasi dicat, vos qui gloriam mundanam queritis homines mundanos adversarios non habetis.
marg.| { 11 } Me autem odit. Qui quero gloriam Dei, et per consequens arguo peccata mundanorum, que sunt ei contraria, et hoc est, quod dicitur.
marg.| { 12 } Quia ego testimonium perhibeo de illo. Id est, de mundo. Et accipitur hic mundus non quantum ad creaturarum substantiam sed quantum ad hominum malitiam, sicut sup. dictum est 1.a. super illud, Et mundus eum non cognovit.
marg.| { 13 } Vos ascendite, etc. Id est, ad principium solemnitatis tabernaculorum, quia in principio magis vacabant homines epulis et leticie, ut predictum est, non quod invitet eos ad talia, sed ostendenda, quid ipsi querebant, quia que mundana sunt adhuc sapiebant tantum, ut visum est.
marg.| {5.1139} {1 } Ego   enim etc. Scilicet, primum, unde quod postea venit in medio solemnitatis, in alia die, non est mentitus. Et subditur causa.
marg.| {2 } Quia   meum   tempus. Tempus enim aptum doctrine veritatis, propter quam venerat salvator, non sic erat in principio solemnitatis propter predicta, sicut circa finem.
marg.| {3 } Hec cum   dixisset etc. Ratione predicta.
marg.| {4 } Ut autem   ascenderunt etc.   et ipse ascendit. Scilicet. ad diem festum. Tabernaculorum, non tamen cum fratribus suis, nec eadem die, quia ipsi fuerunt ad primum diem illius festivitatis, ipse autem venit illuc quarto die ut patebit infr. Sicut enim noluit esse in principio festivitatis, ne fratribus suis malum persuadentibus videretur favere, sic non habuit se omnino subtrahere, ne a populo doctrinam salutis, subtraheret, quam venerat docere, modus autem veniendi tangitur, cum dicitur.
marg.| {5 } Non manifeste. Id est, cum magna comitiva, ne daret Iudeis occasionem maioris invidie.
marg.| {6 } Sed quasi, etc. In hoc condescendens fidelibus qui timore mortis occultandi erant.
marg.| {7 } Iudei ergo. Postquam evangelista descripsit aptitudinem temporis ad manifestandum originem sue doctrine, hic consequenter describit occasionem manifestationis dicte. Et dividitur in duas, secundum duas occasiones huiusmodi manifestationis. Secunda ponitur, ibi : Iam autem die festo. Prima occasio fuit investigatio Iudeorum Christum querentium, quorum aliqui eum querebant ut interficerent, alii autem ut doctrinam eius devote audirent, et ideo debuit apparere et docere, ut ostenderet, quod mali nocere non poterant, nisi quantum permittebat. Sicut enim se occultando ostendit infirmitatem humanitatis : Ita confidenter inter inimicos apparendo ostendit potentiam deitatis. Debuit etiam apparere propter bonos, ut eius doctrinam originatam, a Deo ostenderet, ut attentius eum desiderarent. Et hoc est quod dicitur. Iudei ergo querebant eum in die festo. Duplici de causa, ut dictum est.
marg.| {8 } Et dicebant ubi est ille ? Quia illi qui querebant eum ex odio. dedignabantur eum nominare proprio nomine. Illi autem qui querebant{5.1140} eum ex devotione, ita reputabant eum famosum, et autenticum quod non oportebat exprimere nomen proprium, et ideo quantum ad eos sensus est. Ubi est ille. Quasi dicat, ubi est ille qui tantus et talis est, et facit tot miracula ?
marg.| {9 } Et murmur multum. Propter contrarietatem opinionum de ideo. subditur.
marg.| { 10 } Quidam enim   dicebant,   quia   bonus   . Approbando eius doctrinam et miracula.
marg.| { 11 } Alii autem dicebant, non, sed   seducit turbas   . Ex hoc quod isti malignantes dicebant turbas esse seductas ab eo, patet quod maior pars secundum numerum dicebat contrarium, quia erant principes populi illi qui dicebant eum seductorem, unde sequitur.
marg.| { 12 } Nemo tamen, etc. Scilicet, in bonum.
marg.| { 13 } Propter metum   Iudeorum   . Scilicet, illorum de tribu Iuda, licet enim omnes de populo aliquando nominarentur Iudei, tamen speciali modo sic nominantur illi de tribu Iuda, et isti gravius movebantur contra-Christum, eo quod in scripturis Christus erat promissus de tribu eorum ipsi autem reputabant istum Galileum et ab eis extraneum, propter quod etiam sacerdotes repudiabant eum, ut dicitur in fine huius ca.
marg.| { 14 } Iam autem. Hic ponitur secunda causa, que est admiratio turbe in doctrina Christi, et ideo debuit ostendere unde originaretur excellentia, sue doctrine. Et hoc est quod dicitur. Iam autem die, etc. Dies festus hic dicitur totum tempus illius solemnitatis, que durabat per septem dies, et sic medium huius festi erat in quarto die. Et tunc.
marg.| { 15 } Ascendit Iesus in templum. Quia ibi est locus aptus et communis sane doctrine.
marg.| { 16 } Et mirabantur Iudei. Propter rem insolitam. Credebant, enim ipsum esse filium Ioseph, et per consequens occupatum in labore corporali. Sciebant etiam ipsum non esse exercitatum in studio, et tamen videbant eum excellentissime docentem, legis et prophetarum testimonia proferentem, et ideo merito mirabantur, unde tanta excellentia doctrine originabatur. Et hoc est quod dicitur ; Quomodo hic literas scit, cum non didicerit.
marg.| { 17 } Respondit eis Iesus : Hic consequenter exprimitur origo illius {5.1141} doctrine. Et dividitur in duas, quia primo ostendit doctrine sue originem. Secundo invitat ad ipsum, ibi : In novissimo autem. Prima in duas, quia primo ostenditur origo doctrine. Secundo origo docentis ibi : Dicebant ergo. Prima in tres, quia primo proponit intentum. Et secundo, probat propositum, ibi : Si quis voluerit. Et tertio concludit, ibi : Nolite iudicare. In prima ergo parte proponit, quod doctrina sua originatur a patre, dicens.
marg.| {1 } Mea doctrina non est mea. Quasi dicat, ista doctrina que est mea approbative et subiective, non est mea per exercitium acquisitionis humane.
marg.| {2 } Sed eius, etc. Id est, data est mihi a patre, quia filius secundum naturam divinam licet habeat eandem scientiam cum patre, tamen habet eam ab ipso, ut superius frequenter dictum est, secundum vero naturam humanam habet aliam scientiam, scilicet creatam. non tamen habet eam per exercitium acquisitam : sed ab instanti conceptionis infusam. Et sic soluta est questio, qua querebant : Quomodo hic literas. Alio modo exponit Aug. dicens, quod filius est verbum patris, et quia verbum alicuius idem est quod doctrina sua, ideo sequitur, quod filius sit doctrina patris. Filius igitur est doctrina per identitatem non tamen per originem, quia a se non originatur, sed a patre. Est igitur sensus secundum August. Mea doctrina non est mea, quasi dicat. Ego qui sum doctrina patris. non sum a meipso, sed a patre. Expositio tamen prima magis concordat litere.
marg.| {3 } Si quis voluerit   voluntatem   . Hic consequenter probat propositum, scilicet quod sua doctrina sit a patre sibi data. Et dividitur in duas, quia primo inducit suam probationem. Secundo, removet quandam obiectionem, ibi ; Nonne Moyses. Prima in duas secundum duas probationes quas inducit. Secunda, ibi : Qui a semetipso. Prima probatio procedit ex aliorum iudicio. Amor enim et odium multum pervertunt iudicium recte rationis, et ideo monet eos. ut amoveant odium quod contra ipsum conceperant, et tunc poterunt manifeste iudicare, quod eius doctrina sit a Deo patre eam per miraculum testificante, quia non potest esse testis falsitatis, ut supr. frequenter dictum est. Et hoc est quod dicitur : Si quis voluerit voluntatem eius facere. Scilicet, patris celestis perversam affectionem a se abiiciendo.
marg.| {4 } Cognoscet. Id est, vere poterit iudicare, quia paratus sum eius iudicio committere.
marg.| {5 } Utrum ex Deo sit, an. Non est per hoc intelligendum, quod filius in aliquo possit a patre discordare, quia hoc est impossibile, ut supra declaratum est, sed loquitur eis secundum eorum opinionem, quia reputabant {5.1142} eum purum hominem, quasi dicat.
marg.| {6 } An ego a meipso loquar. Gloriam humanam falso querendo. ut vos estimatis.
marg.| {7 } Qui a semetipso. Hic consequenter probat propositum proprio facto, quia in doctrina sua querebat gloriam patris celestis, et sic patet quod illa doctrina erat a Deo. Omne enim quod est ad Dei gloriam ordinatum, ab ipso est, et hoc est quod dicitur, Qui, etc. Falsa de se fingendo propriam gloriam querit, quia superbia excitat eum ad sic loquendum.
marg.| {8 } Qui autem querit. Id est, Dei patris.
marg.| {9 } Hic verax, est. In doctrina.
marg.| { 10 } Et iniustitia, etc. Quia irreprehensibilis est in vita. sic autem faciebat Christus, quia statum paupertatis et abiectionis elegit, et gloriam Dei in omnibus quesivit, et patet propositum.
marg.| { 11 } Nonne Moyses. Hic removet quandam obiectionem, que posset fieri in contrarium, quia possent dicere, et de facto dicebant, tua doctrina non est a Deo, quia legem Dei datam Moysi non custodis violando sabbatum, hoc enim ei imponebant, ut supra. dictum est. Hanc autem obiectionem removet dupliciter. Secundo, ibi ; Respondit Iesus. Primo igitur removet obiectionem predictam per hoc, dato quod esset transgressor legis, non tamen habebant titulum arguendi ipsum, cum essent transgressores legis manifeste in maioribus. Et hoc est quod ducitur, Nonne Moyses. Quasi dicat, vos estis obligati ad eius observationem magis quam ego, quia secundum veritatem non erat obligatus.
marg.| { 12 } Et nemo ex, etc. Quod probat per effectum, dicens.
marg.| { 13 } Quid me   queritis   . Lex enim prohibet interfectionem innocentis et qui non poterant rationabiliter respondere, converterunt se ad convitia, unde sequitur.
marg.| { 14 } Respondit turba. Id est homines turbati.
marg.| { 15 } Demonium   habes   . Quod patet manifeste falsum, quia demonia expellebat.
marg.| { 16 } Quis te   querit   . Quasi dicat, nos non querimus. Et in hoc mentiuntur, sicut, et in primo, quia querebant mortem eius, ut dictum est in principio huius ca.
marg.| { 17 } Respondit. Hic alio modo excludit obiectionem predictam ostendens eam falsam. Ex hoc enim dicebant eum transgressorem legit quod languidum sanaverat die sabbati, ut supr. dictum est 5.c. et tamen in hoc non fuit transgressor, ut ibidem fuit dictum. Et hoc idem ostenditur alio modo, scilicet, per circumcisionem, quam licite accipit homo in sabbato. Et hoc est hoc dicitur. Respondit Iesus. Reprimendo eorum malitiam.
marg.| { 18 } Unum opus feci. Scilicet, notum vobis.
marg.| {5.1143} {1 } Et omnes miramini. Id est, turbamini, quasi dicat, quantum turbaremini, si vidissetis omnia facta mea, male interpretantes ea.
marg.| {2 } Propterea Moyses dedit vobis circuncisionem. In lege eam scribendo.
marg.| {3 } Non quia ex   Moyse   . Scilicet, primo.
marg.| {4 } Sed ex   patribus   . Quia data est a tempore Abrahe, ut patet Gen. 17.b. Et sic patet, quod circuncisio est maioris auctoritatis, quia data est ipsi Abrahe, qui erat pater principalis populi.
marg.| {5 } Et in sabbato. Absque legis transgressione, quia preceptum est quod octava die circuncidatur puer. Et ideo si octava dies sit sabbato, circunciditur puer, nec aliqua transgressio reputatur, ex hoc arguit salvator.
marg.| {6 } Si circuncisionem accipit homo in sabbato, etc. Ut patet per predicta.
marg.| {7 } Mihi cur indignamini. Quasi dicat hoc est valde irrationabile quia magis licita est et melior sanatio hominis in anima et corpore, quam sit ipsa circuncisio, et magis ad Dei gloriam.
marg.| {8 } Nolite iudicare. Hic ex predictis concludit intentum, s. quod eius doctrina sit a Deo, si recte consideretur. Et hoc est quod dicitur : Nolite iudicare. Id est, attendentes ad id quod non pertinet ad rem, quod fit quando amor vel odium attenditur, propter quod aliter quam secundum veritatem iudicatur.
marg.| {9 } Sed iustum. Id est, de doctrina mea et factis meis iudicate secundum naturam rei in se, et tunc invenietis quod est a Deo secundum veritatem.
marg.| { 10 } Dicebant ergo. Declarata origine doctrine hic ostenditur origo doctoris. Et dividitur in duas, quia primo circa hoc ponitur populi dubitatio. Secundo Christi solutio, ibi : Clamabat ergo. Circa primum sciendum, quod multi de populo sciebant principes querere mortem {5.1144} Christi, et ideo cum vidissent eum palam docentem, et principes arguentem, et ipsos non contradicere, crediderunt fortius ipsum esse Christum, trahentes argumentum ex facto principum, qui non capiebant eum, cum tamen prius ad mortem quererent eum, quasi ipsi de novo haberent notitiam quod ipsi esset vere Christus eis promissus, et ideo ab eius persequutione cessassent. Et hoc est quod dicitur, Dicebant ergo, etc. iste enim sciebant melius malitiam principum quam alii, quia manebant cum eis in civitate.
marg.| { 11 } Nonne hic est quem   querunt   . Toto conatu suo.
marg.| { 12 } Ecce   palam   . Et contra eos, ut patet per predicta, quia dixi. Nemo ex vobis facit legem.
marg.| { 13 } Et nihil : Id est, ipsum non capiunt, quia bene aliqua verba ei dicebant, ut patet ex predictis.
marg.| { 14 } Numquid, etc. Quasi dicat videtur quod sic eo quod desistunt ab eius persequutione, verumtamen quia non habebant certitudinem, sed tantum opinionem, ideo etiam arguebant ad contrarium dicentes.
marg.| { 15 } Sed hunc. Quia patriam et genus eius cognoscebant.
marg.| { 16 } Christus autem. Id est, sciet.
marg.| { 17 } Unde sit. Istud autem accipiebant ex scriptura, Isa. 53.c. que ad literam intelligitur de Christo. Generationem eius quis enarrabit ? Et Isa. 45.c. Vere tu es Deus absconditus salvator Israel.
marg.| { 18 } Clamabat ergo. Posita dubitatione populi circa originem Christi, hic ponitur predicte dubitationis solutio. Et dividitur in duas, quia primo declarat Christus originem suam. Secundo, terminum ad quem tendebat, ibi : Dixit ergo Iesus. Adhuc modicum. Prima adhuc in duas, quia primo declaratur Christi origo. Secundo, ex hoc oritur turbe divisio, ibi : Querebant. In prima ergo parte dicitur sic : Clamabat ergo. In quo ostenditur magnitudo sui affectus ad nostram informationem.
marg.| { 19 } In templo, etc. Ut omnes possent eum audire.
marg.| { 20 } Et dicens. Eorum dubitationi respondendo.
marg.| { 21 } Et me scitis. Quantum ad humanitatem, patriam et genus {5.1145} cognoscendo, sed quantum ad divinitatem me nescitis. Ideo sequitur.
marg.| {1 } Et a meipso. Sed a patre quem ignoratis.
marg.| {2 } Sed est verus qui misit me. Quia in hoc impletur promissum de filii missione.
marg.| {3 } Quem   vos   nescitis   . Quia Deum nemo vidit unquam, ut supr. dictum est 1.b. et proinde me non cognoscitis, cum sim eius filius naturalis equalis ei in natura deitatis.
marg.| {4 } Ego scio eum. Quia inquantum Deus, filius habet eandem scientiam cum patre, et sic eum comprehendit. Secundum etiam, quod homo eum clare vidit a principio, licet non comprehendat. Et causa huius notitie subditur cum dicitur.
marg.| {5 } Quia ab ipso sum, etc. Per hoc, n. quod procedit a patre in natura divina, habet scientiam primam, que est scientia comprehensionis. Per hoc autem quod missus est in natura humana ad salutem mundi, habet in natura humana plenitudinem gratie et scientie, que potest in natura creata recipi.
marg.| {6 } Querebant ergo, etc. Hic consequenter ponitur populi divisio sequens ad responsionem Christi, quia ea audita maligni exercerunt in malitiam, et boni fuerunt in fide solidati. Et hoc est quod dicitur. Querebant ergo. Ad occidentes malignantes.
marg.| {7 } Et nemo misit. Quia non poterant explere malitiam in effectu nisi quantum permittebant. Ideo sequitur.
marg.| {8 } Quia   nondum   venerat. Id est, ab eo ordinata de captione sua.
marg.| {9 } De turba autem multi crediderunt, etc. Propter eius doctrinam et miracula. Ideo sequitur.
marg.| { 10 } Et dicebant Christus, etc. Quasi dicat Non est alius expectandus qui plura faciat. Ideo firmiter tenendum quod hic est Christus. Audierant enim ante quod in adventu Christi multa miracula debebant fieri, et secundum veritatem tot videbant fieri presentialiter quod convincebantur {5.1146} credere ipsum esse Christum.
marg.| { 11 } Audierunt Pharisei   turbam murmurantem   de illo hec. Et bene dicit murmurantem : quia non audebant bene confiteri in palam. Verumtamen pharisei audientes tanta bona de Christo, doluerunt et procuraverunt ministros, per principes ad capiendum ipsum. Et hoc est quod dicitur. Et miserunt, etc.
marg.| { 12 } Dixit ergo eis Iesus. Postquam Christus ostendit suam originem, hic consequenter declarat terminum ad quem tendebat. Et dividitur in duas, quia primo ostenditur propositum. Secundo, ex hoc sequitur admiratio turbarum, ibi. Dixerunt ergo. Terminus ad quem Christus tendebat est ipse pater, ad quem per mortem rediit inquantum per hoc gloriam corporis et exaltationem accipit. Et hoc est quod dicit, quasi respondendo intentioni querentium ipsum capere.
marg.| { 13 } Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Quasi dicat non modo implebitis quod vultis, quia adhuc modico tempore volo manere in populo ad docendum et miracula faciendum.
marg.| { 14 } Et vado, etc. Per mortem enim ivit ad patrem, peractis tamen predictis.
marg.| { 15 } Queretis me. Quia post ascensionem eius in celum, Iudei videntes signa per apostolos fieri, penitentia ducti reversi sunt ad fidem Christi, dicentes ad apostolos, quid faciemus ? ut habetur Act. 2.f.
marg.| { 16 } Et non invenietis. Scilicet, secundum presentiam corporalem, sed penitentes eum invenerunt secundum presentiam spiritualem.
prol.| Aliter exponitur de presentia corporali, quia post appropinquante destructione civitatis per Romanos, multi Iudeorum cognoverunt hanc miseriam eis evenire propter mortem Iesu, quem, tunc libenter voluissent habere presentem ad sui liberationem. Sequitur.
marg.| {5.1147} {1 } Et ubi ego sum, etc. Quare non dixit : Ubi ego vado. quod videtur convenientius dicere ? Dicendum quod sicut ire ad patrem convenit ei secundum humanitatem in qua est mutatio, ita esse semper apud patrem convenit ipsi per divinitatem, in qua est idem cum ipso patre in essentia, distinctius tamen in persona. Et ad hoc designandum dicit. Ubi ego.
marg.| {2 } Dixerunt. Hic ex verbis Christi ponitur turbe admiratio. Ex hoc enim quod Christus dixerat : Queretis me. Quasi dubitantes arguebant quod deberet a Iudea recedere, et ire ad predicandam gentibus extra terram Iudeorum. Et litera patet sed ex fine verbi arguunt contrariam dicentes.
marg.| {3 } Quis est hic, etc.   vos non potestis venire. Quasi dicat, ex hoc, quod dixit : Ubi ego. patet, quod illud quod dixit. Queritis me, et. Non intelligitur per hoc recessus eius a Iudea, quia dixisset, ubi ero, et non ubi sum : quia tunc erat in Iudea, cum protulit verbum predictum. Et sic patet eorum dubium circa Christi verbum. Sic enim debebat loqui obstinatis, ut videntes non viderent, et audientes non intelligerent prout erat de eis prophetatum Isa. 6.c.
marg.| {4 } In novissimo autem. Declarata origine doctrine Christi, et ostenso quod erat a Deo, data et facta, hic consequenter invitat ad ipsam. Et dividitur in duas, quia primo ponitur huiusmodi invitatio. Secundo, ex hoc sequens populi dissensio, ibi : Ex illa ergo turba. In prima igitur parte dicitur sic.
prol.| In novissimo autem. Id est, in die 7. quia primus dies et ultimus erant solemniores intermediis.
prol.| Vel aliter : In novissimo. Id est, in octavo, quia peractis septem diebus festivitatis tabernaculorum, in octavo die erat festum cetus, vel {5.1148} collecte. Et dicebatur illa dies sanctissima in lege. Cuius ratio est, quia figurabat congregationem sanctorum in superna felicitate. In illa ergo die magna et solenni.
marg.| {5 } Stabat Iesus, et clamabat. Predicando verbum Dei. Et ex hoc inolevit consuetudo, ut turbis vulgaribus fiat sermo stando, religiosis autem sedendo, quia Christus docebat discipulos suos sedendo, ut habetur Mt. 5.a. Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius, et aperiens, etc. Et in pluribus aliis locis in evangelio turbas docebat stando, ut hic habetur, quid autem docebat subditur.
marg.| {6 } Si quis sitit. Si quis desiderat doctrinam vite.
marg.| {7 } Veniat ad me. Per fidem formatam.
marg.| {8 } Et bibat. Aquam sapientie salutaris, non solum ad sufficientiam, sed etiam ad redundantiam, quia fides et bonitas unius fidelis, debet ad alios derivari, quod ostendit salvator per scripturam. Cuius sententia habetur Prover. 5.c. sed verba sunt hic aliquantulum mutata. Et hoc est quod dicitur.
marg.| {9 } Qui credit in me, etc. Flumina de etc. fluent. Ad alios per redundantiam.
marg.| { 10 } Aque vive. Dicitur autem sapientia divina aqua viva, quia continuat hominem suo principio, scilicet, Deo.
marg.| { 11 } Hoc autem dixit de spiritu. Hec sunt verba Evangeliste exponentis verbum Christi predictum de acceptione spiritussancti in signo visibili sicut acceperunt apostoli die Pentecostes, quia ex illa acceptione facta est redundantia fidei in predicatione evangelii per totum orbem.
marg.| { 12 } Quem   accepturi etc. Quamvis enim apostoli haberent gratiam spiritussancti ante illam diem pentecostes, non tamen ita plene, et propter hoc non receperant in signo visibili, quod denotat gratie plenitudinem. Cuius tamen causa subditur.
marg.| {5.1149} {1 } Nondum enim erat. In tali plenitudine et signo visibili.
marg.| {2 } Quia Iesus. Ad hoc enim datur spiritus sanctus, ut trahantur corda fidelium ad celestis glorie desiderium, nihil autem desideratur, nisi apprehendatur ut possibile, possibilitas autem humane nature ad assequutionem celestium manifestatur per glorificationem humanitatis in Christo. Et ideo prius debuit glorificari, quam daretur spiritus sanctus in signo visibili, ut per factum videretur aditus regni celestis, possibilis homini.
marg.| {3 } Ex illa, etc. Hic consequenter describitur populi dissensio sequens ad verba Christi. Et primo inter populares. Secundo inter principes, ibi : Venerunt ergo ministri. In prima ergo parte dicitur sic. Ex illa scilicet, illi qui vere credebant.
marg.| {4 } Hic est vere propheta. Id est, antonomastice dictus propheta, qui promissus est Deut. 18.c. Prophetam suscitabit Deus, etc. quod ad literam intelligitur de Christo, ut dictum est supra cap. precedenti.
marg.| {5 } Alii dicebant. Isti erant in fide ferventiores predictis, quia fidei veritatem apertius confitebantur.
marg.| {6 } Quidam autem. Contradicendo precedentibus.
marg.| {7 } Numquid a Galilea venit Christus. Quasi dicat, non : et propter hoc non est Christus, quia est Galileus. Et adducunt pro se argumentum ex scriptura, dicentes.
marg.| {8 } Nonne etc.   et de   Bethleem etc. Quando fuit iniunctus in regem.
marg.| {9 } Venit Christus ? Quasi dicat, sic Sciendum quod scriptura in pluribus locis predixit Christum esse de semine David, potissime Iere. 23.a. Suscitabo David germen iustum, etc. quod intelligitur de Christo. Unde in fine authoritatis subditur : Et hoc est nomen, quod vocabunt eum, dominus iustus noster. Similiter quod in Bethleem castello nasceretur scriptum est Mich. 5.a. Et tu Bethleem Ephrata, etc. Sequitur : Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. Et utrumque erat verum de Christo, quia de David descendit secundum carnem, et in Bethleem natus est, ut patet Mt. 2.a. et Luc. 2.a. sed ipsi hoc ignorabant, {5.1150} eo quod nutritus fuerat in Nazareth.
marg.| { 10 } Dissensio itaque facta, etc. Quia ibi erant contrarie opiniones de eo, ut patet ex predictis.
marg.| { 11 } Quidam   autem etc. Sed repressi sunt divina virtute, ideo sequitur.
marg.| { 12 } Sed nemo misit, etc. Quia nihil poterant ei facere : nisi quantum et quando ipse permittebat.
marg.| { 13 } Venerunt ergo, etc. Hic consequenter ponitur dissensio quo ad principes. Et dividitur in duas, quia primo ostenditur dissensio eorum erga ministros. Secundo, principum ad invicem, ibi : Dicit Nicodemus. Turbatio principum erga ministros fuit ex hoc quod non ceperant Iesum, quia ad hoc missi fuerant, ut predictum est. Et patet litera.
marg.| { 14 } Responderunt ministri. Se excusantes.
marg.| { 15 } Nunquam sic loquutus est, etc. Quasi dicat, ita bene loquitur quod non videtur homo purus, sed plus, propter quod temerarium esset ponere super eum manus.
marg.| { 16 } Responderunt ergo eis Pharisei. Ex invidia moti.
marg.| { 17 } Numquid et vos seducti estis. Id est, extra veritatem ducti ? quasi dicat, patet quod sic. Quod confirmant exemplo maiorum et legisperitorum dicentium.
marg.| { 18 } Numquid ex principibus aliquis credidit. Id est, ex sacerdotibus qui principabantur in populo.
marg.| { 19 } Aliquis credidit in eum, aut ex Phariseis ? Qui videbantur religiosiores aliis, quasi dicerent, nullus ex talibus credidit. Hoc tamen falsum erat, quia multi de istis crediderunt Christo, occulte tamen, ne de synagoga expellerentur, ut habetur infra 13. cap.
marg.| { 20 } Sed turba hec. Scilicet, credidit, que de facili seduci potest, propter ignorantiam, ideo subditur.
marg.| { 21 } Que non. Hoc accipiebant ex hoc quod dicitur Deut. 27.d. Maledictus, qui non permanet in sermonibus etc.
marg.| { 22 } Dicit   Nicodemus   . Hic ponitur dissensio principum adinvicem propter verbum Nicodemi excusantis Iesum, quia occulte cedebat in eum ideo voluit eum excusare ex lege dicens.
marg.| {5.1151} {1 } Numquid lex nostra iudicat hominem nisi prius etc. Volebat enim per hoc inducere eos ad audiendum Christum, ut per verba eius converterentur sicut ipse fuit conversus.
marg.| {2 } Et cognoverit. Quia in damnatione hominis non leviter est procedendum.
marg.| {3 } Responderunt, etc. De veritate turbati, quia homines invidia et iracundia agitati non recipiunt persuasionem.
marg.| {4 } Numquid, etc. Id est, discipulus huius Galilei.
marg.| {5 } Scrutare, etc. Id est, diligenter considera, quia videtur, quod nihil de eis scias.
marg.| {6 } Et vide quia a Galilea propheta   non   surgit. Hoc verbum eorum simpliciter est falsum quia si intelligitur de prophetis generaliter, aliqui fuerunt nati de Galilea, videlicet Elizeus, Tobias, et Delbora prophetissa et forte plures alii. Si autem intelligitur de propheta promisso ad salutem populi qui est Messias, ut frequenter dictum est, sic etiam falsum est verbum eorum, quia de ipso scribitur Isa. 11. quod debet esse Nazareus, et per consequens de Galilea, quia Nazareth est in Galilea. Dicitur enim de Christo Isa. 11.a. secundum veritatem Hebraicam : Egredietur virga de radice Iesse, et Nazareus de radice eius descendet. Hoc autem poterat respondere Nicodemus, qui erat legisperitus, sed non fuit ausus. Nec mirum, quia etiam apostoli illo tempore erant timidi.
marg.| {7 } Et reversi sunt unusquisque. Quia eorum consilium per divisionem fuit dissipatum.
prol.| Hic queritur utrum Christus fuerit propheta. Et arguitur primo quod non quia, prophetia pertinet ad cognitionem intellectivam, ut patet Dan. 10.a. Intelligentia opus est in visione. Christus autem secundum partem intellectivam erat in statu beatitudinis, in quo non manet prophetia, sed magis evacuatur, et cessat, ut habetur 1. Cor. 13.c. ergo, etc. Item cognitio prophetica quandam obscuritatem importat. Ideo dicitur propheta, {5.1152} quasi proculcans. In Christo autem non fuit enigmatica cognitio, quia ab instanti conceptionis anima eius vidit clare essentiam divinam, ergo etc. Contrarium patet in litera. Item in lege et prophetis predictis fuit venturus, sicut propheta antonomastice dictus.
prol.| Responsio dicendum quod propheta secundum nominis interpretationem dicitur quasi proculcans, inquantum annunciat ea que sunt longinqua ab hominum cognitione. Hec autem longinquitas potest dupliciter intelligi. Uno modo respectu prophete annunciantis ita quod ea que annunciat sint ab eius cognitione longinqua propter obscuritatem sue cognitionis, et hoc non pertinet ad perfectionem prophetie, sed magis ad defectum, ut patet Nu. 12.b. ubi Moyses dicitur excellentior propheta, eo quod Deum palam et non per enigmata viderat, quem alii cognoscebant in somno et visione. Alio modo intelligitur ista longinquitas respectu aliorum hominum cum quibus propheta conversatur, quibus annunciat occulta, et hoc est de ratione prophetie. Et ideo Aug. 16. contra Faustum dicit, quod ex hoc aliquis dicitur prophete quia annunciat ea que sunt longinqua a communi cognitione hominum cum quibus conversatur in via. Christus autem ante passionem suam quantum ad partem sensitivam erat viator, et cum aliis hominibus conversabatur et ideo quamvis clare videret divina secreta, tamen erat vere propheta, inquantum erant longinqua a cognitione aliorum hominum, cum quibus conversabatur, et quibus annunciabat illa. Angeli autem in nullo sunt viatores, quia eorum conversatio non est cum hominibus ut habetur Dan. 2.b. Et ideo non possunt dici prophete ex hoc quod annunciant hominibus occulta. Per dicta patet ad argumenta. Quamvis enim Christus quantum ad partem intellectivam esset beatus : non tamen erat omnino extra statum vie, et ideo non evacuabatur in illo ratio prophetie ante passionem, sed post resurrectionem fuit evacuata, quia amplius non erat in via. Et sic patet primum argumentum. Ad secundum similiter patet ex dictis, quia obscuritas cognitionis in ipso propheta non est de perfectione prophetie.
Numérotation du verset Io. 7,moraliter 
marg.| {5.1137} {1 } Post hec   autem etc. Per hoc ostendit Christus, quod aliquando dandus est ire locus maxime quando personalis est per secutio {5.1138} sicut videtur fuisse in proposito.
marg.| {5 } Transi hinc et   vade etc. Isti loquebantur tanquam humana gloria esset per se querenda, quod est falsum, propter quod Christus {5.1139} eis non acquievit, ut daret nobis exemplum talem gloriam non querendi. Verumtamen, quia propter hominum verba doctrina salutis non est omittenda, quarta die festivitatis, que erat media, eo quod septem diebus durabat festum, {5.1140} ascendit Iesus in templum, et docebat populum, qui diebus preteritis intentus fuerat sacrificiis et oblationibus consuetis. Et per hoc docuit predicatores Evangelii, ut secundum dictum sapientis tempus tacendi considerent, et tempus loquendi. In sequentibus autem mihi non occurrit aliquod mysticum notabile usque ibi.
Numérotation du verset Io. 7,moraliter 
marg.| {5.1147} {4 } In novissimo autem die. Ex hoc inolevit, quod turbis sit predicatio {5.1148} stando et magis clamose, claustralibus autem et apostolis sedendo et magis remisse, eo quod dicitur Mt. 5.a. Et cum sedisset ac. ad eum di, et aperiens, etc.
Numérotation du verset Io. 7,moraliter 
marg.| {5.1149} { 20 } Sed   turba   . Aug. In me sit hec maledictio. Ita etiam nunc est in {5.1150} ecclesia, quod simplices et laici sint aliquando devotiores, secundum illud Isa. 1.a. Cognovit bos possessorem suum, et asinus presepe domini sui.
Numérotation du verset Io. 7,ADDITIO. 
marg.| {5.1151} In c.7. ubi dicitur in post. Est igitur sensus Secundum Augustinum Mea doctrina non est mea.
prol.| Verba Aug. in hoc loco hec sunt : Videtur autem hoc esse contrarium quod dicit : Mea, et non mea. nam si dixisset ista doctrina non est mea, nulla esset quinto. Que esset ergo doctrina patris nisi verbum patris ? ipse ergo Christus est doctrina patris, si verbum patris est, sed quia verbum non potest esse nisi alicuius, et suam doctrinam dixit, et seipsum et non suam, quia patris est verbum, quid est enim tam tuum quam tua, et quid tam non tuum quam tu si alicuius es ? Dicere ergo : Mea doctrina {5.1152}non est mea. idem est ac si diceret. Ego non sum a memetipso. Hec Aug. Que verba satis concordant litere, et meo iudicio melius intelliguntur in seipsis, quam per expositionem postillatoris.
Numérotation du verset Io. 7,REPLICA. 
marg.| In cap. 7. ubi dicitur : Mea doctrina non est mea, ubi postilla ponit verba. B. Aug. in clarissima summa sic : Mea doctrina non est mea. quasi dicat Ego qui sum doctrina patris qui non sum a meipso, sed a patre, etc. Hanc intelligibilem et summariam ex dictis beati Aug. reductam veritatem Bur. sine calumnia non relinquit, et tamen idem finaliter dicit, ut patet intuenti suam allegationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_7)

Notes :