Capitulum 9
Numérotation du verset
Io. 9,1
Et preteriens
Iesus1 vidit
1 Iesus ΩS ΩV² Li449@ Li449 CorS1 Rusch] om. ΩV* P14417 Weber
hominem cecum a nativitate.
Numérotation du verset
Io. 9,2
Et interrogaverunt eum discipuli eius2: Rabbi,
2 eius
Li449@
Li449
Rusch
] sui
Weber
quis peccavit3? Hic aut4 parentes eius ut cecus nasceretur?
3 quis peccavit =
|
4 aut
Rusch Weber
] an
Li449@
Li449
|
Numérotation du verset
Io. 9,3
Respondit Iesus: Neque hic peccavit,
neque parentes eius, sed ut manifestentur5 opera Dei in illo.
5 manifestentur
Rusch
] manifestarentur
Li449@
, manifestetur
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,4
Me
oportet operari
opera eius
qui misit me
donec
dies est.
Venit nox quando nemo potest operari.
Numérotation du verset
Io. 9,5
Quamdiu sum in mundo6 lux sum mundi.
6 sum-in mundo
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,6
Hec cum dixisset
expuit in terram et fecit lutum
ex sputo
et linivit7 lutum super
7 linivit
Li449@
Li449
Rusch
] linuit
Weber
oculos eius.
Numérotation du verset
Io. 9,7
Et dixit ei: Vade et8 lava
8 et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
in natatoria Siloe
quod interpretatur ‘Missus’. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Numérotation du verset
Io. 9,8
Itaque vicini et qui viderant9 eum prius, quia mendicus erat. Dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
9 viderant
Li449@ Rusch
] videbant
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,9
Alii autem nequaquam sed similis est eius.
Ille vero10 dicebat: Quia ego sum.
10 vero
Rusch
] autem
Li449@
Li449,
om. Weber
Numérotation du verset
Io. 9,10
Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi11?
11 tibi oculi
Rusch
]
inv. Weber
| oculi] + tui
Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 9,11
Respondit:
Ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit12 oculos meos et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe et lava et abii et lavi et video13.
12 unxit
Rusch Weber
] linivit
Li449@
Li449
|
13 video
Rusch
] vidi
Li449@
Li449
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 9,12
Et14 dixerunt ei:
14 Et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
Ubi est ille? Ait: Nescio.
Numérotation du verset
Io. 9,13
Adducunt eum ad Phariseos qui cecus fuerat.
Numérotation du verset
Io. 9,14
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
Numérotation du verset
Io. 9,15
Iterum ergo interrogabant15 eum Pharisei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video.
15 interrogabant
Rusch Weber
] interrogaverunt
Li449@
Numérotation du verset
Io. 9,16
Dicebant ergo ex Phariseis quidam:
Non est hic homo
a Deo quia sabbatum non custodit. Alii autem16
16 autem Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
dicebant: Quomodo potest homo peccator hec signa facere? Et schisma erat inter eos17.
17 inter eos
Li449@ Li449 Rusch
] in eis
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,17
Dicunt
ergo ceco iterum: Tu quid dicis
de illo18 qui aperuit oculos tuos19? Ille autem dixit:
18 illo
Li449@
Li449
Rusch
] eo
Weber
|
19 oculos tuos
Rusch Weber
] tibi oculos
Li449@ Li449
|
quia propheta est.
Numérotation du verset
Io. 9,18
Non crediderunt ergo Iudei de illo quia cecus fuisset et vidisset donec20 vocaverunt parentes eius
20 donec] donce
cacogr. Rusch
qui viderat.
Numérotation du verset
Io. 9,19
Et interrogaverunt eos dicentes: Hic est filius vester quem vos21 dicitis quia cecus natus est22? quomodo ergo nunc videt?
21 vos
Rusch
Weber]
om.
Li449@ Li449
|
22 cecus - natus est
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
|
Numérotation du verset
Io. 9,20
Responderunt23 eis parentes eius et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster et quia cecus est natus24.
23 Responderunt
Rusch Weber
] + ergo
Li449@ Li449
|
24 est natus
Rusch
] inv.
Li449@
Li449
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 9,21
Quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus. Ipsum interrogate,
etatem habet.
Ipse de se loquatur.
Numérotation du verset
Io. 9,22
Hec dixerunt parentes eius quoniam25 timebant Iudeos. Iam enim conspiraverant Iudei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret.
25 quoniam
Rusch
] quia
Li449@
Li449
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,23
Propterea parentes eius dixerunt: Quia etatem habet, ipsum interrogate.
Numérotation du verset
Io. 9,24
Vocaverunt ergo rursus26 hominem qui fuerat cecus27 et dixerunt ei: Da gloriam Deo.
26 rursus Li449
Rusch
] rursum
Li449@ Weber
|
27 fuerat cecus
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
|
Nos scimus quia hic homo peccator est.
Numérotation du verset
Io. 9,25
Dicit28 ergo ille: Si peccator est nescio.
28 dicit
Rusch
] dixit
Li449@
Li449
Weber
Unum scio quia cecus cum essem modo video.
Numérotation du verset
Io. 9,26
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?
Numérotation du verset
Io. 9,27
Respondit eis: Dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire?
Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
Numérotation du verset
Io. 9,28
Maledixerunt ergo29 ei
29 ergo Li449 Rusch] om. Li449@ Weber
et dixerunt: Tu discipulus illius sis30. Nos autem Moysi discipuli sumus.
30 illius sis
Rusch
] eius sis
Li449@ Li449
, illius es
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,29
Nos scimus quia Moysi
locutus est Deus.
Hunc autem nescimus
unde sit.
Numérotation du verset
Io. 9,30
Respondit ille homo et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos31.
31 meos oculos
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
Numérotation du verset
Io. 9,31
Scimus autem quia peccatores Deus non audit. Sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit.
Numérotation du verset
Io. 9,32
A seculo non est auditum
quia quis aperuit32 oculos ceci nati?
32 quis aperuit Li449
Rusch
]
inv. Li449@ Weber
Numérotation du verset
Io. 9,33
Nisi esset hic a Deo
non poterat33 facere quicquam.
33 poterat Li449
Rusch Weber
] non posset
Li449@
Numérotation du verset
Io. 9,34
Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus
et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
Numérotation du verset
Io. 9,35
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
Numérotation du verset
Io. 9,36
Respondit ille et dixit: Quis est,
Domine, ut credam in eum?
Numérotation du verset
Io. 9,37
Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum
et qui loquitur tecum ipse est.
Numérotation du verset
Io. 9,38
At ille ait: Credo, Domine. Et procidens
adoravit eum.
Numérotation du verset
Io. 9,39
Et34 dixit ei Iesus in iudicium
34 et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
ego in hunc mundum veni, ut qui non vident
videant
et qui vident ceci fiant.
Numérotation du verset
Io. 9,40
Et audierunt quidam35 ex Phariseis qui cum ipso erant et dixerunt ei: Numquid et nos ceci sumus?
35 quidam
Li449@
Li449
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Io. 9,41
Dixit eis Iesus36: Si ceci essetis
36 Dixit ΩJ (in ras.)
Rusch Weber
] et
praem.
ΩJ , + ergo
Li449@ Li449
Cor3 (grec.)
non haberetis peccatum.
Nunc vero37 dicitis quia38 videmus
37 vero
CorS1
(al.)
Rusch Wordsworth Weber
] ergo
CorS1
(vel G’)
|
38 dicitis quia ΩJ
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
|
peccatum vestrum manet.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Io. 9,1
marg.|
{5.1172}
Et preteriens Iesus.
Postquam Christus ostendit se habere virtutem illuminativam verbo, hic consequenter hoc ostendit sensibili signo Et dividitur in tres, quia primo ponitur quedam miraculi prefatio, secundo miraculi operatio, ibi : Et cum dixisset : tertio miraculi facti examinatio, ibi : Itaque vicini. Precedentia miraculum sunt duo. Secundum ponitur, ibi : Respondit Iesus. Primum quod fuit precedens ipsum miraculum, et eius occasio, fuit discipulorum interrogatio de ceco nota, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{1
}
Et
preteriens
Iesus.
in exitu templi de quo dictum est in fine precedentis cap.
marg.|
{2
}
Vidit hominem cecum a nativitate, et
interrogaverunt
eum discipuli eius.
Quia ibi sedebat mendicans elemosynam ab ingredientibus templum et diligenter intuitus est eum Iesus, ut dicit Chrysostomus quasi vellet aliquid agere circa eum, et ideo discipuli moti sunt ad querendum de causa cecitatis eius dicentes.
marg.|
{3
}
Rabbi,
quis
peccavit ?
hic aut
parentes
eius, ut cecus nasceretur.
Ex hoc enim quod supra dominus sanando languidum dixerat Iam amplius noli peccare, ne deterius tibi contingat. ostendens quod peccatum fuerat causa illius languoris, ut ibi dictum fuit, ideo apostoli consimiliter crediderunt de isto ceco nato, quod peccatum ipsius vel parentum essent causa huius cecitatis.
marg.|
{4
}
Respondit Iesus.
Hic ponitur secundum preambulum ad miraculum, scilicet Christi responsio ex quo ostenditur quod cecitas contigit, ut virtus divina in eius sanatione declararetur et hoc est quod dicitur.
marg.|
{5
}
Neque hic peccavit neque
parentes
eius.
Ut cecus nasceretur. Non negat simpliciter ipsum peccasse vel parentes eius, sed solum ad illud de quo interrogatur, quasi dicat nec peccato proprio cecus natus est quia ante nativitatem peccare non potuit. In quo apparet questio apostolorum ridiculosa quantum ad hanc partem. Nec mirum {5.1173} quia adhuc rudes erant ante receptionem spiritussancti. Neque peccato parentum contigit. Licet enim parentes pro peccatis suis aliquando puniantur in filiis monstruosis, inquantum talia monstra ex divina iustitia nascuntur, tamen frequentius sit sine peccato scilicet propter in dispositionem materie, vel debilitatem virtutis que est in semine. Verumtamen quamvis talia sint a casu respectu nature, create, sunt tamen ordinata respectu divine providentie, et aliquando ordinantur ad declarationem divine virtutis in operibus miraculosis, et sic erat de isto ideo sequitur.
marg.|
{6
}
Sed ut manifestentur opera Dei in illo.
In eius mirabili illuminatione, unde subditur.
marg.|
{7
}
Me oportet operari.
Istud non importat coactionem voluntatis in Christo, sed immobilitatem eius a divina ordinatione.
marg.|
{8
}
Opera eius qui misit me.
Scilicet patris hoc dixit quia miracula illa faciebat virtute divina, et humanitas Christi operabatur instrumentaliter.
marg.|
{9
}
Donec dies est.
Id est, quandiu sum presentialiter super terram in humanitate assumpta. Sicut enim presentia solis super terram facit diem sic presentia Christi qui est sol iustitie, in humanitate assumpta facit quandam diem gratie spiritualem que dies duravit a Christi nativitate usque ad eius ascensionem, licet postea remanserit nobiscum sacramentaliter usque ad mundi finem et tunc.
marg.|
{
10
}
Venit nox quando nemo Potest operari.
Quia post iudicium nullus poterit mereri, vel a culpa ad gratiam reverti.
marg.|
{
11
}
Quandiu sum in mundo lux sum mundi.
Ipsum doctrina miraculis illustrando.
marg.|
{
12
}
Hec cum dixisset.
Hic consequenter ponitur miraculi operatio in qua duo exprimuntur que in miraculis divinis requiruntur, scilicet Dei potentia operans, et sanati fides, et obedientia disponens, et hoc est quod dicitur. Hec cum dixisset expuit in terram. Saliva enim fluit a capite, et ideo per hanc expuitionem ostendit, quod virtus sanativa quodammodo erat ab eius humanitate inquantum est organum divinitatis, propter hoc dicitur Luc. 6.c. Virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
marg.|
{5.1175}
{1
}
Et fecit
lutum
ex sputo.
Ut ostenderet se esse illum qui formavit primum hominem de limo.
marg.|
{2
}
Et linivit lutum super oculos.
Inter corpora animalium nobilius est corpus humanum, et in corpore humano caput est pars nobilior, et in capite oculus, et ideo ex formatione patris nobilioris reperte in corporalibus, ostendit Christus se esse formatorem corporis.
marg.|
{3
}
Et dixit ei.
Vade,
et
lava
in
natatoria Siloe
.
H.d. ut cecus transeundo sic per civitatem linitus luto a multis videretur, et per consequentes miraculum magis divulgaretur et confirmaretur.
marg.|
{4
}
Quod
interpretator missus
.
Hoc addit Evangelista, volens interpretare nomen Hebraicum ad designandum mysterium Christi missi ad salutem hominum.
{5
}
Abiit ergo.
In quo patet fides ceci.
marg.|
{6
}
Et lavit, et
venit videns
.
Non virtute luti alioquin vidisset statim cum impositum fuisset. Et iterum hoc patet, quia non vidit donec lutum amotum fuit, nec virtute aque, quia homines ibi frequenter se lavabant, et idem cecus alias de illa se laverat, quia communis erat, et tamen virtutem illuminativam nullus ibi expertus fuerat, et sic patet quod illa illuminatio divina virtute facta est.
marg.|
{7
}
Itaque vicini.
Hic consequenter ponitur miraculi facti examinatio, et primo, a turbis, secundo, a Phariseis, ibi : Adducunt autem. In prima examinatione fit inquisitio de tribus. Primo de ipso illuminate, utrum esset ille qui prius dicebatur cecus natus, et hoc est quod dicitur : Itaque vicini et qui viderant eum prius. Cuius causa subditur.
marg.|
{8
}
Quia mendicus erat.
Et sic suam cecitatem frequenter eis exposuerat eleemosynam petendo.
marg.|
{9
}
Dicebant :
Nonne
hic est qui
sedebat
et
mendicabat
.
Quasi dicat, Sic pro certo : quia dictum eorum erat firmum, propter experientiam frequentem.
marg.|
{
10
}
Alii autem.
Volentes impugnare facta Christi dicebant.
marg.|
{
11
}
Nequaquam.
Supple est ille cecus natus.
marg.|
{
12
}
Sed similis est
eius
.
Ex visu enim fit homo maxime cognoscibilis, et ideo restitutio visus ita mutaverat vultum eius, quod vix poterat recognosci visi a valde expertis, quales erant vicini, qui frequenter eum viderant.
prol.|
{5.1176}
{
13
}
Ille
vero dicebat
.
Quia ego sum. Et in hoc excludit aliorum dubium et sicut gratus cognoscit divinum beneficium. Sed consequenter querunt de modo illuminationis di. Quomodo aperti sunt tibi oculi.
marg.|
{
14
}
Respondit. Ille
homo
qui
dicitur Iesus
.
Licet enim ipsum alias non vidisset, cum esset cecus, tamen frequenter audiverat nomen eius, et per vocem ipsum non cognoscebat.
marg.|
{
15
}
Lutum fe et
unxit oculos meos
.
Asserit tamen illud quod fiebat, Senserat enim lutum positum super oculos suos per tactum, et cum esset in loco sicco, in quo non erat lutum, et per hoc scivit quod Christus illud lutum fecerat, sed utrum fecisset cum sputo vel aqua, hoc non cognovit, et ideo repetendo non dicit lutum ex sputo, sed tantum. Fecit lutum, etc. Quesito de modo illuminationis, queritur tertio de ipso illuminante, dicentes.
{
16
}
Ubi est
ille ?
Ait nescio.
Quia antequam esset reversus de natatoriis Siloe videns. Iesus a loco illo declinaverat.
marg.|
{
17
}
Adducunt.
Posita examinatione miraculi coram turbis, hic consequenter ponitur examinatio eius coram phariseis. Et dividitur in duas quia primo examinant miraculum, secundo inducunt illuminatum ad veritatem negandum, ibi. Vocaverunt rursum. Prima in duas, quia primo examinant miraculum per ipsum illuminatum, secundo, per parentes eius ibi : Non crediderunt. Prima in duas, quia primo ponitur illuminati interrogatio, secundo ex hoc audientium diversa opinio. ibi. Dicebant ergo. In prima parte dicitur sic. Adducuntautemeum ad phariseos qui cecus fuerat. Hoc fecerant malignantes contra ipsum, volentes ostendere quod fecisset contra legem, propter quod subdit evangelista.
marg.|
{
18
}
Erat
autem sabbatum
.
Pharisei enim arguebant Christum de violatione sabbathi.
{
19
}
Iterum
ergo interrogabant
.
Sciendum, quod interrogaverunt eum ordinate de tribus predictis in prima examinatione, sed Evangelista breviter hoc repetit.
{
20
}
Ille
autem dixit
.
Respondendo sicut prius.
{
21
}
Dicebant
ergo
ex.
Hic ponitur diversitas opinionum sequentium ex eius responsione, quia quidam ex phariseis arguebant Christum de violatione sabbathi in hoc facto, dicentes.
{
22
}
Non est hic
etc. Ipsi falsum dicebant quia opera corporalia ad Dei magnificentiam ordinata licite fiebant in sabbatho, sicut dictum est supra. 5.c.
marg.|
{5.1177}
{1
}
Alii autem.
E converso volentes factum Christi excusare et magnificare.
marg.|
{2
}
Dicebant quomodo.
Quasi dicat, nullo modo. Sed contrarium videtur Mt. 7.c. ubi dicitur de malis hominibus. Domine, nonne in nomine tuo demonia eiecimus, et virtutes multas fecimus Sequitur : Non cognovi vos. Discedite a me operarii iniquitatis, etc. Dicendum, quod miraculum est opus excedens omnem virtutem creatam, et per consequens fit a solo Deo. Talia autem fiunt ab ipso ad testificandum aliquid quod est supra humanam cognitionem, et hoc est dupliciter. Uno modo ad testificandum veritatem alicuius doctrine existentis super facultatem intellectus nostri, et tunc oportet quod illa doctrina sit vera, cum Deus non sit testis falsitatis, tamen non oportet quod ille qui docet doctrinam illam sit bonus, quia miraculum illud non fit ad testificandum eius bonitatem sed doctrine veritatem, et hoc modo aliquando per malos homines predicantes fidem Catholicam facta sunt miracula ad confirmationem fidei Catholice, et sic intelligitur illud verbum Mt. preallegatum. Alio modo fiunt miracula ad testificandum de bonitate ipsius docentis, et tunc oportet, quod bonitas sit in illo, aliter Deus esset testis falsitatis. Et hoc modo fiebant miracula Christi, sicut dictum fuit supra, 5.f. Opera que ego facio testimonium perhibent de me. Et hoc modo loquebantur isti dicentes. Quomodo potest homo peccator hec signa facere ?
marg.|
{3
}
Et schisma erat inter eos.
Dicunt
ergo ceco iterum
Propter quod requiritur sententia illius illuminati, cum dicitur.
marg.|
{4
}
Tu quid dicis de illo.
Illud que situm non fuit ab illis qui impugnabant facta Christi. Quia probabile erat quod responderet pro suo illuminatore, sed ab aliis. Et subditur eius responsio, cum dicitur.
marg.|
{5
}
Ille
autem
dixit.
Non est intelligendum, quod confiteretur eum esse prophetam communiter dictum, sicut fuit Isaias vel Ieremias, sed prophetam antonomasice dictum, qui erat promissus ad salutem hominum secundum quod dicitur Deutero. 18.d. Prophetam suscitabit vobis de etc. Et sic confessus est ipsum esse verum Christum.
marg.|
{6
}
Non crediderunt
ergo Iudei de illo, quia cecus fuisset,
etc. Hic ponitur inquisitio miraculi per parentes ceci, et hoc ex divina ordinatione factum est ad maiorem fidei et miraculi declarationem. Interrogaverunt ergo parentes de tribus. Primo de persona filii cum dicitur.
prol.|
{5.1178}
{7
}
Hic est filius vester
quem
vos dicitis,
etc. Intelligitur interrogative. Secundo, de modo nascendi, cum subditur. Quem vos dicitis quia ceci, i. fingitis, quamvis forte non sit ita. Hoc dicebant ut inducerent eos ad negandum : quia parentes solent occultare monstruositatem filiorum, quam trahunt a nativitate, quia talis monstruositas magis convertitur in confusionem parentum, quam si post nativitatem esset contracta per pueri defectum. Tertio. Si natus sit cecus, querunt de modo videndi, dicentes. Quomodo ergo nunc videt. Subditur parentum responsio. Et de duobus primis respondent assertive, dicentes.
marg.|
{8
}
Scimus quia hic est filius.
Magis volunt confiteri turpitudinem suam quam dicere falsitatem. De tertio autem remittunt ad filium, non audentes veritatem dicere. Et causa infra ponitur, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{9
}
Ipsum interrogate : Aetatem habet.
Quasi dicat melius potest veritatem dicere.
marg.|
{
10
}
Ipse de se loquatur.
Id est, in causa sua, ut dictum suum nobis non imputetur. Cuius causam subdit evangelista.
marg.|
{
11
}
Hec dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudeos. Quia erant principales in populo.
marg.|
{
12
}
Iam
enim
conspiraverant Iudei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra
synagogam
.
Id est, extra societatem Iudeorum tanquam excommunicatus, et reprobatus, quod apud Iudeos erat maximum opprobrium.
marg.|
{
13
}
Vocaverunt.
Hic inducitur illuminatus ad negandum facti veritatem. Et dividitur in tres, quia primo ponitur dicta introductio, secundo, iniusta condemnatio ibi : Maledixerunt. Tertio eius a Christo receptio, ibi : Audivit autem. Circa primum sciendum, quod pharisei videntes, quod factum negari non poterat, ideo voluerunt decipere ipsum illuminatum, et hoc est quod dicitur. Vocaverunt etc. Da gloriam Deo. id est, confitere veritatem, volebant enim eum inducere ad dicendum quod illuminatus fuisset magica arte, ideo subditur.
marg.|
{
14
}
Nos scimus.
Quasi dicat, divina virtute non fecit. Et subditur ipsius illuminati constantia, quia inter adversarios existens fortius quam ante veritatem confitetur : di.
marg.|
{
15
}
Si peccator est.
Hoc non dicit dubitans de Christi sanctitate, sed irridendo eorum maliciam, quasi dicat. Vos dicitis, quia scitis eum esse peccatorem et ego non dico hoc, immo contrarium. Quod probat consequenter per factum.
marg.|
{
16
}
Unum
scio, quia
cecus
etc. Et ex hoc manifeste arguit eius sanctitatem, quia tale factum excedit omnino facultatem totius nature create, {5.1179} et per consequens non fit a magica arte, sed a Deo solo, qui non facit aliquid ad testimonium bonitatis alicuius, nisi in veritate sit sanctus. Cetera patent.
marg.|
{1
}
Maledixerunt.
Hic ponitur eius iniusta condemnatio, cum dicitur. Maledixerunt ergo ei. Secundum suam reputationem, tamen secundum veritatem erat magis benedictio, unde dicit August. Utinam super me veniat ista maledictio.
marg.|
{2
}
Et dixerunt : Tu discipulus illius
etc. Id est, illius malefici et transgressoris.
marg.|
{3
}
Nos autem Moysi discipuli sumus.
Hoc erat verum tantummodo nomine, sed non re, quia veri discipuli Moysi sunt, qui eius opera imitantur, et eius scripturas pie interpretantur. Isti autem faciebant contrarium, propter quod salvator dixit eis, supra 5.g. Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.
marg.|
{4
}
Nos scimus, quia Moysi loquutus est Deus.
In hoc verum dicunt, quia expresse hoc in sacra scriptura continetur.
marg.|
{5
}
Hunc autem
nescimus,
unde sit.
Id est, nullius autoritatis ipsum reputamus, nec a Deo missam. Non enim simpliciter loquendo nesciebant unde esset, quia patriam et genus eius cognoscebant, unde supra dictum est 2. cap. Hunc scimus unde sit. Sed iste illuminatus eorum malitiam et falsitatem confutat dicens.
marg.|
{6
}
In hoc enim
mirabile
est.
Ista enim mirabilia dicuntur que sunt inconsueta. Consuetum autem erat Iudeis signa querere, ut habetur. 1. Corinth. 1.d. Iudei enim signa petunt, et manifestis signis credere, sicut patet de Moyse faciente signa coram populo : propter quod ei crediderunt ut habetur Ex. 4. et ideo inconsuetum erat et mirabile, quod non credebant Christo facienti signum maximum in illuminatione huius ceci, quia nec Moyses, nec alius propheta simile fecerat, ideo subditur.
marg.|
{7
}
Scimus autem, quia peccatores Deus non audit.
Faciendo miracula ad testimonium bonitatis eorum, ut patet ex predictis.
prol.|
{5.1180}
{8
}
Sed si quis Dei cultor est.
Per actum latrie debitum.
marg.|
{9
}
Et voluntatem eius facit.
Per impletionem mandatorum.
marg.|
{
10
}
Hunc exaudit.
Faciendo miracula ad declarationem sue bonitatis.
marg.|
{
11
}
A seculo non est auditum, quia quis aperuit oculos
ceci
nati.
Hoc enim non invenitur in tota serie vet, testa, et ideo concludit propositum.
marg.|
{
12
}
Nisi esset hic,
etc. Specialiter missus.
marg.|
{
13
}
Non poterat facere
quidquam
.
De talibus facultatem nature excedentibus. Et quia mali homines et obstinati non recipiunt persuasionem, ideo ex veritate ostensa reddunt ei vituperationem dicentes.
marg.|
{
14
}
In peccatis natus es totus.
Scilicet in anima et corpore, ut patet in cecitate.
marg.|
{
15
}
Et tu doces nos.
Quasi dicat, non decet, sed hoc est falsum, quia veritas a quocunque dicatur recipienda est.
marg.|
{
16
}
Et eiecerunt eum
foras
.
Id est, a societate aliorum hominum excommunicaverunt.
marg.|
{
17
}
Audivit Iesus.
Hic ponitur eiecti receptio. Et dividitur in tres quia primo, ponitur eius in fide instructio, secundo fidei sue commendatio ibi : Et dixit ei Iesus. Tertio, phariseorum murmuratio, ibi : Et audierunt. In prima ergo parte dicitur sic. Audivit Iesus, etc. Licet omnia noverit antequam fierent, tamen hec auditu corporali.
marg.|
{
18
}
Et cum invenisset eum.
Non a casu factum est, sed ex sua voluntate et ordinatione.
marg.|
{
19
}
Dixit ei : Tu credis in filium Dei,
etc. Id est, paratus es credere in filium Dei, qui aperuit tibi oculos, et ille sicut valde paratus ad hoc respondit.
marg.|
{
20
}
Quis est Domine ut credam in eum ?
Non enim cognoscebat Iesum in facie, quia illum alias non viderat, ut supra dictum est, sed eum desiderabat videre, et ideo dignum erat, ut ei veritas revelaretur, ideo sequitur.
marg.|
{5.1181}
{1
}
Et
dixit
ei
Iesus
. Et
vidisti
.
Nunc in presenti.
marg.|
{2
}
Et qui loquitur tecum ipse est.
Et statim credidit et fidem suam ore professus est dic.
marg.|
{3
}
Credo
domine
.
Et opere.
marg.|
{4
}
Et
procidens adoravit
eum.
Adoratione latrie credens eum Deum, et hominem.
marg.|
{5
}
Et dixit ei Iesus :
Hic consequenter ponitur fidei sue commendatio a Christo dicente.
marg.|
{6
}
In
iudicium
ego,
etc. Non accipitur hic iudicium condemnationis, et premiationis, quod erit in secundo adventu Christi, sed iudicium discretionis credentium a non credentibus, quod factum est in primo eius adventu ideo sequitur.
marg.|
{7
}
Ut qui non
vident videant,
etc. Id est, ad illuminationem simplicium et humilium qui reputant se non videre.
marg.|
{8
}
Et qui vident
ceci fiant
, id est
ad excecationem legisperitorum superborum reputantium se videre et patet impletum in hoc ceco nato, et apostolis qui erant simplices, et a Christo sunt illuminati. Sacerdotes autem et legisperiti propter superbiam sunt excecati.
prol.|
Aliter exponitur hoc de illuminatione gentilium per fidei susceptionem et obtenebrationem Iudeorum per ipsius refutationem, quia antea gentiles reputabantur ceci, ut Iudei videntes, quia erant unus Dei cultores propter hoc dicitur in Psalmis Notus in Iudea Deus.
marg.|
{9
}
Et
audierunt
.
Hic ponitur Phariseorum murmuratio : ex verbis enim Christi male intellectis acceperunt quod comminaretur eis cecitatem corporalem qualem amoverat ab illo ceco nato : hoc autem iniuriosum reputaverunt, ideo statim repugnaverunt dicentes.
marg.|
{
10
}
Numquid et nos
ceci
.
Sed ex eorum responsione eos confutat. d.
marg.|
{
11
}
Si
ceci
etc. Quia si non vidissent opera Christi, haberent aliquam excusationem de hoc quod non crediderunt ei.
prol.|
Vel aliter. Si ce. es, id est ignorantes scripturas et prophetias de me.
marg.|
{
12
}
Non
haberetis
peccatum, scilicet
tantum quantum habetis nunc.
marg.|
{
13
}
Nunc vero dicitis, quia videmus, id est
reputatis vos intelligere scripturas.
marg.|
{
14
}
Peccatum vestrum manet, id est
aggravatur. Potest etiam exponi de visione corporali miraculorum, que aggravabat peccatum eorum. Hic queritur utrum cecitas mentis excuset peccatum. Et arguitur primo quod non, quia peccatum additum peccato non excusat seu diminuit peccatum, sed magis auget. Cecitas autem mentis peccatum est, quia meretur penam secundum quod dicitur infra ad Cor. 14.g. Si quis ignorat, etc.
prol.|
Item illud propter quod duplicatur pena non excusat peccatum, sed magis aggravat : cecitas mentis est huiusmodi, quia. 2. Et hic. dicitur, quod ebriis duplices maledictiones debentur. Contrarium arguitur per hoc quod dicit Salvator in litera. Si ceci. es. etc. Responsio hic tria sunt videnda. Primo, s. quid fit cecitas mentis secundo, quale peccatum excusat, tertio, quomodo excusat. Circa primum sciendum, quod cecitas non dicit simplicem negationem visus, cum sit privatio, sed dicit negationem in subiecto apto et pro tempore in quo visus debet inesse, quia catulus ante nonum diem non dicitur cecus. Ad similitudinem huius in spiritualibus cecitas mentis non dicit simplicem negationem scientie, sed negationem scientie que debet alicui inesse, et pro tempore pro quo tenetur illud scire, quia non omnes tenentur eadem scire, nec pro eodem tempore. {5.1182} Plus enim tenentur scire sacerdotes, vel clericus, quam simplex laicus nec pro quolibet tempore. Plus enim tenetur idem homo scire in etate perfecta et senectute, quam in adolescentia vel iuventute, et sic patet primum. Circa secundum considerandum, quod cecitas mentis consequens ad actum peccati potest se habere tripliciter antecedenter, concomitanter, consequenter. Consequenter se habet, quando homo per voluntatem sic inheret peccato perpetrato per consensum, quod non vellet scire ea per que posset a peccato perpetrando quantum ad actum impediri vel retardari, et sic vult talia nescire, ut liberius peccet, et tale peccatum non excusatur per cecitatem mentis, sed magis aggravatur, quia talis cecitas procedit ex maxima intentione voluntatis erga peccatum. Concomitanter se habet ad peccatum, quando aliquis peccat nesciens ; tamen sic est dispositus, quod si sciret nihilominus idem faceret, sicut si aliquis percutiens hominem, credit percutere canem nihilominus si determinate cognosceret illum hominem idem faceret et talis cecitas non excusat, nec aggravat actum, quia non est causa actus, sed tantummodo ipsum concomitatur, talis enim non peccat per ignorantiam, licet peccet ignorans, ut habetur 3. Ethi. Antecedenter se habet ad actum peccati, quando est causa actus, et hoc est quando sic est dispositus homo, quod si sciret illud esse peccatum non faceret et talis peccat per ignorantiam vel mentis cecitatem propter quod tale peccatum per ipsum excusatur, et sic patet secundum. Circa tertium considerandum, quod predicta cecitas vel ignorantia que est causa peccati potest tripliciter causari. Uno modo ex ruditate intellectus ipsius hominis et si sit tanta ruditas, quod illa ignorantia vel cecitas sit inuincibilis, excusat totaliter a peccato. Alio modo causatur ex negligentia studendi ea que homo tenetur scire, utpote quia refugit laborem studii, vel quia circa alia occupatur, et tunc excusatur peccatum non in toto quia illa ignorantia non est omnino involuntaria et quanto minus habet de inuoluntario, tanto minus excusat non tamen potest in hoc certa regula poni, sed debet ex circunstantiis pensari. Tertio modo causatur ex malitia proprie voluntatis, ita quod homo bene est dispositus in mente et corpore, totaliter tamen laborem acquirendi illuminationem mentis expellit, illam ignorantiam pro nihilo reputando et ille excusari non potest a peccato et sic patet tertium.
prol.|
Ad primum dicendum, quod additio peccati ad peccatum semper facit plura peccata, non tamen semper facit maiorem gravitatem quia potest contingere, quod primum sic diminuit, secundum, quod ambo simul iuncta non habent tantam gravitatem, quantum haberet secundum per se acceptum sicut homicidium perpetratum ab homine sobrio, gravius est quam si perpetraretur ab homine ebrio, ita quod preponderat ebrietati et homicidio ex illa sequenti quamvis sint duo peccata.
prol.|
Ad secundum dicendum, quod duplices punitiones vel maledictiones debentur ebriis propter duo peccata, que ibi concurrunt : tamen si ille punitiones fiant secundum mensuram peccati, non erunt tante quantitatis, quanta est punitio pro uno solo peccato graviori, ut dictum est. Aliter potest dici, quod illud dictum non est dictum philosophi, sed est verbum cuiusdam legislatoris nomine Pitaci, qui hoc statuit circa ebrios amplius puniendos, non respiciens ad peccati gravitatem, sed ad communem populi utilitatem quia multi ex ebrietate peccant, et in talibus ad que perpetranda multitudo prona est, gravior pena solet adhiberi sicut in multis terris simplex furtum gravius punitur, quam blasphemia quamvis blasphemia sit multo magis peccatum.
Numérotation du verset
Io. 9,moraliter
marg.|
{5.1172}
{1
}
Et preteriens Iesus
:
Mystice.
Cecus nascitur omnis habens peccatum originale, quia privatus est Dei visione. Hanc autem privationem non facit eius actuale peccatum quod adhuc non habet, nec etiam parentum suorum immediatorum, {5.1173} ideo subditur.
marg.|
{5
}
Neque hic peccavit, neque parentes eius. Ut cecus nasceretur.
marg.|
{6
}
Sed ut manifestetur, opera Dei in illo.
Sic enim permissus est nasci iste cecus, ut illuminaretur Christi miraculo, et similiter emundatio peccati originalis est opus divine virtutis, cuius modus significatur cum dicitur.
Numérotation du verset
Io. 9,moraliter
marg.|
{5.1175}
{1
}
Et fecit
lutum
ex
sputo
.
Per quod significatur cathecismus precedens baptismum, de quo subditur.
marg.|
{3
}
Vade et
lava
etc. Idest Christi missi a patre pro salute mundi.
marg.|
{5
}
Abiit
ergo,
et
lavit,
etc. Per illuminationem fidei datam virtutem baptismi.
{
13
}
Ille vero
dicebat,
quia ego sum.
Per hoc ostendens, quod quilibet tenetur recognoscere gratanter et constanter{5.1176} beneficium divinum.
{
17
}
Adducunt ad
phariseos
.
Quia interpretantur divisi, propter quod per ipsos heretici significantur, qui sunt ab ecclesia divisi, quorum aliqui ceremonias legis observant, scilicet, Nazarei. Et isti significantur per illos qui dicebant de Christo.
{
22
}
Non est hic homo a Deo.
Alii vero dicunt hominem nasci sine originali peccato, scilicet, Pelagiani. Et isti significantur per illos, de quibus subditur.
Numérotation du verset
Io. 9,moraliter
marg.|
{5.1177}
{6
}
Non
crediderunt
ergo Iudei de illo,
quod
cecus fuisset.
Id est natus in originali peccato. Per parentes autem ceci, qui de modo sue {5.1178} illuminationis non responderunt timore ducti significantur fideles infirmi, qui tempore persequutionis fidem non audent confiteri. Per cecum vero confidenter veritatem confitentem significantur in fide firmi, constanter confitentes veritatem fidei.
Numérotation du verset
Io. 9,moraliter
marg.|
{5.1179}
{
16
}
Et eiecerunt eum foras.
Sed Christus eum suscepit benigne, et per hoc significatur, quod eiecti de societate malorum {5.1180} propter Christum ab eo recipiuntur gratiose, sicut dicit Mt. 5.a. Beati eritis, etc. Sequitur et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis.
Numérotation du verset
Io. 9,moraliter
marg.|
{5.1181} †
Dixit ei Iesus. Si ceci esse.
non
haberetis peccatum.
Ex quo patet quodscientes scripturas, et non observantes eas gravius delinquunt {5.1182} et graviorem penam incurrunt. Luce. 12.f. Servus, qui scivit voluntatem domini sui, et non fecit, vapulabit multis plagis.
Numérotation du verset
Io. 9,ADDITIO.
marg.|
{5.1183} In cap. 9. ubi dicitur in postilla. Circa secundum considerandum quod cecitas mentis consequens ad actum peccati se potest habere tripliciter.
prol.|
Videtur postillator in hac questione indifferenter accipere ista duo scilicet cecitatem mentis et ignorantiam, est tamen inter illa secundum doctores differentia. Nam cecitas mentis communiter accepta est peccatum, quia secundum Gre. 21. moraliter ponitur inter vitia que causantur {5.1184} ex luxuria. Ignorantia autem pluries est sine peccato, ut manifestum est.
Numérotation du verset
Io. 9,REPLICA.
marg.|
In c.9. ubi distinguit postillator cecitatem mentis tripliciter, et utiliter declarat quomodo se habeat ad peccatum, similiter et ignorantiam non habens. Bur. ut invaderet postillatorem, dicit eum accipere cecitatem mentis et ignorantiam indifferenter, quod tamen falsum est, ut patet ex resolutione postil. Nec generaliter verum omnem mentis cecitatem esse peccatum, quia aliqua est pena peccati precedentis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_9)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_9)
Notes :