Nicolaus de Lyra

<58.5900> Prologus ‘Facies aquile... Ezechiel’

Numérotation du verset Io. Prol.5900,1 
prol.| {5.1009} Facies aquile desuper   ipsorum   quatuor. Ezech. 1.c. Ezechiel propheta cui aperti sunt celi, et vidit visiones Dei, vidit quatuor facies in uno animali, Quatuor inquit facies uni videlicet facies hominis, facies leonis facies bovis facies aquile. In quo designatur una notitia de verbo incarnato quadrupliciter descripta, prout diffusius dictum est super Mattheum. Descriptio enim Matthei designatur in facie hominis, quia principaliter describit facta ipsius humanitatis. Descriptio Ioannis designatur in facie aquile, quia principaliter describit in Christo excellentiam divine nature. Descriptio autem Marci designatur in facie leonis, quia principaliter describit ipsius Christi regnum. Descriptio autem Luce designatur in facie bovis, qui est animal immolaticium, quia principaliter describit ipsius Christi sacerdotium, unde et a sacerdotio inchoat suum evangelium, di<cens> : « Fuit in diebus Herodis regis Iude sacerdos quidam nomine Zacharias ». Advertendum tamen quod, licet quilibet quatuor evangelistarum principaliter consideret unam predictarum quatuor conditionum, tamen alias tres non omittit, quia secundum quod dicit beatus Gregorius super Ezechielem : Quidquid in uno repereris, hoc simul in quatuor recognosces propter quod aliqui doctores visionem Ezechielis exponentes, dicunt quod non solum apparuit ei unum animal habens quatuor facies predictas, sed apparuerunt ei quatuor animalia in omnibus consimilia. In quo designatur una notitia verbi incarnati a quatuor evangelistis concorditer, licet differenter descripta.
Numérotation du verset Io. Prol.5900,2 
prol.| Considerandum tamen, quod Ezechiel propheta inter predictas facies quatuor vidit faciem aquile desuper eminentem, in quo designatur evangelii Ioannis respectu aliorum excellentia, secundum quod dicitur in verbo presumpto : Facies aquile desuper, etc. In quo designatur evangelium Ioannis ceteris excellentius in tribus, quia scripsit ceteris sublimius, subtilius, et etiam perfectius. Sublimitatem designat superior situs cum dicitur Desuper. Subtilitatem acuties visus, cum dicitur   Aquile. Perfectionem seu integritatem, designat quaternarii typus cum dicitur.   Ipsorum quatuor.
Numérotation du verset Io. Prol.5900,3 
prol.| Ad evidentiam primi advertendum quod contemplatio sanctorum et potissime evangelistarum differt a contemplatione philosophorum. Philosophi enim ex creaturis contemplati sunt ipsum Deum, similiter sancti, tamen differenti modo et quasi contrario. Contemplatio enim est actus egrediens ab ipso contemplante, et in Deum terminatur tanquam in obiectum, et ideo contemplationis actus est medius inter contemplantem, et rem contemplatam, et ideo potest ad utrum que referri. Si igitur actus divine contemplationis referatur ad ipsum contemplantem. sic habetur contemplatio philosophorum. Querebant enim philosophi Deum contemplari ex creaturis, inquantum talis speculatio seu contemplatio est ipsius speculantis summa perfectio. Contemplationem enim primi et summi intelligibilis posuerunt felicitatem hominis, ut habetur 10. Ethicorum. Ex quo patet quod talis contemplatio erat pure speculativa, quia querebant talem speculationem propter seipsam. et non propter aliam perfectionem, propter quod in tali contemplatione plus facit subtilitas intellectus, quam fervor affectus. Si autem referatur actus contemplationis divine ad ipsam rem contemplatam : Quod fit quando talis contemplatio queritur propter amorem rei contemplate, ut ex tali contemplatione ipse contemplans inardescat in amorem divinum, sic habetur contemplatio sanctorum et potissime evangelistarum. Ex quo patet, quod talis contemplatio non est pure speculativa, quia non queritur propter ipsum speculari, sed propter amorem ipsius obiecti contemplati. Et ideo in tali contemplatione plus facit fervor affectus quam subtilitas intellectus, propter quod beatus Dionysius 7. capitulo celestis hierarchie dicit quod in contemplatione divinorum proprium est amoris calidum superfervens et acutum, quia amans non est contentus amati superficie, sed nititur quantum possibile est, eius intima penetrare, propter quod dicit. Hugo commentator ibidem. Ubi scientia foris stat, dilectio intrat. Igitur quia beatus Ioannes evangelista ceteris evangelistis Christum ferventius dilexit, ideo eius secreta intimius penetravit, propter quod subtilius scripsit, quod notatur in facie aquile, que tantam perspicacitatem habet in visu, quod solem in rota sua oculis irreverberatis intuetur, ut dicit Augustinus in libro de moribus ecclesie. Et de hoc potest exponi illud quod scribitur Iob. 30.d. Numquid ad preceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum ? Hoc enim verbum dicitur de Iob negative, sicut patet ibidem. Et merito quia ad preceptum Dei humana aquila nostra, videlicet beatus Ioannes evangelista, elevata est de terrenis ad celestia, quia ad verbum Christi vocantis dimisit thorum nuptialem, et elevatus est ad continentiam virginalem, que est vita celestis, sicut dicit beatus Hieronymus in sermone {5.1010} de assumptione B. Virginis, Profecto in carne preter carnem vivere, non terrena vita est, sed celestis, unde in terris angelicam gloriam acquirere maioris est meriti, quam habere. Esse enim angelum felicitatis est esse virginem virtutis, dum hoc obtinere viribus nititur cum gratia quod angelus habet a natura. Et talis elevatio fuit dispositio in Ioanne ad subtilius contemplandum et describendum divina Contrariorum enim contrarie sunt cause. Lascivia autem carnalis inducit intellectus hebetudinem, ut dicit beatus Greg. 30. Moralium, ergo per oppositum continentia virginalis disponit ad eius subtilitatem. Sed consummatio huius subtilitatis subditur in autoritate premissa, cum dicitur. In arduis ponet nidum suum. Nidus enim est locus, ubi volucres se reclinant et quiescunt. Nidus igitur Ioannis fuit sinus salvatoris, quia super pectus eius suaviter recubuit, et inde fluenta evangelii ceteris uberius potavit. Et ideo sequitur : Oculi eius de longe prospiciunt, quia ipsi adhuc manenti in terra, revelata sunt secreta celestia, et quia subtilius secreta celestia cognovit, per consequens et subtilius scripsit.
Numérotation du verset Io. Prol.5900,4 
prol.| Secundo dico, quod Ioannes ceteris evangelistis scripsit sublimius. Et differt hoc membrum a precedenti, quia de infimis potest fieri subtilis descriptio, sed sublimitas descriptionis importat altitudinem materie, quod convenit Ioanni evangeliste, quia aliis evangelistis ad describendum Christi humanitatem intentis, beatus Ioannes ad contemplandum et describendum eius divinitatem principaliter ascendit, propter quod alii tres evangeliste figurati sunt per animalia in terra gradientia, videlicet per hominem, vitulum, et leonem Ioannes autem figuratus est per aquilam in altum volantem, in quo designavit secundum, s. eius contemplationem et descriptionem super alios transcendentem, quod notatur in verbo preassumpto, cum dicitur. Desuper. Et ideo de hoc potest exponi illud Psal. 17.b. Ascendit super Cherubim, et volavit. Cherubim dicuntur a plenitudine scientie, et ideo significant evangelistas qui fuerunt repleti spiritu sapientie divine propterea vocantur animalia plena oculis in circumitu et intus : Apoc. 4.c. Super ista cherubim ascendit et volavit, quia contemplationem aliorum evangelistarum transcendit divinitatem Christi pre ceteris speculando, et quantum possibile est sublimius describendo, propter quod dicit Aug. quod si altius intonuisset, totus mundus capere non potuisset.
Numérotation du verset Io. Prol.5900,5 
prol.| Tertio in verbo presumpto ostenditur contemplatio et descriptio Ioannis aliis perfectior, et hoc in duobus, in quibus supplevit illud quod ab aliis evangelistis fuerat dimissum, secundum quod dicit Hieronymus li. illustrium virorum. Primum est, quia a temporibus Ioannis surrexit error Hebionitarum, qui dicebant Christum esse hominem purum, et per consequens ante Mariam non fuisse, propter quod beatus Ioannes rogatus ab Asie episcopis scripsit evangelium, in cuius principio ostendit divinam Christi naturam in qua eternaliter precessit Mariam. Secundum est, quod cum Ioannes legisset Matthei, Marci, et Luce evangelia, illa probavit, et eos vera dixisse firmavit, verumtamen tantummodo historiam Christi texuerant quantum ad illum annum in quo passus est, videlicet post Ioannis Baptiste incarnationem, propter quod ipse Ioannes evangelista in suo evangelio narravit gesta superioris anni antequam Ioannes baptista in carcere clauderetur. Ex quo patet, quod perfectius aliis scripsit, que quidem perfectio in verbo preassumpto in numero quaternario designatur, cum dicitur. Ipsorum quatuor. Quaternarius enim numerus est primus numerus quadratus. Quod autem per quadratum perfectio designetur, patet per Philosophum Primo Ethicorum. Ubi comparat virtuosum corpori quadrato, quia sicut corpus quadratum bene sedet in omni latere, sic virtuosus se bene habet in quacunque fortuna contingente. Quadratura prius invenitur in numeris quam in corporibus. sic et unitas prior est ipso puncto, et ideo perfectio primo et principaliter designatur in numero quaternario, que quidem perfectio in evangelio Ioannis pre ceteris invenitur, ut patet ex dictis. Et ideo de hoc potest exponi illud Ezech. 1.d. « Cumque aspicerem animalia apparuit una rota habens quatuor facies ». Intuenti enim diligenter quatuor evangelia, apparet evangelium Ioannis aliis perfectius, ut dictum est, et hoc designatur, cum dicitur. Apparuit una rota, quia figura circularis est perfectissima.
Numérotation du verset Io. Prol.5900,6 
prol.| Sed ulterius dicitur, quod hec rota habet quatuor facies quia evangelium Ioannis continet quatuor partes principales, quia
- primo describit ipsius Dei eternalem processionem, dicens. In principio erat Verbum.
- Secundo, per ipsam generalem rerum productionem, dicens. « Omnia per ipsum facta sunt ».
- Tertio describit eius temporalem incarnationem, dicens. « Et verbum caro factum est ». Et consequenter describit opera que Christus in carne humana assumpta peregit.
- Quarto per ipsum filium Dei incarnatum ostendit finalem generis humani glorificationem, propter quod in fine sui evangelii concludit. « Hec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Iesus est filius Dei, et ut credentes vitam habeatis ». Et patet ordo huius evangelii ad alia, quia prius est ordine perfectionis, licet sit posterius ordine temporis. Patet etiam ordo partium huius evangelii in se. Et in hoc iste prologus terminatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. Prol.5900), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_Prol.5900)

Notes :