Nicolaus de Lyra

<58.624b> Prologus ‘Hic est Ioannes’

Numérotation du verset Io. Prol.624b,1 

a¶Hic est Ioannes evangelista, unus ex discipulis Domini1 qui virgo electus a Deo est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus. Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in evangelio datur, quod et pre ceteris dilectus a Deo dicitur
a ¶Fons : ANSELMUS LAUDUNENSIS, Glosae super Io. (prothemata 5), CCCM 267, p. 5.73 sqq.: « [b] Ioannes interpretatur 'Dei gratia' siue 'in quo est gratia' uel 'cui donatum est'. [a] Cui autem theologorum donatum est ita abdita summi boni penetrare mysteria et sic humanis mentibus et sensibus intimare? » << [a] HEIRICUS AUTISSIODORENSIS , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 11, CCCM116, linea 45 sqq. « Cui enim theologorum donatum est ita abdita summi boni penetrare mysteria, et sic humanis mentibus ac sensibus intimare? ». [b] HEIRICUS AUTISSIODORENSIS , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 11, linea 242: « Quaeritur quid uocabatur: Cui nomen erat Ioannes, quod interpretatur gratia Dei, siue in quo est gratia, siue cui donatum est; uere enim Dei gratia donatum est illi regem regum non solum praecurrere, uerum etiam baptizare ». <Non hab.> PL ; Cordier, Catena Graecorum in Io., 1630. [MM2020]
¶Codd. : CorS1 Cas574 La85 (Apc. f. 1rb) (interl.) Tr81 Tr1023 (2rc) Rusch.; om. CorS2. – RB-624.
1 Domini] Dei CorS1
et huic matrem suam pendens in cruce commendavit Dominus, ut virginem virgo servaret.
Numérotation du verset Io. Prol.624b,2 

Denique manifestans in evangelio quod erat ipse incorruptibilis
verbi opus inchoans, solus
verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur. Primum signum ponens quod in nuptiis fecit Dominus ostendens quod ipse
erat
ut legentibus demonstraret quod, ubi Dominus invitatus est, deficere nuptiarum vinum
debeat ut et veteribus immutatis nova omnia que a Christo instituuntur appareant.
Numérotation du verset Io. Prol.624b,3 

Hoc autem evangelium scripsit in Asia, posteaquam in Pathmos insula Apocalypsim scripserat, ut, cui in principio canonis incorruptibile principium prenotatur in Genesi, ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo: «Ego sum alpha et omega»b. Et hic est Ioannes qui,
b Apc. 22, 13.
sciens supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulture sue locum, facta oratione, positus est ad patres suos
tam extraneus a dolore mortis quam a corruptione carnis invenitur alienus. Tamen post omnes evangelium scripsit et hoc virgini debebatur. Quorum tamen vel scriptorum temporis dispositio vel librorum ordinatio ideo a nobis per singula non exponitur
ut sciendi desiderio collato
et querentibus fructus laboris et Deo magisterii doctrina servetur2.
2 servetur] + Explicit prologus. Incipit evangelium secundum Ioannem ΩJ

<58.624> Prologi ‘Hic est Ioannes’ expositio Nicolai de Lyra

Numérotation du verset Io. Prol.624,1 
marg.| {5.1011} {1 } Hic est   Ioannes   . Huic evangelio quod est ceteris perfectius, ut patet ex dictis, beatus Hieronymus hunc prologum premittit. in quo principaliter tria facit, quia primo describit scriptoris huius evangelii commendationem. Secundo ipsius evangelii ordinationem, ibi ; Tamen post omnes. Tertio ponit Hier. suam excusationem. ibi : Quorum tamen.
marg.| Prima dividitur in quatuor quia primo describitur ipsius Ioannis status. Secundo sue descriptionis modus, ibi : Denique manifestans. Tertio descriptionis tempus, et locus, ibi : Hoc autem evangelium. Quarto Ioannis obitus, ibi ; Hic est Ioannes. Prima in duas, quia primo ponitur ipsius Ioannis commendatio. Secundo cuiusdam dicti in ea probatio, ibi. Cui virginitatis.
marg.| Circa primum Ioannes a quatuor commendatur, quia primo describitur eius commendatio ex proprio nomine, cum dicitur. Hic est. Quod interpretatur in quo est gratia. Sicut enim Isaac in veteri Testamento, et Ioannes Baptista in novo sortiti sunt sua proprie nomina ex divina preordinatione, ad significandum ipsorum proprietatem, ut patet Gen. 17. de Isaac. Et Lc. 1. de Ioanne baptista. Ita credendum est, quod ipse ex divina preordinatione nominatus sit Ioannes, propter plenitudinem gratie quamvis non sit scriptum, quia non omnia sunt scripta, ut habetur in fine huius evangelii. Secundum commendatur ex officio, cum subditur.
marg.| {2 } Evangelista   . Quia ex divina ordinatione habuit officium scribendi evangelium. Non enim proprie loquendo dicitur evangelista doctor evangelii vel ipsius predicator, sed ille qui ex officio est eius conscriptor. Tertio commendatur ex convictu cum dicitur.
marg.| {3 } Unus, Et inter alios fuit de primis Christi discipulis, ut inf. patebit et pre ceteris Christo magis familiaris, quod est indicium sue virtutis Quarto commendatur ex virtutis actu, cum dicitur.
marg.| {4 } Qui   virgo   . Actus enim magne virtutis est continentia virginalis, propter quod de ipsa dicit Salvator. Mt. 19.b. Non omnes capiunt verbum istud. quia pauci possunt ad hanc perfectionem attingere, propter quod ibidem subditur. Sunt Eunuchi qui se castraverunt propter regnum celorum, qui potest capere capiat. Tempus autem quo Ioannes vocatus est ad continentiam virginalem ostenditur, cum dicitur.
marg.| {5 } Quem   de   nuptiis   . De quibus nuptiis dicitur inf. 2.c. Sed contra hoc videtur esse illud quod dicitur Mt. 4. quod Ioannes vocatus est cum Iacobo fratre suo de navi ubi erant cum Zebedeo patre eorum. Dicendum quod triplex fuit huius Ioannis vocatio Primo enim fuit vocatus ad ipsius notitiam aliqualem. Et de ista vocatione habetur Io. 1.e. quando Andree petenti. Rabbi, ubi habitas ? Respondit Iesus : Veni et vide, quia cum ipso Andrea erat Ioannes, ut inf. videbitur. Secundo vocatus est ad ipsius Christi familiaritatem. Et de hac loquitur hic Hie. quia ista vocatio {5.1012} de nuptiis facta est, et extunc Ioannes fuit Christo familiaris propter mundiciam continentie virginalis. Tertio vocatus fuit ad apostolatum, quando relictis retibus et patre, cum fratre suo sequutus est Iesum. Et de ista vocatione loquitur Mattheus. Ex quo patet quod verbum Matthei non contrariatur verbo Hiero.
marg.| {6 } Cui   virginitatis   . Hic consequenter probatur quoddam propositum in precedenti commendatione. Commendaverat enim Hier. Ioannem ex quatuor, scilicet ex nomine, ex officio, ex convictu, et ex virtutis actu. Tria autem prima erant manifesta. Non sic autem quartum, videlicet virginalis continentia, ideo istud probat Hier. duplici testimonio. Primum est specialis dilectio Christi ad ipsum, que erat sue virginitatis signum, quia secundum quod dicitur Eccl. 13.c. Omne animal diligit simile sibi : volatilia ad similia sibi conveniunt, sic omnis caro ad sibi simile coniungetur, et omnis homo sibi simili associabitur. De Christo autem nulli est dubium quin fuerit virgo, etc. Et hoc est quod dicitur ; Cui virginitatis in hoc duplex. Primum autem testimonium tangitur, cum dicitur.
marg.| {7 } Quia et pre   ceteris   . Sicut inf. 19.s. Vidit illum discipulum quem diligebat Iesus, etc. Secundum autem testimonium virginitatis Ioannis fuit commendatio matris Christi in cruce sibi facta, ut virgo virgini deserviret, et esset adinvicem grata societas, et floridus aspectus secundum quod dicit Hieronymus in sermone de assumptione virginis Marie. Et hoc est quod dicitur. Et huic matrem.
marg.| {8 } Denique Hic consequenter ostenditur scribendi modus quem tenuit Ioannes in scribendo istud evangelium ; quia scribendo Christi naturam incipit ab emanatione incorruptibilis verbi, per hoc ostendit in Christo naturam divinam, et talis modus incipiendi debebatur Ioanni propter incorruptionem carnis sue. Et hoc est quod dicitur. Denique manifestans. Incipiendo evangelium.
marg.| {9 } Quia erat ipse. Id est, incorruptionem carnis sue.
marg.| { 10 } Incorruptibilis verbi, etc. Quia ab hoc suum evangelium in cepit, dicens, In principio erat verbum, etc.
marg.| { 11 } Solus   verbum carnem   factum   . Quia alii evangeliste non loquuntur de proprietatibus verbi sicut iste. Similiter describendo facta Christi humanitus gesta, incipit ab illo signo quo Christus invitatus ad nuptias deficiente vino aquam convertit in vinum, ut habetur infr. 2.c. Et per hoc designatur, quod in illis qui invitant Christum ad nuptias spirituales per aggressum continentie virginalis, debet deficere delectatio carnalis, quia per vinum designatur, ut aqua convertatur novo modo in vinum per Christum, mutando carnalem delectationem in spiritualem. Et hoc modo incipiendo descriptionem operum Christi ostendit suam virginitatem. Et hoc est quod dicitur.
marg.| { 12 } Primum signum. Mutando aquam in vinum.
marg.| { 13 } Ostendens quod ipse erat. Scilicet, segregatus a delectatione carnali per continentiam virginalem.
marg.| { 14 } Ut legentibus. Suum evangelium.
Numérotation du verset Io. Prol.624,1 
marg.| {5.1013} {1 } Demonstraret,   quod   ubi, etc. Id est, in nuptiis spiritualibus.
marg.| {2 } Deficere nuptiarum vinum debeat   . Id est, delectatio carnalis.
marg.| {3 } Et   veteribus   immutatis. Id est, delectatione carnali que corruptionem inducit, mutata in spiritualem, que renovat animam.
marg.| {4 } Nova   omnia   que a   Christo   . Id est, reparantur. appareant.
marg.| {5 } Hoc   autem   . Hic consequenter ostenditur tempus, et locus, in quo Ioannes scripsit istud evangelium. Locus est Asta minor in qua Metropolis est Ephesus, in qua plurimum Ioannes fuit conversatus et hoc est quod dicitur. Hoc au evangelium scripsit in Asia. Quia de hoc rogatus fuit ab Asie episcopis ratione predicta. Tempus autem descriptionis huius evangelii fuit postquam Ioannes redierat de relegatione exilii, ubi apocalipsim scripserat in insula que dicitur Pathmos, et hoc est quod dicitur.
marg.| {6 } Posteaquam in   Pathmos. Sed quia posset aliquis dicere, quare liber Apocalypsis ponitur ultimus in canone, cum fuerit descriptus ante illud evangelium. Ideo ad hoc respondet. Hier. dicens, quod hoc factum est, ut finis canonice scripture principio responderet, quia scriptura canonica incipit a principio incorruptibili, cum dicitur. In principio creavit deus. Et ideo conveniens fuit, quod finis ipsius incorruptibilis per virginem describeretur. Unde et liber Apocalypsis in finali beatitudine terminatur, que consistit in reductione creature ad ipsum, sicut per creationem egreditur ab ipso, de qua creatione agitur in canonis principio, et hoc est quod dicitur.
marg.| {7 } Ut cui in   principio   . Id est, ipsi Deo a quo creatura egreditur.
marg.| {8 } Et etiam incorruptibilis finis per virginem. Id est, per Ioannem.
marg.| {9 } In   Apocalypsi redderetur   . Quia ibi describitur finis creature, sicut et principium, propter quod subditur.
marg.| { 10 } Dicente   Christo. Ego sum alpha et   omega   . Apoc. ul. c. Alpha enim est prima litera Greci alphabeti. O vero ultima, et per hoc designatur, quod ipse Christus est principium, et finis sacre scripture, ac etiam totius scripture vere, quia est veritas prima, a qua omnis alia veritas derivatur.
marg.| { 11 } Hic est   Ioannes   . Hic consequentur describitur ipsius Ioannis felix obitus, quod ostenditur de duobus. Primo, quia ex divina revelatione prescivit se vocatum ad celeste regnum, et hoc est quod dicitur : Hic est o qui sciens supervenisse diem recessus sui. De hoc mundo.
marg.| { 12 } Convocatis   discipulis   suis in   Epheso   . Que erat metropolis illius terre.
prol.| {5.1014} { 13 } Per   multa signorum experimenta   . Quia sensibiliter viderat multa miracula virtute Christi facta.
marg.| { 14 } Promens   Christum   . Quia talia sunt divinitatis Christi ostensiva. Secundo, qua speciali modo obiti non sentiens dolorem mortis, et hoc est quod dicitur.
marg.| { 15 } Descendens. Propria voluntate.
marg.| { 16 } In defossum   sepulture   . Ut habetur in legenda sua.
marg.| { 17 } Facta   oratione positus   est ad   patres   . Id est, ad sanctos patres veteris Testamenti, qui iam erant in gloria celesti.
marg.| { 18 } Tam   extraneus   a   dolore   . Non dicit a morte, quia mortuus fuit per separationem anime a corpore, quia quilibet homo debitor est mortis ex primi parentis transgressione, secundum quod dicitur Heb. 9.g. Statutum est hominibus semel mori. Sed dolorem mortis non sensit ex privilegio speciali in signum integritatis virginalis, propter quod subditur : Quod a corruptionecarnisinvenitur alienus.
marg.| { 19 } Tamen   post   . Posita commendatione Ioannis, hic Hier. ostendit ordinem sue descriptionis, quia ultimus inter evangelistas scripsit evangelium, et hoc decebat virginem, quia taciturnitas, et verecundia debent esse annexe virginitati, et hoc est quod dicitur : Tamen post omnes evangelium scripsit, et hoc virgini debebatur. Ratione predicta.
marg.| { 20 } Quorum   tamen   . Hic ponit Hier. suam excusationem a diligenti per tractatione ordinis evangelistarum, et evangeliorum dicens, quod illa in generali tantummodo tetigit triplici de causa. Primo, quia per hoc quod in generali tangitur, excitatur desiderium in legentibus ad perfectius cognoscendum. Secundo, ex tali desiderio homo laborat ad perfectiorem cognitionem querendam, et talis labor est ei meritorius. Tertio, quia per hoc doctrina magisterii ipsi Deo reservatur, qui veritatem revelat querentibus taliter, et hoc est quod dicitur : Quorum. Id est evangeliorum.
marg.| { 21 } Vel   scriptorum   . Id est evangelistarum.
marg.| { 22 } Temporis   dispositio   . In quo tempore quilibet eorum scripsit.
marg.| { 23 } Vel   librorum ordinatio   , id est, quare evangelium Matthei sit primum, Marci secundum et sic de aliis.
marg.| { 24 } Ideo a   nobis   . Infidelibus ista legentibus.
marg.| { 25 } Et   querentibus   . Horum perfectam cognitionem.
marg.| { 26 } Fructus   laboris,   et Deo   magisterii doctrina servetur   . Quia paratus est revelare veritatem fideliter inquirentibus ipsam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. Prol.624), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_Prol.624)

Notes :