Glossa media

<59.662b> Prologus ‘Primo omnium Corinthis’

a Paulus apostolus, qui ante saulus, extra numerum duodecim apostolorum, de tribu beniamin et oppido iudaeae giscalis fuit, quo a romanis capto, cum parentibus suis tarsum ciliciae commigrauit.
a Fons : HIERONYMUS, De viris illustribus, c. 5, TU 14, 1a, ed. E. Richardson, 1896, p. 9.17 sqq.
¶Codd. : Cas235 (3vb-4rb) . – RB-662 {MM2024}
a quibus ob studia legis missus hierosolymam, a gamaliele uiro doctissimo, cuius lucas meminit, eruditus est.
cum autem interfuisset neci martyris stephani et, acceptis a pontifice templi epistulis ad persequendos eos qui christo crediderant, damascum pergeret, reuelatione conpulsus ad fidem quae in actis apostolorum scribitur, in uas electionis de persecutore translatus est.
cum que primum ad praedicationem eius sergius paulus, proconsul cypri, credidisset, ab eo, quod eum christi fidei subegerat, sortitus est nomen et, iuncto sibi barnaba, multis urbibus peragratis, reuertens que hierosolymam, a petro, iacobo et iohanne gentium apostolus ordinatur.
et quia in actis apostolorum plenissime de eius conuersatione scriptum est, hoc tantum dicam, quod, post passionem domini uicesimo quinto anno, id est secundo neronis eo tempore quo festus procurator iudaeae successit felici, romam uinctus mittitur et, biennium in libera manens custodia, aduersum iudaeos de aduentu christi cotidie disputauit.
sciendum autem in prima satisfactione, necdum neronis imperio roborato nec in tanta erumpente scelera quanta de eo narrant historiae, paulum a nerone dimissum, ut euangelium christi in occidentis quoque partibus praedicaretur, sicut ipse scribit in secunda ad timotheum, eo tempore quo et passus est, et de uinculis dictat epistulam: 'in prima mea satisfactione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt; non eis inputetur.
Dominus autem mihi adfuit1 et confortavit me, ut per me praedicatio conpleretur et audirent omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis', manifestissime leonem propter crudelitatem neronem significans.
1 adfuit] adstitit Cas235
Et in sequentibus: “liberavit me ab ore leonis”, et statim: “liberavit me dominus ab omni opere malo et salvabit in regnum suum celeste”, quod scilicet presens sibi sentiret inminere martyrium.
nam in eadem epistula praemiserat: 'ego enim iam inmolor et tempus resolutionis meae instat'. 
et hic ergo, quarto decimo neronis anno eodem die quo petrus, romae pro christo capite truncatur, sepultus que est in via Ostiensi anno post passionem domini tricesimo septimo2.
2 septimo] sexto Cas235 Pi125

<59.662b> Prologus ‘Primo omnium Corinthis’

prol.| = >
prol.| Monte Cassino, cod. 235 ( 2r -v) vide editionem



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (ProlPaul. Prologus ‘Primo omnium Corinthis’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=59&chapitre=59_Prol.662b)

Notes :