Glossa media

<59.2515> Prologus ‘Sicut prophete’ in epistolas Pauli

Numérotation du verset ProlPaul. Prol.2515,1 
prol.| {GME59P0.1}A Incipit prologus magistri Giliberti in expositione epistolarum Pauli. 1 - Sicut prophete post legem2, sic3 et Apostoli post evangelium recte scripserunt4 ut quemadmodum illi ad carnalia legis, sic et isti ad evangelii spiritualia precepta5 et promissa et6 sacramenta vocantes, fidem sacramentorum, spem promissorum et preceptorum obedientiam commendarent et de cetero contra rediviva vitia, vel hereses emersuras7 consulerent.
A ¶Codd. : (prol.) Am300 Cas235 (f. 7va = p. 14 : collation sur ms. ; p. 21, ed. Florilegium Casinense, p. 276) Fi1633 Leip427 Leip428 Lis178 , P12028   Pi125 SP61 (Vaticano, Arch.Cap.SPietro.B.61, f. 1r) Tr2266 Zw58 (ed. Froehlich2021) {MM2023} {MM2024}
1 Incipit... Pauli Pi125 ] om. cett.
2 Sicut... legem] lac. P12028
3 sic] sicut Leip428
4 scripserunt] conscripserunt Leip427
5 evangelii - spiritualia precepta Lis178 P12028 Zw58 ] inv. Cas235 Pi125, spiritualia evangelii precepta Fi1633 Leip428 Tr2266
6 et] om. SP61
7 hereses emersuras Lis178 P12028 SP61 Tr2266 Zw58 ] hereses mersuras Leip427*, inv. Cas235 Pi125
Numérotation du verset ProlPaul. Prol.2515,2 
prol.| {GME59P0.2} [Ambrosius] 8 Unde et Apostolus scribens Romanis quibus quidam ex9 Iudeis Christo credentes10 tradiderant ut Christum profitentes legem servarent id omnino agit ut a11 lege eos tollat et in sola fide Christi12 constituat. In qua tamen utrique inter se invicem altercantes, sese despiciebant et merita13 iactabant.
8 marg. Am300 Cas235² Leip427 Tr2266 Zw58 ] om. Pi125
9 ex] et Cas235 Pi125
10 credentes] cradentes Fi1633 (cacogr.)
11 a] eras. P12028
12 fide Christi] inv. Tr2266
13 merita] iniusta Am300
Numérotation du verset ProlPaul. Prol.2515,3 
marg.| prol.| {GME 59P0.3 } [Haimo] 14 Nam qui venerant ex Iudeis propter patres a quibus originem duxerant et propter legem quam inter ceteras gentes soli acceperant, his qui venerant ex gentibus 15 hactenus idolatrie deditis se preferebant et per observantiam legis se fidei gratiam meruisse dicebant. E contra gentiles mortem Christi improperabant Iudeis, simulque protestabantur se minime coluisse idola, si legem aut prophetarum oracula habuissent.
14 (H)aimo marg. Am300 Cas235² Leip427 Zw58 ] Am<brosius> Tr2266, om. Pi125
15 propter patres... ex gentibus] om. hom. Leip427
Numérotation du verset ProlPaul. Prol.2515,4 
prol.| {GME59P0.4} [Ambrosius] 16 Humilians igitur utrosque17 Apostolus18 genus hominum19 ab initio arguit20 : gentiles a naturali ratione21, Iudeos a lege ostendens exorbitasse. Deinde pluribus modis22 ostendit iustitiam et salutem eque utrisque numquam23 ex operibus sed ex24 sola gratia esse et legem debere cessare25. Circa finem moralis sequetur26* instructio quam tamen illi tractationi27 qua legem destituens28 constituet29 gratiam, sepe interseret30.
16 Ambrosius marg. Am300 Cas235² Leip427 Zw58 ] Augustinus marg. Tr2266, om. Pi125
17 igitur utrosque] inv. Am300
18 utrosque Apostolus] inv. Leip428
19 hominum Leip427 Lis178 Zw58 etc.] humanum Leip428
20 arguit] arguiti Am300
21 a naturali ratione Cas235 Fi1633 (in ras.) ] a ratione naturali Zw58 (inv.), a naturali conditione SP61
22 modis] monitis Cas235 Pi125
23 numquam] nonquam Am300
24 ex] et Cas235 Pi125 , om. P12028
25 debere cessare] inv. Zw58
26 mor. sequetur Fi1633 Leip427 Lis178 SP61 ] mor. sequitur Am300 Cas235 Pi125 Tr2266 Zw58, inv. Leip427 Leip428
27 tractationi] tractioni Leip427 Leip428
28 destituens] destruens Leip427
29 constituet] constituit Leip428
30 interseret Am300 Leip427² Tr2266 Sp61 Zw58 ] interserit Cas235? Florilegium! Pi125! Leip427 Leip428 , interserer Fi1633² (in ras.)
Numérotation du verset ProlPaul. Prol.2515,5 
marg.| prol.| {GME 59P0.5 } [Origenes] 31 Sciendum vero quod cum Apostolus quatuordecim epistolas scripserit, scilicet decem ad Ecclesias, quatuor ad personas, hec ad Romanos ceteris difficilior in qua et Apostolus videtur perfectior. Prima 32 posita est, non quod ab Apostolo scripta sit prima 33 sed 34 causa dignitatis 35 Romanorum qui tunc universis gentibus imperabant.
31 Origenes Cas235² Leip427 Zw58 ] + D.M. marg. Zw58 , Augustinus marg. Tr2266
32 Prima] Primo Leip427
33 scripta sit prima] prima sit scripta inv. Leip428
34 sed] .s. Leip428
35 causa dignitatis] indignitatis causa Am300
prol.| <Explicit prologus> 36
36 Explicit prologus Cas235 Pi125 ] Incipiunt glose a magistro Giselberto compilate super epistolas paui apostoli Leip427, Glose magistri Giselberti super apostolum Leip428



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (ProlPaul. Prologus ‘Sicut prophete’ in epistolas Pauli ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=59&chapitre=59_Prol.2515)

Notes :