Capitulum 1
Numérotation du verset
Col. 1,1
Paulus
Apostolus
Iesu Christi1
1 Iesu Christi]
inv. Weber
per voluntatem Dei
et Timotheus frater,
Numérotation du verset
Col. 1,2
his qui sunt Colossis sanctis
et fidelibus
fratribus in
Christo Iesu,
gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro
et Domino Iesu Christo2.
2 et…Christo]
om. Weber
Numérotation du verset
Col. 1,3
gratias agimus
Deo et Patri
Domini nostri Iesu Christi,
semper pro vobis
orantes,
Numérotation du verset
Col. 1,4
audientes
fidem vestram
in Christo Iesu
et dilectionem
quam habetis in sanctos omnes.
Numérotation du verset
Col. 1,5
Propter spem
que reposita est
vobis in celis
quam audistis
in verbo veritatis evangelii.
Numérotation du verset
Col. 1,6
Quod
pervenit ad vos
sicut et in universo mundo est et fructificat
et crescit,
sicut in vobis
ex ea die qua audistis
et cognovistis
gratiam
Dei
in veritate.
Numérotation du verset
Col. 1,7
Sicut didicistis ab Epaphra
carissimo et3 conservo nostro, qui est fidelis pro vobis
3 et]
om. Weber
minister Christi Iesu.
Numérotation du verset
Col. 1,8
qui et4 manifestavit nobis dilectionem vestram
4 et] etiam
Weber
in Spiritu.
Numérotation du verset
Col. 1,9
Ideo
et nos ex qua die audivimus,
non cessamus pro vobis orantes
et postulantes
ut impleamini agnitione voluntatis eius
in omni
sapientia
et intellectu spirituali,
Numérotation du verset
Col. 1,10
ut
ambulantes5
5 ambulantes] ambuletis
Weber
digne
Deo
per omnia
placentes
in omni opere bono fructificantes
et crescentes
in scientia Dei.
Numérotation du verset
Col. 1,11
in omni virtute confortati
secundum potentiam claritatis eius,
in omni patientia
et longanimitate
cum gaudio.
Numérotation du verset
Col. 1,12
Gratias agentes Deo et6 Patri,
6 Deo et
om. Weber
qui dignos nos fecit
in partem
sortis
sanctorum in lumine.
Numérotation du verset
Col. 1,13
Qui
eripuit
nos de potestate
tenebrarum,
et transtulit in regnum
Filii dilectionis sue.
Numérotation du verset
Col. 1,14
In quo
habemus
redemptionem
et7 remissionem peccatorum,
7 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Col. 1,15
qui
est imago Dei
invisibilis,
primogenitus
omnis creature,
Numérotation du verset
Col. 1,16
quia in ipso condita sunt
universa
in celis et in terra, visibilia
et invisibilia,
sive throni,
sive dominationes sive principatus sive potestates.
Omnia
per ipsum et in ipso creata sunt.
Numérotation du verset
Col. 1,17
Et ipse est ante omnes
et omnia in ipso constant.
Numérotation du verset
Col. 1,18
Et ipse est caput corporis
Ecclesie
qui est principium
primogenitus
ex mortuis ut sit
in omnibus
ipse primatum tenens,
Numérotation du verset
Col. 1,19
quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare,
Numérotation du verset
Col. 1,20
et per eum reconciliare omnia in ipsum
pacificans per sanguinem
crucis eius
sive que in celis
sive que in terris sunt8.
8 que in celis sive que in terris]
inv. Weber
Numérotation du verset
Col. 1,21
Et vos
cum
essetis aliquando alienati et inimici sensu
in operibus malis,
Numérotation du verset
Col. 1,22
nunc autem
reconciliavit
in corpore carnis eius
per mortem exhibere vos sanctos
et immaculatos
et irreprehensibiles
coram ipso.
Numérotation du verset
Col. 1,23
Si tamen
permanetis in fide fundati
et stabiles
et immobiles
a spe evangelii quod audistis,
quod predicatum est
in universa creatura que sub celo est,
cuius
factus sum ego Paulus minister.
Numérotation du verset
Col. 1,24
Qui nunc
gaudeo
in passionibus
pro vobis,
et adimpleo
ea que desunt passionum Christi
in carne mea
pro corpore eius
quod est Ecclesia,
Numérotation du verset
Col. 1,25
cuius
factus sum ego minister
secundum dispensationem Dei
que data est mihi in vobis9
9 vobis] vos
Weber
ut impleam verbum Dei.
Numérotation du verset
Col. 1,26
Mysterium quod absconditum fuit
a seculis
et generationibus.
Nunc autem
manifestatum est sanctis eius
Numérotation du verset
Col. 1,27
quibus voluit Deus
notas facere divitias glorie sacramenti huius
in gentibus
quod
est Christus
in vobis
spes glorie.
Numérotation du verset
Col. 1,28
Quem
nos
annuntiamus
corripientes
omnem hominem
et docentes10
10 docentes] + omnem hominem
Weber
in omni
sapientia,
ut exhibeamus
omnem hominem
perfectum in Christo Iesu.
Numérotation du verset
Col. 1,29
In quo
et laboro certando
secundum operationem eius quam operatur in me in virtute.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Col. 1,1
marg.|
[GME66.1.1-1]
Paulus
etc. Solito more salutationem premittit et quoniam auctoritate opus erat ait: Paulus, cognito hominibus nomine Apostolus, cognita omnibus dignitate, non per iram sicut pseudo Apostoli, sed per voluntatem Dei. Et timotheus frater, qui est vir magne auctoritatis.
His qui sunt Colosis fratribus sanctis et aliis fidelibus,
id est maioribus et minoribus in Christo Iesu, id est per solam gratiam Christi.
Gratia vobis
etc.
marg.|
Gratias agimus
etc.
pro vobis orantes.
Ordo verborum: Orantes, ut impleamini agnitione etc. Sed premittit unde gratias agat, ut hic quoque sit ordo verborum: Gratias agimus audientes esse in Christo Iesu fidem et dilectionem quam habetis in omnes sanctos, in quibus scilicet solam diligitis sanctitatem et operis exhibitione dilectionem ostenditis, nec pro terreno emolumento, sed propter spem que modo non videtur, tamen vobis est reposita ab eterno reddenda in celis. Quam ut certam haberetis, audistis in verbo veritatis evangelii. Quod ne forte illius novitate hesitaretis, non vobis primis annuntiatum est, sed aliis pluribus qui veritatis eius testes sunt, et sic pervenit usque ad vos per predicatores veritatis sicut et ad plurimos alios in universo mundo. Et fructificat iuxta parabolam seminis quod in bonam terram cecidit et aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum fecit fructum. Et ubique crescit numero et virtute fidelium, sicut et in vobis fructificat et crescit ex ea die qua primum per Archippum audistis et cognovistis gratiam, et hoc in veritate sicut postea didicistis ab epafra etc. predicationem Archippi confirmante.
marg.|
Epafra dico carissimo
etc. pro vobis, id est pro salute vestra minister Christi Iesu, a quo electus dona eius vobis ministrat et eidem operum vestrorum bonorum sacrificia offert. Qui et manifestavit etc.
in spiritu
esse non in carne.
Numérotation du verset
Col. 1,II
marg.|
Ideo
etc. Et repetens quod dixerat orantes determinat quid, dicens: et postulantes, quasi rem ex promissione debitam: ut impleamini agnitione voluntatis eius, hoc est, quid ipse velit ut cognoscatis in omni sapientia eorum que de eternis mens contemplatione suspensa potest attingere, et intellectu spirituali eorum que in Scripturis ad divine culture formam debet attendere, ut hoc mentis prospectu semper habentes ambuletis digne Deo, id est prout divini honoris dignitas exigit, placentes ei per omnia, que ad actionem pertinent et contemplationem in omni opere bono, per rectam illud faciendi voluntatem fructificantes, et per hoc etiam crescentes in scientia Dei, que scilicet de Deo est, et gratia eius in nobis ambuletis, sed in omni virtute veterem vitiorum consuetudinem expugnandi et infirmitatem carnis in passionibus superandi, confortati secundum potentiam [Zw58 f. 145v] claritatis eius, id est quantum potest aliquis confortari per hoc quod attendit gloriam eius. Si igitur adversa ingruant oramus, ut claritatis huius intuitu confortati ambuletis in omni patientia, etsi labor longus videtur, in longanimitate, et ut plus dicam, cum gaudio.
marg.|
Et de omnibus gratias agentes
etc.
marg.|
Qui dignos
etc. Hucusque dixit unde gratias agat Deo et quid eis oret. Nunc beneficia Christi et eius primatum secundum utramque naturam ostendit. Quasi: Gratias agentes Deo patri qui nos tam de gentibus quam de Iudeis fecit dignos ut assumeret in partem sortis, id est in hereditatem sanctorum, que ideo dicitur sors, quoniam per gratiam divine voluntatis que est ex eiusdem occulta iustitia provenit, et est hec hereditas esse in lumine qua Deus sicut est videatur. Qui eripuit nos non dico de tenebris, sed de potestate tenebrarum, id est ignorantie et erroris, in quibus servi peccati sub diabolo principe captivi tenebamur, et transtulit in hoc, ut essemus regnum filii dilectionis sue, id est dilecti filii sui, in quo filio habetis remissionem1. Sanguis enim illius sufficit ad remissionem omnium peccatorum, ne pro eis eternaliter puniamur. Qui filius est imago Dei, quia ex eo est, non tamquam ab exemplari deducta similitudo, qualiter in nummo est regis imago, nec aliqua prorsus que preter communionem generis sit imitatione, qualiter homo est imago Dei, sed sicut filius qui nativitate procedens ab illo singularitate substantie idem est quod ille. Ideoque cum nulla exempli aut cuiuslibet imitationis extrinsece imago debeat coli, hec que secundum singularem essentiam idem quod ipse est colitur, nec pro illo, sed cum illo. Qualiter autem qui eiusdem cum ipso Deo substantie est sit eius imago, nullus comprehendere potest, et idcirco recte dicitur invisibilis. [
r.
]
2 Nec cepit cum creatura, immo ipse est primogenitus omnis creature, quod inde constat, quia in ipso, id est per ipsum condita sunt universa et in celis et in terra, visibilia etc. nec solum indigniora, verum etiam digniora. Sive throni etc. Omnia prorsus per ipsum et in ipso, id est non extra substantiam eius qua immensus est creata sunt, et ipse non modo eternitate, sed etiam dignitate est ante omnes.
1
remissionem] + vel redemptionem
interl. Zw58
2
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
3 Nam et omnia constant in ipso qui secundum divinitatem omnibus infusus illa regit et continet, et secundum humanitatem ipse est caput corporis ecclesie, id est ecclesie que est corpus eius. Sicut enim anima totum quidem corpus vivificat, sed in capite omnibus sensibus sentit, solo autem tactu in ceteris membris, ideoque capiti cuncta subiecta sunt, quod anime personam quodammodo sustinet, sic sapientia Dei totum quidem corpus ecclesie ab abel usque ad ultimum iustum illuminat. Sed in Christo plenius fuit, qui eiusdem sapientie non solum beneficium habet, sed etiam personam gerit veritate ipsius et gratia plenus, et iccirco omnium quidem qui de plenitudine eius accipiunt caput est. Ex quo apparet excellentius quam ceteros assumptum a sapientia hominem illum. [Zw58 f. 146v] Nam ceteri sapientes habent quidem in se verbum Dei, sed de nullo illorum dicitur: verbum caro factum est, quod de Christo rectissime dicitur, qui secundum divinitatem est principium omnium, et secundum humanitatem primogenitus ex mortuis, id est primus mortuorum in gloria immortalitatis assumptus. Que omnia de illo dico, ut in omnibus, id est et secundum quod Deus et secundum quod homo, et nature gratie dignitate et auctoritate, et exempli initio et omni denique virtute et usu, et in illis que iam fuerant et in illis que adhuc futura sunt, non solum visibilibus sed etiam invisibilibus sit ipse primatum tenens, quia ut universaliter dicatur, complacuit trinitati habitare in ipso omnem prorsus veritatis et gratie plenitudinem, et per eum remissione eorum reconciliari omnia in ipsum, id est Iudeos et gentes. Quod utique fecit trinitas Deus, pacificans per sanguinem crucis eius, quod unum sacrificium multe in lege victime figurabant, sive que in celis sive que in terra sunt, ut scilicet concordent terrena celestibus, et quam inter se et cum creatore suo pacem tenent celestia teneant et terrena. Et ut spiritaliter loquar, vos, o Colossenses, reconciliavit etc., que magna est gratia. Hec enim fecit vobis cum essetis alienati a Deo et inimici sensus, hoc est consilii eius.
3
marg. Zw58
marg.|
Vel inimici sensu, id est ex deliberatione peccantes in operibus malis. Nunc autem. Quasi: Tales quidem eratis. Nunc autem hoc scilicet tempore gratie remissione vos reconciliavit in corpore carnis, id est per corpus quod est caro eius passibilis atque mortalis, et ut plus dicam, reconciliavit vos per mortem ipsius exhibere, id est ut exhiberet vos coram ipso sanctos virtutibus et immaculatos a vitiis et prorsus irreprehensibiles. Quales vere eritis, si tamen permaneatis in fide fundati, id est firmi, et contra adversa omnia stabiles et penitus immobiles a spe evangelii, que scilicet promittitur in evangelio, quod Archippo docente audistis, quod et in universa que sub celo est nova in Christo creatura predicatum est.
marg.|
Cuius etc. Hic de sui ministerii dignitate commemorat, ut sue facilius auctoritati concedant. Ordo verborum: Permaneatis immobiles a spe evangelii, cuius predicandi factus sum minister ego ipse paulus qui nunc gaudeo in passionibus quas ephesi sustineo pro vobis in fide confirmandis, et in carne non Christi capitis, sed in mea impleo ea que desunt passionis non mee sed Christi, qui ex capite et membris unus est.
marg.|
[Augustinus]
4 Ecce passiones Christi non in solo Christo, nec nisi in Christo, et que in Christo consummate iam sunt et usque ad finem seculi fient in Christo. Has autem sustineo pro multiplicando corpore eius quod est ecclesia, cuius corporis ego factus sum minister, et eius potestate utens in singulis secundum dispensationem Dei que data est mihi in vobis, id est secundum quod Deus ordinavit me in vobis esse suum dispensatorem, ut verbum Dei diu promissum impleam, id est impletum esse ostendam,
4
marg. Zw58
marg.|
[Augustinus]
5 scilicet mysterium reparationis nostre quod absconditum fuit a seculis prioribus et generationibus multis sequentibus. [Zw58 f. 146v] In libris quidem Platonis multis rationibus suadetur quod in principio erat Verbum equale patri naturaliter id ipsum quod pater non ipse, et quod de plenitudine eius anime ut sint beate et sapientes accipiunt. Non tamen ibi continetur: « Verbum caro factum est »a etc. que pertinent ad sacramentum incarnationis. Nunc autem hoc incarnationis mysterium manifestum est non omnibus sed sanctis eius, humilitate parvulis, quibus gratis Deus voluit notas facere divitias glorie sacramenti huius tam digni apparentis in gentibus, quod est Christus in vobis, dives in omnes qui invocant illum. Spes glorie future, qua ei similes erimus, quem, id est qualem nos Apostoli eum annunciamus corripientes de infidelitatis errore omnem hominem et docentes in omni sapientia que est de gratia Christi, ut omnem hominem exhibeamus perfectum in Christo Iesu, id est in fide gratie eius. In quo, ut scilicet ad hanc generalem perfectionem sine qua non est salus omnes proficiant, laboro contra rebelles certando secundum operationem eius quam ipse operatur in me, in virtute vel miracula faciendi vel adversa patienter tolerandi.
a Io. 1, 14.
5
marg. Zw58
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Col. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=66&chapitre=66_1)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Col. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=66&chapitre=66_1)
Notes :