Capitulum 3

Numérotation du verset Col. 3,1 

Igitur
si conresurrexistis
cum1 Christo
1 cum] om. Weber
que sursum sunt
querite ubi Christus est in dextera Dei sedens.
Numérotation du verset Col. 3,2 

Que sursum sunt
sapite
non que supra terram.
Numérotation du verset Col. 3,3 

Mortui enim
estis
et vita vestra
abscondita est
cum Christo
in Deo.
Numérotation du verset Col. 3,4 

Cum enim2 Christus apparuerit vita vestra,
2 enim] om. Weber
tunc et vos apparebitis
cum ipso in Gloria.
Numérotation du verset Col. 3,5 

Mortificate ergo
membra vestra
que sunt super terram
fornicationem,
immunditiam,
libidinem,
concupiscentiam malam,
et avaritiam
que est simulacrorum servitus.
Numérotation du verset Col. 3,6 

Propter que
venit ira Dei super filios incredulitatis,
Numérotation du verset Col. 3,7 

in quibus et vos
ambulastis aliquando
cum viveretis in illis.
Numérotation du verset Col. 3,8 

Nunc autem
et vos3
3 et vos] post omnia Weber
deponite omnia
iram,
indignationem,
malitiam,
blasphemiam,
turpem sermonem
de ore vestro.
Numérotation du verset Col. 3,9 

Nolite mentiri invicem,
expoliantes vos
veterem hominem
cum actibus suis4,
4 suis] eius Weber
Numérotation du verset Col. 3,10 

et induentes novum eum
qui renovatur
in agnitionem Dei5 secundum imaginem eius
5 Dei] om. Weber
qui creavit
eum,
Numérotation du verset Col. 3,11 

ubi
non est non est masculus et femina6,
6 masculus et femina] om. Weber
gentilis et Iudeus,
circumcisio et preputium,
barbarus et Scytha, servus et liber,
sed omnia
et in omnibus
Numérotation du verset Col. 3,12 

Induite vos ergo
sicut
electi Dei,
sancti,
et dilecti,
viscera misericordie,
benignitatem,
humilitatem,
modestiam,
patientiam,
Numérotation du verset Col. 3,13 

supportantes invicem
et donantes vobismetipsis7,
7 vobismetipsis] vobis ipsis Weber
si quis adversus aliquem habet querelam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos.
Numérotation du verset Col. 3,14 

Super omnia autem hec caritatem continuam habete8,
8 continuam habete] om. Weber
quod est vinculum perfectionis.
Numérotation du verset Col. 3,15 

Et pax Dei9 exultet
9 Dei] Christi Weber
in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno
corpore,
et grati
estote.
Numérotation du verset Col. 3,16 

Verbum Christi
habitet in vobis abundanter, in omni sapientia
docentes
et commonentes
vosmetipsos psalmis,
hymnis,
canticis spiritualibus
in gratia cantantes
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset Col. 3,17 

Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere10,
10 opere] opera Weber
omnia in nomine Domini nostri11 Iesu Christi facite12,
11 nostri] om. Weber |
12 Christi facite] om. Weber |
gratias agentes
Deo et Patri
per ipsum.
Numérotation du verset Col. 3,18 

Mulieres,
subdite estote viris, sicut oportet
in Domino.
Numérotation du verset Col. 3,19 

Viri diligite uxores vestras13
13 vestras] om. Weber
et nolite amari
esse ad illas.
Numérotation du verset Col. 3,20 

Filii, obedite parentibus per omnia. Hoc enim
placitum est Deo14
14 Deo] in Domino Weber
Numérotation du verset Col. 3,21 

Patres, nolite ad indignationem
provocare filios vestros
ut non pusillo animo fiant.
Numérotation du verset Col. 3,22 

Servi,
obedite per omnia dominis
carnalibus,
non ad oculum servientes quasi hominibus
placentes,
sed in simplicitate cordis
timentes Dominum.
Numérotation du verset Col. 3,23 

Quodcumque facitis ex animo operamini,
sicut
Domino et non hominibus.
Numérotation du verset Col. 3,24 

Scientes
quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
Domino Christo
servite.
Numérotation du verset Col. 3,25 

Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit.
Et non est personarum acceptio apud Deum15.
15 apud Deum] om. Weber

Capitulum 3

Numérotation du verset Col. 3,1 
marg.| Igitur etc. Quasi mortui estis ab elementis mundi cum Christo, cum quo quadam resurrectione vivitis.
marg.| [Augustinus] 1 Si igitur cum Christo, id est ad similitudinem Christi iam quantum ad spiritum, re quantum vero ad corpus spe consurrexistis, querite intentione, non que sunt super terram carnalia, sed que sunt sursum spiritualia sapite in intelligentia et caritate que non loco sed merito excellentie   sunt sursum, ubi Christus est sedens in dextera Dei, id est equalis Patri. Quasi: Quod credere sursum est esse. Et debetis non que sunt super terram—his enim mortui estis,— sed   que sursum sunt querere, quoniam et vita vestra cum Christo sursum est. Sed quoniam tempus electorum glorie nondum advenit, abscondita est in Deo, ubi est alta radix, id est caritas vestra, sicut econtra nunc, cum tempus terrena amantium paratum est, eorum gloria nunc tamquam flos feni apparet, sed cito desitura, quoniam altam radicem non habet.
1 marg. Zw58
Numérotation du verset Col. 3,4 
marg.| Cum autem. Quasi:   Vita vestra nunc est abscondita, cum autem Christus qui est   vita vestra apparuerit in iudicio, {Zw58 f. 149v } tunc mali tamquam fenum arescent et vos cum ipso apparebitis in gloria.
Numérotation du verset Col. 3,5 
marg.| Mortificate ergo etc. Huc usque de Christi et nostra per illum plenitudine docuit, et ne quoquemodo separemur ab illo monuit, nunc generalem de moribus exhortationem supponit. Quasi: Mortuis cum Christo abscondita est vita in Deo, in qua apparebunt cum ipso. Ut ergo in vobis hoc fiat, mortificate membra vestra, etc., id est diversorum vitiorum varios actus, scilicet fornicationem que quidem naturalis concubitus est, sed preter legitimum usum coniugii immunditiam, innaturalis concubitus, libidinem inexpleti ardoris per quelibet turpitudinum genera discurrentis, concupiscentiam malam acquirendi et avaritiam acquisita retinendi, que est simulacrorum servitus. Avaritiam et idolatriam recte comparat, quia non dispar malitia est et uno pene opere complentur. Utraque enim nititur auferre Deo quod eius est. Hec scilicet gloriam deitatis ne solus eam habeat, illa res Dei, ut sola habeat quod Deus omnibus fecit. Hec sunt propter que venit ira Dei in filios incredulitatis, qui scilicet ei quam audierunt veritati credere noluerunt. Multum enim obest scire rationem veri et non eam factis exsequi. In quibus vitiis et vos sicut alii ambulastis aliquando, scilicet cum viveretis in illis. Opera hec commemorat, ut gaudeant se evasisse et de cetero caveant sibi.
Numérotation du verset Col. 3,8 
marg.| Unde sequitur: Nunc autem. Quasi: Cum receperitis Christum, deponite et vos sicut ceteri fideles non modo predicta, sed et alia omnia, scilicet iram subiti motus, indignationem de dignitatibus privatorum, malitiam qua molitur quis damnum alicui, blasphemiam fratrum vel Dei. Turpis sermo qui alibi stultiloquium dicitur, etsi in corde sit, de ore tamen vestro non procedat. Nolite mentiri alii aliis invicem. Supra vetuit maiora, nunc minora, ne quis putet hec non esse periculosa. Quid per singula? hec deponite prorsus exspoliantes vos veterem hominem, id est veterem in peccato vitam cum universis actibus suis, et induentes novum hominem habitu virtutis et actu, qui de die in diem renovatur. Qualiter? In agnitionem Dei, id est agnoscendo Deum. Ubi? Secundum imaginem, id est in imagine, scilicet in mente, scilicet ubi est imago eius qui creavit eum. Ad ephesios dicit: Qui secundum Deum creatus est,
marg.| [Augustinus] 2 ne secundum aliam creaturam fieri putaretur hec renovatio, hic vero secundum imaginem non quod alia sit imago ad quam fit, alia que ad eam fit, sed quoniam sicut dictum est in ea re fit, in qua est imago Dei, id est in mente. Ubi non est masculus etc., id est cui apud Deum diversitas exterior nulla preiudicat, scilicet neque sexuum, neque nationum, [Hieronymus] 3 neque observantiarum, neque linguarum, neque conditionum [Ambrosius] 4 sed solus Christus est omnia et in omnibus.
2 marg. Zw58
3 marg. Zw58
4 marg. Zw58
marg.| Ambrosius. Alia est imago hec que de agnitione Dei creari dicitur, et alia est imago ad quam factus est primus homo. Hec etenim que de agnitione Dei creatur est in conversatione bone vite, de qua Apostolus alibi: Portemus imaginem celestis. Iubet enim hanc portari in sanctitate, et bonis operibus que de filii Dei agnitione descendunt queque apud homines laudem habent etsi non premium, {Zw58 f. 149v } apud Deum vero non solum laudem sed etiam premium. Hec non solum in viro, sed etiam in femina est, cum et ipsa agnoscens a quo creata est et voluntati eius obtemperans a turpi vita abstinet. Unde ait: Ubi non est masculus etc. Illa vero imago ad quam factus est primus homo in solo viro est. Unde Apostolus alibi: Vir est imago Dei. Et in genesi: Fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum. Hanc utique, ut quomodo ex uno Deo omnia, ita ex uno homine omnes homines essent. Induite ergo. Quasi: Christus est in omnibus omnia. Vos ergo quotquot baptizati estis in Christo et per hoc Christum induti sicut vere electi ad salutem, sancti sacramentorum participatione, dilecti miseratione, Induite viscera misericordie, id est affectum pietatis ad omnes, benignitatem animi ad benefaciendum parati, humilitatem cordis et habitus, modestiam modum servandi in omnibus, patientiam adversa tolerandi, supportantes invicem alter alterius onera, et donantes etc., sicut et Dominus etc., qui et discipulorum pedibus hoc sacramento ablutis ait: Exemplum dedi vobis, ut et vos similiter faciatis. Super hec autem omnia habentes caritatem que est supereminens via et supereminens scientia et tunica desuper contexta, quod est vinculum perfectionis ideoque inconsutilis omnia membra ligat in unum. Et pax Christi, quam scilicet Christus in se habuit et inter Deum et homines fecit et docuit, in qua et vocati estis, ut scilicet unusquisque permaneat in eo in quo vocatus est, id est liber, servus, circumcisus, incircumcisus, in uno simul corpore, non tantum dico sit, sed etiam exultet in cordibus vestris. Et quia nihil ex vobis, sed omnia ex Deo per Christum, grati estote Deo, docentes, quantum ad eos qui nesciunt, et commonentes, quantum ad eos qui sciunt sed pigri sunt, et vosmetipsos, exultationem hanc habendam et in psalmis de moribus et ymnis de laudibus Dei et in canticis spiritualibus de eternis, cantantes Domino non solum in labiis, sed etiam in cordibus vestris, id est attento intellectu et magno affectu in, id est pro gratia predicte pacis. Ut autem prudenter vel doceatis vel commoneatis, verbum Christi habitet in vobis abundanter, scilicet in omni sapientia, id est Scripturarum intelligentia. Omne quodcumque facitis, aut in verbo cum docetis, aut in quolibet opere. Supple: ita facite, ut omnia sint in nomine Domini nostri Iesu Christi, ad honorem eius, quod in hoc maxime est, si sitis gratias agentes de omnibus Deo patri per ipsum Christum per quem vobis omnia dat.
marg.| Mulieres etc. De moribus hucusque monuit omnes communiter, nunc monet diversos separatim, ut invicem sibi serviant, non solum obediendo mulieres viris, filii parentibus, servi dominis, sed etiam consulendo viri mulieribus, servi dominis, patres dominis5. Hec est enim pax domestica et cohabitantium ordinata a Deo concordia, ut scilicet qui excellunt {Zw58, f.150v } ratione, excellant dominatione et imperent non cupiditate dominandi, sed officio consulendi et beneficentia providendi. Alii vero obediant simplici corde maioribus, non tamen contra patriam precipientibus, sicut nec patrie contra Deum, qui omnium maior est Dominus. [marg •IIII•] Unde ait servis: Christo Domino servite.
5 dominis sic Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Col. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=66&chapitre=66_3)

Notes :