Capitulum 2
Numérotation du verset
Col. 2,1
Volo enim vos
scire qualem sollicitudinem
habeam pro vobis
et pro his qui sunt Laodicie
et quicumque
non viderunt faciem meam in carne,
Numérotation du verset
Col. 2,2
ut consolentur corda ipsorum
instructi in caritate1
1 instructi in caritate
Ed1455 Rusch Weber
] instructi caritate
CorS1,
instructorum caritate
CorS1 (
gr. hab.
INSTRUCTORUM
)
et in omnes
divitias plenitudinis intellectus
in agnitionem
mysterii
Dei Patris Christi Iesu,
Numérotation du verset
Col. 2,3
in quo sunt omnes thesauri
sapientie
et scientie absconditi.
Numérotation du verset
Col. 2,4
Hoc autem
dico ut
nemo vos decipiat in sublimitate2
2 sublimitate] subtilitate
Weber
sermonis3.
3 sermonis] sermonum
Weber
Numérotation du verset
Col. 2,5
Nam etsi corpore
absens sum
sed et4 spiritu vobiscum sum
4 et]
om. Weber
gaudens
et videns
ordinem vestrum
et firmamentum
eius que in Christo
est fidei vestre.
Numérotation du verset
Col. 2,6
Sicut ergo
accepistis
Christum Iesum Dominum. In ipso
ambulate,
Numérotation du verset
Col. 2,7
radicati
et superedificati in ipso
et confirmati fide sicut et didicistis
abundantes
in illo5
5 in illo
CorS1 Rusch
]
om. Weber,
in ipsa fide
CorS1 (
grec.
IN IPSA FIDE
.s.
)
in gratiarum actione.
Numérotation du verset
Col. 2,8
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam
et inanem fallaciam
secundum
traditionem hominum,
secundum elementa mundi
et non secundum Christum.
Numérotation du verset
Col. 2,9
Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
Numérotation du verset
Col. 2,10
Et estis in
illo
repleti
qui est caput omnis principatus
et potestatis.
Numérotation du verset
Col. 2,11
In quo
et circumcisi estis circumcisione
non manufacta
in expoliatione
corporis carnis
sed6 in circumcisione Christi
6 sed
CorS1 (
aliqui
)
ΩL ΩS
Ed1455 Rusch Clementina
]
om
.
CorS1
(grec. non habet
SED
)
Weber
Numérotation du verset
Col. 2,12
consepulti ei
in baptismo.
In quo et conresurrexistis7
7 conresurrexistis] resurrexistis
Weber
per fidem
operationis Dei
qui
suscitavit illum a mortuis.
Numérotation du verset
Col. 2,13
Et vos
cum
mortui essetis
in delictis
et preputio carnis vestre
convivificavit
cum illo
donans vobis
omnia delicta,
Numérotation du verset
Col. 2,14
delens quod adversum nos erat chirographum
decreti8
8 decreti
CorS1 Rusch
] decretis
CorS1 (
grec. vel
) Weber
quod
erat contrarium nobis. Et ipsum tulit de medio
affigens illud
cruci
Numérotation du verset
Col. 2,15
et9 expolians principatus
9 et]
om. Weber
et potestates traduxit
confidenter10 palam
10 confidenter]
om. Weber
triumphans
illos
in semetipso.
Numérotation du verset
Col. 2,16
Nemo ergo
vos iudicet
in cibo,
aut in potu, aut in parte diei festi,
aut
neomenie aut sabbatorum,
Numérotation du verset
Col. 2,17
que sunt umbra futurorum
corpus autem Christi.
Numérotation du verset
Col. 2,18
Nemo
vos seducat volens
in humilitate
et religione angelorum,
que non vidit
ambulans frustra
inflatus
sensu
carnis sue.
Numérotation du verset
Col. 2,19
Et non tenens caput
ex quo
totum corpus
per nexus
et coniunctiones
subministratum et constructum crescit
in augmentum Dei
Numérotation du verset
Col. 2,20
si ergo11 mortui estis
11 ergo]
om. Weber
cum Christo
ab elementis
huius12 mundi quid
12 huius]
om. Weber
adhuc
tamquam viventes in mundo13
13 in mundo
CorS1 (
grec.
) Rusch
]
om. CorS1
(aliqui)
decernitis14 ?
14 decernitis] + dogma
CorS1
(
DECERNITIS
grec.
DOGMA
)
Numérotation du verset
Col. 2,21
Ne tetigeris,
neque gustaveris,
neque contrectaveris
Numérotation du verset
Col. 2,22
que sunt omnia
in interitu
ipso usu
secundum doctrinas et precepta15
15 doctrinas et precepta]
inv. Weber
hominum.
Numérotation du verset
Col. 2,23
Que sunt
rationem
quidem habentia sapientie in superstitione
et humilitate,
et
ad non parcendum corpori
non in honore aliquo ad
saturitatem carnis.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Col. 2,1
prol.|
[+]
Numérotation du verset
Col. 2,2
marg.|
Et recte dico:
Volo enim vos scire
etc. et pro omnibus etiam quicumque etc.
in carne,
etsi in spiritu viderint,
ut instructi
ipsi
in caritate,
id est intelligentes caritatem Dei qua «Verbum caro factum est»
ut
homo Deus fieret,
marg.|
1
consolentur corda
vestra2. Sic per possessivum quod est sua deberet illos referre. Refert autem dicens eorum. Et est sensus: Ut intelligentes qua caritate Deus factus est homo, pro vestra scilicet reparatione, hac spe consolentur se ipsos, et ut etiam proficiant in omnes divitias plenitudinis intellectus, id est ea intelligant in quibus mentis intelligentia consummatur, quod utique sit in agnitione mysterii Dei patris Iesu Christi, id est cum cognoscitur et unius substantie et diverse proprietatis in utroque secretum et ad nos glorificandos sue gratie sacramentum.
1
[•II•]
Hic incipit capitulum 2 marg. Zw58
2
vestra] + sua
interl. Zw58
marg.|
Est alia littera. Ut consolationem accipiant corda eorum, cum fuerint instructi in caritate in omnes divitias plenitudinis intellectus ad agnitionem mysterii Dei in Christo.
marg.|
[
Ambrosius Augustinus
] [
Nota3
]
3 Et est sensus: quod vult animas eorum in caritate fovere, ut prompti fiant agnoscere sacramentum Dei in Christo.
3
marg. Zw58
Numérotation du verset
Col. 2,3
marg.|
In quo sunt
etc. Quoniam Christus est verbum caro factum, recte in eo sapientie et scientie thesauri esse dicuntur. Nam quicquid de verbo sacramenti dicitur sermo sapientie est, quicquid vero de sacramento incarnationis, sermo scientie. Sed quoniam hec utraque mysteria humanis non subiacent rationibus et ea non dum nisi ex parte cognoscimus, ait: Absconditi donec veniente quod perfectum est, evacuetur quod ex parte est. Hic tamen quibusdam ut danieli et salomoni pre ceteris Deus sapientiam dedit, ut infidelibus ostenderet se esse auctorem tocius sapientie, cuius plenitudo in Christo est, quod infideles non putant eo quod in evangeliis aut prophetis astrologiam non legunt.
Numérotation du verset
Col. 2,4
marg.|
Hoc autem
etc. Commemorata sui ministerii dignitate monet eos, ne per philosophiam [Zw58 f. 147v] recedant a Christo, a quo eis omnia bona. Quasi: Volo, ut sitis instructi in agnitione mysterii Dei. Hoc autem ideo dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate vel subtilitate sermonis, quia sepe veris falsa interserit artificiosa intricatio rationum et orationis dignitas movet affectum. Hoc autem dico non otiose, sed sciens per huiusmodi vestram simplicitatem attemptari.
Numérotation du verset
Col. 2,5
marg.|
Nam etsi a vobis absens sum corpore, sed tamen vobiscum spiritu sicut spiritus helysei in una cum iezi fuit, gaudens et videns ordinem vestrum in moribus vite, et eius que in Christo est vere fidei vestre firmamentum, hoc est, fundamentum preter quod aliud nemo potest ponere.
Numérotation du verset
Col. 2,6
marg.|
Sicut ergo
fidei fundamento
accepistis Christum Iesum Dominum,
ita non recedatis ab illo, sed
ambulate in ipso
Numérotation du verset
Col. 2,7
marg.|
ad similitudinem arboris radicati, ad similitudinem domus superedificati in ipso. Et tamquam in ipso exponens quid dicat: radicati, ait: Et confirmati in fide. Et item ostendens quid dicat: superedificati, ait: Abundantes in illo qui solus dat incrementum sicut et didicistis, ut ad ipsum solum omnium auctorem et causam omnia referentes perseveretis in gratiarum actione.
Numérotation du verset
Col. 2,8
marg.|
Deinde quod dixerat:
Nemo vos decipiat per sublimitatem sermonis
, explanat dicens:
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam
etc. Philosophiam vocat scientiam naturalium deductam ex principiis rationum quarum tamen est consuetudini accommodata necessitas. Sed ex una divina potestate omnium motus est atque substantia et earum que ad se dicuntur causarum connexio. Quidam autem imperiti ea que dicuntur ex dicendi rationibus minime iudicantes, cum audiunt quedam esse necessaria, divine derogant potestati putantes id quod iuxta nature consuetudinem dicitur necessarium absolute non posse non esse. Ideoque negant virginem peperisse et huiusmodi alia que predicto modo dicuntur impossibilia. Cum vero audiunt multarum causas rerum esse in elementis,
marg.|
[Augustinus]
4 nescientes eas ex quodam a quo create sunt [r.]
5 sue inter se comitantie debito sic vocari [Augustinus]
6 , putant eisdem elementis numina diversa preeesse, quorum propria potestas operetur in ipsis. Quoniam igitur per huiusmodi quidam et falsi sunt et fallunt, cum dixerit: videte ne quis vos decipiat per philosophiam, addit: et per inanem fallaciam, quod ipsa philosophia dicitur non quidem re, sed secundum traditionem hominum, qui cum dicerent se esse sapientes stulti facti sunt secundum elementa mundi, quibus diversa preesse numina putaverunt, ut iunonem aeri, neptunum mari, et alia aliis, et non secundum Christum, cuius in omnibus sola est et absoluta gratie potentia, quia divinitas que ubique tota est in ipso non modo est, sed etiam habitat tamquam in templo nec solum per aliquas gratias, sicut in sanctis, sed plenitudine gratiarum tamquam in capite. Et quia gratia non modo plenus est, sed etiam veritate substantie Deus, habitat omnis divinitatis plenitudo in ipso, non umbraliter sicut in templo prefi- [Zw58 f. 147v] gurantibus signis, sed corporaliter, id est rei ipsius veritate qua verbum caro factum est. Et in illo qui hac divinitatis plenitudine caput est non modo hominum, sed et omnis principatus et 221 potestatis estis vos repleti, nil prorsus habentes nisi quod de eius plenitudine accepistis.
4
marg. Zw58
5
marg. Zw58
6
marg. Zw58
marg.|
7
In quo,
etc. Monuit ne per philosophiam a Christo recedant, nunc monet, ne a pseudo Apostolis seducti cerimonias legis recipiant.
Et estis repleti in illo.
In quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta, que scilicet fit in expoliatione corporis carnis, id est corporis quod specie caro est, sed in circumcisione Christi, qua scilicet spiritualiter per ipsum estis purificati in baptismo consepulti ei, id est ad similitudinem eius, ut deinceps quiescamus ab operibus nostris, id est malis, sicut Christus ab omnibus in sabbato positus in sepulchro quievit, in quo et resurrexistis in novitate vite per fidem que est operationis Dei, id est quam vobis operatus est Deus, qui illum, id est qui Christum suscitavit a mortuis, et per hoc quoque vos cum illo Deus convivificavit, et hoc fecit cum essetis mortui in delictis et preputio carnis vestre, hoc est delictis carnalibus que significantur per preputium. Et si quis querat qualiter convivificavit respondet: Donans vobis delicta omnia et originalia et superaddita, [Hieronymus]
8 delens etiam chirographum decreti, id est maledictum legis dicentis: maledictus omnis qui non permanserit in omnibus que scripta sunt in libro legis, ut faciat ea, quod decretum vel chirographum erat adversum nos sententia damnationis, quod etiam erat contrarium nobis abundantia prevaricationis de qua alibi: Lex subintravit ut abundaret delictum. Non solum autem hoc delictum, sed etiam omne peccatum tam originale quam actuale potest dici chirographum decreti, quod quasi cautionem contra nos ante passionem Christi tenebat vel accusator diabolus, vel Iudex Deus. Unde ipse Dominus in cantico dicit: Hec signata sunt in thesauris meis. His igitur ex decreto Dei iusta damnatio debebatur, sed sanguis Christi omnium culparum delevit chirographum. Et ne videretur ad penam electorum, tulit ipsum de medio, ut iam nemini dominetur, affigens illud cruci, ut post mortem nemini possit nocere, et per hoc expolians principatus et potestates traduxit eos ab electis, vel electos ab eis, confidenter palam, id est manifeste triumphans illos in semetipso. Nam unde diabolus accepit potestatem Dominice carnis occidende, inde interior qua nos tenebat potestas eius occisa est. [
Augustinus Ieronimus
]
9 Vel exuens se carne principatus et potestates exemplavit fideliter triumphans etc. Nomine carnis hoc loco mortalitatem vult intelligi iuxta illud: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Hac igitur mortalitate Christus in resurrectione se exuens diabolicas potestates que per hanc mortalitatem nobis dominabantur dicitur exemplasse, [Zw58 f. 148v] quoniam in se ipso capite nostro prebuit exemplum, quod in eius corpore, id est ecclesia ex diaboli potestate liberanda in resurrectione complebitur. Quoniam ergo sic deletum est omnium culparum et prevaricationis legis chirographum, nemo deinceps vos iudicet, id est dicat prevaricatores atque damnandos in cibo aut potu sumpto, si lex prohibet sumi, ut porcina carne, vel non sumpto, si lex precipit sumi, ut azimo, [Augustinus]
10 aut in parte diei festi non celebrata, cum lex precipiat celebrari. Verbi gratia: Aut neomenie aut sabbatorum, que omnia sunt umbra futurorum, in quorum figura tunc fiebant, et erat peccatum non servare que precipiebantur. Nunc autem non est peccatum, quia iam non sunt precepta que necesse sit fieri ad prenunciationem, sed sunt testimonia que recitantur ad veritatis confirmationem. Corpus autem Christi, id est umbrarum veritas est Christus caput cum membris. Nemo itaque volens que non vidit, id est affectans que non intelligit, hoc est, legis cerimonias quarum rationem ignorat cupiens observare, [Hieronymus]
11 seducat vos in humilitate et religione angelorum in legalibus observantiis que dicuntur humilitas mentis vel sensus et religio angelorum. Vere etenim humilis sensus et miseranda suspicio est credere Deum hircorum et thaurorum sanguine delectari et huismodi aliis, in quibus non Deo sed angelis malis Israelitas olim servisse amos propheta dicit ita: Adoraverunt figuras quas ipsi fecerunt, et tradidit eos Deus ut servirent milicie celi.
7 Ab hinc incip. As317
8
marg. Zw58
9
marg. Zw58
10
marg. Zw58
11
marg. Zw58
marg.|
[Hieronymus]
12 Vel simpliciter, nemo vos seducat in humilitate etc., id est ficta humilitate superbus et religione qua etiam angelus sibi videtur se ceteris preferens, volens non dico que vidit, sed que non vidit, tales namque volunt putari se angelos et huiusmodi visiones vidisse quibus quasi se conformes ostentant, cum tamen non viderint. Ambulans in hac angelorum specie frustra quoniam inflatus sensu carnis sue, hoc est, mentis superbiam gestu corporis preferens et 5 carnaliter cuncta intelligens, et non tenens omnium Scripturarum caput Christum veritate et gratia plenum. Ex quo, id est de cuius plenitudine accipiendo, totum corpus ecclesie subministratum et compactum [vel constructum, superscript] , id est subministratione membrorum gratiarum divisionibus diversorum in quandam unitatem redactum, per nexus quos dilectio fortis ut mors et pacis vinculum facit, et per coniunctiones quas in tanta diversitate membrorum sacramentorum unitas facit, id est una fides, unum baptisma, etc., crescit secundum eam que unicuique data est gratiam in augmentum Dei, id est ut sit perfectum in Deo futuro in omnibus omnia cum ei Christus regnum tradiderit. Si mortui, etc. Sub increpationis qualitate dehortatur eos a lege et tamquam iam iudaizare ceperint ait: Si mortui estis, non quidem misera morte a Christo, qua mortui mortuos suos sepelire dicuntur, sed beata cum Christo, cum quo vetus homo noster simul crucifixus est, ut cum illo vivamus, mortui dico ab elementis huius mundi, id est a legalibus quibus antiqui populi erudiebatur [Zw58 f. 148v] infantia, ut vir sanctus ad evangelicam plenitudinem perveniret, quid adhuc tamquam viventes in mundo, id est tamquam humana curantes decernitis dicentes alii aliis: ne tetigeritis ut corpus mortui hominis vel locu in quo sedet mulier menstruata? Neque gustaveritis et carnem suillam et pisces non habentes squamas, neque contrectaveritis studio quodam et delectatione? Quasi: Vos de quibus Christus ait ad patrem: de mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo, non debetis hec decernere que omnia ipso usu sunt in interitum, id est corruptibilia, sicut est quod esca digeritur et egeritur, et ducunt in mortem eternam credentes iustificari per illa. Sunt etiam secundum precepta et doctrinas hominum, propter quas sepe mandata Dei irrita fiunt. Que sunt quidem. Abundat coniunctio quidem: Habentia rationem sapientie, nam imperitis humane sapientie imaginem iudaice observationes videntur habere. Sunt etiam in supersticione que non religio est, sed religionis falsa imago. Sunt et in humilitate, non illa que virtus est, sed sicut ex greco intelligitur illa qua mens sentit humilia, id est vilia atque terrena. Et sunt ad non parcendum corpori, quia sepe Iudei contempnunt que habent et querunt que non habent et multa huiusmodi in quibus corpus laborat, et non in honore aliquo, ad saturitatem carnis.
12
marg. Zw58
marg.|
[Hieronymus]
13 Cum enim hec a Domino creata sint, ut saturitate atque impletione carnis humanos artus vegetent atque sustentent, et omnia munda sint mundis, contra divinam ordinationem et honorem sue munditie faciunt qui hec discernenda credunt nisi ad tempus, id est lege habente statum et tunc non nisi in figura.
13
marg. Zw58
marg.|
[Hieronymus]
14 Sed et hic error est secundum hominum doctrinam que rationem sapientie habere videtur et abstinentie specie subornatur qui dicunt mundum quandoque solvendum,15 ideoque non parcendum corpori nec carnem in saturitate onerandam utpote morituram, quorum tam vana est corporis afflictio quam stulta meditationis intentio, quoniam corpus etsi castigatione in servitutem redigendum est, nulla tamen ratione vegetationis atque sustentationis sue beneficio priuandum est.
14
marg. Zw58
15
[•III•]
Hic incipit capitulum 3 marg. Zw58
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Col. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=66&chapitre=66_2)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Col. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=66&chapitre=66_2)
Notes :