Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Col. 3,1 

Igitur
si conresurrexistis
cum1 Christo
1 cum] om. Weber
que sursum sunt
querite ubi Christus est in dextera Dei sedens.
Numérotation du verset Col. 3,2 

Que sursum sunt
sapite
non que supra terram.
Numérotation du verset Col. 3,3 

Mortui enim
estis
et vita vestra
abscondita est
cum Christo
in Deo.
Numérotation du verset Col. 3,4 

Cum enim2 Christus apparuerit vita vestra,
2 enim] om. Weber
tunc et vos apparebitis
cum ipso in Gloria.
Numérotation du verset Col. 3,5 

Mortificate ergo
membra vestra
que sunt super terram
fornicationem,
immunditiam,
libidinem,
concupiscentiam malam,
et avaritiam
que est simulacrorum servitus.
Numérotation du verset Col. 3,6 

Propter que
venit ira Dei super filios incredulitatis,
Numérotation du verset Col. 3,7 

in quibus et vos
ambulastis aliquando
cum viveretis in illis.
Numérotation du verset Col. 3,8 

Nunc autem
et vos3
3 et vos] post omnia Weber
deponite omnia
iram,
indignationem,
malitiam,
blasphemiam,
turpem sermonem
de ore vestro.
Numérotation du verset Col. 3,9 

Nolite mentiri invicem,
expoliantes vos
veterem hominem
cum actibus suis4,
4 suis] eius Weber
Numérotation du verset Col. 3,10 

et induentes novum eum
qui renovatur
in agnitionem Dei5 secundum imaginem eius
5 Dei] om. Weber
qui creavit
eum,
Numérotation du verset Col. 3,11 

ubi
non est non est masculus et femina6,
6 masculus et femina] om. Weber
gentilis et Iudeus,
circumcisio et preputium,
barbarus et Scytha, servus et liber,
sed omnia
et in omnibus
Numérotation du verset Col. 3,12 

Induite vos ergo
sicut
electi Dei,
sancti,
et dilecti,
viscera misericordie,
benignitatem,
humilitatem,
modestiam,
patientiam,
Numérotation du verset Col. 3,13 

supportantes invicem
et donantes vobismetipsis7,
7 vobismetipsis] vobis ipsis Weber
si quis adversus aliquem habet querelam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos.
Numérotation du verset Col. 3,14 

Super omnia autem hec caritatem continuam habete8,
8 continuam habete] om. Weber
quod est vinculum perfectionis.
Numérotation du verset Col. 3,15 

Et pax Dei9 exultet
9 Dei] Christi Weber
in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno
corpore,
et grati
estote.
Numérotation du verset Col. 3,16 

Verbum Christi
habitet in vobis abundanter, in omni sapientia
docentes
et commonentes
vosmetipsos psalmis,
hymnis,
canticis spiritualibus
in gratia cantantes
in cordibus vestris Domino.
Numérotation du verset Col. 3,17 

Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere10,
10 opere] opera Weber
omnia in nomine Domini nostri11 Iesu Christi facite12,
11 nostri] om. Weber |
12 Christi facite] om. Weber |
gratias agentes
Deo et Patri
per ipsum.
Numérotation du verset Col. 3,18 

Mulieres,
subdite estote viris, sicut oportet
in Domino.
Numérotation du verset Col. 3,19 

Viri diligite uxores vestras13
13 vestras] om. Weber
et nolite amari
esse ad illas.
Numérotation du verset Col. 3,20 

Filii, obedite parentibus per omnia. Hoc enim
placitum est Deo14
14 Deo] in Domino Weber
Numérotation du verset Col. 3,21 

Patres, nolite ad indignationem
provocare filios vestros
ut non pusillo animo fiant.
Numérotation du verset Col. 3,22 

Servi,
obedite per omnia dominis
carnalibus,
non ad oculum servientes quasi hominibus
placentes,
sed in simplicitate cordis
timentes Dominum.
Numérotation du verset Col. 3,23 

Quodcumque facitis ex animo operamini,
sicut
Domino et non hominibus.
Numérotation du verset Col. 3,24 

Scientes
quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
Domino Christo
servite.
Numérotation du verset Col. 3,25 

Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit.
Et non est personarum acceptio apud Deum15.
15 apud Deum] om. Weber

Capitulum 3

Numérotation du verset Col. 3,1 
Igitur
interl.| quia mortui ab elementis et quia hec non valent
si conresurrexistis
interl.| anima in re, corpore in spe
cum1 Christo
1 cum] om. Weber
interl.| ad similitudinem Christi
que sursum sunt
interl.| non carnalia cogitetis
interl.| spiritualia scilicet que in illis ostenduntur
marg.| QUE  SURSUM  SUNT. Non loco sed merito excellentie.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1116vb ; facsim., p. 392b} QUE  SURSUM  SUNT. Spiritualia que significantur per carnales observantias hec sunt. Vel gloria eterna vel que ad eam ducunt.
querite ubi Christus est in dextera Dei sedens.
interl.| id est regnans in equalitate Patris et ita summa est excellentia et per hoc certum est quod illuc per eum pervenire potestis
Numérotation du verset Col. 3,2 
Que sursum sunt
interl.| inventa autem iocunda habete. Et hoc est quod subdit : Sapite
interl.| etiam intelligentia et caritate
non que supra terram.
interl.| que in terra fundantur quia ab his mortui estis
Numérotation du verset Col. 3,3 
Mortui enim
interl.| terrenis et caducis
estis
interl.| et ideo que sursum sunt queri non que super terram
et vita vestra
interl.| maxime terrenis et carnalibus
abscondita est
interl.| modo
interl.| et ideo querenda
marg.| VITA  VESTRA  ABSCONDITA. Hoc est tempus vestrum nondum advenit, quia nondum venit estas, id est Christi adventus ubi discernentur arbores fructuose a sterilibus, sed tempus terrena amantium semper est paratum. Cum autem Christus apparuerit, hoc est tempus nostrum.
cum Christo
interl.| qui est vita eterna
in Deo.
interl.| cum quo Christus idem
Numérotation du verset Col. 3,4 
Cum enim2 Christus apparuerit vita vestra,
2 enim] om. Weber
interl.| revelabitur vobis ut eum evidenter cum Patre videatis
tunc et vos apparebitis
interl.| vobis et aliis
cum ipso in Gloria.
interl.| entes
Numérotation du verset Col. 3,5 
Mortificate ergo
interl.| et ut hoc sit ergo
marg.| MORTIFICATE  ERGO. Post rationes de plenitudine Christi generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant.
membra vestra
interl.| omnia peccata unum corpus singula membra
marg.| MEMBRA  VESTRA, id est partes veteris hominis. Vel membrorum concupiscentias.
que sunt super terram
interl.| terrenis et carnalibus dominantur
fornicationem,
interl.| omnis concubitus preter legittimum connubium
interl.| que sit secundum naturam
marg.| FORNICATIONEM etc. Describit delicta que membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bone vite operam darent. Multum obest scire rationem veri et non eam factis exequi. Qui enim scit voluntatem Domini et non facit plagis vapulabit multis.
immunditiam,
interl.| contra naturam
libidinem,
interl.| ardorem per quaslibet turpitudines discurrentem
concupiscentiam malam,
interl.| de aliena re vel uxore
et avaritiam
interl.| que si non corpus tamen animam contaminat
marg.| ET  AVARITIAM. Sub uno nomine duo pessima prohibet, idolatriam et avaritiam que non dispar malitia, quia radix omnium malorum et pene uno explentur opere quia sicut idolatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet que Deus omnibus fecit utraque Deo inimica quia negant Deo que eius sunt.
que est simulacrorum servitus.
interl.| id est tam fugienda sicut idolatria cui par vitium
interl.| rebus pro Deo servit
Numérotation du verset Col. 3,6 
Propter que
interl.| predicta mala
venit ira Dei super filios incredulitatis,
interl.| vel diffidentie
interl.| quid ergo de his quos ignorantia non excusat quasi gravius punientur
Numérotation du verset Col. 3,7 
in quibus et vos
interl.| ut alii
marg.| IN  QUIBUS  ET  VOS. Hoc memorat, ut se evasisse gaudeant, et de cetero caveant.
ambulastis aliquando
interl.| et ideo turpius si modo reditis
cum viveretis in illis.
interl.| cum putaretis esse vitam in illis
Numérotation du verset Col. 3,8 
Nunc autem
interl.| cum Christum recepistis
marg.| NUNC  AUTEM etc. Supra vetuit graviora nunc minora ne hec putentur non periculosa.
marg.| Sunt qui non habent consuetudinem ebrietatis qui aliquando inebriantur sic sunt qui non habent consuetudinem mentiendi et tamen aliquando mentiuntur sic et in aliis fit. Prohibet ergo aliquando mentiri et precipue assidue mentiri.
et vos3
3 et vos] post omnia Weber
interl.| ut omnes fideles
deponite omnia
interl.| non solum supradicta grandia vitia sed etiam omnia alia scilicet
iram,
interl.| que est subitus animi motus
indignationem,
interl.| de alio sublimato
malitiam,
interl.| affectum ire et indignatione
blasphemiam,
interl.| in fratrem
turpem sermonem
interl.| vel turpiloquium
de ore vestro.
interl.| et si in corde sit conceptus
Numérotation du verset Col. 3,9 
Nolite mentiri invicem,
interl.| alii aliis
expoliantes vos
interl.| quid per singula
veterem hominem
interl.| homo vetus vita vetus in peccatis secundum Adam
interl.| habitum peccatorum
cum actibus suis4,
4 suis] eius Weber
interl.| ut nec interdum actus peccati assit
Numérotation du verset Col. 3,10 
et induentes novum eum
interl.| habitum virtutum qui non caret actibus
qui renovatur
interl.| quia magis et magis crescit et acquirit cognitionem Dei
marg.| QUI  RENOVATUR. AUGUSTINUS. Renovatio mentis dicitur secundum Deum ut in epistola ad Ephesios legitur vel secundum imaginem Dei ut hic legitur. Sed ideo secundum Deum ne secundum aliam creaturam fieri putetur. Secundum imaginem Dei ideo, ut in ea re intelligatur fieri ubi est imago Dei, id est in mente non quod alia sit imago secundum quam renovamur et alia que renovator, sed ipsa sic dicimus aliquem fidelem qui de corpore abscedit, mortuum esse {t. 4 : Erfurt, f. 1117ra ; facsim., p. 393a} secundum corpus non secundum spiritum, quia corpore vel in corpore mortuus est, non anima vel in anima. Sicut aliquis dicitur pulcher vel fortis secundum corpus, non secundum animam.
{t. 4 : Erfurt, f. 1117ra ; facsim., p. 393a} in agnitionem Dei5 secundum imaginem eius
5 Dei] om. Weber
interl.| id est in imagine in ratione scilicet que est imago Dei
marg.| SECUNDUM  IMAGINEM, id est rationem. Quasi : aliud non moneo, nisi quod ratio vestra suadet. Hec est imago ad quam Deus creavit hominem ut rationalis esset et celestia semper diligeret.
marg.| AMBROSIUS. Imago quam de agnitione Dei dicit recreari que et in femina est alia est alia illa ad quam factus est primus homo. Unde supra ad Corinthios : «Vir est imago et gloria Dei. Mulier autem gloria viri»a. Illa imago est ut quomodo ex uno Deo omnia, ita ex uno homine omnes homines essent.
a 1Cor. 11, 7.
qui creavit
interl.| in agnitionem sui
eum,
interl.| novum hominem
Numérotation du verset Col. 3,11 
ubi
interl.| in quo novo homine
non est non est masculus et femina6,
6 masculus et femina] om. Weber
interl.| id est discretio masculi et femine
marg.| UBI  NON  EST  MASCULUS. Secundum corpus sunt masculi et femine sed secundum spiritum mentis non, in quo renovamur secundum imaginem creatoris.
marg.| UBI  NON  EST  MASULUS etc. Et est sensus. In novo homine nulla exterior diversitas alicui preiudicat, scilicet nec sexuum, nec nationum, nec observationum, nec linguarum, nec condicionum sed Christus est omnia, id est omnes partes novi hominis sunt opera Christi. Et ipse Christus est in omnibus fidelibus qui per eum novi sunt.
gentilis et Iudeus,
interl.| nullis officit vel proficit quod de his vel de illis nati sint
interl.| nullus ut indignus excipitur
circumcisio et preputium,
interl.| non aliqui sunt ibi digniores eo quod ipsi hoc habent vel eo minus digni quia non habent
barbarus et Scytha, servus et liber,
interl.| non propter ista aliquis ibi dignior est vel minus dignus
sed omnia
interl.| omnes partes novi hominis sunt opera Christi
et in omnibus
interl.| fidelibus
Christus.
Numérotation du verset Col. 3,12 
Induite vos ergo
interl.| quia Christus est omnia in omnibus
sicut
interl.| id est vere
electi Dei,
interl.| quos Deus ab eterno elegit
sancti,
interl.| sacramentorum participatione
interl.| et quia iam sancti et quia Deus dilexit
et dilecti,
interl.| a Deo
viscera misericordie,
interl.| affectum pietatis erga omnes
benignitatem,
interl.| animi ad benefaciendum parati
interl.| executionem misericordie
humilitatem,
interl.| ut humiles corde et habitu
modestiam,
interl.| in omnibus modum servantes
patientiam,
interl.| in adversis tolerandis
Numérotation du verset Col. 3,13 
supportantes invicem
interl.| alter alterius onera portet
et donantes vobismetipsis7,
7 vobismetipsis] vobis ipsis Weber
interl.| si alter alterum offendat non solum non vindicet sed donet
si quis adversus aliquem habet querelam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos.
interl.| integre et pure
marg.| SICUT  ET  DOMINUS  DONAVIT. In cuius rei sacramento lavit Christus pedes discipulorum et dixit. Exemplum dedi vobis ut et vos similiter facietis. Invicem itaque nobis delicta donemus et pro delictis invicem oremus, atque itaque quodammodo pedes nostros invicem lavemus. Et nota quia ut lucrum possint habere ad hec eos facienda monet que meritum collocant apud Deum ab illicitis abstinere facit timor. Veretur enim ne mala faciens penis subdatur. Hec que nunc facienda monet ad profectum meritorum pertinent. Qui ergo ab illicitis abstinet laudem habet. Qui vero a licitis etima temperat laudem habet et premium.
Numérotation du verset Col. 3,14 
Super omnia autem hec caritatem continuam habete8,
8 continuam habete] om. Weber
interl.| magis ei studendum est virtuti que maior est omnibus
interl.| studiosius aliis petite caritatem vel que est super omnia
marg.| CARITATEM. AUGUSTINUS. Ipsa est enim eminentior via que supereminet scientie et omnibus preceptis. Hec est vestis Domini inconsutilis de super contexta. Inconsutilis, ne aliquando dissutilis que ad unum pervenit, quia caritas in unum omnes colligit.
quod est vinculum perfectionis.
interl.| cetera faciunt perfectum caritas omnia ligat ne abeant
Numérotation du verset Col. 3,15 
Et pax Dei9 exultet
9 Dei] Christi Weber
interl.| quam Christus habuit et haberi precipit, vel quam inter Deum et homines fecit sit in conscientiis vestris, causa exultationis quod utique erit si habeatur caritas que veram habet pacem quam puro corde custodit
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1117rb ; facsim., p. 393b} PAX. Est necessaria ad unitatem corporis quam ipsa facit.
marg.| PAX  DEI. Potest pax dici, etsi non habet caritatem. Caritas vero semper secum habet pacem.
{t. 4 : Erfurt, f. 1117rb ; facsim., p. 393b} in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno
interl.| per eam positi
corpore,
interl.| Ecclesie
et grati
interl.| de his omnibus
estote.
interl.| Deo
Numérotation du verset Col. 3,16 
Verbum Christi
interl.| premittit per quid hec possint ut scilicet prudenter doceant et moneant quia
habitet in vobis abundanter, in omni sapientia
interl.| ut omnem intellectum Scripturarum habeatis
docentes
interl.| vos et alios de ignoratis
interl.| de his que continentur
et commonentes
interl.| de scitis
marg.| DOCENTES  ET  COMMONENTES. Ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt.
vosmetipsos psalmis,
interl.| qui de moribus
hymnis,
interl.| de laudibus Dei
canticis spiritualibus
interl.| de eterno bono
in gratia cantantes
interl.| his docti et commoniti cantantes ad honorem Dei non solum labiis, sed cum intellectu vel attenti in gratia, id est in consideratione beneficiorum Dei
in cordibus vestris Domino.
interl.| ad honorem Domini
Numérotation du verset Col. 3,17 
Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere10,
10 opere] opera Weber
interl.| quia precepit laudari Deum in corde nunc verbis et factis nomen Christi exaltari precipit
interl.| preterea
marg.| OMNE  QUODCUMQUE etc. Quia precepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari et exaltari hortatur, ut sic verba nostra et opera careant reprehensione ut magnificetur Dominus cuius magisterio invituperabiles sunt discipuli.
omnia in nomine Domini nostri11 Iesu Christi facite12,
11 nostri] om. Weber
12 Christi facite] om. Weber
interl.| ad gloriam Christi non vestram
marg.| OMNIA. Non solum que facitis in verbo vel opere sed omnia etiam cogitationes et siqua alia sunt vel quicquid facitis facite omne, id est perfectum Deo attribuendo et hoc est facientes in nomine.
gratias agentes
interl.| tunc vere
Deo et Patri
interl.| non legi
marg.| GRATIAS  AGENTES. Tunc enim vere agimus gratias Deo per Christum si modum preceptorum eius custodiamus.
per ipsum.
interl.| Christum per quem Deus dedit omnia
Numérotation du verset Col. 3,18 
Mulieres,
marg.| MULIERES. De moribus hucusque monuit omnes communiter, nunc transit ad singularia precepta monens diversos separatim ut invicem sibi serviant, non solum obediendo ut mulieres viris et filii parentibus et servi dominis, sed etiam consulendo ut viri mulieribus patres filiis domini servis. Hec est pax domestica et cohabitantium ordinata a Deo concordia et clara iustitia, ut scilicet qui excellunt ratione excellant dominatione.
subdite estote viris, sicut oportet
interl.| tam perfecte sicut Dominus mandavit
in Domino.
interl.| non contra Dominum
Numérotation du verset Col. 3,19 
Viri diligite uxores vestras13
13 vestras] om. Weber
interl.| rigorem dominii mollit
et nolite amari
interl.| acerbi
esse ad illas.
marg.| NOLITE  AMARI  ESSE. Per hoc rigorem dominii emollit ut potestate qua quis prevalet in dominatu uxoris non nimis severe utatur.
Numérotation du verset Col. 3,20 
Filii, obedite parentibus per omnia. Hoc enim
interl.| si per omnia obeditis ita tamen si in Domino
placitum est Deo14
14 Deo] in Domino Weber
interl.| vel hoc enim placet Deo
Numérotation du verset Col. 3,21 
Patres, nolite ad indignationem
interl.| contra vos
interl.| vel iracundiam
marg.| PATRES  NOLITE. Modetos precipit patres esse filiis, ne coartati ab illis delinquant in illos et Deum offendant. Ira enim inconsiderata res est, ita ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur.
provocare filios vestros
interl.| aliqua asperitate
ut non pusillo animo fiant.
interl.| vel pusillanimes
interl.| non potentes diutius pati
Numérotation du verset Col. 3,22 
Servi,
interl.| et vos
obedite per omnia dominis
interl.| qui secundum carnem dominantur
carnalibus,
interl.| ne dicam spiritualibus tantum
non ad oculum servientes quasi hominibus
interl.| non Deo
placentes,
interl.| placere volentes
sed in simplicitate cordis
interl.| pura intentione tales in corde quales extra
timentes Dominum.
interl.| quem non potestis fallere
Numérotation du verset Col. 3,23 
Quodcumque facitis ex animo operamini,
interl.| et non quasi timentes penam a Deo sed ex voluntate
sicut
interl.| serviretis
Domino et non hominibus.
marg.| EX  ANIMO  OPERAMINI  SICUT  DOMINO  ET  NON  HOMINIBUS. AUGUSTINUS. Eam enim Deus innocentiam probat qua homo non metu pene fit innocens sed amore iustitie. Nam qui timore non peccat quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet. {t. 4 : Erfurt, f. 1117va ; facsim., p. 394a} Simulata innocentia non est innocentia, simulata equitas non est equitas sed duplicatum peccatum in quo est iniquitas et simulatio.
Numérotation du verset Col. 3,24 
Scientes
interl.| pro hac humiliatione
quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
interl.| pro hac humiliatione
Domino Christo
interl.| preter dominos etiam
interl.| dominantium
servite.
interl.| in his que iubet
Numérotation du verset Col. 3,25 
Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit.
interl.| ita est ut dixi serviendum non pro crudelitate dominorum dimittendum quia qui facit iniuriam sive servus sive dominus
Et non est personarum acceptio apud Deum15.
15 apud Deum] om. Weber
interl.| nulli parcetur pro maioritate sua



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Col. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=66&chapitre=66_3)

Notes :