Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Col. 4,1 

Domini quod iustum est
et equum servis prestate,
scientes
quoniam et vos Dominum habetis in celo.
Numérotation du verset Col. 4,2 

Orationi instate,
vigilantes
in ea
in gratiarum actione.
Numérotation du verset Col. 4,3 

Orantes
simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis,
ad loquendum mysterium Christi.
Propter quod etiam vinctus sum,
Numérotation du verset Col. 4,4 

ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
Numérotation du verset Col. 4,5 

In sapientia
ambulate
ad eos
qui foris sunt
tempus redimentes.
Numérotation du verset Col. 4,6 

Sermo vester
semper in gratia
sale
sit conditus, ut
sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Numérotation du verset Col. 4,7 

Que circa me sunt
omnia vobis nota faciet
Tychicus
carissimus frater,
et fidelis minister
et conservus
in Domino,
Numérotation du verset Col. 4,8 

quem misi ad vos ad hoc ipsum
ut
cognoscat
que circa vos sunt, et consoletur corda vestra
Numérotation du verset Col. 4,9 

cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis, qui1
1 qui] om. Weber
omnia que hic aguntur nota faciet2
2 faciet] facient Weber
vobis.
Numérotation du verset Col. 4,10 

Salutat vos Aristarchus concaptivus meus,
et Marcus consobrinus Barnabe de quo
accepistis
mandata
Si venerit ad vos excipite illum.
Numérotation du verset Col. 4,11 

Et Iesus qui dicitur Iustus
qui sunt ex circumcisione.
Hii soli
sunt
adiutores mei3 in regno Dei,
3 mei] om. Weber
qui mihi
fuerunt solacio.
Numérotation du verset Col. 4,12 

Salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu,
semper sollicitus pro vobis in orationibus
ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei.
Numérotation du verset Col. 4,13 

Testimonium
enim perhibeo illi4, quod habet multum laborem pro vobis,
4 perhibeo illi] inv. Weber
et pro his qui sunt Laodicie et qui Hierapoli.
Numérotation du verset Col. 4,14 

Salutat vos Lucas
medicus carissimus et Demas.
Numérotation du verset Col. 4,15 

Salutate fratres qui sunt Laodicie et Nympham
et que in domo eius est Ecclesiam.
Numérotation du verset Col. 4,16 

Et cum lecta fuerit apud vos epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur.
Et ea5 que Laodicensium est vos legantur6.
5 ea] eam Weber |
6 legantur] legatis Weber |
Numérotation du verset Col. 4,17 

Et dicite Archippo : Vide ministerium
quod accepisti in Domino,
ut illud impleas.
Numérotation du verset Col. 4,18 

Salutatio mea manu Pauli.
Memores estote vinculorum meorum
gratia Domini nostri Iesu Christi7 vobiscum. Amen.
7 Domini nostri Iesu Christi] om. Weber
Epistola ad Colossenses finit.

Capitulum 4

Numérotation du verset Col. 4,1 
interl.| pro servitio
marg.| DOMINI  QUOD  IUSTUM. Boni qui imperant serviunt, quia non cupiditate dominandi imperant sed officio consulendi et beneficia providendi.
et equum servis prestate,
interl.| per naturam ut homines reputetis
scientes
interl.| et talia exigite qualis vultis a vobis exigi
quoniam et vos Dominum habetis in celo.
interl.| non impotentem
Numérotation du verset Col. 4,2 
Orationi instate,
interl.| singillatim diversos monui communiter autem nunc omnes
vigilantes
interl.| etiam nocte vel non pigri
in ea
interl.| oratione
interl.| manentes
in gratiarum actione.
interl.| de preteritis
Numérotation du verset Col. 4,3 
Orantes
interl.| instate dico
simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis,
marg.| OSTIUM, id est os meum faciat apertum quod ad hoc datum est ut inde prodeat verbum. Apertum est quando multa et magna dicit.
ad loquendum mysterium Christi.
interl.| ad exponendum illud quod est secretum de Christo, id est nativitatem et cetera
Propter quod etiam vinctus sum,
interl.| quia Christi secreta expono
Numérotation du verset Col. 4,4 
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
interl.| ita ad loquendum, ut manifestem aperte quod absconditum est infidelibus, ita constanter et discrete ut oportet me loqui quia apostolus sum
Numérotation du verset Col. 4,5 
In sapientia
interl.| quam habetis
marg.| IN  SAPIENTIA. Caute conversandum inter perfidos ne scandalizentur, ne fiat eis occasio blasphemandi et incitentur ad persequendum.
ambulate
interl.| proficite
interl.| vos etiam ipsi
ad eos
interl.| illuminandos
qui foris sunt
interl.| extra Ecclesiam
tempus redimentes.
interl.| non impedientes
marg.| TEMPUS  REDIMENTES, id est opportunitatem predicandi eis aliquibus modis preparantes.
Numérotation du verset Col. 4,6 
Sermo vester
interl.| habito tempore
semper in gratia
interl.| ut gratus sit auditoribus
interl.| vel in gratia predicanda non in lege
sale
interl.| sapientie
sit conditus, ut
interl.| ita
sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
interl.| quia aliter idiote, aliter litterato et aliis personis
Numérotation du verset Col. 4,7 
Que circa me sunt
interl.| tribulationes que undique, vel que non usque ad animam pertingunt
omnia vobis nota faciet
interl.| ideo non fuit opus scribi
Tychicus
interl.| per hunc creditur misisse epistolam
carissimus frater,
interl.| in fide
et fidelis minister
interl.| in predicatione
et conservus
interl.| in adversis
in Domino,
interl.| propter Dominum
interl.| et hoc
Numérotation du verset Col. 4,8 
quem misi ad vos ad hoc ipsum
interl.| ad simile aliquid
ut
interl.| scilicet
cognoscat
interl.| cavete ergo
que circa vos sunt, et consoletur corda vestra
interl.| contra mala mundi
marg.| UT  COGNOSCAT  QUE  CIRCA etc. Magis cavet qui se videt cognosci quam qui se videt ignorari.
Numérotation du verset Col. 4,9 
cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis, qui1
1 qui] om. Weber
interl.| Tychicus et Onesimus
omnia que hic aguntur nota faciet2
2 faciet] facient Weber
interl.| vel ‘<faci>ent’
vobis.
Numérotation du verset Col. 4,10 
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus,
interl.| id est particeps et socius laborum meorum
et Marcus consobrinus Barnabe de quo
interl.| Marco vel Barnaba
accepistis
interl.| quod discessisset et ideo ne reciperetis sed si modo venerit
marg.| VEL  ACCEPISTIS. Quod rediit ad me et ideo si venerit.
mandata
interl.| ista
Si venerit ad vos excipite illum.
Numérotation du verset Col. 4,11 
Et Iesus qui dicitur Iustus
interl.| salutat vos
qui sunt ex circumcisione.
interl.| isti idem mecum asserunt de gratia
Hii soli
interl.| de Iudeis
sunt
interl.| modo
adiutores mei3 in regno Dei,
3 mei] om. Weber
interl.| predicando
qui mihi
interl.| posito in tribulatione
fuerunt solacio.
interl.| vicem meam supplendo
Numérotation du verset Col. 4,12 
Salutat vos Epaphras qui {t. 4 : Erfurt, f. 1117vb ; facsim., p. 394b} ex vobis est servus Christi Iesu,
interl.| non legis
semper sollicitus pro vobis in orationibus
interl.| quibus pro vobis orat ut perseveretis
ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei.
interl.| ut nihil adiungatis preter ea que Deus vult
Numérotation du verset Col. 4,13 
Testimonium
interl.| sollicitus est
enim perhibeo illi4, quod habet multum laborem pro vobis,
4 perhibeo illi] inv. Weber
interl.| non solum orando sed et aliis modis estote ergo pro vobis solliciti
et pro his qui sunt Laodicie et qui Hierapoli.
Numérotation du verset Col. 4,14 
Salutat vos Lucas
interl.| evangelista
medicus carissimus et Demas.
Numérotation du verset Col. 4,15 
Salutate fratres qui sunt Laodicie et Nympham
interl.| specialiter que predicatores recipit
et que in domo eius est Ecclesiam.
Numérotation du verset Col. 4,16 
Et cum lecta fuerit apud vos epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1117vb ; facsim., p. 394b} FACITE  UT  ET  IN  LAODICENSIUM etc. AMBROSIUS. Ex hoc loco intelligimus quod generales sunt instructiones apostoli et ad omnium hominum profectum scripte sunt epistole.
Et ea5 que Laodicensium est vos legantur6.
5 ea] eam Weber
6 legantur] legatis Weber
interl.| quam ego eis misi vel quam ipso mihi ut videatis hic esse responsum questionibus illis
Numérotation du verset Col. 4,17 
Et dicite Archippo : Vide ministerium
interl.| esto solllicitus
marg.| ET  DICITE  ARCHIPPO. AMBROSIUS. Prepositum eorum per eos commonet ut qui regendam Ecclesiam eorum accepit sit sollicitus de eis. Plebis causa scribitur epistola et ideo non ad rectorem destinatur.
quod accepisti in Domino,
interl.| in his que sunt Domini
ut illud impleas.
marg.| UT  ILLUD  IMPLEAS. Ut sicut pro inobedentia istorum cessavit pro correctione accingatur.
Numérotation du verset Col. 4,18 
Salutatio mea manu Pauli.
interl.| ut sciatis epistolam a me missam
Memores estote vinculorum meorum
interl.| qua causa patiar quia solam fidem predico, vel ut similiter patiantur, vel pro eo orent, vel necessaria ministrent, vel prebeant se tales pro quibus non egre ferat pati
marg.| MEMORES  ESTOTE etc. Antequam salutationem ponat premittit exhortationem dicens : Memores etc.
gratia Domini nostri Iesu Christi7 vobiscum. Amen.
7 Domini nostri Iesu Christi] om. Weber
Epistola ad Colossenses finit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Col. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=66&chapitre=66_4)

Notes :