Capitulum 4
Numérotation du verset
Col. 4,1
Domini quod iustum est
et equum servis prestate,
scientes
quoniam et vos Dominum habetis in celo.
Numérotation du verset
Col. 4,2
Orationi instate,
vigilantes
in ea
in gratiarum actione.
Numérotation du verset
Col. 4,3
Orantes
simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis,
ad loquendum mysterium Christi.
Propter quod etiam vinctus sum,
Numérotation du verset
Col. 4,4
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
Numérotation du verset
Col. 4,5
In sapientia
ambulate
ad eos
qui foris sunt
tempus redimentes.
Numérotation du verset
Col. 4,6
Sermo vester
semper in gratia
sale
sit conditus, ut
sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Numérotation du verset
Col. 4,7
Que circa me sunt
omnia vobis nota faciet
Tychicus
carissimus frater,
et fidelis minister
et conservus
in Domino,
Numérotation du verset
Col. 4,8
quem misi ad vos ad hoc ipsum
ut
cognoscat
que circa vos sunt, et consoletur corda vestra
Numérotation du verset
Col. 4,9
cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis, qui1
1 qui]
om. Weber
omnia que hic aguntur nota faciet2
2 faciet] facient
Weber
vobis.
Numérotation du verset
Col. 4,10
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus,
et Marcus consobrinus Barnabe de quo
accepistis
mandata
Si venerit ad vos excipite illum.
Numérotation du verset
Col. 4,11
Et Iesus qui dicitur Iustus
qui sunt ex circumcisione.
Hii soli
sunt
adiutores mei3 in regno Dei,
3 mei]
om. Weber
qui mihi
fuerunt solacio.
Numérotation du verset
Col. 4,12
Salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu,
semper sollicitus pro vobis in orationibus
ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei.
Numérotation du verset
Col. 4,13
Testimonium
enim perhibeo illi4, quod habet multum laborem pro vobis,
4 perhibeo illi]
inv. Weber
et pro his qui sunt Laodicie et qui Hierapoli.
Numérotation du verset
Col. 4,14
Salutat vos Lucas
medicus carissimus et Demas.
Numérotation du verset
Col. 4,15
Salutate fratres qui sunt Laodicie et Nympham
et que in domo eius est Ecclesiam.
Numérotation du verset
Col. 4,16
Et cum lecta fuerit apud vos epistola, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur.
Et ea5 que Laodicensium est vos legantur6.
5 ea] eam
Weber
|
6 legantur] legatis
Weber
|
Numérotation du verset
Col. 4,17
Et dicite Archippo : Vide ministerium
quod accepisti in Domino,
ut illud impleas.
Numérotation du verset
Col. 4,18
Salutatio mea manu Pauli.
Memores estote vinculorum meorum
gratia Domini nostri Iesu Christi7 vobiscum. Amen.
7 Domini nostri Iesu Christi]
om. Weber
Epistola ad Colossenses finit.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Col. 4,1
marg.|
1
Et dominis quoque ait:
Quod iustum est et equum servis prestate scientes quoniam et vos dominum habetis in celo, a quo recipiet unusquisque quod inique gessit. Et non est personarum acceptio apud Deum. Nam etsi predictus ordo per iniquitatem hominum perturbetur, iustis tamen hanc perturbationem patienter ferentibus ordinatissimam in fine reddet Dominus felicitatem. Item communiter ait omnibus: Orationi instate vigilantes, id est non pigri in ea facti de futuris, in gratiarum actione de preteritis. Et ecce non solus Christus interpellat pro membris, sed etiam membra invicem pro se. Nec soli prepositi pro plebibus, sed et plebes pro prepositis.
1
Inc. 1Tm. 4 in Textu : + marg [•IIII•] Zw58 (Unde ait servis)
marg.|
Unde addit:
Orantes simul et pro nobis, ut ostium sermonis,
id est os Deus nobis aperiat ad loquendum multa et magna, hoc est, mysterium Christi propter quod predicandum vinctus sum. Aperiat inquam, ut illud mysterium manifestem loquendo ita ut oportet me loqui, id est doceat que, quibus, et quando exponam. Vos autem in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt infideles, ut scilicet in his que licet fieri et non fieri propter pacem eorum sepe etiam quod vobis videtur perfectius dimittatis, hac dimissione redimentes tempus, quo in Domino quietum cor habeatis, et illi facilius doctrinam vestram recipiant. Unde addit: Sermo vester sit semper in gratia. Convenit enim illum maxime qui est de gratia auditoribus semper gratum esse sermonem. Quod ut esse possit, sit sapientie sale conditus ita ut sciatis, quomodo etc., unicuique, hoc est iuxta qualitatem personarum, aliter philosopho, aliter legisperito, aliter heretico, aliter idiote. Que circa me sunt undique nec usqe ad locum fidei pertingentia mala, omnia vobis nota faciet Titicus etc. Per hunc misisse epistolam creditur. Salutat vos etc. De Marco et Barnaba accepistis mandata hec, ut si venerit, etc.
marg.|
[Hieronymus]
2 Qui sunt ex circumcisione. Quasi: De gratia tamen idem quod ego asserentes. Hii soli de [Zw58 f. 150v] Iudeis modo sunt adiutores mei in regno Dei, id est in predicando Novo Testamento per quod intratur in regnum Dei, qui et mihi in tribulatione posito fuerunt solatio vicem meam supplendo, ut perseveranter stetis perfecti in omni, ut scilicet velitis quicquid vult Deus et nihil aliud.
2
marg. Zw58
marg.|
[Hieronymus]
3 Laborem multum et orando et aliis modis. Salutat vos Lucas evangelista. Et ea que est laodicensium eis quoque a me missa vobis legatur.
3
marg. Zw58
marg.|
[Ambrosius]
4 Ex hoc loco intelligimus Apostolica scripta non solum illis ad quos specialiter directa sunt, sed etiam omnibus aliis esse utilia. Et Archippo dicite hoc: Vide etc. Hic Archippus fuisse diaconus dicitur et prepositus Colossensibus perhibetur, ad quem non est destinata que scripta est causa plebis epistola. Ideoque per eos prepositum Apostolus commonet ut qui eorum ecclesiam regendam accepit, de eis sollicitus sit. Manu Pauli, ut certum sit epistolam a me missam. Memores estote vinculorum meorum, id est orate me vobis reddi. Mementote quod vestri causa patior. Imitamini tolerantiam passionum mihi necessaria ministrantes.
Gratia
etc. Amen. Explicit epistola ad Colossenses. 5
4
marg. Zw58
5 Explicit... Colossenses]
om. P12028
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Col. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=66&chapitre=66_4)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Col. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=66&chapitre=66_4)
Notes :