Glossa media

<66.738> Argumenti expositio

marg.| [GME66Pr1] Colossenses sunt Asiani qui, Archippo predicante et predicationem eius1 Epaphra confirmante, gratiam Christi didicerant. Ne quis tamen fidei eorum rudimenta corrumpat, scribit Apostolus eis ab Epheso et, eorum fidem et dilectionem commendans, orat ut perficiantur2 in Christo cuius beneficia et primatum secundum utramque naturam3* ostendit. Deinde sui ministerii4 dignitatem commemorans, monet ne per philosophiam vel legis cerimonias [Zw58, f.145v] seducti, a Christo ex quo illis omnia bona recedant. Ad ultimum, tum omnes simul, tum separatim et sexus et etates et conditiones moraliter instruit. A
A ¶Codd. : (RB-738) Cas235 Hrv277 Zw58 Val89 = ed. De Bruyne, Préfaces, XV.19, p. 244. {MM2024}
1 eius] ei Cas235
2 perficiantur] perficiant Cas235
3 utr. – nat. Hrv277 ] naturam utramque inv. Val89 Zw58
4 sui – minis. Hrv277 Zw58 ] ministerii sui inv. Val89



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Col. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=66&chapitre=66_Prol.738)

Notes :