Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Hbr. 8,1 

Capitulum autem
super ea que dicuntur :
talem habemus pontificem
qui consedit
in dextera sedis
magnitudinis
in celis,
Numérotation du verset Hbr. 8,2 

sanctorum minister,
et
tabernaculi veri,
quod fixit Deus1 et non homo.
1 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Hbr. 8,3 

Omnis enim pontifex
ad offerenda munera
et hostias
constituitur,
unde necesse est et hunc
habere aliquid quod offerat.
Numérotation du verset Hbr. 8,4 

Si ergo esset super terram
nec esset sacerdos,
cum essent qui offerrent
secundum legem munera,
Numérotation du verset Hbr. 8,5 

qui
exemplari
et umbre deserviunt celestium.
Sicut responsum est
Moysi cum consummaret tabernaculum :
Vide inquit
omnia
facito secundum exemplar,
quod tibi ostensum est in monte.
Numérotation du verset Hbr. 8,6 

Nunc autem melius sortitus est ministerium,
quanto
et melioris testamenti
mediator est,
quod
in melioribus repromissionibus
sanctum est.
Numérotation du verset Hbr. 8,7 

Nam si illud prius
culpa vacasset
non utique secundi locus
inquireretur.
Numérotation du verset Hbr. 8,8 

Unde2 vituperans3
2 unde] om. Weber |
3 vituperans] + enim Weber |
eos
dicit : Ecce dies
venient4 dicit Dominus
4 venient] veniunt Weber
et consummabo
super domum Israel,
et super domum Iuda
testamentum novum,
Numérotation du verset Hbr. 8,9 

non secundum testamentum
quod feci patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum5
5 eorum] illorum Weber
ut educerem illos de terra Egypti, quoniam
ipsi non permanserunt
in testamento meo,
et ego neglexi eos dicit Dominus.
Numérotation du verset Hbr. 8,10 

Quia hoc testamentum
quod disponam
domui Israel
post
dies illos,
dicit Dominus :
dando
leges meas in mentem
eorum, et in corda6
6 corda] corde Weber
eorum superscribam eas,
et
ero eis in Deum,
et ipsi
erunt mihi in populum,
Numérotation du verset Hbr. 8,11 

et non docebit unusquisque
proximum suum,
et unusquisque fratrem suum
dicens :
cognosce Deum7, quoniam omnes
7 Deum] Dominum Weber
scient me
a minore
usque ad maiorem eorum,
Numérotation du verset Hbr. 8,12 

quia propitius ero
iniquitatibus eorum
et peccatorum illorum
iam non commemorabor8
8 commemorabor] memorabor Weber
Numérotation du verset Hbr. 8,13 

dicendo autem novum
veteravit prius
quod autem antiquatur
et senescit
prope interitum est.

Capitulum 8

Numérotation du verset Hbr. 8,1 
defensio
marg.| [LYR73.8.10D1] In epistola ad Hebreos, capitulo 8, Burgensis, volens rationes assignare quare lex nova non fuit data in scriptis, allegat secundum Thomas, Prima secunde q. 106 a. 1 dicentem quod lex nova principaliter est gratia Spiritus sancti cordibus hominum indita que datur per fidem Christi. Inde concludit Burgensis quod lex nova, scilicet principalis, non solum non debuit scribi a Christo sed nec etiam potuit scribi quia gratia secundum suam essentiam est quedam qualitas mentis que non est scriptibilis. § Sed contra hoc Magister Matthias dicit fundamentum illius rationis Burgensis esse erroneum quoniam tollit a Christo omnipotentiam et per consequens deitatem. Probat quia dicere Christum aliquid non posse quod contradictionem non1 implicat est ab eo tollere omnipotentiam. Sed qualitatem spiritualem signo sensibili exprimere sicut verbo vel scripto minus includit contradictionem quam patrem in voce et Spiritum sanctum in columbe specie apparere. Ergo non est impossibile Christo gratiam spiritualem sensibiliter scribere et pronunciare. Unde infert incautum esse fundamentum rationis Burgensis . Et ut in sanctum Thomam retorqueat iuxta desiderium cordis sui quod putat male dictum esse per Burgensem. Dicit quod illud fundamentum Burgensis acceperit a sancto Thoma cum tamen sanctus Thomas mentionem nullam fecerit utrum gratia spiritualis scriptibilis fuerit a Christo ut non neque plura expresserit circa questionem per postillatorem motam quam ipse postillator qui totius questionis decisionem a sancto Thomas accepit. Unde non magis potuit habere Burgensis fundamentum sue conclusionis de inscriptibilitate gratie ex dictis sancti Thome quam ex dictis postillatoris. Imo [f. 77v] minus prout patet intuenti. Sufficeret ergo dicere ad obiectionem magistri Matthie quantum pertinet ad id quod de sancto Thoma tetigit quod false et utinam non malitiose sibi imposuerit fundamentum rationis Burgensis .
1 non !
marg.| [LYR 73.8.10D2] § Sed ne sibi sapiens videatur, dico quod etiam si sanctus Thomas dixisset legem novam id est gratiam spiritualem, non potuisse a Christo scribi, verum esset dictum in sensu quem Burgensis habuit. Non enim mens Burgensis fuit cum dixit gratiam esse quid inscriptibile quod ipsa aut alia spiritualis qualitas per corporale aut sensibile signum significari aut suo modo representari non poterat. Nam id magne esset dementie cum ipse sepissime viderit ac legerit nomen gratie quod ipsam essentiam gratie significat litteris scriptum, imo et figuram corpoream in pariete depictam gratiam aut caritatem rudibus representantem. Sed intellexit Burgensis quod gratia est quedam qualitas mentis que in natura sua est quid inscriptibile cum sit res pure spiritualis et in hoc sensu argumentatio magistri matthie nullius est momenti. Nam minor propositio eius est falsa quoniam qualitatem penitus spiritualem corporeis litteris scribi aut formari per se et secundum se ipsam implicat contratictionem. Nam quod secundum se et in natura sua spirituale est, incorporeum est et insensibile sed quod scribi aut depingi potest secundum se in natura sua necessario est sensibile ac corporale. Esse autem sensibile et non esse sensibile et esse corporeum et non esse corporeum contradictionem important. Igitur id quod spirituale est secundum essentiam suam litteris scribi aut corporaliter depingi secundum se ipsum et in natura [f. 78r ] sua contradictionem includit ac per hoc omnipotentie Dei non subiacet.
marg.| {LYR 73 .8. 10D3 } § Neque propositum suum probat ipse magister per simile quod inducit de apparitione Patris in voce et Spiritus sancti in specie columbe quoniam Pater fuit in voce sicut in quodam signo quantum ad aliquid quod Patri attribuitur representatus, sed non fuit in se ipso quantum ad id quod est voce formatus. Nam quod voce formatur sensibile est et corporale sic et Spiritus sanctus fuit in specie columbe sicut in signo quodam designatus quantum ad aliquod attributum sed non fuit secundum se et in natura sua corporali coloumba formatus. Hoc enim est impossibile. Unde Augustinus in sermone de Trinitate loquens de huiusmodi apparitione ait. Hec autem operatio visibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio Spiritus sancti dicta est non ut appareret invisibilis eius substantia sed ut corda hominum exterioribus visis commota ad occultam eternitatem converterentur. Ita etiam nec ipsa vox facta ad naturam Patris loquentis pertinet. Ait enim Dominus, Io. 5 : « Neque vocem eius » id est Patris, « umquam audistis, neque speciem eius vidistis ». Quod exponens Chrysostomus inquit : Non hoc dicit quod speciem sensibilem habeat aut visibilem sed quoniam nihil horum est circa Deum.
marg.| {LYR 73 .8. 10D4 } § Patet ergo quod ex apparitione Patris in voce, et Spiritus sancti in specie columbe non probatur contra Burgensem quod gratia sit secundum se ipsam et in natura sua res scriptibilis. Unde constat aperte quod impugnatio magistri Matthie in hoc passu gratis et pro sola cupiditate adversandi fuerit exorta. : ... 2 A
A ¶Codd. : Didaci de Deza defensio, 1491, [f. 76v- 77r] {MM2023}
2 : ...] hic et sic desin. ms. et Ed1491



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Hbr. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=73&chapitre=73_8)

Notes :