Capitulum 8
Numérotation du verset
Hbr. 8,1
Capitulum autem
super ea que dicuntur :
talem habemus pontificem
qui consedit
in dextera sedis
magnitudinis
in celis,
Numérotation du verset
Hbr. 8,2
sanctorum minister,
et
tabernaculi veri,
quod fixit Deus1 et non homo.
1 Deus] Dominus
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 8,3
Omnis enim pontifex
ad offerenda munera
et hostias
constituitur,
unde necesse est et hunc
habere aliquid quod offerat.
Numérotation du verset
Hbr. 8,4
Si ergo esset super terram
nec esset sacerdos,
cum essent qui offerrent
secundum legem munera,
Numérotation du verset
Hbr. 8,5
qui
exemplari
et umbre deserviunt celestium.
Sicut responsum est
Moysi cum consummaret tabernaculum :
Vide inquit
omnia
facito secundum exemplar,
quod tibi ostensum est in monte.
Numérotation du verset
Hbr. 8,6
Nunc autem melius sortitus est ministerium,
quanto
et melioris testamenti
mediator est,
quod
in melioribus repromissionibus
sanctum est.
Numérotation du verset
Hbr. 8,7
Nam si illud prius
culpa vacasset
non utique secundi locus
inquireretur.
Numérotation du verset
Hbr. 8,8
Unde2 vituperans3
2 unde]
om. Weber
|
3 vituperans] + enim
Weber
|
eos
dicit : Ecce dies
venient4 dicit Dominus
4 venient] veniunt
Weber
et consummabo
super domum Israel,
et super domum Iuda
testamentum novum,
Numérotation du verset
Hbr. 8,9
non secundum testamentum
quod feci patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum5
5 eorum] illorum
Weber
ut educerem illos de terra Egypti, quoniam
ipsi non permanserunt
in testamento meo,
et ego neglexi eos dicit Dominus.
Numérotation du verset
Hbr. 8,10
Quia hoc testamentum
quod disponam
domui Israel
post
dies illos,
dicit Dominus :
dando
leges meas in mentem
eorum, et in corda6
6 corda] corde
Weber
eorum superscribam eas,
et
ero eis in Deum,
et ipsi
erunt mihi in populum,
Numérotation du verset
Hbr. 8,11
et non docebit unusquisque
proximum suum,
et unusquisque fratrem suum
dicens :
cognosce Deum7, quoniam omnes
7 Deum] Dominum
Weber
scient me
a minore
usque ad maiorem eorum,
Numérotation du verset
Hbr. 8,12
quia propitius ero
iniquitatibus eorum
et peccatorum illorum
iam non commemorabor8
8 commemorabor] memorabor
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 8,13
dicendo autem novum
veteravit prius
quod autem antiquatur
et senescit
prope interitum est.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Hbr. 8,1
prol.|
{6.875}
Capitulum autem super ea.
postquam apostolus superius ostendit eminentiam sacerdotii Christi respectu sacerdotii Levitici, et hoc ratione persone sacerdotis, hic idem ostendit ratio officii sacerdotalis, et dividitur in duas partes, quia primo ostendit hoc in generali. secundo magis in speciali. Secunda incipit in principio capituli sequentis, ibi : Habuit quidem, etc. Prima in duas, quia primo proponit intentum, secundo probat, ibi : Omnis enim pontifex. In {6.876} prima parte proponit intentum suum, quantum ad duo. Primum est modus dicendi, dicens quod intendit hic procedere summarie, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.1.
Capitulum autem,
etc. Capitulum enim dicitur a capite, quia sicut in capite virtualiter continetur quidquid est in corpore, non tamen formaliter et explicite, ita declaratio particularis dicitur quando aliqua ibi summatim tractantur. Secundum in quo ponitur sua intentio est respectu dicendorum quia intendit dicere de dignitate huius pontificis, cuius dignitas consistit in nature excellentia, in qua est equalis patri, et hoc est quod subditur.
Numérotation du verset
Hbr. 8,1
marg.|
.1.
{6.877}
Talem
habemus
etc. magnitudinis. id est patris cui appropriatur magnitudo et potentia in divinis. Sedere enim ad dexteram patris importat equalitatem filii ad patrem, ut supra dictum est cap id est et quia officium pontificis est custodire sacra, ideo sequitur.
marg.|
.2.
Sanctorum minister
.
Christus enim inquantum homo. est minister sacrorum, sed inquantum Deus, est autor ipsorum. Ista autem sacra, sunt gratia in presenti et gloria in futuro, que non poterant administrari in tabernaculo ve. Te. sed tantum pre figurari. propter quod sequitur.
marg.|
.3.
Et
tabernaculi
veri,
etc. De quo tabernaculo dicitur in Ps. 14.a. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo. Istud tabernaculum non est factum ab homine, sicut fuit tabernaculum Moysi, quod fecit Bezeleel, ut patet in Exo.
marg.|
.4.
Omnis enim
pontifex
etc. Hic consequenter probat propositum. Et dividitur in tres, quia primo ostendit quod Christus est minister aliquorum sacrorum, secundo quod non est minister sacrorum ve. Te. ibi : Si ergo {6.878} esset. tertio ostendit quod est minister meliorum sacrorum. ibi : Nunc autem melius. In prima parte arguit sic. Omnis pontifex est minister aliquorum sacrorum. quod patet per hoc quod constituitur ut offerat sacrificia ad sanctificandum populum, et placandum Deum, ut supra dictum est ca. 5. Christus autem est pontifex, ut ibidem dictum fuit, ergo est minister aliquorum sacrorum, et hoc est quod dicitur. Omnis pontifex etc. patet littera.
marg.|
.5.
Si ergo esset.
Hic consequenter ostendit, quod Christus non est minister aliquorum sacrorum ve. Te. aliter non esset necessarium sacerdotium suum, quia illa possunt per alios ministrari, scilicet per sacerdotes ve. Te. ad quorum officium pertinet administrare talia. et hoc est quod dicit : Si ergo esset super terram. id est si sacrum pertinens ad Christi mysterium.
marg.|
.6.
Nec esset,
etc. id est eius sacerdotium non esset necessarium.
marg.|
.7.
Cum essent qui
offerrent
etc scilicet sacerdos veteris legis.
marg.|
.8.
Qui
exemplari
et umbre
deserviunt celestium
etc. Dicuntur enim sacra veteris legis, in quibus deserviebant sacerdotes, umbra celestium, inquantum {6.879} imperfecte et obscure illa representabant, sicut umbra corporis humani imperfecte figuram eius representat. Dicuntur etiam exemplar celestium inquantum erant quodammodo manuducentia in cognitionem ipsorum, de ratione enim exemplaris est proprietas respectu exemplari. Sed prius aliquid dicitur dupliciter. Uno modo secundum cognitionem nostram, et sic sacra veteris legis dicuntur exemplaria celestium, ut dictum est. Alio modo dicitur aliquid prius altero simpliciter, et sic est econverso, quia ipsa celestia sunt exemplar eorum que facta sunt in tabernaculo Moysi, quod fuit factum ad exemplar celestium, et hoc est, quod subditur. Sicut responsum est Moysi, etc.
Numérotation du verset
Hbr. 8,1
marg.|
.1.
Nun autem
melius sortitus
est.
Hic consequenter ostendit, quod Christus minister est meliorum sacrorum, et dividitur in duas partes, quia primo ostendit propositum, secundo reddit causam dicti, ibi : Quanto melioris. In prima igitur parte concludit ex predictis, quod Christus sit minister meliorum sacrorum, quia ostensum est, quod ipse sit minister aliquorum sacrorum, item ostensum est, quod ipse non sit minister sacrorum veteris legis, ex quo sequitur quod ipse sit minister meliorum sacrorum, sicut et suum sacerdotium melius et perfectius est, et hoc est quod dicitur. Nuncautem melius sortitus est ministerium. id est meliorum sacrorum, et hoc fuit offerendo carnem suam in cruce, que fuit oblatio optima et convenientissima saluti nostre, quia oblata fuit ex maxima caritate et devotione. Sed contra hoc videtur esse illud quod est predictum, scilicet quod ministerium Christi non est circa aliquod terrenum. caro autem Christi de terra est, ergo, {6.880} etc. Dicendum quod licet caro Christi absolute sumpta sit de terra, non tamen dicitur terra caro Christi, primo quia est divinitati unita. secundo, quia virtute spiritussancti firmata. et propter hoc dicitur Io. 3.d. Qui de terra est de terra loquitur, qui autem de celo venit, super omnes est.
marg.|
.2.
Quanto et melioris testamenti
mediatoribus
.
Hic reddit causam dicti, videlicet quare sit melius ministerium Christi. Circa quod sciendum quod ministerium sacerdotiis est reducere populum in Deum administrando legem divinam populo, quia est mediator Dei et populi, et ideo quanto melioris testamenti mediator est, tanto melius habet ministerium Quod autem Testamentum novum melius sit, cuius administrator est Christus, probat dupliciter. Secunda probatio ponitur ibi : Nam si illud. Prima probatio talis est. Illud testamentum quod promittit meliora, melius est, sed Testamentum novum promittit meliora quam ve. test. quia promittit bona spiritualia et eterna, ut patet Mt. 5. et in multis aliis locis. vetus autem promittebat terrena ut patet Isa id est e. Si audieritis me, bona terre comedetis. et hoc est quod dicitur hic, quod Christus habet melius ministerium. Quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sancitum est id est firmatum.
marg.|
.3.
Nam si
illud
.
Hic ponitur secunda probatio ad idem. Et dividitur in duas, quia primo inducit suam probationem, secundo ex dictis concludit principalem intentionem, ibi : Dicendo novum. Circa primum duo facit, quia primo ponit suam rationem, secundo probat minorem huius rationis per scripturam, ibi : Vituperans. Ratio sua talis est. Perfectum et sine defectu melius est quam imperfectum, et defectuosum.
prol.|
{6.881} Testamentum autem novum perfectum est et sine defectu, vetus autem imperfectum et defectuosum, sicut multipliciter declaravi in principalibus huius operis. et propter hoc necessarium fuit Testamentum novum ad tollendum veteris Testamenti imperfectionem, et hoc est quod dicitur. Nam si prius illud a culpa vacasset. sine defectu fuisset. Non potest hic accipi culpa pro peccato, quia dicitur. Rom. 7.c. Mandatum sanctum et iustum.
Numérotation du verset
Hbr. 8,1
marg.|
.1.
Non utique secundi
id est Testamenti novi.
marg.|
.2.
Locus inquireretur.
Quia non fuisset necessarium, si primum fuisset sine defectu.
marg.|
.3.
Vituperans.
Hic probat minorem scilicet quod propter imperfectionem primi Testamenti necessarium fuit dari secundum, per autoritatem que habetur Iere. 31. Licet verba sint aliquo modo mutata, quia Apostolis allegat ipsam secundum translationem. 70. et in illa autoritate primo tangitur conditio veteris Testamenti. et secunda conditio novi, ibi : Hoc est testamentum. Dicitur igitur primo. Vituperans enim eos dicit id est Dominus improperando eis qui erant sub veteri Testam. loquitur per Ieremiam id quod sequitur.
marg.|
.4.
Ecce dies venient dicit Dominus, et consummabo.
Tes. continet perfectionem, ut supra declaratum est multipliciter in principio huius operis.
marg.|
.5.
Super domum Israel et super domum Iuda.
Quia ad eos venit Christus in propria persona, secundum quod ipsemet dicit Mt. 15.c. Non sum missus, nisi ad oves que perierunt domus Israel.
marg.|
.6.
Testamentum novum. Non
secundum
testamentum quod.
Quia aliqua veteris Testam. sunt cassata per novum scilicet ceremonialia et iudicialia, diversimode tamen. ut supra dictum est in principio huius operis.
marg.|
.7.
In die,
etc.
de terra Aegypti.
Quia sicut puer qui per se non potest {6.882} ire, apprehenditur per manum, sic filii Israel educti sunt de Aegypto virtute divina, quia non poterant per se ire. Sequitur.
marg.|
.8.
Quoniam ipsi
non
permanserunt in testamento meo.
Quia statim post publicationem mandatorum verbi divini fecerunt sibi vitulum conflatilem ; ut patet. In Exodo.
marg.|
.9.
Et ego
neglexi
etc. Quia propter peccatum vituli aliqui fuerunt occisi, et alii permissi sunt cadere in alia peccata, propter que perierunt in solitudine eorum cadavera. et sic dicitur eos neglexisse, inquantum dimisit eos sic perire. sicut res negligi dicitur que perire permittitur.
marg.|
.10.
Quia hoc est testamentum.
Hic tangitur conditio no. Te. et primo quantum ad eius dationem, quia datum est principaliter Iudei. quibus Christus predicavit. et hoc est quod dicitur. Quia hoc est testamentum, etc. Licet enim Gentiles sint admissi ad no. Te. hoc tamen factum est sicut inseritur oleaster in bonam olivam. secundum quod dicit Apostolus Rom. 11. Secundo tangitur conditio no. Tes. quantum ad tempus dationis, cum dicitur.
marg.|
.11.
Post dies,
etc id est post cursum ve. Te. sicut perfectum est posterius tempore quam ipsum imperfectum, et sicut magister datur post pedagogum Lex enim pedagogus noster fuit in Christo. ut dicitur Gal. 3.d. Tertio tangitur conditio no. Te. quantum admodum dandi, cum dicitur.
marg.|
.12.
Dando leges meas in mentes eorum.
fidem inspirando.
marg.|
.13.
Et in corda eorum superscribam eas.
Per caritatem formando, qui modus docendi est proprius ipsius Dei, scilicet interius illuminando. et sic data est lex nova Apostolis, quando Christus aperuit eis sensum, ut intelligerent scripturas, et quando misit eis spiritum sanctum, homo autem potest alium docere formando exterius signa sensibilia, ut voces et consimilia. et hoc modo data est lex vetus ut habetur Exod. 20.c. Cunctus autem populus videbat voces et lampades, etc. Dicit autem leges meas in plurali, quia licet lex nova sit una, tamen ibi sunt plura precepta et consilia spiritussancto inspirata. Quarto tangit novi Testamenti efficaciam, cum dicit.
Numérotation du verset
Hbr. 8,1
prol.|
{6.883}
marg.|
.1.
Et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Quia lex nova est lex amoris, quia dividit filios regni a filiis perditionis.
marg.|
.2.
Et non docebit unusquisque proximum suum.
Hoc potest intelligi dupliciter. Uno modo de cognitione vie, et sic istud verbum refertur ad Apostolos, qui omnes instructi fuerunt immediate a Christo, et non unus ab alio, unde et Paulus qui fuit posterior, dicit ad Gala. 1.b. Notum vobis facio fratres Evangelium, quod Evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem, neque enim ab homine accepi illud, neque didici, sed revelatione Iesu Christi. Alio modo potest intelligi de cognitione patrie, et tunc refertur ad omnes beatos specialiter post iudicium futurum, quia modo Angeli superiores illuminant inferiores de his que pertinent ad explenda ministeria propter electos, sed peracto iudicio cessabit talis illuminatio. et hec expositio ultima magis concordat littere. Sed quia efficacia novi Testamenti, non solum se extendit ad cognitionem sed etiam ad peccatorum purgationem, ideo sequitur.
marg.|
.3.
Quia propitius ero iniquitatibus.
Remittendo in presenti.
marg.|
.4.
Et peccatorum illorum iam non commemorabor.
Ad puniendum in futuro.
marg.|
.5.
Dicendo autem novum.
Hic ex predictis concludit principale intentum. Ex quo enim Dominus per Ieremiam vocavit Te. no. cuius Christus est mediator, ut patet per predicta, sequitur per consequens quod precedens testamentum dicatur vetus, quia novum dicitur respectu veteris, hoc est quod dicitur. Dicendo autem novum. De Testamento Christi.
marg.|
.6.
Veteravit prius
id est ostendit quod Testamentum precedens debeat dici vetus quod autem veterascit, proprie mensuratur tempore et omne tale deficit in tempore, ut habetur 4. Phy. ideo sequitur, quod veteris Testamenti sit evacuatum per novum. Et est quod subditur.
marg.|
.7.
Quod
autem
,
etc. Ad evidentiam maiorem huius quod dictum est in parte immediate precedenti queritur utrum lex nova debuit dari a Christo in scriptis ? Et arguitur primo quod sic, quia scriptura deservit memorie in futurum, sed lex Christi erat duratura usque in finem mundi, secundum illud Luc. 21. Celum et terra transibunt verbaautem mea non transibunt. Ergo videtur quod Christus debuit doctrinam suam scribere. Item lex vetus fuit figura nove, ut habetur in hoc c. sed lex vet. fuit descripta a Deo, secundum quod habetur Exo. 24.c. Daboque tibi duas tabulas lapideas et legem et mandata que scripsi. Ergo lex nova debuit scribi a Christo, quia {6.884} figura debet correspondere figurato. Contra si Christus aliquid scripsisset, illud potissime debet esse in canone. sed tale nihil ibi habetur, ergo etc. Respondeo dicendum quod doctrina Christi non debuit ab eo describi quia excellentissimus modus docendi debetur excellentissime doctrine. nunc autem ita est, quod efficatior est modus docendi verbo, quam scripto, quia scriptura non est nisi vox mortua, et ideo Christo, qui est doctor excellentissimus non conveniebat modus docendi per scripturam qui est imperfectus, sed solus modus docendi per verbum qui est perfectissimus. Discipulis autem suis recedentibus a tanta perfectione conveniebat doctrinam Christi scribere propter quod scripserunt Evangelia et alios libros no. Te. continentes doctrinam Christi. Simile huius invenitur apud antiquos Philosophos, quia aliqui inter eos excellentissimi scilicet Pythagoras et Socrates, dicuntur nihil scripsisse, tamen discipuli eorum dicuntur multa scripsisse.
prol.|
Secundo quia non est conveniens illum doctorem scribere cuius doctrina non potest litteris comprehendi, talis fuit Christus, secundum quod dicitur Io. ul. g. Sunt autem et alia multa que fecit Iesus, que si scribantur per singulis, nec ipsum mundum arbitror capere posse eos qui scribendi sunt libros. Quod exponens Aug. dicit quod non est intelligendum propter excessum quantitatis molis, sed virtutis. Et ideo Christus non debuit doctrinam suam scribere, quia si eam scripsisset, crederetur quod eius doctrina non plus contineret quam quod illa scriptura pretenderet, non sic autem creditur per scripturam suorum discipulorum, et maxime quia profitentur se non scripsisse ad plenum doctrinam Christi, ut patet per verbum Io. preallegatum.
prol.|
Considerandum tamen quod licet Christus non scripserit doctrinam suam in charta mortua, scripsit tamen eam in charta viva scilicet in cordibus suorum discipulorum, ut predictum est, et sic erant prophetatum per Iere. ut patet in littera, et iste fuit modus conveniens scribendi hanc doctrinam que inducit efficaciter ad vitam eternam, et ideo debuit scribi primo in anima intellectiva, que habet immortalitatem propter quod dicit Paulus Apo. 2Cor. 3.a. quod hec epistola scripta sit in tabulis cordis.
prol.|
Ad primum patet ex predictis quod scriptura discipulorum Christi sufficit ad memoriam doctrine eius.
prol.|
Ad secundum dicendum, quod figura et figuratum non omnino assimilantur, immo oportet, quod figura deficiat a figurato, et ideo lex vetus que erat imperfectior et consistebat in sensibilibus signis, fuit primo descripta in tabulis lapideis, lex autem nova tamquam perfectior fuit primo descripta non atramento, sed spiritu Dei vivi in tabulis cordis, ut dicit Apostolus. 2Cor. 3.
Numérotation du verset
Hbr. 8,additio Burgensis.
prol.|
{6.883} In cap. 8. ubi dicitur in postilla. Dicendum quod doctrina Christi non debuit ab eo describi.
prol.|
Secundum S. Tho. 1. 2. q. 56. artic. 1. in corpore questionis. Lex nova principaliter est ipsa gratia spiritussancti, que datur per fidem Christi fidelibus. {6.884} Que quidem lex nova est indita homini, non solum indicans quid sit faciendum, sed etiam adiuvans ad illud implendum. Et hoc probat per multas autoritates sacre scripture et dicta sanctorum. Unde in scriptura Evangelii, non continentur, nisi ea que pertinent ad gratiam spiritus sancti, vel sicut dispositiva quantum ad intellectum per fidem per {6.885} quam datur spiritussancti gratia, vel secundum affectum, ut sunt ea que pertinent ad contemptum mundi, per quam homo fit capax gratie spiritussancti, vel quantum ad usum spiritualis gratie per opera virtutum, ad que multipliciter scriptura novi Testamenti homines exhortatur, et sunt secundaria in lege nova, de quibus oportuit fideles Christi instrui verbis et scriptis. Et ideo nova lex principaliter est lex indita. sc. gratia, secundario autem lex scripta. Unde secundum hoc ad questionem motam per postillatorem dicendum est, quod lex nova scilicet principalis non solum non debuit scribi a Christo. sed nec etiam potuit scribi. Gratia enim secundum suam essentiam, est quedam qualitas mentis, que non est scriptibilis nec etiam pronunciabilis. Quantum vero ad secundaria dicendum, quod lex nova est lex scripta, ut dictum est. de hoc vide plenius in predicta. q. arti. 2. in corpore questionis.
prol.|
{6.886} REPLICA. In c. 8. ubi movet postillatorem q. Utrum lex nova debuit dari a Christo in scriptis. Circa eius solutionem Bur. laborans, inter cetera dicit, quod lex nova principaliter est indita menti scilicet ipsa gratia agitur non debuit a Christo scribi. Gratia enim cum sit quedam spiritualis qualitas mentis, non est scriptibilis. Sed fundamentum huius rationis erroneum est, qua tollit a Christo omnipotentem, per consequens deitatem. Nam dicere Christum aliquid non posse, quod tamen contradictionem non includit, est tollere omni potentiam, sed qualitatem spiritualem exprimere signo sensibili, sicut verbo vel scripto, minus includit contradictionem quam patrem in voce. et spiritumsanctum columbe specie sensibiliter exhibere. igitur huiusmodi qualitatem spiritualem sicut est gratia, scribere, et pronunciare sensibiliter non est Christo impossibile. Incautum igitur est fundamentum illius rationis per Burg. adducte. et a sancto Th. recipit i. 2. q. 106. prout Burg. allegat, postillator igitur rationes potiores sunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Hbr. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 22/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=73&chapitre=73_8)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Hbr. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 22/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=73&chapitre=73_8)
Notes :