<75.10237> Prologus ‘Sicut quatuor sunt auctores’
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,1
Sicut quatuor sunt auctores qui quatuor evangelia composuerunt, sic quoque quatuor qui septem epistolas scripserunt que canonice vel catholice dicuntur, scilicet Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas, quod non sine magno sacramento et magna dispensatione factum est u<t> scilicet quaternarius numerus virtutum septiformem gratiam Spiritus sancti in se contineat et quaternarius mundi septenarium donorum Spiritus sancti per predicationem harum septem epistolarum agnoscat et recipiat.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,2
Dicuntur autem ‘catholice’ quia a rectitudine fidei vel Ecclesie non discrepant sed eam conservant et corroborant; ‘canonice’ id est regulares dicuntur ad differentiam quarumdam epistolarum quas pseudo fecerant, vel qui regulam christianie religionis instituunt.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,3
Sciendum est et quod non eo ordine quo disposite sunt modo apud nos disposite fuerunt. Nam epistolas Petri duo quidam primas posuerunt, sequentes magis principatus dignitatem quam rationem. Sed Hieronymus transtulit eo ordine quo apud Grecos dispositas invenit qui maiori sapientia in principio Ecclesie claruer<unt> ponentes primam Iacobi, secundo duas Petri, tertio tres Ioannis, quarto unicam1 Iude, imitantes scilicet ordinem quatuor principalium virtutum que bene ipsis auctoribus conveniunt, scilicet ius<titia>, te<mperentia>, for<titudo>, p<rudenti>aa.
a prudentia] sup. ras., paci. ut videtur P338
1 unicam] scrips., .I. P338
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,4
Nam Iacobo iustitia attribuitur. Iacobus enim supplantator vocatur. Vitia vero supplantare non possumus nisi per iustitiam que ex fide surgit, de qua in hac [f. 58rb] epistola Iacobus agit et ad eam invitat.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,5
Petrus interpretatur firmus quod nemo potest esse nisi per temperantiam ad quam monet ipse dicens bene2 deponentes omnem simultatem vel simulationemb, patientiam habete et secundo loco ponuntur eius epistole secunde, tertio loco ponuntur Ioannis epistole tres qui gratia Dei interpretatur que est caritas de qua ipse ait: Caritas fortis ut mors et hinc bene convenit fortitudo.
b Cf. 1Pt. 2, 1 : « Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et
simulationes
et invidias et omnes detractiones ».
2 bene] coniec., ben’n P338*
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,6
Iude vero epistola ultimum locum obtinet quia prudentia id est sapientia postrema est que bene convenit Iude qui interpretatur confitens, non peccata sed laudem et laudare Deum magna sapientia est. Qui etiam Thadeus voceretur qui interpretatur cord<e>m quia cor colens qui pro nimio zelo Dei sic appellatur.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,7
His omnibus ita dispositis, epistole Iacobi materiam videamus. Omnium epistolarum communis intentio est christianum consortium ad fidem concordiam et salutis viam advocare.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,8
Materia est augmentum et christiane religionis profectus. Prime vero epistole scilicet Iacobi, qui ‘super Deum’ dictus est, qui in circumcisione apostolus electus. Primus Hierosolymorum episcopus est ordinatus ubi persecutio magna facta est a Iudeis in Christianos de circumcisione ad fidem conversos quando interfecto beato Stephano omnes dispersi sunt materia.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,9
Modus talis est : primo salutat, secundo perfectos ad exteriores tribulationes tolerandas invitat, tertio ne interiori temperationi subcumbant. In reliquo mores instruit.
c
c
¶Fons :
Repertorium biblicum n° 10237.
¶Codd. :
P338,
f.
(post
Epcan.
glossatum,
testes
unicus)
;
om.
Rusch.
Editio
princeps.
-
Repertorium
biblicum,
n° 10237
.
[MM2022 27.10.2022]
<75.10237> Prologus ‘Sicut quatuor sunt auctores’
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,1
prol.|
Sicut quatuor sunt auctores qui quatuor evangelia composuerunt, sic quoque quatuor qui septem epistolas scripserunt que canonice vel catholice dicuntur, scilicet Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas, quod non sine magno sacramento et magna dispensatione factum est u<t> scilicet quaternarius numerus virtutum septiformem gratiam Spiritus sancti in se contineat et quaternarius mundi septenarium donorum Spiritus sancti per predicationem harum septem epistolarum agnoscat et recipiat.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,2
prol.|
Dicuntur autem ‘catholice’ quia a rectitudine fidei vel Ecclesie non discrepant sed eam conservant et corroborant; ‘canonice’ id est regulares dicuntur ad differentiam quarumdam epistolarum quas pseudo fecerant, vel qui regulam christianie religionis instituunt.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,3
prol.|
Sciendum est et quod non eo ordine quo disposite sunt modo apud nos disposite fuerunt. Nam epistolas Petri duo quidam primas posuerunt, sequentes magis principatus dignitatem quam rationem. Sed Hieronymus transtulit eo ordine quo apud Grecos dispositas invenit qui maiori sapientia in principio Ecclesie claruer<unt> ponentes primam Iacobi, secundo duas Petri, tertio tres Ioannis, quarto unicam1 Iude, imitantes scilicet ordinem quatuor principalium virtutum que bene ipsis auctoribus conveniunt, scilicet ius<titia>, te<mperentia>, for<titudo>, p<rudenti>aa.
a prudentia] sup. ras., paci. ut videtur P338
1 unicam] scrips., .I. P338
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,4
prol.|
Nam Iacobo iustitia attribuitur. Iacobus enim supplantator vocatur. Vitia vero supplantare non possumus nisi per iustitiam que ex fide surgit, de qua in hac [f. 58rb] epistola Iacobus agit et ad eam invitat.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,5
prol.|
Petrus interpretatur firmus quod nemo potest esse nisi per temperantiam ad quam monet ipse dicens bene2 deponentes omnem simultatem vel simulationemb, patientiam habete et secundo loco ponuntur eius epistole secunde, tertio loco ponuntur Ioannis epistole tres qui gratia Dei interpretatur que est caritas de qua ipse ait: Caritas fortis ut mors et hinc bene convenit fortitudo.
b Cf. 1Pt. 2, 1 : « Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et
simulationes
et invidias et omnes detractiones ».
2 bene] coniec., ben’n P338*
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,6
prol.|
Iude vero epistola ultimum locum obtinet quia prudentia id est sapientia postrema est que bene convenit Iude qui interpretatur confitens, non peccata sed laudem et laudare Deum magna sapientia est. Qui etiam Thadeus voceretur qui interpretatur cord<e>m quia cor colens qui pro nimio zelo Dei sic appellatur.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,7
prol.|
His omnibus ita dispositis, epistole Iacobi materiam videamus. Omnium epistolarum communis intentio est christianum consortium ad fidem concordiam et salutis viam advocare.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,8
prol.|
Materia est augmentum et christiane religionis profectus. Prime vero epistole scilicet Iacobi, qui ‘super Deum’ dictus est, qui in circumcisione apostolus electus. Primus Hierosolymorum episcopus est ordinatus ubi persecutio magna facta est a Iudeis in Christianos de circumcisione ad fidem conversos quando interfecto beato Stephano omnes dispersi sunt materia.
Numérotation du verset
Epcan. Prol.10237,9
prol.|
Modus talis est : primo salutat, secundo perfectos ad exteriores tribulationes tolerandas invitat, tertio ne interiori temperationi subcumbant. In reliquo mores instruit. A
c
c
¶Fons :
Repertorium biblicum n° 10237.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Epcan. Prologus ‘Sicut quatuor sunt auctores’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=75&chapitre=75_Prol.10237)

Notes :