Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Pt. 3,1 

Hanc ecce vobis,
carissimi, secundam scribo epistolam in quibus
vestram excito1 in commonitione sinceram mentem,
1 vestram excito] inv. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,2 

ut memores
sitis eorum que predixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum preceptorum Domini et salvatoris,
Numérotation du verset 2Pt. 3,3 

hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus
in deceptione illusores
iuxta proprias concupiscentias ambulantes,
Numérotation du verset 2Pt. 3,4 

dicentes : ubi est promissio aut adventus eius ?
Ex quo enim patres dormierunt sic omnia2 perseverant ab initio creature.
2 sic omnia] inv. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,5 

Latet enim
eos hoc volentes
quod celi
erant
prius et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo,
Numérotation du verset 2Pt. 3,6 

per que
ille tunc mundus aqua inundatus periit.
Numérotation du verset 2Pt. 3,7 

Celi autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi, sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
Numérotation du verset 2Pt. 3,8 

Unum vero hoc
non lateat vos carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni
et mille anni sicut unus dies3.
3 unus dies] inv. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,9 

Non tardat Dominus promissi,
sed patienter agit propter vos,
nolens aliquos perire,
sed omnes ad penitentiam reverti.
Numérotation du verset 2Pt. 3,10 

Adveniet autem
dies Domini sicut4 fur,
4 sicut] ut Weber
in quo5 celi
5 quo] qua Weber
magno impetu
transient
elementa vero
calore solventur. Terra autem et omnia que in ipsa sunt exurentur6.
6 terra…exurentur WeberJ) Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,11 

Cum hec igitur omnia dissolvenda sint,
quales oportet esse vos in sanctis conversationibus
et pietatibus,
Numérotation du verset 2Pt. 3,12 

exspectantes
et properantes
in adventum diei
Domini7 per quam celi ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent.
7 diei Domini] Dei diei Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,13 

Novos vero celos
et novam terram et
promissa
ipsius exspectamus in quibus
iustitia habitat.
Numérotation du verset 2Pt. 3,14 

Propter quod, carissimi,
hec exspectantes satagite8 immaculati
8 satagite] satis agite Weber
et inviolati
ei inveniri
in pace,
Numérotation du verset 2Pt. 3,15 

et Domini nostri Iesu Christi9 longanimitatem salutem arbitramini,
9 Iesu Christi] om. Weber
sicut et carissimus frater noster Paulus,
secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis.
Numérotation du verset 2Pt. 3,16 

Sicut et in omnibus epistolis loquens
in eis
de his
in quibus
sunt quedam difficilia intellectu,
que indocti
et instabiles
depravant,
sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum damnationem10.
10 damnationem] perditionem Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,17 

Vos igitur fratres prescientes custodite,
ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate.
Numérotation du verset 2Pt. 3,18 

Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Iesu Christi salvatoris11. Ipsi gloria et nunc
11 Iesu Christi - salvatoris] inv. Weber
et in diem12 eternitatis.
12 diem] die Weber
Amen13.
13 Amen] + Explicit Epistola Petri II Weber

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Pt. 3,1 
Hanc ecce vobis,
marg.| HANC  ECCE  VOBIS. Iam aliam epistolam scripsi ad repellendos pseudo. Et ut meam magnam sollicitudinem vobis ostendam, ecce pro eadem causa hanc etiam secundam scribo epistolam.
carissimi, secundam scribo epistolam in quibus
interl.| epistolis
interl.| vobis quibus scribo epistolam
vestram excito1 in commonitione sinceram {t. 4 : Erfurt, f. 1186vb ; facsim., p. 532b} mentem,
1 vestram excito] inv. Weber
interl.| ut vos commoneam et vos alios commoneatis
Numérotation du verset 2Pt. 3,2 
ut memores
marg.| UT  MEMORES. Ut per illas epistolas sitis memores eorum verborum que ego ipse presens predixi vobis. Verborum dico acceptorum, a sanctis prophetis que auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur, et sitis memores preceptorum sanctorum apostolorum, ne precepta que sancti apostoli dederunt, vobis dimittatis pro predicatione illorum pseudo et que precepta sunt etiam Domini et salvatoris, quia ipse Dominus qui venit salvare nos hec precepta instituit et servare precepit.
sitis eorum que predixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum preceptorum Domini et salvatoris,
Numérotation du verset 2Pt. 3,3 
hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus
interl.| tempore Antichristi cuius iam sunt isti precones
in deceptione illusores
marg.| ILLUSORES. Illudentes fidei et spei chritianorum, quod tempus resurrectionis futurum sibi frustra promittant, non iuxta catholicam fidem, sed secundum proprias concupiscentias ambulantes, novis peccatis gaudentes et dicentes : ubi est promissio ? Hoc volunt vobis inducere ut omnes promissiones de Christo vanas credatis. Quasi : non sunt impleta in Christo que de illo predicta sunt in prophetis. Aut ubi est adventus eius ? Quasi : quod signum de adventu eius potestis ostendere ? Quasi : nullus adventus est futurus. Ideo non credunt futurum adventum, quia ex quo patres nostri dormierunt, id est a tempore resurrectionis quando patres fessi eum exspectando requieverunt, ubi primum cepit predicari resurrectio mortuorum. Omnia, cursus et ordo omnium creaturarum. Sic perseverat, sicut modo et nihil mutatum est ad testimonium adventus eius et hoc ab initio creature. Sicut fuit in principio mundi, sic adhuc est, et ideo non credunt ullum adventum futurum.
iuxta proprias concupiscentias ambulantes,
Numérotation du verset 2Pt. 3,4 
dicentes : ubi est promissio aut adventus eius ?
marg.| UBI  EST  PROMISSIO. Paulus scribens Thessalonicensibus coercet eos {t. 4 : Erfurt, f. 1186vb ; facsim., p. 532b} qui diem Domini instare autumabant. Petrus reprehendit illos qui adventum et promissa Domini tardere asseverant. Unde constat omnibus qui diligunt adventum eius, mentem in hac opinione temperantius cohibendam, ut neque vicinum citiusque adventurum diem Domini, neque rursum tardius hunc adventare suspicemur. Sed hoc solum procuremus, ut sive otius sive sero adveniens paratos nos possit invenire dum venerit.
Ex quo enim patres dormierunt sic omnia2 perseverant ab initio creature.
2 sic omnia] inv. Weber
interl.| ex parte stultorum non est promissio aut adventus quia exquo antiqui patres mortui sunt nihil videmus mutatum in mundo neque aliquid immutabitur nisi sicut modo est
Numérotation du verset 2Pt. 3,5 
Latet enim
interl.| hic apostolus ex sua parte
marg.| LATET  ENIM. Ideo dicunt omnia eodem modo perseverate, quia vel vere nesciunt, vel fingunt se nescire ut vos decipiant. Duo Dei iudicia, alterum per aquam quod preteriit, alterum per ignem quod restat. Hoc dicit latet eos quod celi, id est iste humidus aer, et turbulentus de quo dicitur : «Milvus in celo cognovit tempus suum»a. Erant prius, id est inter priores creaturas mundi. Vel prius id est ante diluvium. Et quod terra erat prius consistens de aqua, id est per remotionem aque que operante verbo Dei congregata est in unum, et ita apparuit arida et consistens per aquam quia divina dispositione venis aquarum est tota plena sicut corpus animatium sanguine ne ariditate deficeret si irrigatio aque deficeret per que duo, id est in quibus duabus partibus aere et terra qui tunc erat mundus alterius modi quam iste periit, inundatus aqua diluvii. Nam superiores partes non attigit diluvium. Celi autem qui nunc sunt et terra eodem verbo Dei, repositi in eam formam quam modo habent sunt reservati igni in melius commutanda in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
a Ier 8, 7.
eos hoc volentes
interl.| nullum iudicium esse futurum
quod celi
interl.| alia translatio celi erant olim de aqua et per aquam constituti
erant
interl.| alterius modi
prius et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo,
Numérotation du verset 2Pt. 3,6 
per que
interl.| duo id est in quibus partibus aere et terra
ille tunc mundus aqua inundatus periit.
interl.| pollutus peccatis hominum per aquam purgatus est
marg.| PER  QUE  ILLE  TUNC  MUNDUS  PERIIT. Periit terra quia submersa tanto tempore fructificare destitit, postea etiam dissimilem plerisque in locis ab ea quam prius acceperat faciem recepit, perierunt et celi secundum species huius aeris. Occupavit enim aqua totam istam capacitatem ubi aves volitant. Sunt et celi superiores sed utrum et ipsi perituri sunt igni an hi soli qui etiam in diluvio perierunt, disceptatio est aliquando scrupolosior inter doctos.
Numérotation du verset 2Pt. 3,7 
Celi autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi, sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
interl.| post diluvium et coinquinantur peccatis reservati sunt ut purgentur per ignem cum suis malis habitatoribus in die iudicii
Numérotation du verset 2Pt. 3,8 
Unum vero hoc
marg.| UNUM  VERO  HOC. Probato quod iudicium vere erit ostendit quam efficax fuerit. Si dicitur vobis a pseudo quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat vel que ad diem iudicii, quod ex longinquitate temporis iudex scire multa non poterit, non credatis eis, quia quicquid potest fieri mille annis ita videt sicut illud quod fit una die. Si dicunt mille annis penitendo non assequimini veniam delictorum, non credatis quia unus dies vere penitentie tantum valet quantum mille anni sicut latroni. Si dicunt non oportet tam diu laborare una die potestis respirare non credatis, quia mille anni laboris non plus sufficiunt ad vitam quam unus dies.
marg.| Et quandoquidem futurum est iudicium, ergo nolite seduci per pseudo qui dicunt vobis quod et si sit futurum iudicium, non tamen vobis timendum, quia cum sint tot cogitationes, et tot actus hominum si singillatim debeant discuti, non sufficient millia annorum, cum in uno solo die dicatur futurum iudicium, et sic multa poterunt latere iudicem. Sed non lateat vos istud quod tantum valet apud Deum unus dies ad {t. 4 : Erfurt, f. 1187ra ; facsim., p. 533a} agendum aliquid, quantum mille anni hominibus ad solam rem faciendam.
non lateat vos carissimi, quia unus {t. 4 : Erfurt, f. 1187ra ; facsim., p. 533a} dies apud Dominum sicut mille anni
marg.| SICUT  MILLE  ANNI. In agnitione divine virtutis et preterita, et presentia, et futura equaliter presentia constant et que longa nobis vel brevia videntur temporum curricula, equalis sunt spatii apud conditorem temporum qui omnia equaliter et magna et parva conspicit. Ideo hoc commemorat Apostolus ut convincat eos qui dicebant ubi est promissio aut adventus eius ? Ostendens Deum nequaquam oblitum sue promissionis aut adventus. Sed cum ita unum quemque diem seculi nostri eterna sua memoria contempletur, ut annorum mille circuitus et ita mille annos ut unius diei spatium sine labore circumspiciat. Manifeste intelligendum est quod ipsorum quoque dierum et annorum omnium finem certissime noverit et absque ulla dubitatione hoc quoque prenoverit quando adventus ipsius claritas revelanda, quando promissa sanctis sint reddenda premia. Unde et recte subiungitur :   Non tardat etc.
et mille anni sicut unus dies3.
3 unus dies] inv. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,9 
Non tardat Dominus promissi,
interl.| vel promissionem
marg.| NON  TARDAT  DOMINUS. Et quia omnia videt potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus implendi sed tempore quo previdit implenda implebit. Sed ideo differt ut electorum summam quam previdit prius adimpleat. Unde in Apocalypsi : «Et dictum est illis ut requiescerent adhuc modicum tempus donec compleantur conservi eorum»b.
b Apc 6, 11.
sed patienter agit propter vos,
interl.| ut vos in virtutibus crescatis
nolens aliquos perire,
interl.| et ut alii qui convertendi sunt convertantur
sed omnes ad penitentiam reverti.
interl.| vel : ‘resipiscere’
Numérotation du verset 2Pt. 3,10 
Adveniet autem
interl.| non tardat sed potius
dies Domini sicut4 fur,
4 sicut] ut Weber
interl.| improvisus rapiens ad iudicium
in quo5 celi
5 quo] qua Weber
interl.| qui in diluvio transierunt quia tantum ascendet iudicii ignis quantum ascendit aqua diluvii
magno impetu
interl.| involuentis ignis
marg.| CELI  MAGNO. All<egorice>.   Celi , id est sancti si quid in eis purgandum est per ignem purgabuntur.
transient
interl.| in aliam formam
elementa vero
marg.| ELEMENTA. Quatuor quibus mundus consistit ille maximus ignis absumet. Nec cuncta in tantum absumet ut non sint, sed duo in totum consumet duo vero in meliorem restituet faciem. Unde in sequentibusc : «Novos celos et novam terram et promissa ipsius exspectamus» etc.
c 2Pt. 3, 13.
marg.| Vel elementa sancti qui fuerunt aliis materia bene operandi per temporale supplicium solventur in melius.
calore solventur. Terra autem et omnia que in ipsa sunt exurentur6.
6 terra…exurentur WeberJ) Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,11 
Cum hec igitur omnia dissolvenda sint,
interl.| quandoquidem in tanto iudicio mali in peius boni in melius sunt mutandi
quales oportet esse vos in sanctis conversationibus
interl.| in nobis
et pietatibus,
interl.| ad alios
Numérotation du verset 2Pt. 3,12 
exspectantes
interl.| per spem
et properantes
interl.| bene agendo
interl.| ut tales sitis propter quos salvandos Dominus veniat ad iudicium
in adventum diei
interl.| iudicii
Domini7 per quam celi ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent.
7 diei Domini] Dei diei Weber
interl.| priora deficient sed
Numérotation du verset 2Pt. 3,13 
Novos vero celos
marg.| NOVOS  CELOS. Non ait alios, sed veteres et antiquos in melius commutandos. Unde David : «Ipsi peribunt tu autem permanes et omnia sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur»d. Que mutabuntur ? Constat pro certo quia consumpti per ignem, mox abeunte igne gratiorem resument speciem. De igne et aqua nihil tale habemus quin potius habemus in Apocalypsi : «Et mare iam non est»e. Habemus et in prophetis : «Lux lucerne non lucebit tibi amplius»f.
d Ps. 100, 27-28.
e Apc 21, 1.
f Apc 18, 23.
et novam terram et
interl.| vel : secundum
promissa
marg.| ET  PROMISSA etc. Alleg<orice>. Nolite credere illis qui dicunt nihil esse impletum de omnibus que de nativitate Christi promissa sunt dicentes : ubi sunt novi celi et nova terra que promissa sunt ? Novos celos credimus illos in quibus iustitia inhabitat, et novam terram illos qui ferunt fructum novitatis et hos dicimus promissa Dei vel nos in quibus iustitia habitat et veritatem scimus celos, id est sanctos exspectamus novos futuros et terram novam quia promisit.
ipsius exspectamus in quibus
marg.| IN  QUIBUS. Id est quo tempore futuri seculi. Iustitia habitat, quia tunc cuique fidelium pro modo certaminis corona reddetur iustitie quod in hac vita fieri non potest.
marg.| EI, id est a Domino ille solus perfecte mundus est qui divino iudicio {t. 4 : Erfurt, f. 1187rb ; facsim., p. 533b} mundus est humana sepe falluntur iudicia.
iustitia habitat.
Numérotation du verset 2Pt. 3,14 
interl.| quia dies Domini venit
hec exspectantes satagite8 immaculati
8 satagite] satis agite Weber
interl.| a venialibus in corpore
et inviolati
interl.| a criminalibus in mente
marg.| SATAGITE  IMMACULATI  ET  INVIOLATI. He sunt vigilie de quibus dicitur : ‘Beati servi illi quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes’g. Vigilat qui se a sordibus immunem custodit qui quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet qui omnes illecebras carnis spiritus regimini subdit in se ipso pace felicissima utens.
g Cf. Lc. 12, 37 : « Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis ».
ei inveniri
interl.| ab eo vel ad honorem eius venientis et pulsantis
in pace,
interl.| pacificati remissis peccatis
Numérotation du verset 2Pt. 3,15 
et Domini nostri Iesu Christi9 longanimitatem salutem arbitramini,
9 Iesu Christi] om. Weber
interl.| ne putetis quod tardet promissionem Dominus sed intelligite quod ideo longanimiter exspectat Dominus ut plures salventur
sicut et carissimus frater noster Paulus,
marg.| FRATER  NOSTER  PAULUS. Paulum illis scripsisse dicit. In quo ostendit quia quod Paulus quibusdam specialiter Ecclesiis scripsit, omnibus Ecclesiis que sunt per orbem generaliter scripsit. Petrus sapientiam Pauli laudat. Paulus de se dicit : «Ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutor sum Ecclesiam»h. Paulus pro priori se infidelitate humiliat et aliorum apostolorum innocentiam prefert. Ecce primus apostolorum oblitus sui primatus et datarum sibi clavium, datam Paulo miratur sapientiam, quia mos est electorum ut magis aliorum quam suas mirentur virtutes et per has se ad profectum excitent.
h 1Cor. 15, 9.
secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis.
Numérotation du verset 2Pt. 3,16 
Sicut et in omnibus epistolis loquens
interl.| ipse Paulus
in eis
interl.| epistolis
de his
interl.| que ego predixi vobis ut hec faciatis que docui
in quibus
interl.| epistolis Pauli
sunt quedam difficilia intellectu,
marg.| DIFFICILIA. In epistolis Pauli que depravantur ab hereticis dicit, maxime illa quibus de gratia Dei loquitur que iustificat impios, id est ex impiis facit iustos. Dicit enim : «Ubi abundavit peccatum superabundavit gratia»i. Ne quis desperaret de commissis peccatis, heretici ita interpretantur quod suadeat plura facere peccata, ut potiora per hec recipiant bona. Contra quos Petrus subiungit :   Vos igitur fatres prescientes, quia insipientes multifarios introducent errores. Quidam iudicium futurum negantes, quidam divina eloquia falsantes, quidam male interpretantes, quidam luxurie frena laxantes et alia multa.
i Rm. 5, 20.
que indocti
interl.| sine lumine iustitie
et instabiles
interl.| mente quia inter doctos donec erudiantur non permanent
depravant,
marg.| DEPRAVANT. Nullus veteris vel novi Testamenti liber in quo heretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis humili stabilitate verbis doctorum auditum prebere, quam stabilitatem quia heretici non habent, vento superbie quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, unde ad suam ipsorum perditionem.
sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum damnationem10.
10 damnationem] perditionem Weber
interl.| alias : perditionem
Numérotation du verset 2Pt. 3,17 
Vos igitur fratres prescientes custodite,
interl.| hec
ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate.
interl.| fidei
interl.| sed potius
Numérotation du verset 2Pt. 3,18 
Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Iesu Christi salvatoris11. Ipsi gloria et nunc
11 Iesu Christi - salvatoris] inv. Weber
interl.| inter quotidianas adversitates
et in diem12 eternitatis.
12 diem] die Weber
interl.| et maxime cum diu desideratus videbitur
Amen13.
13 Amen] + Explicit Epistola Petri II Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Pt. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=78&chapitre=78_3)

Notes :