Biblia communis

<79.627b> Prologus ‘Ioannes apostolus’

Numérotation du verset 1Io. Prol.627b:1 
prol.| Ex libro ‘De viris illustribus’, prefatio Hieronymi in epistolas canonicas Ioannis.1 - Ioannes apostolus quem Iesus dilexit2 plurimum, filius ZebedeiA 3, frater Iacobi apostoli, quem Herodes post passionem Domini decollaverat4, novissimus omnium scripsit evangelium. Rogatus ab Asie episcopis adversus Cherinthum aliosque hereticos et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam nonfuisse. Unde etiam compulsus est divinam eius nativitatem edicere. Sed et aliam causam huius Scripture ferunt quod, cum legisset Matthei, Marci et Luce volumina, probaverit quidem textum historie et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni in quo5 passus est post carcerem Ioannis, historiam texuisse. Pretermisso itaque anno cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam Ioannes clauderetur in carcerem, gesta narravit, sicut manifestum esse potest6 his qui7 quatuor evangeliorum volumina legerint. Que res diaphoniam8 que videbatur Ioannis esse, cum ceteris tulit9. Scripsit autem10 unam epistolam cuius exordium hoc11 esta : «Quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostre tractaverunt de Verbo vite», que ab universis ecclesiasticis et eruditissimus viris comprobatur12. Relique autem due, quarum principium estb : «Senior electe Domine et natis eius», et sequensc : «Senior Caio carissimo, quem ego in veritate diligo» etc. Ioannis presbyteri asseruntur, cuius et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum ostenditur ; et nonnulli putant duas memorias eiusdem Ioannis evangeliste esse.
Numérotation du verset 1Io. Prol.627b:2 
prol.| Super qua re, cum per ordinem ad Papiam auditorem eius ventum fuerit, disseremus. Quarto decimo igitur anno, secundam post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Pathmos insulam relegatus, scripsis Apocalypsim, quam interpretantur Iustinus martyr et Ireneus. Interfacto autem Domitiano, et actis eius ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva principe rediit13 Ephesum, ibique usque ad Traianum principem perseverans, totas Asie fundavit et rexit Ecclesias. Confectusque {t. 4 : Erfurt, f. 1187vb ; facsim., p. 534b} senio14, sexagesimo octavo anno15, post passionem Domini mortuus, et16 iuxta eandem urbem sepultus est.d



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Io. Prol.627b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=79&chapitre=79_Prol.627b)

Notes :