Biblia communis

<79.627b> Ex libro ‘De viris illustribus’, prefatio Hieronymi in epistolas canonicas Ioannis

Numérotation du verset 1Io. Prol.627b,1 
prol.| Ioannes apostolus quem Iesus dilexit1 plurimum, filius ZebedeiA 2, frater Iacobi apostoli, quem Herodes post passionem Domini decollaverat3, novissimus omnium scripsit evangelium. Rogatus ab Asie episcopis adversus Cherinthum aliosque hereticos et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam nonfuisse. Unde etiam compulsus est divinam eius nativitatem edicere. Sed et aliam causam huius Scripture ferunt quod, cum legisset Matthei, Marci et Luce volumina, probaverit quidem textum historie et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni in quo4 passus est post carcerem Ioannis, historiam texuisse. Pretermisso itaque anno cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam Ioannes clauderetur in carcerem, gesta narravit, sicut manifestum esse potest5 his qui6 quatuor evangeliorum volumina legerint. Que res diaphoniam7 que videbatur Ioannis esse, cum ceteris tulit8. Scripsit autem9 unam epistolam cuius exordium hoc10 esta : «Quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostre tractaverunt de Verbo vite», que ab universis ecclesiasticis et eruditissimus viris comprobatur11. Relique autem due, quarum principium estb : «Senior electe Domine et natis eius», et sequensc : «Senior Caio carissimo, quem ego in veritate diligo» etc. Ioannis presbyteri asseruntur, cuius et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum ostenditur ; et nonnulli putant duas memorias eiusdem Ioannis evangeliste esse.
a 1Io.
b 2Io.
c 3Io.
A ¶Codd. : Rusch Ed1896
1 dilexit] amavit RB-627
2 Zebedei] et praem. Ed1896
3 decollaverat] decollavit Ed1896
4 quo] + et Ed1896
5 potest] poterit Ed1896
6 qui] + diligenter Ed1896
7 diaphoniam] et διαφωνίαν Ed1896
8 tulit] tolit Ed1896
9 autem] + et Ed1896
10 hoc] om. Ed1896
11 comprobatur] probatur Ed1896
Numérotation du verset 1Io. Prol.627b,2 
prol.| Super qua re, cum per ordinem ad Papiam auditorem eius ventum fuerit, disseremus. Quarto decimo igitur anno, secundam post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Pathmos insulam relegatus, scripsis Apocalypsim, quam interpretantur Iustinus martyr et Ireneus. Interfacto autem Domitiano, et actis eius ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva principe rediit12 Ephesum, ibique usque ad Traianum principem perseverans, totas Asie fundavit et rexit Ecclesias. Confectusque {t. 4 : Erfurt, f. 1187vb ; facsim., p. 534b} senio13, sexagesimo octavo anno14, post passionem Domini mortuus, et15 iuxta eandem urbem sepultus est.d
d ¶Fons : Hieronymus , De viris illustribus, c. 9, ed. E. Richardson, 1896, p. 12.29-13.28. – Cf.   De Bruyne, Préfaces XIII (Evang.), n°8.2, p. 175-176. Repertorium biblicum n° 627.
12 principe rediit] redit Ed1896
13 Confectusque senio] et confectus senio et Ed1896
14 anno] om. Ed1896
15 et] om. Ed1896



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Io. Prol.627b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=79&chapitre=79_Prol.627b)

Notes :