<11.323b> Prologus galeatus in libros Regum*
Numérotation du verset
Rg. Prol.323b,1
prol.|
¶
A
{t. 2 : Erfurt, f. 1ra ; facsim., p. 1a} Viginti et1 duas litteras esse apud Hebreos, Syrorum2 quoque lingua et Chaldeorum testaturque hebraice magna ex parte confinis est. Nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus.
prol.|
Samaritani etiam Pentateuchum
prol.|
Moysi totidem litteris scriptitant,
prol.|
figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque3 est Esdram scribam legisque doctorem, post captam Hierosolymam et instaurationem4 templi sub Zorobabel5, alias litteras
prol.|
reperisse, quibus nunc6 utimur, cum ad illud usque ad7 tempus idem Samaritanorum et Hebreorum characteres fuerint.
prol.|
In libro quoque Numerorum hec eadem supputatio8
prol.|
sub levitarum ac sacerdotum censu mystice9 ostenditur.
prol.|
Et nomen Domini tetragrammaton
prol.|
in quibusdam grecis voluminibus usque hodie10 antiquis expressum litteris invenimus11.
prol.|
Sed et psalmi tricesimus sextusa, et centesimus decimusb, et centesimus undecimusc, et centesimus octavus12 decimusd, et centesimus quadragesimus quartuse, quamquam diverso scribantur metro, tamen eiusdem numeri texuntur alphabeto.
prol.|
Et Ieremie Lamentationes
prol.|
et oratio eius, Salomonis quoque in fine Proverbia ab eo loco in quo ait : «Mulierem fortem quis inveniet»f, eisdem alphabetis
prol.|
vel incisionibus supputantur.
prol.|
Porro quinque littere duplices apud Hebreos sunt : caphg, memh, nuni, phej, sadek.
prol.|
Aliter enim scribuntur per has principia medietatesque verborum, aliter fines.
prol.|
Unde a plerisque duplices libri estimantur : Samuel,
prol.|
Malachim, Dabreiamin,
prol.|
Esdras,
prol.|
Ieremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis.
prol.|
Quomodo igitur viginti duo {t. 2 : Erfurt, f. 1rb ; facsim., p. 1b} elementa sunt, per que scribimus hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis
prol.|
vox humana comprehenditur, ita viginti duo volumina supputant, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactans viri iusti
prol.|
eruditur infantia.
A
¶Codd. :
Rusch
:
Biblia
latina
cum
Glossa
ordinaria,
ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 2, Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 1-2.
Weber
:
Biblia
vulgata,
ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 364-366.
Sparsim
ΩX
2 Syrorum] Syriorum Λ L Χ ΣM Φ E P* Ψ
P143-11
4 instaurationem] in restaurationem
P143-11
5 Zorobabel] + et
P143-11
8 supputatio] suppiratio
cacogr.
P143-11
9 censu mystice] minime
P143-11
(hapax)
a Ps. 36.
b Ps. 110.
c Ps. 111.
d Ps. 118.
e Ps. 144.
12 centesimus octavus decimus
Weber
] centesimus XVII
Rusch
f Prv. 31, 10.
g כ ך
h מ ם
i נ ן
j פ ף
k צ ץ.
Numérotation du verset
Rg. Prol.323b,2
prol.|
Primus apud Hebreos liber vocatur Bresith, quem nos Genesim dicimus
prol.|
secundus Ellesmoth, qui Exodus appellatur ;
prol.|
tertius Vagethra, id est Leviticus;
prol.|
quartus Vaiedaberl quem Numerum vocamus;
prol.|
quintus Addabarim, qui Deuteronomius prenotatur.
prol.|
Hi quinque sunt13 libri Moysi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant.
l Vaiedaber] scrips., Vagedaber Rusch, Vaiedabber Weber, וַיְדַבֵּ֨ר
13 quinque sunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
Rg. Prol.323b,3
prol.|
Secundum prophetarum ordinem faciunt, et incipiunt a Iesu filio Nave, qui apud illos Iosue ben Nun14 dicitur.
prol.|
Deinde subtexunt Sopthim, id est Iudicum librum;
prol.|
et in eundem compingunt Ruth,
prol.|
quia in diebus Iudicum facta eius narratur historia. Tertius sequitur Samuel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus Malachim, id est Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur; meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachoth, id est Regnorum dicere, non enim multarum gentium regna describit, sed unius Israelitici populi qui tribubus duodecim continetur. Quintus est Isaias, sextus Ieremias, septimus Ezechiel, octavus liber duodecim prophetarum, qui apud illos vocatur Tareasra.
14 ben Nun]
scrips.
, Bennun
Edmaior.
, Bennum
Rusch Weber
(p. 364.28),
Numérotation du verset
Rg. Prol.323b,4
prol.|
Tertius ordo hagiographa possidet,
prol.|
et primus liber incipit ab15 Iob, secundus a David quem quinque incisionibus et uno Psalmorum volumine comprehendunt.
prol.|
Tertius est Salomon, tres libros habens : Proverbia que illi Parabolas id est16* Masloth17 appellant,
prol.|
Quartus18 Ecclesiasten, id est Qoelet19.
prol.|
Quintus20 est Canticum canticorum quem titulo21 Sir Asirim prenotant.
prol.|
Sextus est Daniel, septimus Dabreiamin, id est Verba dierum,
prol.|
quod significantius chronicon
prol.|
{t. 2 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} totius divine historie possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus et secundus inscribitur22; octavus Esdras, qui et ipse similiter apud Grecos et Latinos in duos libros divisus est, nonus Esther.
15 a ΩX] ab
Rusch
16 id est ΩX
Weber
] et
Rusch
17 Parabolas... Masloth] misle id est parabolas
inv. Clementina
18 Quartus
C L Φ
ΩX
Rusch Clementina
] Coeleth ΩX , Et
Edmaior
19 Qoeleth
Rusch Clementina
] Accoeleth
Weber
20 Quintus
L Φ Rusch Clementina
] Et
Edmaior
21 titulo ΩX]
om. cett.
22 inscribitur Λ Φ ΩX
Rusch Clementina
] scribitur
Edmaior.,
+ incipit : Inscribitur ΩX²
(al. m. marg. corr.)
Numérotation du verset
Rg. Prol.323b,5
prol.|
Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo, id est Moysi quinque et prophetarum octo, hagiographorum novem. Quamquam nonnulli Ruth et Cinoth inter hagiographa scriptitent et hos libros in suo putent numero supputandos, ac per hoc esse prisce legis libros viginti quatuor, quos sub numero viginti quatuor seniorum Apocalypsis Ioannis inducit adorantes agnum et coronas suas prostratis vultibus offerentes, stantibus coram
prol.|
quatuor animalibus oculatis
prol.|
retro et ante, id est et in preteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus : «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui futurus est»m.
m Apc. 4, 8.
Numérotation du verset
Rg. Prol.323b,6
prol.|
Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris,
prol.|
quos de hebreo vertimus in latinum, convenire potest, ut scire valeamus, quicquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum. Igitur Sapientia,
prol.|
que vulgo Salomonis inscribitur, et Iesu filii Sirach
prol.|
liber et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone.
prol.|
Machabeorum primum librum hebraicum reperi, secundus grecus est, quod ex ipsa quidem phrasi probari potest.
Numérotation du verset
Rg. Prol.323b,7
prol.|
Que cum ita se habeant, obsecro te lector, ne laborem meum reprehensionem estimes antiquorum.
prol.|
In tabernaculum Dei offert unusquisque quod polest, alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum; nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos.
prol.|
Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo
prol.|
et per singulas species {t. 2 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} Ecclesie presentis futureque distinctio pellibus tegitur et ciliciis,
prol.|
ardoremque solis et iniuriam imbrium
prol.|
ea que viliora sunt prohibent. Lege ergo primum Samuel et Malachim eum; meum, inquam,
prol.|
meum. Quicquid enim crebrius vertendo et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod ante nesciebas, vel interpretem me estimato, si gratus es, vel paraphrasten,
prol.|
si ingratus, quamquam mihi omnino conscius non sim mutasse me quippiam de hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege grecos codices et latinos et confer
prol.|
cum his opusculis, que nuper emendavimus et ubicumque discrepare inter se videris, interroga quemlibet Hebreorum cui magis accomodare debeas fidem, etsi nostra firmaverit,
prol.|
puto quod eum
prol.|
non estimes coniectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit.
prol.|
Sed et vos famulas Christi rogo,
prol.|
que Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro
prol.|
unguitis caput,
prol.|
que nequaquam Salvatorem queritis in sepulcro,
prol.|
quibus iam ad Patrem Christus ascendit,
prol.|
ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore
prol.|
deseviunt et “circumeunt civitatem”n
prol.|
atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clipeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam,
prol.|
illius semper sententie recordabor : «Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, cum consisteret adversum me peccator;
prol.|
obmutui et humiliatus sum, et silui de23 bonis»o. EXPLICIT PROLOGUS.
n Cf. Ps. 58, 15.
o Ps. 38, 2-3.
23 de
Rusch
] a
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Rg. Prol.323b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=11&chapitre=11_Prol.323b)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Rg. Prol.323b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=11&chapitre=11_Prol.323b)
Notes :