Capitulum 1

Numérotation du verset 3Io. 1,1 
Senior
Gaio carissimo quem ego diligo in veritate.
Numérotation du verset 3Io. 1,2 
Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi
valere1
sicut prospere agit
anima tua.
1 valere] et praem. Weber
Numérotation du verset 3Io. 1,3 
Gavisus valde sum2 venientibus
fratribus
et testimonium perhibentibus veritati tue
2 valde sum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Io. 1,4 
Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos
in veritate
ambulantes.
Numérotation du verset 3Io. 1,5 
Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
Numérotation du verset 3Io. 1,6 
qui testimonium reddiderunt
caritati tue
in conspectu Ecclesie
quos benefaciens3
deducis4
digne Deo.
3 benefaciens] bene facies Weber
4 deducis] deducens Weber
Numérotation du verset 3Io. 1,7 
Pro nomine enim eius5 profecti sunt
nihil accipientes
a gentibus.
5 eius] om. Weber
Numérotation du verset 3Io. 1,8 
Nos ergo debemus suscipere
huiusmodi
ut cooperatores
simus veritatis.
Numérotation du verset 3Io. 1,9 
Scripsissem forsitan Ecclesie sed is qui amat
primatum gerere
in eis Diotrepes non recipit nos.
Numérotation du verset 3Io. 1,10 
Propter hoc si venero
commoneam
eius opera que facit verbis malignis garriens in nos
et quasi non ei ista
non6 sufficiant,
nec ipse suscipit
fratres
et eos qui suscipiunt7 prohibet,
et de Ecclesia
eicit.
6 non] om. Weber
7 suscipiunt] cupiunt Weber
Numérotation du verset 3Io. 1,11 
Carissime,
noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui
benefacit ex Deo est, qui autem8 malefacit non videt9 Deum.
8 autem] om. Weber
9 videt] vidit Weber
Numérotation du verset 3Io. 1,12 
Demetrio testimonium
redditur ab omnibus,
et ab ipsa veritate
Sed10 et nos11 testimonium
perhibemus
et nosti
quoniam testimonium nostrum verum est.
10 sed] om. Weber
11 nos] + autem Weber
Numérotation du verset 3Io. 1,13 
Multa habui scribere tibi, Domine12,
{t. 4 : Erfurt, f. 1193ra ; facsim., p. 545a} sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
12 Domine] om. Weber
Numérotation du verset 3Io. 1,14 
Spero autem protinus te videre et os ad os loquemur.
Numérotation du verset 3Io. 1,15 
Pax tibi.
Salutant te amici. Saluta tu13
amicos nominatim14.
13 tu] om. Weber
14 nominatim] per nomen Weber, + EXPLICIT EPISTOLA IOANNIS III Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (3Io. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=81&chapitre=81_1)

Notes :