Hugo de Sancto Caro

<11.323b> Prologus galeatus in libros Regum*

Numérotation du verset Rg. Prol.323b,1 

¶ Viginti et1 duas litteras esse apud Hebreos, Syrorum2 quoque lingua et Chaldeorum testaturque hebraice magna ex parte confinis est. Nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus.
¶Codd. : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 2, Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 1-2. Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 364-366. Sparsim ΩX
1 et] om. |
2 Syrorum] Syriorum Λ L Χ ΣM Φ E P* Ψ |
Samaritani etiam Pentateuchum
Moysi totidem litteris scriptitant,
figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque3 est Esdram scribam legisque doctorem, post captam Hierosolymam et instaurationem4 templi sub Zorobabel5, alias litteras
3 Certumque] legisque quique ? cacogr. |
4 instaurationem] in restaurationem |
5 Zorobabel] + et |
reperisse, quibus nunc6 utimur, cum ad illud usque ad7 tempus idem Samaritanorum et Hebreorum characteres fuerint.
6 nunc] minime (hapax) |
7 ad] om. ΣM K* |
In libro quoque Numerorum hec eadem supputatio8
8 supputatio] suppiratio cacogr.
sub levitarum ac sacerdotum censu mystice9 ostenditur.
9 censu mystice] minime (hapax)
Et nomen Domini tetragrammaton
in quibusdam grecis voluminibus usque hodie10 antiquis expressum litteris invenimus11.
10 hodie] om. |
11 invenimus] om. et ab hinc def. |
Sed et psalmi tricesimus sextusa, et centesimus decimusb, et centesimus undecimusc, et centesimus octavus12 decimusd, et centesimus quadragesimus quartuse, quamquam diverso scribantur metro, tamen eiusdem numeri texuntur alphabeto.
a Ps. 36.
b Ps. 110.
c Ps. 111.
d Ps. 118.
e Ps. 144.
12 centesimus octavus decimus Weber ] centesimus XVII Rusch
Et Ieremie Lamentationes
et oratio eius, Salomonis quoque in fine Proverbia ab eo loco in quo ait : «Mulierem fortem quis inveniet»f, eisdem alphabetis
f Prv. 31, 10.
vel incisionibus supputantur.
Porro quinque littere duplices apud Hebreos sunt : caphg, memh, nuni, phej, sadek.
g כ ך
h מ ם
i נ ן
j פ ף
k צ ץ.
Aliter enim scribuntur per has principia medietatesque verborum, aliter fines.
Unde a plerisque duplices libri estimantur : Samuel,
Malachim, Dabreiamin,
Esdras,
Ieremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis.
Quomodo igitur viginti duo elementa sunt, per que scribimus hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis
vox humana comprehenditur, ita viginti duo volumina supputant, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactans viri iusti
eruditur infantia.
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,2 

Primus apud Hebreos liber vocatur Bresith, quem nos Genesim dicimus
secundus Ellesmoth, qui Exodus appellatur ;
tertius Vagethra, id est Leviticus;
quartus Vaiedaberl quem Numerum vocamus;
l Vaiedaber] scrips., Vagedaber Rusch, Vaiedabber Weber, וַיְדַבֵּ֨ר
quintus Addabarim, qui Deuteronomius prenotatur.
Hi quinque sunt13 libri Moysi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant.
13 quinque sunt] inv. Weber
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,3 

Secundum prophetarum ordinem faciunt, et incipiunt a Iesu filio Nave, qui apud illos Iosue ben Nun14 dicitur.
14 ben Nun] scrips. , Bennun Edmaior. , Bennum Rusch Weber (p. 364.28),
Deinde subtexunt Sopthim, id est Iudicum librum;
et in eundem compingunt Ruth,
quia in diebus Iudicum facta eius narratur historia. Tertius sequitur Samuel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus Malachim, id est Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur; meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachoth, id est Regnorum dicere, non enim multarum gentium regna describit, sed unius Israelitici populi qui tribubus duodecim continetur. Quintus est Isaias, sextus Ieremias, septimus Ezechiel, octavus liber duodecim prophetarum, qui apud illos vocatur Tareasra.
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,4 

Tertius ordo hagiographa possidet,
et primus liber incipit ab15 Iob, secundus a David quem quinque incisionibus et uno Psalmorum volumine comprehendunt.
15 a ΩX] ab Rusch
Tertius est Salomon, tres libros habens : Proverbia que illi Parabolas id est16* Masloth17 appellant,
16 id est ΩX Weber ] et Rusch |
17 Parabolas... Masloth] misle id est parabolas inv. Clementina |
Quartus18 Ecclesiasten, id est Qoelet19.
18 Quartus C L Φ ΩX Rusch Clementina ] Coeleth ΩX , Et Edmaior |
19 Qoeleth Rusch Clementina ] Accoeleth Weber |
Quintus20 est Canticum canticorum quem titulo21 Sir Asirim prenotant.
20 Quintus L Φ Rusch Clementina ] Et Edmaior |
21 titulo ΩX] om. cett. |
Sextus est Daniel, septimus Dabreiamin, id est Verba dierum,
quod significantius chronicon
totius divine historie possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus et secundus inscribitur22; octavus Esdras, qui et ipse similiter apud Grecos et Latinos in duos libros divisus est, nonus Esther.
22 inscribitur Λ Φ ΩX Rusch Clementina ] scribitur Edmaior., + incipit : Inscribitur ΩX² (al. m. marg. corr.)
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,5 

Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo, id est Moysi quinque et prophetarum octo, hagiographorum novem. Quamquam nonnulli Ruth et Cinoth inter hagiographa scriptitent et hos libros in suo putent numero supputandos, ac per hoc esse prisce legis libros viginti quatuor, quos sub numero viginti quatuor seniorum Apocalypsis Ioannis inducit adorantes agnum et coronas suas prostratis vultibus offerentes, stantibus coram
quatuor animalibus oculatis
retro et ante, id est et in preteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus : «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui futurus est»m.
m Apc. 4, 8.
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,6 

Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris,
quos de hebreo vertimus in latinum, convenire potest, ut scire valeamus, quicquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum. Igitur Sapientia,
que vulgo Salomonis inscribitur, et Iesu filii Sirach
liber et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone.
Machabeorum primum librum hebraicum reperi, secundus grecus est, quod ex ipsa quidem phrasi probari potest.
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,7 

Que cum ita se habeant, obsecro te lector, ne laborem meum reprehensionem estimes antiquorum.
In tabernaculum Dei offert unusquisque quod polest, alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum; nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos.
Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo
et per singulas species Ecclesie presentis futureque distinctio pellibus tegitur et ciliciis,
ardoremque solis et iniuriam imbrium
ea que viliora sunt prohibent. Lege ergo primum Samuel et Malachim eum; meum, inquam,
meum. Quicquid enim crebrius vertendo et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod ante nesciebas, vel interpretem me estimato, si gratus es, vel paraphrasten,
si ingratus, quamquam mihi omnino conscius non sim mutasse me quippiam de hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege grecos codices et latinos et confer
cum his opusculis, que nuper emendavimus et ubicumque discrepare inter se videris, interroga quemlibet Hebreorum cui magis accomodare debeas fidem, etsi nostra firmaverit,
puto quod eum
non estimes coniectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit.
Sed et vos famulas Christi rogo,
que Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro
unguitis caput,
que nequaquam Salvatorem queritis in sepulcro,
quibus iam ad Patrem Christus ascendit,
ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore
deseviunt et “circumeunt civitatem”n
n Cf. Ps. 58, 15.
atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clipeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam,
illius semper sententie recordabor : «Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, cum consisteret adversum me peccator;
obmutui et humiliatus sum, et silui de23 bonis»o. EXPLICIT PROLOGUS.
o Ps. 38, 2-3.
23 de Rusch ] a Weber

<11.323b> Prologi Hieronymi in librum Regum expositio

Numérotation du verset Rg. Prol.323b,1 
marg.| {a} Viginti, et duas litteras] Premittit Hieronymus prologum huic libro, scribens Paule et Eustochio, in quo sunt quinque partitiones. In prima ostenditur quis sit numerus librorum Veteris Testamenti, dicens iuxta numerum elementorum Hebraici alphabeti libros Veteris Testamenti esse distinctos in viginti duo scilicet sicut enim in illis docebatur puerilis infantia ad recte loquendum, sic in his libris populi simplicitas eruditur ad bene vivendum. In secunda parte ostenditur ordo librorum. Tres siquidem sunt ordines librorum apud Hebreos, scilicet Lex, Prophete, Agiographa. Quot autem libros lex contineat, quot Prophete, quot Agiographa, in Prologo patebit. In tertia parte ostendit Hieronymus hunc prologum omnibus libris, quos ipse de Hebreo transtulit in Latinum, preponi posse quasi proemium galeatum. In quarta parte more solito respondet emulis suis. In quinta parte rogat Paulam et Eustochium, ut contra detractores muniant eum clypeo orationum suarum, inducens Ps. 38. autoritatem, qui dixit. Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam {1.218ra} in lingua mea : posui in ore meo custodiam, etc. Dicit ergo : Viginti duas litteras, etc.
marg.| {b} Lingua] Nota, tres esse linguas principales : Grecam que viginti quatuor litteras habet, Latinam que viginti tres, Hebream que viginti duas.
marg.| {c} Testatur] Sed quid ad rem, si iste due lingue, scilicet Syra, et Chaldaica habent vigintiduas litteras : numquid per hoc probatur, quod lingua Hebrea habet vigintiduas litteras ? Dicimus quod sic, quia iste due parum discrepant ab Hebrea : Forte in modo pronunciandi. Unde quot litteras habent lingue ille, tot necesse est esse apud Hebreos.
marg.| {d} Nam] etc. Ostenditur quomodo affinis, quia ipsi habent viginti duo elementa.
marg.| {e} Eodem sono] id est pronunciatione.
marg.| {f} Sed diversis] etc. id est signis vel figuris, quia eodem modo pronunciant, sed diversis figuris scribunt.
marg.| {g} Samaritani] etc. Aliter probat idem, quia Samaritani totidem, et eisdem litteris utuntur : De quibus constat, quod non aliis, quam Hebraicis litteris scribunt. Nam Samaria, id est regno decem Tribuum vastato a Salmanasar rege Assyriorum, et decem Tribubus captivatis, et ultra montes Caspios collocatis, rex Assyriorum ex diversis gentibus misit in Samariam incolas, qui terram colerent, ne in solitudinem verteretur, qui nescientes terre illius legitima, a bestiis necabantur, quod Rex Assyriorum comperiens inito consilio misit ad eos quosdam de sacerdotibus Hebreorum, qui docerent illos legitima terre : Illi autem receperunt tantum Pentateuchum Moysi, et ideo litteras Hebreorum in scriptis suis adhuc retinent. Sed post reversionem Iudeorum de Babylonica captivitate, in reparatione bibliothece combuste a Chaldeis, Esdras quasdam novas litteras invenit, et quasdam mutavit, que nimis aspere sonabant : Et hoc est, quod dicit : Samaritani, etc. Et nota quod isti Samaritani circumcisionem recipiunt, et tamen colunt idola.
marg.| {h} Et apicibus] Titulis, sive litterarum summitatibus, quibus distinguuntur littere secundum diversos situs. Nam alius est apex huius littere. A quando est littera capitalis, alius quando est in medio dictionis, alius quando est in fine. Proprie autem apex dicitur notula quedam, que vice littere fungitur, que a pueris dicitur titulus : Et sic accipitur Mt. 5.c. ubi dicitur : Amen dico vobis : Iota unum, aut apex unus non preteribit a lego donec omnia fiant.
marg.| {i} Post captam] etc. a Nabuchodonosor. 3Rg. 25.
marg.| {k} Sub Zorobabel] Esd. 1. et 2.
marg.| {l} Alias litteras] a litteris Moysi. Usque tunc easdem litteras habuerunt Iudei, et Samaritani, et easdem figuras.
marg.| {m} Characteres] id est figure.
marg.| {n} In libro] etc. quasi dicat huic numero litterarum respondet numerus Sacerdotum, et Levitarum : Quia sicut vigintidue littere sunt, sic vigintiduo millia Sacerdotum, et Levitarum computantur Nm. 3.f.
marg.| {o} Supputatio] id est numeratio.
marg.| {p} Sub censu mystice ostenditur] id est sub numeratione, qua Sacerdotes, et Levite recensiti, pro primogenitis dati sunt Domino, quasi census a filiis Israel. Vel sub censu, id est sub numeratione, in qua census solvebatur pro capitibus singulorum, ut legitur Ex. 30.b. Prior expositio verior est.
marg.| Mystice hoc dicit, quia per hunc, id est viginti duo, datur intelligi, quod Sacerdotes, et Levite debent intelligere viginti duos libros Veteris Testamenti. Mille enim perfectus est numerus.
marg.| {q} Nomen Domini] etc. Dixerat, quod usque ad Esdram fuerunt iidem characteres litterarum apud Hebreos, et Samaritanos, sed Esdras quasdam novas litteras invenit, et quasdam mutavit propter {1. 218rb} sonum earum difficilem, quibus Iudei modo non utuntur sed antiquitus utebantur : Et hoc patet, ut dicit Hier. quia nomen Dei tetragrammaton illis antiquitus litteris scriptum usque hodie in Grecis voluminibus invenitur. Nomen Dei tetragrammaton est, quod in lamina aurea, que erat in fronte Pontificis, quando accedebat ad sacrificium, quatuor litteris scribebatur, que sunt He, quod interpretatur iste : Loth quod interpretatur principium. Heth quod interpretatur passio : Vau, quod interpretatur vita : Unde illud nomen sonat, principium vite, passionis iste, quasi dicat, iste Pontifex id est figuratus per illum, scilicet Christus est principium, id est autor vite spiritualis sive gratie, passionis, id est per passionem.
marg.| {r} Sed et Psalmi] Adhuc ostendit, quod viginti due littere erant apud Hebreos, per quinque psalmos, qui per alphabetum Hebraicum scribuntur, scilicet tricesimus sextusa : Noli emulari : Et centesimus decimus. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo in consilio iustorum, etc. Et centesimus undecimus, scilicet Beatus vir, qui timet Dominum. Et centesimus decimos octavusb : Beati immaculati. Centesimus quadragesimus quartusc : Exaltabo te Deus meus rex. Hi Psalmi distincti sunt per alphabetum, non tamen quilibet istorum psalmorum distinguitur per omnes litteras, sed quidam scilicet Confitebor. Unde GLOSSA ibi dicit. Iste psalmus est primus eorum, qui per omnes litteras, sed quidam scilicet Confitebor. Unde GLOSSA ibi dicit. Iste psalmus est primus eorum, qui per omnes litteras alphabeti scribitur. Alii vero predicti scribuntur per litteras alphabeti, sed non per omnes. Quod ergo hic dicitur ;   [Quamquam diverso scribantur] etc. id est vigintiduarum litterarum   [texuntur alphabeto] composite debet intelligi. Et est sensus : per hos psalmos potest probari. Viginti duas litteras fuisse apud Hebreos. Et quod dicitur, quod psalmi scribebantur metro, intelligendum est apud Hebreos. Unde Psalterium lyrici composuere pedes sed apud nos non potuit servari metrum nec ordo litterarum.
a Ps. 36.
b Ps. 118, 1.
c Ps. 144.
marg.| {s} Eiusdem] etc. viginti duarum litterarum.
marg.| {t} Lamentationes] supple sub viginti duobus litteris descripte sunt. Etiam quod libet de quatuor alphabetis scriptum est sub vigintiduabus litteris.
marg.| {u} Et oratio] que ultimo ponitur in Ieremia, et incipit : Recordare Domine, etc.
marg.| {x} In quo ait] Prv. ult. b.
marg.| {y} Eisdem alphabetis] id est eisdem litteris alphabeti, et totidem.
marg.| {z} Vel incisionibus] Quidam exponunt, id est brevibus clausulis sive sententiis. Sed quid ad rem de brevibus clausulis sive sententiis ? Ideo aliter potest exponi, ut dicatur incisionibus, id est litteris. Et secundum hoc, vel ponitur expositive pro, id est. Et quod littere dicantur incisiones, patet per illud Ovidii : « Scripta soror fuerat ; Visum est delere sororem. Verbaque correptis incidere talia ceris ».
marg.| {a} Porro quinque litteris] etc. Assignat Hieronymus. aliam convenientiam inter litteras alphabeti, et libros veteris Testamenti : Quia sicut quinque littere apud Hebreos sunt duplices, ita et quinque libri. Dicuntur autem littere duplices : non eo modo, quo apud nos dicitur. 10 duplex consonans, sed quia dupliciter scribuntur. Uno modo in principio dictionis : alio modo in medio, vel in fine. Similiter quinque libri dicuntur duplices apud eos, quia quilibet eorum continet duos libros. Samuel qui continet primum, et secundum librum Regum : Et Malachim , qui continet tertium, et quartum Regum. Dibre Haiamim, qui sonat verba dierum secundum Hebreos, secundum Grecos Paralipomenon , id est residuorum, Esdras : Ieremias cum lamentationibus, qui pro uno libro computantur.
marg.| {b} Et eorum initiis] id est illis viginti duobus elementis sive litteris, {1. 218va} omnis vox humana scribitur, et formatur. Et dicuntur littere initia, quia ex eis initiatur, id est componitur vox humana. id est articulata. Unde sic describitur littera. Littera est minima pars vocis composite. Vel littere dicuntur initia vocis humane, quia pueri eas 1. res discunt.
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,2 
marg.| {b} Primus apud] etc. Hec est secunda pars proemii, ubi ostenditur ordo librorum secundum Hebreos.
marg.| {c} Bereschith] quod sonat in principio. Sic enim incipit liber, quem nos dicimus Genesim, eo quod de mundi generatione agit.
marg.| {d} Ellesmoth] sonat hec sunt nomina. Sic incipit Exodus, qui latine dicitur exitus.
marg.| {e} Vaiikra] sonat, et vocavit, hic est Leviticus, id est offertorius latine, sive sacrificativus,
marg.| {f} Vaidabber] sonat et locutus, hic est liber Numeri.
marg.| {g} Elle hadborim] sonat, hec sunt verba, hic est Deuteronomium, id est secunda lex, id est secundo iterata.
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,3 
marg.| {h} Compingunt] id est sociant.
marg.| {h} Quem nos] etc. quia agit de duobus regnis, id est de regno duarum Tribuum, quod dicitur regnum Iuda, et regno decem Tribuum, quod dicitur regnum Israel. Sed quia duo ista regna erant unum regnum, unius regnum, id est Iudeorum, ideo quidam libri habent regum pro regnorum.
marg.| {i} Quintus est] etc. inter libros Propheticos. Et nota quod liber dicitur propheticus, vel a prophetia verbi, ut Isaias, Ieremias, etc. Vel a prophetia facti, sicut Iosue, Iudicum, Regum.
marg.| {k} Qui apud] etc. id est Hebreos.
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,4 
marg.| {l} Hagiographa] id est sanctorum scripta. Agios enim sanctum, graphos Scriptura dicitur. Et est hagiographa generale nomen omnium librorum sacre Scripture, sicut confessor omnium sanctorum, sed tamen restringitur ad libros, qui non habent aliquod privilegium auctoritatis.
marg.| {m} Quem quinque] etc. id est quinque partitionibus, que fiunt per fiat fiat. Quatuor enim Psalmi terminantur per fiat fiat. Ubi autem sunt tales quatuor terminationes, quinque sunt partitiones, ut patet in manu, ubi quinque digiti, et tantum quatuor aperture. Has quinque partitiones dixit Hieronymus esse quinque libros. Sed Augustinus probat unum librum esse. Sed quid est, quod David et Daniel non computantur inter Prophetas ? Responsio. Tripliciter dicitur quis Propheta, officio, missione, gratia : David, et Daniel nec officium habuerunt, nec missi fuerunt, et ideo {1. 218vb} inter Prophetas non computantur, tamen gratiam prophetandi habuerunt, et in veritate prophete fuerunt, sed vulgo tantum ex officio Prophete dicebantur.
marg.| {n} chronicon] chronon tempus. Et dicitur Paralipomenon Chronicon, quia tempus complectitur ab Adam usque ad finem Regum.
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,5 
marg.| {o} Cinoth] id est threnos.
marg.| {p} Et hos libros] scilicet Ruth et Cinoth.
marg.| {q} In suo] etc. id est per se.
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,6 
marg.| {r} Hic prologus] etc. Tertia pars, ubi dicit Hieronymus hunc prologum posse dici principium Galeatum metaphorice, quia sicut capiti superponitur galea, et armatum contra hostes defendit, sic prologus iste omni libro superponi potest, et defendit sacram Scripturam contra illos, qui inducunt apocrypha pro veris.
marg.| Dicitur autem dupliciter liber aliquis apocryphus, vel quia auctor ignoratur, sed veritas patet : Et tales recipit Ecclesia, non ad probationem fidei, sed ad morum instructionem. Vel quia veritas dubitatur, et tales non recipit Ecclesia, ut est liber de infantia Salvatoris, et de assumptione corporis Beate Virginis.
marg.| {s} Ex ipsa phrasi] id est ex ipso modo loquendi, quia Grecam redolet eloquentiam. Phrasis Grece, Locutio Latine. Unde periphrasis, id est circumlocutio : et antiphrasis, id est contraria locutio.
Numérotation du verset Rg. Prol.323b,7 
marg.| {t} Que cum ita se] etc. : quarta pars est, in qua excusat se HIERONYMUS.
marg.| {u} Antiquorum] id est septuaginta interpretum.
marg.| {x} Nobiscum bene agitur] quasi dicat alii plus, alii minus offerunt in tabernaculo, id est in expositione sacre Scripture, mihi sufficit offerre minimum, et vile. Multa enim sunt vilia, que tamen sunt utiliora. Et hoc probat per similitudinem, quia saga, et pelles, que erant viliora operimenta tabernaculi, tamen magis necessaria. Nota, quatuor erant operimenta tabernaculi. Primo tegebatur cortinis (que vocantur, hic tabernaculum) factis de quatuor coloribus pretiosis, id est purpura, et bysso, et hyacintho, et cocco bis tincto. Secundo sagis cilicinis. Tertio pellibus rubricatis. Quarto pellibus ianthinis. Ex. 35.
marg.| {y} Contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat] 1Cor. 12.c.
marg.| {z} Tabernaculi pulchritudo] id est cortinarum.
marg.| {a} Et per singulas] Et pro, id est.
marg.| {b} Et ciliciis] id est sagis. Lege ergo o lector Samuel, qui continet duos primos libros Regum.
marg.| {1.219ra} {a} Et Malachim] qui continet duos ultimos Regum. Hunc Hieronymus vocat suum, quia de Hebreo veraciter transtulit in Latinum.   [Vel interpretem] id est verum translatorem. Interpres enim est, qui fideliter ea, que audit, vel videt exponit.
marg.| {c} Vel paraphrastem] id est falsum locutorem. Sic exponunt quidam Sed verius potest dici paraphrastes, qui interpretationis veritatem omnino non sequitur, tamen veritati pro posse innititur, ita quod a sententia non declinat, licet a verbis exorbitet, et dicitur a para, quod est iuxta, et phrastes, quod est locutor. Unde Hieronymus in originali super Nahum dicit. Hoc iuxta septuaginta paraphrastes diximus, ne aliquam tribuamus Sardanapalo occasionem reprehendendi. Aliter accipitur super illud. Is. 27.a. Quis dabit me spinam, et veprem ibi dicit Glossa Paraphrastes, id est Metaphysicos, et ita equivocum est.
marg.| {d} Coniectorem] id est vaticinatorem.
marg.| {e} Sed et vos] etc. Quinta pars proemii, ubi monet Paulam, et Eustochium, ut orent pro eo.
marg.| {f} Myro] Myrum myri, unguentum, myrrha, myrrhe, arbor vel etiam gummi, sicut nardum nardi unguentum est, nardus nardi arbor, vel gummi.
marg.| {g} Caput] Caput Christi, divinitas eius est. Unde 1Cor. 11.a. Omnis viri caput Christus. Caput vero mulieris vir, caput vero Christi Deus. Caput ergo ungit, qui eum verum Deum adorat, et credit. Pedes vero ungit, qui eum verum hominem credit. Arriani caput non ungunt, qui Christum esse puram creaturam asserunt. Manichei pedes non ungunt, qui corpus Christi phantasticum habere fingunt. Christum in sepulchro querit, qui eum resurrexisse non credit. Tales sunt Sadducei, qui resurrectionem mortuorum negant.
marg.| {h} In sepulchro] quasi dicat, qui non creditis Christum adhuc morte detineri, sed creditis resurrexisse, et in hoc maiores estis Magdalena, que querebat vivum cum mortuis.
marg.| {i} Rabido] id est insano.
marg.| {k} Circumeuntes civitatem] id est Ecclesiam, ad decipiendum, et devorandum, sicut"adversarius noster diabolus qui circuit querens quem devoret" (Prima Petri 5.c.d) Et ita circumire civitatem accipitur hic in malo. In Ps. 58. vero ubi dicit. Famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem, accipitur in bono, id est. Iudei in fine conversuri ad Deum, sicut famelici canes fidem avide deglutient, et circuibunt de civitate in civitatem querentes doctores, qui eos instruant in fide Ecclesie, et confirment.
d 1Pt. 5.
marg.| {l} Ego sciens humilitatem] quasi dicat vos orate pro me, ego autem contra eos non loquar, sed digito compescam labia mea. <Explicit expositio Prologi sancti Hieronymi>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rg. Prologi Hieronymi in librum Regum expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=11&chapitre=11_Prol.323b)

Notes :