<11.3647> Prologus ‘Iudex sapiens’ super libros Regum

1
prol.| {HSC11.1.1} {1.217vb} In Postilla super libros Regum prologus auctoris. - Iudex sapiens iudicavit populum suum, et principatus sensati stabilis erit secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Et qualis est rector civitatis, tales et inhabitatores in ea : Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium. Sic legitur Ecclesiastici 10.a.a Ex quibus verbis ostenditur, quantum subditis bonus rector prosit, vel obsit indignus. Non solum autem sapientia bonum, vel dignum rectorem efficit, sed et iustitia, et misericordia boni rectoris roborant principatum. Unde Prv. 20.d. Misericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. Sed inter omnia sola humilitas regem, et principem custodit, sicut superbia deiicit, et deponit. Unde Ecclesiastici 10.b.b Sedes ducum superborum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis. Item in cantico beate Virginisc : « Deposuit potentes de sede » etc. Ex his, et multis aliis locis Scripture, patescit quod requiratur in his, qui quasi rectores populis preponuntur. Sed quanto plenius, et evidentius docent, et instruunt tam exempla operum, quam strepitus verborum, tanto utiliorem cognoscimus librum istum, in quo gesta regum a tempore Samuelis usque ad ultimum regem Iuda, id est Sedechiam per ordinem continentur, ad omnium, qui presunt aliis, eruditionem, et informationem.
a Sir. 10, 1-3.
b Sir. 10, 17.
c Lc. 1, 52.
Numérotation du verset PrRg. Prol.3647,2 
prol.| {HSC11.1.2}Quadripartitus est autem liber iste apud Latinos, quatuor distinctus voluminibus. Apud Hebreos tantum bipartitus, et appellant primum Samuel a nomine auctoris, secundum librum vocant Malachim, id est Regum, a materia. Quidam vero vocant illum Malachot, quod sonat regnorum, sed vitiose. Agitur enim in eo de uno regno tantum, scilicet Iudeorum, et regibus eius, licet in duo divisum fuerit. Scriptus est autem Chronice liber iste, ut credimus. Primo scripsit Samuel gesta temporis sui, deinde David. Salomon. Postea Prophete, et maxime Ieremias, ut dicit Hieronymus a quo etiam compactus est in unum, quod patet ex eo, quod idem est finis huius libri, et Ieremie : Tamen in prologo Iudicum dictum est quod Ezechias librum Regum et Parabolas Salomonis compegit in unum : sed potuit utrumque esse, quia quod Ieremias fecit opere, ille fecit auctoritate. Vel opinative dictum est utrumque Scriptus autem est liber iste, sicut, et alii precedentes, intus et foris quia que dicuntur de regno corporali ad litteram, spiritualiter intelliguntur de regno spirituali.
Numérotation du verset PrRg. Prol.3647,3 
prol.| {HSC11.1.3}Ex his patet, que sit materia huius libri, gesta scilicet Regum a tempore Samuelis usque ad ultimum regem Iuda, id est Sedechiam.
Numérotation du verset PrRg. Prol.3647,4 
prol.| {HSC11.1.4}Intentio auctoris circa materiam semper versatur.
Numérotation du verset PrRg. Prol.3647,5 
prol.| {HSC11.1.5}Utilitas autem est, ut legentes gesta tam bonorum quam malorum, bonorum obedientiam imitemur, malorum inobedientiam detestemur.
Numérotation du verset PrRg. Prol.3647,6 
prol.| {HSC11.1.6}Titulus talis est : Incipit liber Regum.
Numérotation du verset PrRg. Prol.3647,7 
prol.| {HSC11.1.7}Modus agendi talis est : Liber iste quadripartitus est, in quatuor libros partiales distinctus, quorum primus dividitur in sex partes : Primo agit de ortu Samuelis, secundo de Eli et filiis eius, tertio de captione arce et reductione eiusdem, quarto, de promotione Saulis in regem et gestis eius et preliis, quinto de morte Samuelis, sexto de morte Saulis et filiorum eius.
<Explicit Prologus Auctoris>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (PrRg. Prologus ‘Iudex sapiens’ super libros Regum ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=11&chapitre=11_Prol.3647)

Notes :