Capitulum 2
Numérotation du verset
Hab. 2,1
Super custodiam meam stabo
et figam gradum
super munitionem
et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me.
Numérotation du verset
Hab. 2,2
Et respondit mihi Dominus et dixit :
Scribe
visum
et explana eum
super tabulas
ut percurrat qui legerit eum.
Numérotation du verset
Hab. 2,3
Quia adhuc visus
procul
et apparebit in finem et non mentietur.
Si moram fecerit exspecta illum quia veniens veniet
et non tardabit.
Numérotation du verset
Hab. 2,4
Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso.
Iustus autem in
fide sua
vivet.
Numérotation du verset
Hab. 2,5
Et quomodo vinum potantem decipit
sic erit vir superbus
et non decorabitur.
Quia1 dilatavit quasi infernus animam suam
1 Quia] Qui
Weber
et ipse quasi mors et non adimpletur
et congregabit
ad se omnes gentes
et coacervavit2
2 coacervavit] coacerbavit
Weber
ad se omnes populos.
Numérotation du verset
Hab. 2,6
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius ?
Et dicetur : Ve ei qui multiplicat non sua.
Usquequo et aggravat contra se
densum lutum ?
Numérotation du verset
Hab. 2,7
Numquid non repente consurgent qui mordeant te ? Et suscitabuntur lacerantes te
et eris in rapinam eis.
Numérotation du verset
Hab. 2,8
Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te
omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis
et iniquitatem terre
civitatis
et omnium habitantium in ea.
Numérotation du verset
Hab. 2,9
Ve qui
congregat avaritiam
malam domui sue ut sit in excelso nidus eius
et liberare3 se putat
3 liberare] liberari
Weber
de manu mali.
Numérotation du verset
Hab. 2,10
Cogitasti confusionem
domui tue concidisti populos multos et peccavit anima tua.
Numérotation du verset
Hab. 2,11
Quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas edificiorum est respondebit.
Numérotation du verset
Hab. 2,12
Ve qui edificat civitatem
in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate.
Numérotation du verset
Hab. 2,13
Numquid non hec sunt a Domino4 exercituum ?
4 sunt-a Domino]
inv. Weber
Laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient.
Numérotation du verset
Hab. 2,14
Quia replebitur terra ut cognoscant5 gloriam Domini
5 cognoscant] cognoscat
Weber
quasi aque operientes mare.
Numérotation du verset
Hab. 2,15
Ve qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius.
Numérotation du verset
Hab. 2,16
Repletus est ignominia pro gloria.
Bibe
tu quoque
et consopire. Circumdabit te calix dextere Domini
et vomitus ignominie super gloriam tuam.
Numérotation du verset
Hab. 2,17
Quia iniquitas Libani operiet te
et vastitas animalium
deterrebit eos
de
sanguinibus hominis
et iniquitate terre et civitatis
et omnium habitantium in ea.
Numérotation du verset
Hab. 2,18
Quid prodest sculptile
quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta ?
Numérotation du verset
Hab. 2,19
Ve qui dicit ligno : Expergiscere, surge lapidi tacenti. Numquid ipse
docere poterit, ecce iste
operatus6 est
6 operatus] coopertus
Weber
auro et argento et omnis spiritus
non est in visceribus eius.
Numérotation du verset
Hab. 2,20
Dominus autem in templo sancto suo letetur7
7 letetur] sileat
Weber
a facie eius omnis terra.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Hab. 2,1
marg.|
Super custodiam meam, et cetera]
In persona humane impatientie posuit questionem, et quasi fortiter allegaverat, modo dicit, quod libenter audiet quid Dominus respondeat ad hec, postea ponit responsum Domini.
marg.|
{b}
Super custodiam meam stabo]
id est diligentiam adhibebo, et sollicite audiam et munitioni rationum irrefragabilium innitar, et cogitabo, ut intelligam quid mihi Dominus respondeat, et ut sciam quod ego contra responsionem suam debeam replicare in quo, ut dicit Hieronymus eleganter humanam describit impatientiam, quam in disputationibus habere consuevimus, ut ante quam nobis respondeatur, ut respondendum paremur. Ex quo patet responsionem non esse rationis, sed contentionis. Si enim ratio esset, deberet responsio expectari, et videri, scilicet, utrum respondere deberent an consentire. Vel in persona sua, aut cuiuslibet iusti. Super custodiam meam stabo, id est in sublimitate prophetie, vel omni diligentia custodiam cor meum.
marg.|
{c}
Et super munitionem]
etc. Septuaginta. Super petram, id est super Christum, figam gradum, et eo quasi muro sepiar, ne ad me leo rugiens possit irrumpere, et sciam, quid ad Dominum
{5.
205ra} in Iudicio debeam respondere.
marg.|
{a}
Et respondit mihi Dominus]
Quarta pars prophetie, ubi ponitur responsio Domini ad propositam querimoniam. Primo tamen dicit Prophete, quod scribat visionem quam ei ostendit plane, et non dubitet aliquis quin eveniat. Postea que sit illa visio exponit, ibi
[et quomodo vinum]
Dicit ergo Dominus Prophete.
marg.|
{b}
Scribe visum]
etc. id est visionem, quam tibi ostendam de destructione Babylonis, lucide, et intelligibiliter describe.
marg.|
{c}
Super tabulas]
In cordibus auditorum, Septuaginta. In buxo.
marg.|
{e}
Quia adhuc visus procul]
etc. per ista verba, procul, et in finem satis patet, quod principaliter hic agitur de adventu Christi, quia constat, quod Habacuc fuit contemporaneus Danielis, qui destructionem Babylonis, et vidit et scripsit. Non ergo procul erat, quando hec scripta sunt. Similiter per hoc, quod sequitur, iustus autem, etc. hoc non potest intelligi de destructione Babylonis, quia hoc non est de articulis fidei. Est igitur hic, ut dicit Hieronymus manifeste prophetia de Christo, usque ad cuius adventum versus Nabuchodonosor, id est diabolus totum in reti suo congregavit. Dicit ergo Prophete. {b}
Scribe visum]
etc. Septuaginta, visionem.
marg.|
{d}
Ut percurrat qui legerit eum]
ut quilibet capere possit.
marg.|
Quod dicitur, adhuc visus, id est visio, vel visus, ut sit adiectivum, id est Christus. Septuaginta adhuc visio in tempus, etc. Ier. de quo dicitur Gal. 4.a. ubi venit plenitudo temporis. Et 2Cor. 6.a. Tempore accepto, etc.
marg.|
{f}
Si mortam fecerit expecta illum]
visum s. Christum, vel visionis complementum.
marg.|
{g}
Quia veniens]
in primo adventu.
marg.|
{h}
Veniet]
In secundo. Vel Veniens veniet, id est cito veniet.
marg.|
{i}
Et non tardabit]
meritis, etsi tardet desideriis.
marg.|
{k}
Ecce qui incredulus est]
non credens visum istum venturum.
marg.|
{l}
Non erit recta anima eius in semetipso]
id est non habet rectam fidem in corde. Septuaginta, si retraxerit se non placebit anime mee in eo. {m}
Iustus autem]
credens promissioni mee.
marg.|
{n}
Ex fide sua]
Septuaginta, ex fide mea, Symmachus, per fidem propriam suam vivet. {o}
Vivet]
id est pro fide habebit nomine premii vitam sempiternam. Rm. 1.b. habetur. Ex fide mea. Et dicit Hieronymus Ubicumque aliter in Hebreo, aliter in Septuaginta scriptum est, Apostolos utitur sicut a Gamaliele legis doctore didicit.
marg.|
{p}
Et quomodo vinum]
Hic exponit visionem, et secundum litteram comminatur Babyloni, ostendens quomodo Nabuchodonosor veniet in derisum gentium. Et sicut ipse in quinque gloriabatur, ita quinque derisiones, sive quinque Ve hic ponuntur. Primo, gloriabatur in divitiarum multiplicatione, contra quod est ve primum. Secundo, in regni, et generis sui exaltatione, contra quod est ve secundum. Tertio, in civitatum munitione, contra quod est ve tertium. Quarto, in Regum, et gentium oppressione, contra quod est ve quartum. Quinto, in Dei sui protectione, cui hec omnia ascribebat, ut supra habitum est, contra quod est ve quintum. Dicit ergo.
marg.|
{p}
Et quomodo vinum]
quia superbia inebriavit, et excecavit ipsum Nabuchodonosor. Dn. 4.f. Nonne hec est Babylon, etc. {q}
Sic erit vir superbus]
Nabuchodonosor. Septuaginta, qui arrogans est, contemptor nihil producet ad finem. {r}
Et non decorabitur]
imo inter feras erit habitatio sua. Dn. 4.f. Symmachus, in rerum omnium erit penuria.
marg.|
{s}
Quia dilatavit]
per cupiditatem ipse Nabuchodonosor.
marg.|
{u}
Et ipse quasi mors]
nulli parcens, semper sanguinem sitiens, non adimpletur.
marg.|
{x}
Et congregavit ad se omnes gentes]
etc. ut omnes suo deprimat Imperio.
marg.|
{y}
Numquid non omnes isti]
etc. quasi dicat omnes gentes derisorie facient, quasi fabulam de ipso, loquentes parabolice, et enigmatice per comparationes diversas de eo.
marg.|
{z}
Dicent]
de eo.
marg.|
{a}
Ve ei]
Nabuchodonosor, cui totus mundus non sufficiebat.
marg.|
{b}
Qui multiplicat, non sua]
divitias, scilicet, iniuste acquisitas, vel que sibi non proderunt.
marg.|
{c}
Usquequo, et aggravat contra se]
Hieronymus Onere predarum quasi gravi torque se deprimens. Unde Septuaginta. Aggravans torquem suum graviter.
marg.|
{d}
Densum lutum]
divitias, que inquinant, onerant pedes, id est affectus, et in terram ligant, fatigant, et labi faciunt.
marg.|
{e}
Numquid non repente consurgent]
Medi, et Perse. Ier. 50.b. Ecce ego suscitabo, et adducam, etc.
marg.|
{f}
Qui mordeant te]
etc. Hieronymus
marg.|
Primum mordebunt, postea lacerabunt totum regnum Babylonicum subiugantes.
marg.|
{g}
Et erit in rapinam eis]
tu Nabuchodonosor, vel Babylon.
marg.|
{h}
Quia tu spoliasti gentes]
etc.
[Qui reliqui fuerint de populis]
quasi. Qui manus Regum Cyri, et Darii evaserit, a reliquis auferetur. Vel, reliqui, qui scilicet ipsi Nabuchodonosor non fuerint subiugati. Vel, reliqui, id est contemptibiles inter populos. Et hoc erit.
marg.|
{i}
Propter sanguinem]
id est effusionem sanguinis.
marg.|
{k}
Hominis]
Iudeorum, qui quasi homines sub lege data vivebant.
marg.|
{l}
Et iniquitatem terre]
Israel factam.
marg.|
{m}
Civitatis, et omnium habitantium in ea]
Hierusalem.
marg.|
{n}
Ve qui congregat]
Ecce secundum ve, ubi superbie arguitur.
marg.|
{o}
Avaritiam malam]
quia in malum suum. Eccl. 5.c. Divitie congregate in malum domini sui.
marg.|
{p}
Domui sue]
civitati, vel soboli. {q}
Ut sit in excelso nidus eius]
potestas sua, in qua cum pullis securus dormiat.
marg.|
{r}
Et liberari se putat]
per divitias :
marg.|
{s}
De manu mali]
id est de potestate hostium.
marg.|
{t}
Cogitasti confusionem domui tue]
etc. Cogitatio tua erit occasio confusionis domus tue. Is. 14.c. Non vocabitur in eternum semen pessimorum.
marg.|
{u}
Quia lapis]
etc. Hieronymus Tanta crudelitate debacchatus es, ut si dici potest lapides, et ligna civitatum quas subvertisti ferocitatem tuam clamitent, vel lapides, et ligna Babylonis destructe ipso facto predicabunt peccatum tuum.
marg.|
{x}
Et lignum]
etc. Septuaginta. Scarabeus de ligno loquetur ea. Alia editio. Lapis e pariete clamabit, quasi vermis in ligno loqueris, vel lapis, et lignum dicet contra te hoc, quod sequitur.
marg.|
{y}
Ve qui edificat civitatem]
Babylonem, et alias munitiones.
marg.|
{z}
In sanguinibus, et preparat urbem iniquitate]
In rapinis et occisionibus.
marg.|
{a}
Numquid non hec sunt a Domino exercituum]
quasi dicat audi, quid Dominus tibi promittat.
marg.|
{b}
Laborabunt enim populi in multo igni]
ad ignem extinguendum, cum succendetur Babylon, et ad resistendum hostibus.
marg.|
{c}
Et gentes in vacuum, et deficient]
quia nihil proficient.
marg.|
{5.
205va} Δ
Septuaginta : Defecerunt populi multi in igne.
marg.|
{a}
Quia replebitur terra]
id est per totum mundum scietur hoc.
marg.|
{b}
Ut cognoscant]
omnes, gloriam Domini, id est potentiam quam exercuit in Chaldeos, eos submergens, et operiens. {c}
Quasi aque operientes mare]
id est fundum maris. Vel, gloriam, que erit per totum mundum, quasi aque, id est sicut aque alveum suum implent.
Numérotation du verset
Hab. 2,15
marg.|
{d}
Ve qui potum dat amico suo]
etc. Hoc est quartum ve contra Nabuchodonosor, eo quod Reges terre tot malis inebriaverit, ut videret eos nudatos, et captivos, et repletos ignominia pro gloria quam ante habebant, et in huiusmodi inhumanitatibus gloriabatur. Hebrei hoc exponunt de Sedecia, dicentes, quod Nabuchodonosor cum faceret convivium, iussit adduci Sedeciam in medium, et data potione laxativa, subito fluxu ventris pollutus est. Unde comminatur ipsi Nabuchodonosor quod ipse bibiturus sit similem potionem. Hieronymus autem hoc habet pro ridiculo. Potum. Hieronymus Fel, et amaritudinem. Septuaginta. Ve, qui propinat proximo suo subversione turbida, inebrians ut aspiciat in speluncis eorum.
marg.|
{e}
Amico tuo]
Sedecie vel alii cuicumque.
marg.|
{f}
Mittens fel suum]
Symmachus. Emittens absque Iudicio furorem suum. Alia littera, turbinem volantem. Alia littera, amentiam turbidam. Ista varietas littere notat ipsum, quasi indicibili crudelitate desevisse in omnes, quos subiugabat :
marg.|
{g}
Et inebrians ut aspiciat nuditatem eius]
Symmachus, ignominias, id est ut eos videret ignominiosos.
Numérotation du verset
Hab. 2,15
mystice
mystice
marg.|
Mystice. {d}
Ve qui potum]
etc. Hieronymus Ve tibi o diabole, o Antichriste, o Heretice, qui turbida tentatione, vel doctrina deceptos inebrias, ut nudos a fide bonis operibus aspicias, qui prius fuerant gloriosi. Bibe ergo et tu de calice ire Dei, et sopire, id est cessabis a priori sententia, quia circumdabit te vindicta Dei : Et evomes ignominiose gloriam quam iniuste hausisti, quia iniquitas Libani, id est cultus Dei quem destruere satagis, te confundet, et terrebunt te tormenta animalium id est eorum, quos seduxisti. Et hec tibi venient propter sanguinem animarum, et iniquitates, quas in terra, id est in Ecclesia Dei exercuisti. Nec proderunt tibi sculptilia figmentorum tuorum, vel dogmatum pulchritudo, quia nec Spiritus sanctus, nec vitale aliquid est in eis.
Numérotation du verset
Hab. 2,16
marg.|
{h}
Repletus est ignominia]
Ille Rex vel amicus.
marg.|
{i}
Pro gloria]
quam ante habuerat vel quam promittebat ei Nabuchodonosor, quia forte multis promittebat pacem, sed non servabat :
marg.|
Idcirco : {k}
Bibe tu quoque et consopite]
o Nabuchodonosor. Non dicit, quid, ut intelligatur quicquid pessimum excogitari potest.
marg.|
{l}
Circumdabit te calix]
supplicii.
marg.|
{m}
Dextere Domini]
ex potestate Domini propinatus.
marg.|
{n}
Et vomitus ignominie super gloriam tuam]
id est regna acquisita evomes ignominiose. Et merito bibes.
marg.|
{o}
Quia iniquitas Libani]
id est quam exercuisti in Libano, id est in templo quod fuit de materia sumpta in Libano.
marg.|
{p}
Operiet te]
onere sempiterno.
marg.|
{q}
Et vastitas animalium]
id est hominum quos absque Iudicio quasi
{5.
205vb} obruta occidisti.
marg.|
{r}
Deterrebit eos]
Chaldeos, vel te deterrebit venientibus Medis. Et hoc erit.
marg.|
{s}
De sanguinibus hominis]
etc. id est pro mortibus et iniquitatibus quas exercuisti in Hierusalem, et in habitatoribus eius, et in terra promissionis. Nec poterit te liberare Bel Deus tuus, vel aliud idolum.
marg.|
Unde. {t}
Quid prodest]
quasi dicat nihil proderit tibi vel idololatre cuicumque.
marg.|
{u}
Sculptile]
de ligno vel lapide, quia sculpsit illud fictor suus.
marg.|
{x}
Conflatile]
de metallo, et imaginem falsam, quia non habet : quod habere putatur scilicet numen 1Cor. 8.a. Idolum nihil est.
marg.|
{y}
Quia speravit in figmento]
sicut Nabuchodonosor in statua quam fecit erigi in campo Duram Dn. 3.a. Et vere non proderit, ita nocebit. Unde.
marg.|
{z}
Ve qui dicit]
id est propterea destrueris, quia in idolis fiduciam geris.
marg.|
{a}
Ligno]
Idoli, {b}
Numquid ipse]
lapis scilicet.
marg.|
{c}
Docere poterit]
quasi dicat nec habet scientiam, ut te doceat, nec virtutem, ut surgat, et adiuvet, nec vitam, ut expergiscatur et custodiat.
marg.|
{d}
Et omnis spiritus]
id est Spiritus sanctus. Hieronymus Ubicumque spiritus absolute ponitur, de Spiritu sancto intelligitur.
marg.|
{e}
Non est in visceribus]
quia diabolus non potest vivificare idolum, sed movere.
marg.|
{f}
Eorum]
idolorum vel lapidum.
marg.|
{g}
Dominus autem in templo sancto suo]
Hieronymus in celo, vel in Filio, in anima iusti, vel in creatura totius mundi.
marg.|
{h}
Sileat a facie eius omnis terra]
quasi dicat omnes eum timeant, quia ipse solus potest adiuvare ubique, qui omnia implet. Septuaginta, revereatur alia littera, letetur.
marg.|
{p}
Et quomodo vinum]
etc. Hieronymus Omnia que hic de Babylone, et Θ Nabuchodonosor dicuntur referri possunt ad diabolum, ad Antichristum, ad Heriticum, et ad mundum istum, id est ad avaros mundi huius. Diabolum namque superbum qui modo ad se populos coacervat, et torquem suum aggravare non cessat, subsannabunt in Iudicio angeli quibus tradetur ad penam, et reliqui qui per penitentiam manum eius evaserint, qui etiam in presenti suscitati per gratiam regnum eius vastabunt, et sanguis animarum, quem effudit, revertetur in caput suum. Similiter Antichristum superbum qui quasi infernus multos occidet, et congregabit ad se populos multos, irridebunt videntes eum occisum, et suscitabuntur Sancti, qui ei non servierunt, et spoliabunt regnum eis. Similiter contra Hereticum superbum exurgent viri iusti in Ecclesia ut eum mordeant, et sic ipse, et sui erunt eis in predam. Ve ergo ei scilicet diabolo, Antichristo, avaro, et Heretico, qui discipulos, et conventicula perversa avare congregat, pollicens eis nidum in celis, sed cogitatio eius erit eis confusio, quia lapides, id est ipsi decepti ab eo clamabunt contra eum. Et scarabeus, cantharis, sive vermis de ligno Crucis, ille scilicet qui ait ; Ego sum vermis, et non homo loquetur, dicens : Ve diabolo, Antichristo, Heretico, qui edificant Ecclesiam suam in interitu deceptorum, quia non sunt a Domino eorum opera, sed deficient cum punientur in igne eterno. Vel certe succendentur multi ex eis igne Spiritus sancti, et ipsis penitentibus replebitur terra gloria Domini, ut aque doctrine, et gratie Dei operiant omnem amaritudinem seculi quam biberant ne amplius appareat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hab. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=47&chapitre=47_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Hab. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=47&chapitre=47_2)
Notes :