Capitulum 1

Numérotation du verset 2Io. 1,1 

Senior
electe domine
et natis eius
quos ego diligo in veritate,
et non ego solus
sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
Numérotation du verset 2Io. 1,2 

propter veritatem que permanet in vobis1
1 vobis] nobis Weber
et vobiscum2
2 vobiscum] nobiscum Weber
erit in eternum.
Numérotation du verset 2Io. 1,3 

Sit vobiscum3
3 vobiscum] nobiscum Weber
gratia,
misericordia,
pax a Deo Patre
et a Christo Iesu Filio Patris
in veritate
et caritate.
Numérotation du verset 2Io. 1,4 

Gavisus sum valde,
quoniam inveni de filiis tuis
ambulantes
in veritate,
sicut
mandatum accepimus a Patre. Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi,
sed quod habuimus ab initio
ut diligamus alterutrum.
Numérotation du verset 2Io. 1,6 

Et hec est caritas ut ambulemus
secundum mandata eius.
Hoc enim4 mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis.
4 enim] om. Weber
Numérotation du verset 2Io. 1,7 

Quoniam multi seductores
exierunt
in mundum
qui non confitentur
Iesum Christum
venientem in carne, hic est seductor et Antichristus.
Numérotation du verset 2Io. 1,8 

Videte vosmetipsos ne perdatis que operati estis,
sed
ut mercedem plenam accipiatis.
Numérotation du verset 2Io. 1,9 

Omnes5
5 omnes] omnis Weber
qui recedunt et non permanent6
6 recedunt et non permanent] precedit et non manet Weber
in doctrina Christi, Deum non habent7 Qui permanet in doctrina
7 habent] habet Weber
hic et Filium et Patrem habet.
Numérotation du verset 2Io. 1,10 

Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert,
nolite recipere eum in domum nec 'ave' ei dixeritis.
Numérotation du verset 2Io. 1,11 

Qui enim dicit illi 'ave' communicat operibus illius malignis.
Numérotation du verset 2Io. 1,12 

Plura habens vobis scribere,
nolui per cartam et atramentum,
spero enim me futurum apud vos
et os
ad os loqui,
ut gaudium vestrum plenum sit.
Numérotation du verset 2Io. 1,13 

Salutant te filii sororis tue electe.
Gratia tecum8.
8 Gratia tecum] explicit epistola Ioannis II Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Io. 1,1 
marg.| Senior Electe Domine] etc. Dubitaverunt quidam de hac epistola, et de sequenti utrum essent Ioannis Apostoli, ponentes eas fuisse alterius Ioannis presbyteri. Sed quod sint Apostoli, patet per hoc quod in verbis et modo tradendi sint similes, et in assertione fidei contra hereticos.
marg.| Scribit itaque in hac epistola cuidam Babylonie que proprio nomine vocabatur Electa, monens ipsam et filios eius ne propter hereticos moveantur a veritate fidei. Patet ergo iam intentio operis, que est monere istos, ut in fide sint stabiles et firmi, et in caritate radicati, in qua ab eo sunt fundati.
marg.| Materia duplex : specialis, Electa scilicet et filii eius : generalis vero est Ecclesia tota, que in hac epistola monetur, ut caveat ab hereticis. Finis vero est vita eterna que promittitur fidem observantibus, et hereticorum pravitatem fugientibus, Marci ult. d. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit ; qui vero non crediderit, condemnabitur.
marg.| Dividitur autem hec epistola in quinque partes. Primo salutationem premittit. Secundo ostendit se gaudere de profectu eorum ad quos scribit, et sic eos hortatur ad meliora, ibi (Gavisus sum valde, etc.) Tertio monet eos ut sint fortes contra hereticos, et cauti, ibi (Et nunc rogo te, etc.) Quarto monet eos ut non solum resistant hereticis, vel non consentiant, imo ut in nullo communicent eis, ibi (Si quis venit ad vos, etc.) Quinto dicit quod plura eis scripsisset nisi cito se ad eos venire speraret, ibi (Ecce predixit,) Dicit ergo : (Senior,) ego scilicet Ioannes.
marg.| Et hoc dicit, quia ad litteram et etate et moribus et sapientia et fide antiquior erat illis.
marg.| Sed quare nec Apostolum se vocat, nec proprio nomine se nominat ? Solutio. Quia quantumcumque homo magnus sit et dignus, non debet confidere, ut familiarem se exhibeat femine. Ego inquam senior, cui credendum est scribo.
marg.| { 357vb } {f} Electe] proprium nomen est matrone, per quam Ecclesia intelligitur, que est electa ut sol. Ct. 6.d.
marg.| {g} Domine, et natis eius] tam natura quam fide, dicit <Glossa> interlinearis Et in ordine horum verborum Glossa notat quod est duplex materia Ecclesie : specialis, quia scribit huic matrone et filiis, quod significatur per hoc quod dicit. Tam natura quam fide.
marg.| Item generalis, et notatur per hoc quod dicit, Fide. Primo ergo scribi : illi et filiis eius naturalibus.
marg.| Secundario toti Ecclesie, et filiis eius spiritualibus. In hoc igitur quod dictum est (Senior Electe domine et natis eius.) Ostendit quis et quibus scribat. Secundo ostendit affectum suum ad eos, ibi : {h} Quos ego diligo in veritate] id est in Domino, qui est veritas. Vel   In veritate id est ad veritatem consequemdam, id est vitam eternam, ubi est plena veritas, et nulla omnino falsitas. Et quid mirum ? Alioquin faceret contra illud quod supr. 3.d. Preceperat, Filioli diligamus non verbo neque lingua, sed opere et veritate.
marg.| Tertio ostendit affectum universalis Ecclesie ad eos, dicens : {i} Et non ego solus, sed et omnes] etc. id est Christum. Unde et diligunt ipsum et se invicem. Et per hoc quod simul salutavit eos, intelligitur uniformitas et unitas fidelium, qui in uno omnes concordant Sir. 13.c. Omne animal diligit simile sibi ; sic et omnis homo proximum sibi. Omnis caro ad similem sui coniungetur, et omnis homo simili sibi sociabitur. Et Sir. 17.b. Volatilia ad sibi similia conveniunt ; et veritas ad illos qui operantur illam, revertetur.
marg.| Quarto ostendit propter quid habet huiusmodi affectum, quia :
Numérotation du verset 2Io. 1,2 
marg.| {k} Propter veritatem, que permanet in nobis] qui scribimus vobis, id est perfecte et perseveranter manet inviolabilis, inexpugnabilis. Et hoc quia simul sumus unanimes.
marg.| Unde Gregorius Omnis pugna unanimiter aggressa victoriam parit.
marg.| {l} Et nobiscum erit in eternum] nostrum scilicet usque ad finem vite : vel (In eternum) Dei nos ducens. (In nobis,) est veritas ornando et iustificando ; sed (nobiscum) cooperando, Sed queritur hic : quare non solus scribit, sed totam Ecclesiam sibi associat in scribendo ?
marg.| Solutio. Hoc facit ut visa uniformitate fidelium deterreat a societate hereticorum, ut dicit Glossa qui unanimiter contra Ecclesiam pugnantes a se invicem dissentiunt et discordant : sunt enim vulpes Samsonis habentes facies aversas, et caudas adinvicem colligatas. Iud. 15.a. Perrexit et cepit trecentas vulpes, caudasque earum iunxit ad caudas, et facies ligavit in medio, quas igne succendens dimisit, ut huc illucque discurrerent. Quinto determinat quid scribat dicens.
Numérotation du verset 2Io. 1,3 
marg.| {m} Sit vobiscum gratia] remissio peccatorum perseveret et permaneat.
marg.| {n} Misericordia] si post baptismum in aliquo lapsi estis.
marg.| {o} Pax] ne amplius Deum vel fratres offendatis. Vel (Gratia,) ut quid sit agendum, plenius cognoscatis. (Misericordia) ut proficiatis,   [Pax] ut hereticis fortiter resistatis.
marg.| Vel [Gratia] id est gratiarum actio quoad Deum ; et   [misericordia] id est exhibitio operum misericordie quoad proximum : et   [pax] a malis desideriis quoad nos. Et hoc.
marg.| {p} A Deo patre et a Christo Iesu filio patris in veritate] quia coeternus et consubstantialis est ei.
marg.| {q} Et caritate] id est quem verissime et firmissime diligit tamquam unigenitum. Io. 1.b. Quasi unigeniti a patre. Sed cum pater et filius sint unum. Io. 10.f. Ego et pater unum sumus : quomodo cadit ibi copula ? Solutio verum est quod sunt unum in essentia et operatione : Indivisa enim sunt opera Trinitatis : et sic non potest inter eos cadere copulatio : sed non ratione auctoritatis vel principii. A patre enim est principium et auctoritas, et sic quantum ab hoc est ibi copulatio, et diversitas.
Numérotation du verset 2Io. 1,4 
marg.| {r} Gavisus sum] etc. Secunda pars epistole, in qua ostendit se gaudere de profectu eorum, et per hoc latenter eos invitat ad melius, quia laudata virtus crescit, dicit ergo   [Gavisus sum valde, {7. 358ra}   quoniam inveni] solicite de vobis inquirens qualiter proficiatis.
marg.| {a} De filiis tuis] partitive.
marg.| {b} Ambulantes in veritate] in luce fidei, et bone operationis de die in diem proficientes. Eph. 5.c. Ut filii lucis ambulate. Et hoc faciunt ita perfecte, et plene.
marg.| {c} Sicut mandatum accepimus a Patre] per filium. Gaudet ergo de profectu discipulorum, quia quodammodo suus erat, et suum reputabat. Caritas enim omnia facit communia. Unde Gregorius Pensent invidi quantum bonum sit caritas que omnium bona nostra facit. Unde 1. Thess. 1.d. Que est enim spes nostra, aut gaudium, aut corona glorie : Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius ? Vos enim estis gloria nostra, et gaudium. 2Cor. 7.d. Gaudeo quod in omnibus confido in vobis. Item quia caritas ignis est, qui seipsum multiplicat propter hoc non est mirum, si de eorum profectu gaudet Apostolus qui plenus est caritate.
Numérotation du verset 2Io. 1,5 
marg.| {d} Et nunc rogo] etc. Tertia pars, in qua hortatur contra hereticos, ubi tria determinat que ad hoc sunt necessaria. Primum est, ut in veritate fundentur : hec autem veritas est observatio mandati Domini. Secundum est ut insistant firmitati : ibi :   [Quoniam multi seductores] etc. Tertium est modus resistendi, de quo dicit ibi :   [Omnes qui precedunt] Dicit ergo :   [Et nunc] quia ita certificatus sum de vestro profectu, secure possum rogare ut persistatis in veritate recepta. Unde.   [Rogo te domina] et debes de facili retinere quod rogo quia non mitto mandatum sicut heretici, qui nova inducentes, fraterne caritatis federa dirumpunt. Unde dicit.
marg.| {e} Non tamquam mandatum novum] etc. Hier. 6.d. State super vias vestras, et videte ; et interrogate de semitis antiquis. Et Eccl. 9.c. Novus enim non erit similis illi.
marg.| {f} Sed quod habuimus] a Deo.
marg.| {g} Ab initio] fidei nostre. Et quid est illud ? Hoc, scilicet.
marg.| {h} Ut diligamus alterutrum] Et quia antiquum est mandatum, debent illibata sibi data servare. 1Io. 2.a. Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habuistis ab initio. Ostendit autem quoniam patet, si diligimus, et in veritate permanemus, quod mandata Dei servamus. Unde dicit.
Numérotation du verset 2Io. 1,6 
marg.| {i} Et hec est caritas] id est in hoc cognoscitur caritas.
marg.| { k } Ut ambulemus secundum mandata eius] que, scilicet sunt data de caritate. Dixi. Ut diligatis alterutrum.
marg.| {l} Hoc est enim mandatum ut quemadmodum ab initio] etc. predicationis esse ambulandum, ita.
marg.| {m} In eo ambuletis] Vel continuatur sic ei quod est dictum supra.   [Non tamquam]  ; quasi, Ego hoc scribo vobis non tamquam mandatum novum,   [Hoc est mandatum] etc. Vel continuatur ei quod dictum est immediate ; quasi, Ambulemus secundum mandata,   [Hoc est enim mandatum] non novum, nec modo primum vel primo datum, sed datum. Ut 1. ad hoc, ut finaliter   [ambuletis] in eo   [quemadmodum audistis ab initio] Et sic ly   [ut] est finale :
Numérotation du verset 2Io. 1,7 
marg.| {n} Quoniam multi] Hic ostendit quod debent insistere firmitati propter tria : primo propter multitudinem malorum impugnantium : secundo propter incommodi vitationem, et fugam, ne scilicet amittant bonum quod iam fecerunt, ibi :   [Videte vosmetipsos] etc. tertio propter consecutionem commodi, ut scilicet plenam mercedem recipiant, ibi :   [Sed ut mercedem] etc. Dicit ergo :   [Quoniam multi] quasi, debetis perseverare, et firmi esse in veritate, et necesse est.   [Quoniam multi seductores] id est seorsum a via fidei, et morum ductores.
marg.| {o} Exierunt in mundum] diligentes ipsum, et doctrinam eius. 1Io. 4.a. Multi Pseudoprophete exierunt in mundum. Sed unde ? A nostro consortio, hoc dicit Glossa Unde 1Io. 1.c. Ex nobis exierunt, sed non exierunt, sed non erant ex nobis. Seductores dico.
marg.| {p} Qui non confitentur] nec vita, nec doctrina.
marg.| {q} Iesum Christum] magistrum et normam sanctitatis.
marg.| {7. 358rb}
marg.| {r} Venisse in carnem] sicut Manichei qui Christum negant veram carnem habuisse. Vel potest hoc de Iudeis exponi, qui Christum qui iam venit, non recipiunt, sed expectant, et recipient Antichristum. Unde Io. 5.g. Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me, alius veniet in nomine suo, et illum recipietis. Ab his ergo est timendum, quia.
marg.| {s} Hic] quicumque sit ille.
marg.| {t} Est seductor, et Anti-Christus] et qui ei consentiunt. Io. 4.a. Hic est Anti-Christus, de quo audistis quoniam venit, et iam in mundo est Antichristus per antecessionem. Unde Iob. 21.d. Post se omnem hominem trahet, Anti-Christus scilicet, id est illos qui erunt omnis homo, id est totaliter homo ab humo, et ante se innumerabiles. Et dicit innumerabiles, quia alii negant Christum esse Deum, alii habere veram carnem, alii animam, sed pro anima divinitatem, alii negant ipsum habere verum patrem Deum. Propter hoc in persona Domini conquerentis de istis dicit Hier. 15.c. Ve mihi mater mea, quare genuisti me virum rixe, virum discordie in universa terra ? Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam. Omnes maledicunt mihi, dicit Dominus.
Numérotation du verset 2Io. 1,8 
marg.| {u} Videte] Secunda ratio quare insistendum firmitati scilicet propter fugam incommodi. Unde dicit,   [Videte] solicite et diligenter inspicite,   [vosmetipsos] Et quare ?
marg.| {x} Ne perdatis que operati estis]  ; quia Eccl. 9.d. Qui in uno offendit, multa bona perdet. Et Iac. 2.b. Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
marg.| {y} Sed ut] Tertia ratio quare insistendum est firmitati, est adeptio commodi. Unde   [Sed ut] dico, ne perdatis,   [Sed ut mercedem plenam accipiatis] gaudii, et letitie sempiterne. Is. 51.d. Gaudium, et letitiam obtinebunt ; fugiet dolor, et gemitus.
marg.| Vel [Plenam] quia remunerabit supra merita que sunt quasi semiplena. Neque enim sufficiunt ad tantam gloriam, sed tunc replebuntur vasa vacua a vero. Eliseo 4Rg. 4.b. Quando pro operibus semiplenis, et vacuis dabitur merces plena, et integra. Lc. 6.f. Mensuram bonam et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
marg.| Quatuor dicit que erunt in gloria. Primum est multitudo deliciarum ; unde dicit Bonam : de hoc Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie, in requie opulenta.
marg.| Secundum est veritas, et soliditas gaudiorum ; unde dicit Confertam, quasi dicat solidam. Ecclesiast. 50.b. Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. 1Pt. 5.c. Ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. Et hoc est maius quam prius, quia aliquid potest esse superficialiter delectabile, et non interius.
marg.| Tertium est plenitudo omnium bonorum ; unde dicit Coagitatam, quia mensura solet coagitari, et concuti ut magis impleatur. Ps. 15. Adimplebis me letitia cum vultu tuo. Ps. 103. Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Hec impletio erit in tribus quoad animam, quia vis rationabilis implebitur lucidissima, et limpidissima cognitione, in quantum capacitas sua se extendet : item vis concupiscibilis iucundissima, et vera dilectione : item plenissime sublimitatis gloria, et honore. Item quoad corpus in quatuor, quia vacuitas mortalitatis implebitur immortalitate. Mortalitas corpus facit vacuum in quatuor, quia evacuat impassibilitatem, claritatem, agilitatem, subtilitatem, que omnia tunc implebuntur bonitate ; quia vacuitas passibilitatis implebitur passibilitate ; vacuitas obscuritatis, et tenebrositatis implebitur claritate ; vacuitas ponderositatis, et gravitatis implebitur agilitate ; vacuitas obtusitatis, et hebetudinis subtilitate. 1Cor. 15.f. Seminatur in corruptione, surge in incorruptione ; seminatur in ignobilitate, surget in gloria ; seminatur in infirmitate, surget in virtute ; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale.
marg.| Quartum est remuneratio superexcrescentium meritorum ; unde dicit Supereffluentem. Unde 3Rg. 10.a. dicit Regina Saba Salomoni, Non credidi narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit : maior est sapientia tua, et opera tua quam rumor quem audivi. Unde et pro unaquaque mna acquisita a servis, unius civitatis datur potestas a Domino ; nec solum propter mnas acquisitas reportatas Domino dedit potestatem super totidem civitates, imo etiam pro mna quam eis dederat. Lc. 19.c. Venit autem primus dicens, Domine mna tua decem mnas acquisivit. Et ait ille, Euge serve bone, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. Et alter venit dicens, Domine mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait. Et tu esto super quinque civitates.
marg.| Vel dicit [Plenam] quia excedit cognitionem nostram intelligentiam. 1Cor. 2. Oculus non vidit, {7. 358va} nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit que preparavit Deus diligentibus se. Et sumptum est de Is. 6. Et Io. 3. Maior est Deus corde nostro, id est quam cor nostrum possit intelligere. Et ipse erit merces nostra. Gn. 15.a. Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Et hoc est quod dicit Glossa hic, Deum plenum cum iucunditate capiatis.
Numérotation du verset 2Io. 1,9 
marg.| {a} Omnis qui precedit] etc. Hic ostendit quomodo resistendum est hereticis, manendo scilicet in doctrina Christi. Unde dicit,   [Omnis qui precedit] sua opinione, et presumptione, non credens alieno sensui, sed sibi sueque sapientie innitens : contra illud. Prv. 3.a. Ne innitaris prudentie tue.
marg.| {b} Et] qui scilicet.
marg.| {c} Non permanet in doctrina Christi] aliter sapiendo, et agendo.
marg.| {d} Deum non habet] per gratiam inhabitantem.
marg.| {e} Qui permanet in doctrina] veritatis.
marg.| {f} Hic et patrem, et filium habet] Sed quare hic interponitur copulatio, cum habere illos non sit habere duos : quia Io. 14.b. Qui videt me, videt, et patrem, dicit filius. Solutio : Alia est notio patris, alia filii : propter hoc aliud est cognoscere patrem, aliud est cognoscere filium ; et non cognoscere est habere. Unde referendo ad notiones, alio motu movemur in filium, et alio in patrem.
Numérotation du verset 2Io. 1,10 
marg.| {g} Si quis] Hec est quarta pars, in qua monet eos ut non solum resistant hereticis, vel non consentiant, imo, nec communicent eis. Unde dicit,   [Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum] Unde Gal. 1.b. Licet nos aut Angelus de celo Evangelizet vobis preterquam quod Evangelizavimus vobis, anathema sit. 2Th. 3.b. Denuntiamus vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis.
marg.| {h} Nec Ave ei dixeritis] quia signum videtur consensus erroris, ut dicit Glossa Tit. ultimo capitulo : Hereticum hominem post unam, et secundam correptionem devita, sciens, quia subversus est qui eiusmodi est. Hoc est intelligendum de precisis : imo videtur quod debet intelligi de omnibus peccatoribus : quia 1Cor. 5.d. Si quis nominatur frater inter vos, et est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut gulosus, aut rapax, cum huiusmodi, nec cibum sumere. Solutio : A precisis abstinere debemus propter prohibitiones Ecclesie ; notoriis vero non debemus communicare propter scandalum infirmorum, vel ne detur eis per hoc audacia peccandi, vel ne nos corrumpamus a consortio eorum, quia corrumpunt bonos mores colloquia prava : 1Cor. 15.d. Unde Sir. 13.a. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.
Numérotation du verset 2Io. 1,11 
marg.| {i} Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus illius malignis] quia ut dicit Glossa Vox ista instituta fuit ad significandum quod eorum opera quibus dicimus Ave, placeant nobis ; et sic qui dicit Ave, applaudit operibus eius, cui dicit : et sic quodammodo communicat. Unde, et B. Virginem frequenter salutare debemus ut sic eius operibus applaudamus, et tandem cum ipsa gloriam communicemus. Rm. 16.a. Salutare Mariam. Notandum autem quod tres non salutantur. Excommunicatus, Homo alterius legis, Hostis. Excommunicatus est Diabolus. Primo, quia est falsarius, Bullam enim Domini Pape falsavit. Ez. 28.c. Tu signaculum similitudinis ; plenus sapientia, et perfectus decore in deliciis Paradisi fuisti. Item quia incendiarius sacri loci, scilicet templi Dei. 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est quod estis vos. Item quia manus violentas iniecit in Clericum, etiam in ipsum Papam, a quo non vult petere absolutionem. 1Rg. 2.e. Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus ; si autem peccavit in Deum quis pro eo orabit ? Iste salutat nos sicut Ioab Amasam. 2Rg. 20.c. Suggerendo : sic hunc salutant homines, ei consentiendo : unde hic dicit,   [Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus illius malignis] Item Homo alterius legis { 358vb } non salutatur, hic est caro. Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee. Item Gentiles qui faciunt in mente imagines masculinas. Ez. 16.b. Hi sunt motus carnales, qui sunt occidendi gladio continentie. Item Iudei qui sunt motus gule, et hi sunt subiiciendi. Item hereticus non est salutandus, per quem significatur tentatio sub specie boni, et tales motus sunt comburendi, scilicet Spiritus sanctus orari debet, ut det discretionem de istis. Item tertius qui non salutatur est Hostis, hic est mundus, qui salutat in horto cum Iuda : istum resalutant qui divitias amant, et hi difficile intrabunt in regnum celorum.
marg.| {k} Ecce predixi vobis] Quinta pars capituli, in qua dicit quod plura scripsisset eis nisi cito se ad eos venturum speraret. Primo tamen causam quare scripserit eis, aperit dicens,   [Ecce predixi vobis ut in die Domini non confundamini] id est in die iudicii, que dicitur dies Domini, quia in ea Dominus secundum merita iudicabit, dabitque sententiam, a qua appellare non licebit. Modo vero est dies hominis, in quo potest laborare homo, et mereri. Propter hoc dicit Dominus Io. 9.a. Me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est. Et Apostolus Gal. 6.c. Dum tempus habemus, operemur bonum.
Numérotation du verset 2Io. 1,12 
marg.| {l} Plura habens vobis scribere] de communione caritatis, vel de aliis documentis.
marg.| {m} Nolui per chartam, et atramentum] scribere scilicet. Et quare ?
marg.| {n} Spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui] Plus enim viva vox, et presentia magistri movebit vos quam scriptura. Unde Hieronymus in Prologo Biblie capitulo 2. Habet nescio quid latentis energie viva vox, et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat.
marg.| {o} Os ad os loqui] vestrum scilicet quos instruere cupio. Vel   [Ad os] illorum quod obstruere, ut sic laudentur omnes qui iurant in eo, obstructo ore loquentium iniqua. Et quare hoc ?
marg.| {p} Ut gaudium vestrum plenum sit] et erit quando plenam mercedem accipietis, sicut dictum est, supra eod. Et hoc erit in futuro, quoniam in presenti non est plenum. Unde Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupant. Io. 16.c. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit. Vel in presenti quod est quando fide confirmata mali confunduntur. 1Pt. c. In modestia, et timore conscientiam habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis, confundantur.
Numérotation du verset 2Io. 1,13 
marg.| {q} Salutant te filii sororis tue] vel ad litteram, vel alterius Metropolis Ecclesie, ut dicit Glossa Et sicut adversariis veritatis Ave prohibet dicere, ita e contra electos ex persona electorum salutat.
marg.| {r} Gratia tecum. Amen] quasi dicat. Ego ficte saluto post alios. Simile. 1Tim. in fine. Gratia tecum. Amen.
prol.| Explicit Postilla D. HugonisCardinalis super Epistolam Canonicam Ioannis secundam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Io. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=80&chapitre=80_1)

Notes :