Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset 3Io. 1,1 

Senior
Gaio carissimo quem ego diligo in veritate.
Numérotation du verset 3Io. 1,2 

Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi
valere1
1 valere] et praem. Weber
sicut prospere agit
anima tua.
Numérotation du verset 3Io. 1,3 

Gavisus valde sum2 venientibus
2 valde sum] inv. Weber
fratribus
et testimonium perhibentibus veritati tue
sicut tu in veritate ambulas.
Numérotation du verset 3Io. 1,4 

Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos
in veritate
ambulantes.
Numérotation du verset 3Io. 1,5 

Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
Numérotation du verset 3Io. 1,6 

qui testimonium reddiderunt
caritati tue
in conspectu Ecclesie
quos benefaciens3
3 benefaciens] bene facies Weber
deducis4
4 deducis] deducens Weber
digne Deo.
Numérotation du verset 3Io. 1,7 

Pro nomine enim eius5 profecti sunt
5 eius] om. Weber
nihil accipientes
a gentibus.
Numérotation du verset 3Io. 1,8 

Nos ergo debemus suscipere
huiusmodi
ut cooperatores
simus veritatis.
Numérotation du verset 3Io. 1,9 

Scripsissem forsitan Ecclesie sed is qui amat
primatum gerere
in eis Diotrepes non recipit nos.
Numérotation du verset 3Io. 1,10 

Propter hoc si venero
commoneam
eius opera que facit verbis malignis garriens in nos
et quasi non ei ista
non6 sufficiant,
6 non] om. Weber
nec ipse suscipit
fratres
et eos qui suscipiunt7 prohibet,
7 suscipiunt] cupiunt Weber
et de Ecclesia
eicit.
Numérotation du verset 3Io. 1,11 

Carissime,
noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui
benefacit ex Deo est, qui autem8 malefacit non videt9 Deum.
8 autem] om. Weber |
9 videt] vidit Weber |
Numérotation du verset 3Io. 1,12 

Demetrio testimonium
redditur ab omnibus,
et ab ipsa veritate
Sed10 et nos11 testimonium
10 sed] om. Weber |
11 nos] + autem Weber |
perhibemus
et nosti
quoniam testimonium nostrum verum est.
Numérotation du verset 3Io. 1,13 

Multa habui scribere tibi, Domine12,
12 Domine] om. Weber
sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
Numérotation du verset 3Io. 1,14 

Spero autem protinus te videre et os ad os loquemur.
Numérotation du verset 3Io. 1,15 

Pax tibi.
Salutant te amici. Saluta tu13
13 tu] om. Weber
amicos nominatim14.
14 nominatim] per nomen Weber, + EXPLICIT EPISTOLA IOANNIS III Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset 3Io. 1,1 
marg.| { 358vb } Senior Gaio] etc. Iste Gaius fuit Corinthius, de quo Rm. 16.d. Salutat vos Gaius hospes meus. Iste fide suscepta profecit in operibus bonis, ita ut etiam predicatores reciperet in periculo corporis sui.
marg.| Hunc monet Ioannes ne desistat ab operibus hospitalitatis que incepit, propter garritum, et contradictionem Diotrepis Heresiarche ; sed potius Demetrium cui laus est a fratribus, imitetur. Dividi autem potest hec Epistola in octo partes.
marg.| Primo enim determinat cui mittit Epistolam, significans { 359ra } quod ex affectu scribit. Secundo ostendit se orare pro eo, ut benefaciat in omnibus, ibi [Carissime in omnibus] etc. Tertio ostendit se gaudere de bono testimonio quod perhibent illi fratres, ibi   [Gavisus valde sum] Quarto monet eum ut semper bonis operibus hospitalitatis scilicet et misericordie insistat, ibi   [Carissime, fideliter facis] Quinto dicit, quod hec forsitan omni Ecclesie scripsisset, sed ille qui ei est contrarius, oblatrans non ea reciperet, ibi   [Scripsissem forsitan] etc. Sexto promittit quod si venerit ad eos, manifestabit opera illius Heresiarche, ibi   [Propter hoc si venero] etc. Septimo monet ne iste imitetur eum, sed potius Demetrium qui bonus est, ibi :   [Carissime noli imitari] Ultimo dicit, quod plura scripsisset nisi se cito venturum speraret, ibi :   [Multa habui] etc. Dicit ergo :
marg.| {a} Senior] ego scilicet Ioannes scribo.
marg.| {b} Gaio carissimo quem ego diligo] non naturali affectu, sed.
marg.| {c} In veritate] caritatis vere, non propter lucrum aliquod temporale. Caritas enim non volat ad muscas. Eccl. 6.a. Est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in tempore tribulationis.
marg.| Sed queritur hic quare non dicit, Ioannes vel Apostolus ? Solutio. Quia ipse non arguit sed admonet, et propter hoc apponit nomen modestie, et pietatis. Hac de causa etiam sic incepit precedens Epistola sicut ista. Sed cum hic dicit [Carissime] questio est, quare in precedenti Epistola non dixit, Carissime domine, etc. Solutio. Quia etsi diligere mulierem non sit malum, tamen comparatio dilectionis, aut est mala, aut occasio mali : ita autem non est de homine.
marg.| Sed adhuc queritur, quare non determinat quid scribat ? Solutio : est. Quia hoc facit ut det intelligere quod ex operibus pietatis aut misericordie consequetur iste cui scribit, omne bonum si in eis perseveraverit. 1Tim. 4.e. Pietas ad omnia utilis est, etc. et propter hoc non dicit, nec pax tibi, nec salutem, nec huiusmodi.
Numérotation du verset 3Io. 1,2 
marg.| {d} Carissime] etc. Secunda pars in qua monet eum ut sicut bene Incepit, bene perficiat. Sed quia eum hortatur de operibus misericordie, propter hoc primo exhibet ei opus misericordie quod est oratio : dicens :   [Carissime in omnibus] horis debitis.
marg.| {e} Orationem facio] Hanc expositionem videtur <Glossa> interlinearis velle que dicit, Hoc a Domino crebris precibus exopto, ut quod bene agis, bene perficias. Rm. 1.a. Sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Et hoc oro.
marg.| {f} Prospere te ingredi] in melius semper. Sed nonne iam ingressus erat in melius, cum post gratiam in baptismo susceptam ipse operibus misericordie insistebat ? Constat quod sic : ergo quid orat ? Sic intelligendum est, Prospere te ingredi, ut semper in ingressu, et inceptione te esse credas. Ps. 76. Dixi, nunc cepi. Sir. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Gregorius Nescit mens per torporem veterascere, que semper studet per desiderium boni operis inchoare.
marg.| {g} Et valere] corpore.   [Sicut prospere agit anima tua] quasi diceret, Hoc oro ut sicut bonam voluntatem habes in mente, sic salutem habeas corporis, ut eam possis explere. Et hoc dicit, quia insistebat in operibus misericordie, ubi necessaria est salus, et fortitudo corporis. Vel potest sic construi,   [Orationem facio prospere te ingredi, et valere in omnibus] id est ut bene te habeas in omnibus mente, et corpore. Tamen primam lectionem vult Glossa magistralis.
Numérotation du verset 3Io. 1,3 
marg.| {h} Gavisus sum] Tertia pars in qua ostendit se gaudere de bono testimonio quod exhibent ei fratres. Dicit ergo,   [Gavisus sum valde venientibus fratribus] peregrinis scilicet, ablativi casus.
marg.| {i} Et testimonium perhibentibus veritati tue] id est vere caritati, quod est quando exit in opera. Tunc enim vera est quando operatur, alioquin non est veritas, sed purus habitus.
marg.| {k} Sicut tu in veritate ambulas] id est tam studiose reddunt testimonium quam studiosus tu es ad bene operandum, ut dicit Glossa De hoc Gaio. 1Cor. 1.b. Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum, et Gaium. Iste discipulus Domini erat, qui in veritate ambulabat. Io. 8.d. Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et vos cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Et bene dico quod gavisus sum, quia.
Numérotation du verset 3Io. 1,4 
marg.| {l} Maiorem horum] fratrum a te venientium ad me.
marg.| {m} { 359rb } Non habeo gratiam] id est de aliquo quod mihi dicunt fratres, vel possent afferre a se, non magis gauderem.
marg.| {n} Quam, ut audiam filios meos in veritate ambulare] id est proficere in bonis operibus et virtute. Multi e converso hodie plus gaudent de profectu temporali quam spirituali, adherentes furfuri, et adipem frumenti respuentes : cupiunt enim saturari de siliquis porcorum, id est divitiis, sicut filius prodigus. Lc. 15.c. Unde Is. 1.f. Omnes diligunt munera sequuntur retributiones.   [Filios] Ibi dicit Glossa Quos predicando, vel baptizando genui ; sed Paulus genuit istum baptizando. 1Cor. 1.b. Neminem vestrum baptizavi nisi Crispum, et Gaium. Solutio : Istum Paulus genuit baptizando, sed Ioannes prius ipsum genuit predicando. Vel Glossa loquitur communiter de omnibus qui eius predicatione fidem receperunt.
Numérotation du verset 3Io. 1,5 
marg.| {o} Carissime, fideliter facis] Quarta pars, in qua monet eum, ut semper insistat operibus misericordie. Et hoc propter tria. Primo, quia ipse fideliter facit, quia habet in hoc sanctam intentionem, et piam. Secundo quia illi quibus providet, digni sunt, ibi :   [Pro nomine enim eius] etc. Tertio, quia hoc faciendo cooperator est veritatis, et particeps regni, et in hoc notatur utilitas, ibi :   [Nos ergo debemus] Dicit ergo,   [Carissime] tu ideo non debes deficere ab operibus misericordie, quia   [fideliter facis] id est pura intentione, non pro vana gloria.
marg.| {p} Quicquid operaris in fratres] subveniendo eis, quia hoc facis Deo cui fide adheres. Mt. 10.d. Qui vos recipit, me recipit. Et Mt. 25.d. Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis minimis mihi fecistis. Et in hoc fidem tuam operibus ostendis. Iacob 2.c. Ostendam tibi ex operibus fidem meam. Et quod fideliter facit, probat dicens.
marg.| {q} Et hoc in peregrinos] quos non cognoscis a quibus nec aliquid expectas nec expetis ; sed a solo Deo remunerari vis in retributione iustorum. Lc. 14.c. Scis siquidem quod Dominus amat peregrinum. Dt. 10.d. Amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum ; et vos ergo amate peregrinos.
Numérotation du verset 3Io. 1,6 
marg.| {r} Qui testimonium reddiderunt caritati tue] quam eis exhibuisti : et hoc non in abscondito, sed.
marg.| {s} In conspectu Ecclesie] ut tuo exemplo ad idem alios incitares. Unde Mt. 5.b. Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in celis est. Sed contra : Ex. 6.a. Te autem faciente eleemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Solutio : Ubi est bonum in genere, illud nesciat sinistra, id est intentio prava, vel vana gloria, id est non depravetur per sinistram intentionem, vel per vanam gloriam. Vel hoc ultimum intelligitur de imperfectis, qui timent sibi de vana gloria.
marg.| {t} Quos deducis] de loco ad locum quo volunt ire.
marg.| {x} Digne Deo] id est ad honorem Dei. Tu dico.
marg.| {u} Benefaciens] eis dum apud te sunt : et hoc erat tunc temporis periculosum. Multi enim insidiabantur fidelibus, sed iste deducebat eos, quia erat alicuius auctoritatis, secundum illud. 1Pt. 2.c. Hec est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
Numérotation du verset 3Io. 1,7 
marg.| {y} Pro nomine enim eius] Secunda ratio quare perseverare debes, quia illi quibus facis, digni sunt.   [Pro nomine enim eius profecti sunt] quia omnia reliquerunt vendentes, et dantes, secundum illud. Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia que habes, et da pauperibus. Vel alia littera pro nomine Christi ampliando, dilatando, magnificando, honorificando, exaltando, non pro sceleribus suis   [profecti sunt] sponte se offerentes discrimini, Idc. 5.a. Qui sponte obtulistis animas vestras ad periculum, benedicite Domino. Profecti sunt dico.
marg.| {z} Nihil accipientes a Gentilibus] quia nihil volebant eis dare Gentiles, ut sic per anxietatem famis cogerent eos fidem Christi negare. Quia ergo et tam digni sunt, et indigentes, liber debes eis subvenire. Neque enim prohibitum erat discipulis a Gentibus accipere, si ipsi eis vellent dare. 1Cor. 5.c. Scripsi vobis in epistola, Ne commisceamini fornicariis, non utique fornicariis huius mundi, id est Gentilibus, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus ; alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Et 1Cor. 10.f. Si quis infidelis vocat vos ad cenam, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate. Quia qui sic faciunt cooperatores {7. 359va} veritatis sunt, et comparticipes regni eterni. Et connumerat se eis, licet omnia dimiserit, et pauper sit, ut sic divites invitet ad eleemosynas, et promptos reddat dicens.
Numérotation du verset 3Io. 1,8 
marg.| {a} Nos ergo] qui possumus.
marg.| {b} Debemus] etc. 2Cor. 8.c. Vestra abundantia illorum inopiam suppleat. Rm. 15.a. Debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere. Et quare hoc ?
marg.| {c} Ut cooperatores] etc. subveniendo infirmis, et indigentibus, eleemosyna corporali ; si non possumus predicando, eleemosyna spirituali. Et si sumus cooperatores, Christi membra sustinendo in terris, erimus participes sui in celis. Et hec est utilitas. Sed quid est quod dicit Glossa Ioannes omnia dimiserat, et tamen cum dantibus se connumerat ; quid ergo ipse poterat dare ? Solutio : Multa per admonitionem, quia omnia bona Ecclesie quasi in eius manu erant. Ipse enim erat pater, et patronus totius Asie in qua erant septem Ecclesie Episcopales, et ipse erat eorum Archiepiscopus. Unde fideles ad eius admonitionem parati erant dare ; divites vero poterant de proprio. Item de illa Glossa super illud.   [Cooperatores] Quando non sufficimus predicare, intendamus operibus misericordie : sed videtur ex hoc quod Ioannes non sufficeret predicare, quia dantibus se connumerat ; hoc etiam implicat ly   quando Si dicat, verum est ex se ; sed sua sufficientia ex Deo est, sicut dicit Apostolus 2Cor. 3.b. Contra : Ibi implicabitur quod aliquis sufficit quando non sufficit. Solutio : ly   quando non est implicativum, sed conditionale, sicut cum dicitur, quando currit, movetur ; et hoc verum est si omnes dormiant. Unde sensus, quando non sufficimus, id est si aliquando non sufficimus ; et per hoc non implicatur nec ipsum sufficere ; nec non sufficere. Item queritur de hoc quod dicit.   [Cooperatores] quia si hoc, ergo et comparticipes ; ergo eandem mercedem habet socius predicatoris quam ipse predicator, vel qui recipi precipit predicatorem quam ipse predicator ; vel qui recipit martyrem quam ipse martyr. Et hoc videtur, quia. Mt. 10.d. Qui recipit prophetam in nomine prophete, mercedem prophete accipiet : Et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Et 1Rg. 30.f. Equa enim erit pars descendentis ad prelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident. Solutio : Potest dici quod qui recipit prophetam mercedem prophete recipit, id est pro propheta. Quod dicit de predicatore, dicendum quod si ex eadem caritate recipit quis predicatorem, qua predicator predicat, eandem recipiet uterque mercedem. Et hoc verum est de premio substantiali, et hoc fuit significatum in premissa auctoritate libri Reg. Sic etiam dicimus de socio predicatoris : ille tamen qui predicat, pro labore predicantis aliquod particulare gaudium acquirit, quod non habent alii, nec socius, nec qui recipit, quod est vel aureola, vel aliud.
Numérotation du verset 3Io. 1,9 
marg.| {d} Scripsissem forsitan] Quinta pars ubi dicit quod toti Ecclesie scripsisset nisi Diotrepes esset contra eum, et epistolam suam non reciperet ; et per hoc etiam monet eum ad perseverantiam in operibus misericordie, in quibus tantam sensit utilitatem, complens quod toti Ecclesie de his scripsisset, nisi esset propter Diotrepem. Dicit ergo :   [Scripsissem forsitan Ecclesie] id est illi Ecclesie, que dubitative est Ecclesia, ut ly   [forsitan] determinet hoc nomen   [Ecclesie] vel si determinat verbum  [ scilicet  scripsissem] tunc dicit eventum, non dubitationem, et est temperamentum verbi, sic enim sua verba temperare solent sancti. Scripsissem dico.
marg.| {e} Sed is qui amat] etc. id est primus esse inter eos : est .n. de illis qui amant primos recubitus in cenis, et primas cathedras in Synagogis. Mt. 23.a.
marg.| {f} Diotrepes] scilicet   [non recipit] nos id est non reputat auctoritatem {7. 359vb} nostram. Ex hoc ergo videtur quod debemus predicare eis, de quibus credimus quod non proficient. Unde Mt. 7.a. Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Et Mt. 10.b. Quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Solutio : Verum est quod precisis, et obstinatis non debemus predicare ; tamen si sint aliqui boni cum malis, de quibus sit spes ut proficiant, non debemus cessare propter malos a predicatione, sicut nec Dominus cessabat propter Phariseos, et Scribas, quin doceret turbas. Sed si hoc, et in illa Ecclesia essent aliqui boni, ergo et illi toti Ecclesie debuisset scripsisse Ioannes. Solutio : Non : quia aliud est de scripto, et aliud de verbo, quia si predicat homo, et si surgat hereticus contradicens, hoc quod potest predicator probare, dicit, et resistit contradicenti : sed scriptum sine rebellione, et repugnantia laceratur, unde non debuit scribere.
Numérotation du verset 3Io. 1,10 
marg.| {g} Propter hoc si venero] Sexta pars in qua dicit, quod si ad eos venerit, manifestabit opera illius heresiarche : unde dicit,   [Propter hoc] scilicet quia nos non recipit :
marg.| {h} Si venero] ad vos.
marg.| {i} Commoneam] id est manifestabo,
marg.| {k} Eius opera que facit verbis] etc. Prv. 16.d. Vir insipiens fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit. Verba maligna vocat mundanos errores, detractiones, et huiusmodi, que sunt quasi carbones desolatorii ex lingua inflammata a gehenna procedentes, Iacob. 3.b. Et lingua ignis est. Glossa Sicut linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare ne pereant ; ita per suam malitiam excitatas debemus equanimiter tolerare, ut meritum nobis crescat : aliquando etiam compescere, ne dum de nobis disseminant mala, eorum qui poterant audire, corda corrumpant.
marg.| {l} Et quasi non ei ista sufficiant] predicta, scilicet, quod nobis detrahit, et falsis rationibus, et vanis nos confutare, et a fide retrahere conatur : et hoc est quod dixit   [garriens] [Sufficiant] ad suam ipsius damnationem.
marg.| {m} Neque ipse suscipit fratres] quasi, sicut predicat quod non sunt recipiendi fratres, sic et agit Nec solum hoc, imo.
marg.| {n} Et eos qui suscipiunt] id est qui suscipere consueti sunt.
marg.| {o} Prohibet] ne susceptis exhibeant curam humanitatis.
marg.| {p} Et] quod maius est, utrosque et suscipientes, et susceptos   [de Ecclesia eiicit] Et hoc dicit non, quia ipse sit in Ecclesia, id est in congregatione fidelium, sed de loco loquitur in quo solebat esse Ecclesia, sequens Iudeorum doctrinam, et institutionem iniustissimam ; de qua. Io. 9.e. Iam enim conspiraverant Iudei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra Synagogam fieret.
Numérotation du verset 3Io. 1,11 
marg.| {q} Carissime noli] Septima pars in qua monet Gaium, ut ipse non imitetur illum, sed magis Demetrium qui testimonium habet bonum Unde dicit,   [Carissime] quicquid ille dicit,   [Noli imitari malum, sed quod bonum est] 1Th. 5.d. Omnia probate, quod bonum est, tenete : ab omni specie mala abstinete vos. Et ostendit duplici argumento quod debet sic facere. Primum est, quia.
marg.| {r} Qui benefacit, ex Deo est] qui omnia opera nostra operatur in nobis. Is. 26.c. Secundum est, quia converso.
marg.| {s} Qui male facit, Deum non videt] oculo affectus, qui per dilectionem, ut per lumen videt Deum ; sicut oculus corporis mediante lumine exteriori videt rem exteriorem. Ostenso quid non debet imitari, ostendit ad cuius regulam, et exemplum debet conformari, dicens.
Numérotation du verset 3Io. 1,12 
marg.| {t} Demetrio testimonium redditur] quod suscipiat, fratres scilicet.
marg.| {u} Ab omnibus] qui ad eum veniunt. Vel   [Ab hominibus et ab ipsa veritate] id est a Deo, qui bonis dat testimonium per approbationem eorum, et proventum bonorum operum.
marg.| {x} Et nos testimonium perhibemus] illis quibus bene credendum est, et precipue debes credere, quia.
marg.| {y} Et nosti quoniam testimonium nostrum verum est] Hoc inquam nosti per alia que a me audisti.
Numérotation du verset 3Io. 1,13 
marg.| {z} Multa habui] etc. Ultima pars epistole in qua ei significat quod plura scripsisset ei nisi cito se ad eum venturum speraret : et ad ultimum, et suam, et aliorum salutationem subiungit. Dicit ergo,   [Multa] de hospitalitate, et eleemosynis, et de aliis.
marg.| {a} Habui tibi scribere, sed nolui per atramentum et calamum, et cetera] Volo enim quod tu sis epistola mea, incausto caritatis, et digito Dei scripta, sicut dicebat Apostolus 2Cor. 3.a. Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris, que scitur et legitur ab omnibus hominibus : manifestati, quia epistola estis Christi ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi. Causam autem quare non vult eis scribere ostendit dicens.
Numérotation du verset 3Io. 1,14 
marg.| {b} Spero autem protinus te videre] Simile dixit Paulus Philemon. Nam spero per orationes vestras donari me vobis. Et Rm. 1.c. Desidero enim vos videre.
marg.| {c} Et os ad os loquemur] ego scilicet, et Diotrepes, ut eius opera manifestem. Sic Paulus 1Cor. 4.d. Veniam ad vos cito si Deus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
marg.| Vel [Os ad os loquemur] ego et tu, ut que disponenda sunt, et ordinanda, et disponamus, et ordinemus. Sic {7. 360rra} Paulus 1Cor. 11.g. Cetera autem cum venero disponam.
marg.| {a} Pax tibi] et a Diotrepe, et aliis malis, ne ab illis pervertaris. Is. 2.d. Quiescite ab homine cuius spiritus in naribus eius est, quia excelsus reputatus est. Pax inquam tibi sit illa que exuperat omnem sensum. Phil. 4.b. Is. 57.d. Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei qui longe est, et qui prope est, dicit Dominus, et sanavi eum.
marg.| {b} Salutant te amici] a qua salute extranei sunt veritatis inimici, et persecutores fidei. Duo dicit, pacem, et salutem. Pax in fugiendis malis, et salus in obtinendis bonis : pax in alios, salus ad nosipsos. 1Pt. 1.b. De qua salute exquisierunt Prophete atque scrutati sunt, qui de futura in vobis gloria, vel gratia prophetaverunt.
marg.| {c} Saluta] etc. quasi diceret, doce alios, sicut doceo te. Et sicut tu a me, et ceteris amicis salutaris, sic et tu eos qui apud te sunt, saluta ut sic omnes in una participemus salute, id est in Christo qui consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis eterne, sicut dicit Apostolus ad Hbr. 5.c. - Explicit Postilla D. Hugonis Cardinalis super Epistolam Canonicam Ioannis tertiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Io. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=81&chapitre=81_1)

Notes :