Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Iud. 1,1 

Iudas Iesu Christi servus1*
1 Iudas] Incipit epistola Iude praem. ΩN ΩS, Epistola Iude praem. ΩV, Epistola canonica Iude apostoli praem. Rusch | Iesu Christi – servus ΩM ΩS ΩN ΩV Ed1455 ] inv. Rusch Weber
frater autem2 Iacobi,
2 autem] om. Sg74
his qui sunt3*
3 sunt Cor2 Cor4 (bene est in *.*) ΩΝ* (al. m. post. expunct.) ΩV Ed1455 ] om. Rusch Weber
in Deo Patre dilectis
et Iesu Christo 4*
4 Iesu Christo Cor2 ] a praem. Cor4 ( A quod interponebatur cancellatum est in *.* ) ΩN ΩV, a Christo Ihesu ΩS , Christo Iesu . Sg74 Ed1455 Weber , in Christo Iesu Rusch
conservatis
et5 vocatis.
5 et ΩS ΩV Cor2 ] om . ΩN Weber
Numérotation du verset Iud. 1,2 

Misericordia vobis
et pax et caritas6 adimpleatur7.
6 et caritas ΩS Rusch Weber ] om. Sg74 ΩV, et veritas ΩN* ( expunc. ) |
7 adimpleatur] om. ΩS |
Numérotation du verset Iud. 1,3 

Carissimi8*
8 Carissimi Sg74 ΩS ΩJ ΩV Clementina Weber ] Dilectissimi Rusch
omnem sollicitudinem faciens9*
9 faciens Sg74 ΩS ΩJ Weber ] habens Rusch
scribendi vobis10 de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis11, deprecans
10 faciens - scribendi vobis ΩS ΩV*] inv. ΩN, faciens scribere Ω |
11 vobis scribere ΩS ΩV] inv. Rusch Weber |
supercertari semel tradite
a sanctis fidei12*.
12 a sanctis fidei ΩS ΩV] sanctis fidei Cor2 ( grec. anti.) Sg74 ΩN Ed1455 Weber , fidei sancte Rusch
Numérotation du verset Iud. 1,4 

Subintroierunt enim
quidam
homines13
13enim quidam homines Sg74 ΩS Ed1455 ] enim quidam homines impii ΩN, enim homines quidam Weber, homines quidam enim ΩV* , enim homines impii quidam Rusch
qui olim prescripti sunt14*
14 sunt ΩS ΩN ΩV Ed1455 Weber ] erant Rusch
in hoc iudicium15 impii16
15 iudicium] iudicio Sg74 ΩV |
16 impii] om. ΩN |
Dei nostri17
17 Dei] Domini Ed1455
gratiam
transferentes in luxuriam
et solum dominatorem
et Dominum nostrum
Iesum Christum
negantes.
Numérotation du verset Iud. 1,5 

Commonere autem vos volo
scientes semel omnia
quoniam Iesus18
18 Iesus] Iesum ΩS
populum suum19*
19 suum Cor2 (grec. anti.) Cor4 (bene est in *.*) ΩS ΩN Ω ] om. Sg74 ΩV* Rusch Weber
de terra Egypti salvans, secundo
eos qui non crediderunt
perdidit.
Numérotation du verset Iud. 1,6 

Angelos
vero qui non servaverunt
suum principatum
sed dereliquerunt20
20 derelinquerunt Sg74 etc. ] relinquerunt ΩV
suum domicilium,
in iudicium
magni Dei21 vinculis
21 Dei Sg74 ΩS ΩN ΩV Rusch Weber (F R)] diei Ed1455 Weber
eternis sub caligine reservavit22.
22 reservavit Sg74 Cor2 ( grecus non habet IUDICIO ) Cor4 ( IUDICIO non est in *.*) ΩS ΩV*] iudicio reservavit Cor2 Ω (reservavit iudicio corrector ) , servavit ΩN* ( al. m. corr. interl.)
Numérotation du verset Iud. 1,7 

Sicut Sodoma et Gomorrha23
23 Sodoma - et – Gomorr(h)a] inv. ΩN*
et finitime civitates
simili modo exfornicate
et abeuntes post carnem
alteram24
24 abeuntes... alteram cum gr . (σαρκός) έτέρας] carnem secutae essent Versio antiqua SABATIER, Vetus latina, t. 3, col. 986 = AUGUSTINUS HIPPONENSIS, Liber de divinis Scripturis sive Speculum, c. 33, CSEL 12, p. 456.3 : « cum adulterium fecissent et carnem secutae essent ».
facte25 sunt exemplum ignis26 eterni
25 facte Pal95 Rusch Weber] facti Ed1455 |
26 exemplum ignis] inv. Sg74 |
penam sustinentes.
Numérotation du verset Iud. 1,8 

Similiter
et hi27 qui
27 hi] hii ΩN ΩV Ed1455 Weber
carnem28*
28 qui carnem Sg74 Cor4 ( quidem non est in *.* ) ΩS ΩV] qui carnem quidem ΩΝ Rusch , quidem carnem Ed1455, carnem quidem Cor2 ( grecus anti. sic habent ) Weber
maculant29
29 maculant] commaculant Sg74
dominationem autem spernunt
maiestatem30 autem
30 maiestatem G A I L Λ Cor4 ΩS Rusch Clementina] maiestates Cor2FV Weber
blasphemant.
Numérotation du verset Iud. 1,9 

Cum Michael archangelus cum diabolo disputans
altercaretur de Moysi corpore
non est ausus iudicium inferre31 blasphemie
31 iudicium inferre ΩS Rusch Weber ] inv. ΩV
sed dixit : ‘Imperet tibi Dominus’.
Numérotation du verset Iud. 1,10 

Hi32
32 hi] hii ΩS ΩN ΩV Weber
autem quecumque quidem ignorant
blasphemant,
quecumque autem naturaliter
tamquam muta animalia norunt,
in his33
33 his] hiis Ed1455
corrumpuntur.
Numérotation du verset Iud. 1,11 

Ve illis
qui34 in viam35* Cain abierunt
34 qui ΩD ΩS Rusch Weber ( F Λ Φ)] quia Weber |
35 in viam ΩD ΩS ΩN ΩV Cor4 ] via Cor2 Rusch Weber |
et errore Balaam mercede effusi sunt, et in36 contradictione Chore perierunt.
36 in Weber (I) ΩD ΩS ΩV Rusch Clementina] om. Cor2 ΩN Weber
Numérotation du verset Iud. 1,12 

Hi37 sunt
37 hi] hii ΩD ΩS ΩN Weber
in epulis suis
macule38,
38 macule ΩD* ΩS ΩV Rusch Weber ] maculose ΩN ΩD² (marg.)
convivantes
sine timore
semetipsos pascentes
nubes
sine aqua que a ventis circumferuntur39*,
39 circumferuntur ΩS ΩN ΩV ] circumferentur Weber
arbores autumnales
infructuose,
bis mortue,
eradicate
Numérotation du verset Iud. 1,13 

fluctus feri40 maris
40 feri] Cor2 (nominativi pluralis et ita adiectum est fluctus non maris ut patet in greco)
despumantes41 suas confusiones
41 despumantes] dispumantes ΩS
sidera errantia
quibus procella tenebrarum in eternum servata est42*.
42 conservata est in eternum ΩS ΩV Rusch ] in eternum servata est ΩN Weber , servata est in eternum Ed1455,
Numérotation du verset Iud. 1,14 

Prophetavit autem43 de his septimus ab Adam
43autem] + et Ed1455 Weber
Enoch
dicens : ‘Ecce venit44* Dominus
44 venit ΩN Ed1455 Weber ] veniet Rusch
in sanctis millibus suis
Numérotation du verset Iud. 1,15 

facere iudicium
contra omnes
et arguere45 omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum
45 arguere ΩS Rusch ] redarguere ΩN* ( al. m. post. corr. )
quibus impie egerunt
et de omnibus duris, que locuti sunt contra Deum46
46 Deum Cor4 ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] eum Cor2 (grec. anti. habent) ΩN* Weber
peccatores
impii’.
Numérotation du verset Iud. 1,16 

Hi47 sunt
47 hi] hii ΩS ΩN Ed1455 Weber
murmuratores48*
48 murmuratores ΩJ ΩS ΩV Ed1455 Weber ] murmurantes ΩV Rusch
querulosi49*
49 querulosi ΩS ΩN ΩV] querel(l)osi Cor3 (anti.) ΩJ Ed1455 Clementina , queruli Cor3 (Glossa) Rusch Weber
secundum desideria sua
ambulantes,
et os eorum50*
50 eorum ΩS ΩV Cor4 Ed1455 Weber ] illorum Cor2 ( anti. ) ΩM ΩN ]
loquitur superbiam51 mirantes
51 superbiam ΩM] superba Weber
personas
questus causa.
Numérotation du verset Iud. 1,17 

Vos autem, carissimi52,
52 carissimi ΩD ΩN] fratres praem. ΩM
memores estote
verborum que predicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
Numérotation du verset Iud. 1,18 

qui53
53 qui ΩD ΩS ΩΝ ΩV Ed1455 Rusch Clementina Wordsworth Weber (A L Φ)] quia Weber
dicebant vobis quoniam in novissimis temporibus54
54 novissimis temporibus ΩD ΩS ΩV Rusch ] novissimo tempore Cor2 ΩN* ( al. m. post. corr. ) Weber
venient
illusores
secundum55 desideria56 ambulantes
55 secundum ΩD ΩS] + sua Cor2 Weber |
56 desideria ΩS] + sua ΩD ΩN ΩV Ed1455 |
non in pietate57
57 non in pietate ΩD ΩS ΩV Cor4 Rusch ] in pietate Cor2 V (anti.), in inpietate Cor2 F (anti.) ΩN , in impietatibus Ed1455 , impietatem Cor2 V ( grec. habent anti. ) Weber ( I ), impie Weber (Λ), in impietatibus Clementina, impietatum Cor2 F (grecus) Weber
Numérotation du verset Iud. 1,19 

Hi58 sunt qui segregant
58 Hi] hii ΩD ΩV Weber
semetipsos59 animales spiritum non habentes.
59 semetipsos Weber (A Φ) ΩS ΩV Rusch Clementina Wordsworth] om. Weber
Numérotation du verset Iud. 1,20 

Vos autem carissimi
superedificantes vosmetipsos
sanctissime60 vestre61 fidei in Spiritu sancto orantes
60 sanctissime ΩD etc. ] divine ΩS |
61 vestre ΩS ΩV etc .] nostre Ed1455, incertum : ΩD |
Numérotation du verset Iud. 1,21 

vos ipsos62 in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam eternam63.
62 vos ipsos Cor2² ΩD ΩS ΩN ΩV Rusch Weber] inv. Cor2V* (anti.) Ed1455 |
63 exspectantes ... eternam ΩD ΩS ΩN ΩV Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Iud. 1,22 

Et hos quidem arguite
iudicatos64.
64 iudicatos Ω ΩV etc .] iudicesatos ΩD*, iudicantos ΩN
Numérotation du verset Iud. 1,23 

Illos autem65* salvate
65 autem ΩD ΩS Rusch ] vero Cor2 (anti.) ΩN Ed1455 Weber, om. ΩV
de igne
rapientes.
Aliis autem miseremini
in timore Dei66*
66 Dei Cor4 (=Parisiensis 1) Cor2 ΩD ΩS ΩN ΩV ] om. Cor4² ( DEI cancel. est in .<Parisiensi>.), minio sublineatus in ΩD
odientes et67* eam que carnalis est maculatam tunicam.
67 et ΩS ΩN ΩV* Weber ] om. Ω( expunct. ) Rusch
Numérotation du verset Iud. 1,24 

Ei autem qui potens est68 vos conservare sine peccato
68 potens est ΩS ΩN ΩV Rusch Clementina Weber ( F R Λ Φ)] potest Weber
et constituere vos69*
69 vos Cor2 Cor4* (=Parisiensis1 S ΩN Ω] om. ΩV* Cor4² (vos cancel. in *<Parisiensi>.*) Rusch Weber
ante conspectum glorie sue divine70*
70 divine Cor2 Cor4* (=Parisiensis 1) ΩS ΩV ] om. Cor4² ( DIVINE cancel. est in *.*) ΩN Rusch Weber
immaculatos
in exultatione
in adventum Domini nostri Iesu Christi71*.
71 in adventum (Φ ΩN* ΩS , adventu cett. ) Domini nostri Iesu Christi Cor2 (gr. anti.) Φ ΩD ΩS ΩΝ Rusch Clementina ] om. Ed1455 Weber
Numérotation du verset Iud. 1,25 

Soli
Deo Salvatori nostro, per Iesum Christum Dominum nostrum gloria et72* magnificentia
72 et Sg74 Cor2 (anti.) ΩD ΩS ΩN ΩV Clementina ] om. Ed1455 Rusch Weber
imperium et potestas ante omnia secula73* et nunc et in omnia secula74*. Amen.
73 omnia secula Sg74 Cor2 ( gr. anti. ) ΩM ΩD ΩS ΩN² ΩV ] omne seculum ΩN* ( al. m. corr. ) Ed1455 Rusch Weber |
74 secula Sg74 ΩM ΩD ΩS Weber ] + seculorum Weber ( R L Λ) ΩJ ΩN ΩV Rusch Clementina |

Capitulum 1

prol.| Postilla super Epistolam Canonicam Iude incipit.
Numérotation du verset Iud. 1,1 
marg.| {7.360ra} {d} Iesu] etc. Hec est ultima Epistolarum que Canonice vocantur, vel forte quia ultimo est edita, vel quia iste minor est inter alios, vel forte propter significationem interpretationis nominum. Quia principium vite spiritualis est lucta : unde prius posita est Epistola Iacobi. Sed quia ex lucta sequitur cognitio. Vexatio enim dabit intellectum. Is. 28.e. Propterea post illam sequuntur Epistole Petri. Quia vero luctam, et cognitionem sequitur illuminatio gratie, vel augmentum, et confirmatio, propter hoc tertio loco ponuntur post predictas Epistole Ioannis. Sed quia ex his omnibus sequitur plena, et perfecta confessio nominis Christi, propter hoc ultimo, et post Ioannis Epistolas ponitur Epistola Iude. In qua est intentio agere de confessione nominis Christi, et monere fideles ne ipsi consentiant hereticis ; ut et opus et intentio respondeat nomini ; Iudas enim interpretatur confitens. Generaliter autem Iudas scribit omnibus fidelibus nullam gentem discernens, sicut fecerunt tres predicti Apostoli. Iacobus enim scribit fidelibus de Iudaismo immediate ad fidem Christi conversis. Petrus vero proselytis qui de Gentibus ad Iudaismum, et de Iudeis ad Christum venerunt. Ioannes autem his qui a Gentibus immediate fidem Christi susceperunt. Patet itaque iam et materia, et intentio et finis operis. Hec autem Epistola potest dividi in sex partes. In prima ponit salutationem ; In secunda dicit quare scribat, ibi :   [Carissimi omnem] Tertio ostendit Christi potentiam, per quam probat quod Christus non est negandus, ibi :   [Commonere autem vos vobis] Quarto ostendit, quod nullus fidelis debet illos predictos hereticos imitari, ibi :   [Sicut] etc. Quinto moralem instructionem ponit.   [Vos autem] etc. Sexto monet eos ut in omnibus gratias agant, et querant gloriam Dei, ibi :   [Ei autem] etc. Dicit ergo :
marg.| {d} Iudas] confitens tam verbo quam facto, secundum illud. Rm. 10.b. Si confitearis in ore tuo Dominum Iesum Christum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Sed quare non dicit, Thadeus : cum idem fuerit Iudas qui et Thadeus, sicut dicit Glossa et Mt. 10.a. Duodecim discipulorum nomina sunt hec, Primus Simon qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius : Philippus, et Barnabas, Iacobus Zebedei, et Ioannes frater eius, Thomas, et Mattheus publicanus : Iacobus Alphei, et Thadeus, Simon Chananeus, et Iudas Iscariotes. Solutio : Quia principale nomen eius est Iudas, Thadeus ei impositum ex Religione, quia Tadeus {7. 360rb} interpretatur corculus, quod est idem quod cordis cultor. Ut ergo vitaret arrogantiam ponit nomen proprium, et ut notetur differentia ipsius ad Iudam Iscarioten, propter hoc subiungit.
marg.| {e} Iesu] etc. non proditor. Et in hoc etiam eius Epistola accepit auctoritatem, et confirmationem.
marg.| {f} Fratrem] etc. minoris, qui fuit Episcopus Hierosolymitanum qui dictus est frater Domini, quia fuit ei similis, et statura, et sanctitate.   [Frater] non tantum natura sed gratia simul et vita spirituali, et doctrina. Sed quare nominat ille Iacobum fratrem suum, cum nullus predictorum aliquem nominaverit de cognatione sua ? Solutio : Hoc facit ut notetur differentia inter ipsum, et Iudam proditorem. Vel potius hoc facit, ut sic eius Epistola habeat auctoritatem, quia ipse inter alios tres, erat minimus, et quasi simplex Apostolus. Alii vero tres auctoritatem habebant. Petrus generalem ? Iacobus in Asia ; Ioannes in Iudea. Iudas inquam scribit.
marg.| {g} Hic qui] etc. id est qui sunt membra Dei, qui habent Deum patrem, et patronum dicit Glossa Ergo nos sumus membra Dei patris : Et hoc est verum, quia Deus pater, et tota Trinitas Pater noster est, et nos eius membra per infusionem gratie, et spiritualis vite, et hoc effective ; Christus vero caput nostrum est, et eius sumus membra per conformitatem ; vel quia et motum, et vitam nobis infundit effective inquantum Deus, sed inquantum homo, meritorie.
marg.| {h} Dilectis] per fidem, et opera, ut dicit Glossa
marg.| {i} Et Christo Iesu conservatis] a turbine persecutionum, et a pluma errorum :
marg.| {k} Et vocatis] per Iesum Christum ad patrem : in Christo Iesu, id est per Christum Iesum, quia nemo venit ad patrem nisi per ipsum. Vel   [vocatis] ad hanc dignitatem, quod scilicet sunt a Deo dilecti, et conservati. Glossa Vocat, conservat, diligit. Et sic videtur ordo Glossa esse contrarius ordini textus. Respondeo. Secundum quod textus dicit (Vocatis) accipitur pro vocatione ad gloriam, et hoc est ultimum in consecutione. Glossa vero loquitur de eadem vocatione secundum quod est primum in intentione : primo enim intenditur finis. Vel Glossa loquitur de vocatione ad gratiam quam sequitur, et conservatio, et dilectio.
Numérotation du verset Iud. 1,2 
marg.| {l} Vobis] qui tales estis ut predixi.
marg.| {m} Adimpleatur] etc. Mutat autem personam ut suum affectum ostendat quem ad eos habet. Misericordia per dimissionem peccatorum inchoatur in presenti, sed impletur quando gratia superadditur. Adimplebitur autem continuando gratiam vel perseverando in bono, et sic ducendo ad vitam. Similiter pax inchoatur in presenti per declinationem mali in qua homo reconciliatur Deo : Impletur autem quando homo reconciliatur inimicis, et eos diligit : Sed adimplebitur in fine quando Deus pacem eternam dabit amicis. Similiter caritas inchoatur in presenti quando Deum et nos diligimus. Impletur quando proximus amatur : Sed adimplebitur in futuro quando modus quidem imperfectionis eius tolletur ut ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente diligatur Deus, id est intellectu sine errore, voluntate sine contradictione, memoria sine oblivione. Tertio vero loco ponitur caritas, quia alia duo non valent sine ipsa.
Numérotation du verset Iud. 1,3 
marg.| {n} Carissimi] etc. Secunda pars Epistole in qua ostendit causam quare scribit eis, ut scilicet ibi   [permaneant, ut fide accepta ab Apostolis caveant ab hereticis] quia sub specie sanctitatis subintroierunt. Unde dicit suam sollicitudinem, et affectum ostendendo.   [Carissimi] ego qui salutem vestram desidero.
marg.| {o} Faciens] etc. id est quicquid ad solicitum pertinet, propter quod debeo scribere vobis.
marg.| {q} Necesse] etc. admonitiones.
marg.| {p} De communi vestra salute] id est de fide generali que facit nobis salutem, que ita vestra est, quod omnium fidelium, qua sine fide impossibile est placere Deo. Hbr. 11.a. Habui necesse, et tamen.
marg.| {r} Deprecans] Et in hoc significat quod generalem non habebat legationem. Unde verbum deprecatorium dixit et non imprecatorium.   [Deprecans (vos) Supercertari, id est] supercertemini.
marg.| {s} Fidei] id est super fidem vestram certemini, addendo bona opera ; argentum scilicet aurum, et lapides pretiosos. 1Cor. 3.c. quasi dicat nolo fidem quam accepistis mutare, vel aliam addere, ut Pseudo. Fidei dico.
marg.| {t} Semel] id est perfecte.
marg.| {u} Tradite] ab Apostolis. Fidei dico.
marg.| {x} Sancte] et hoc {7. 360va} quia de Sancto, id est Christo, et a sanctis, id est ab Apostolis predicata, et manifestata. Item quia sanctificat. Act. 15.b. Fide purificans corda. Vel   [Supercertari] id est super fidem, et opera, certamen passionum per patientiam addatis. Sicut illi quos commendat Apost. Hbr. 10.f. Rememoramini autem pristinos dies quibus illuminati magnum certamen passionis sustinuistis De hoc. 2Tim. 4.b. Bonum certamen certavi.   [Fidei semel tradite sancte] id est immutabiliter. Iob. 33.b. Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. Ps. 91. Semel locutus est Deus : quia celum, et terra transibunt, verba autem Domini non transibunt Mt. 24. Unde Is. 46.d. Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Vel   [Supercertari] id est pro supernis non temporalibus certari : Lc. 13.e. Eccl. 4.d. Pro iustitia agonizari pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. Deinde ostendit quare super certandum est, quia.
Numérotation du verset Iud. 1,4 
marg.| {a} Subintroierunt] id est sub specie sanctitatis et Religionis introierunt.
marg.| {b} Quidam] indigni nomine. Unde Glossa Ignoti Deo, et sanctis. Unde nec nominandi, sicut nec ille dives Epulo. Lc. 16.e. Nominatus est. Et de his. Gal. 2.a. Quia subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigat, carnales homines scilicet et terreni non divina sapientes. Sic accipitur. 1Cor. 3.a. Cum enim sit inter vos zelus, et contentio ; nonne adhuc carnales estis, et secundum hominem ambulatis. Impii quia cultui Dei detrahunt, pervertendo Scripturas.
marg.| {c} Qui olim] idest, ab eterno. Is. 45.d. Quis audivit hoc ab initio ? Ex tunc predixi illud.
marg.| {d} Prescripti sunt] id est previsi a Domino.
marg.| {e} In hoc iudicium] id est condemnationem venturi scilicet quia antequam illi essent, Deus eos previdit tales futuros, qui et mali essent, et alios corrumperent, et ad ultimum damnarentur. Deus ergo ab eterno previdit qualis unusquisque futurus est, sua tamen previsio nihil ponit. Unde previdit salva potestate liberi arbitrii. Unde sicut cum ego video te sedentem, hoc est liberi arbitrii, tamen necesse est quod sedeas dum video te sedere. Sic est de previsione Dei qui videt futura, et inquantum sunt sub eius visione, sunt necessaria, non quod sua visio ponat necessitatem, sed ex libero arbitrio accidunt. Et exponit quod dixerat.
marg.| {f} Impii] ipsi dico.
marg.| {g} Transferentes in luxuriam] id est duritiam, et districtionem legis.
marg.| {h} Gratia Dei nostri] scilicet Iesu Christi per incarnationem, passionem, et redemptionem, que fecit nobis Deus ex gratia. Et quare hoc faciunt dicit Salomon Eccl. 8.b. Quia non profertur cito contra malos sententia, filii hominum usque timore ullo perpetrant mala. Lex Moysi dura fuit, lex Evangelii, que est lex gratie, suavis, et mitis : Illa cum sevitia impellebat peccantes, hec obstetricante manu colubrum tortuosum educit. Hanc legem in luxuriam transferunt, quod nunc tanto licentius peccant, quanto minus vident se asperitate legis de facinoribus examinari, ut dicit Glossa Sed videtur quod lex nova sit durior ad minus quoad quedam, quia pro furto non puniebat lex vetus morte. Prv. 6.d. Si deprehensus fuerit, reddet septuplum. Modo autem interficiuntur fures, et latrones suspenduntur. Solutio : Quod homo interficitur pro furto, hoc non est ex lege Evangelii, sed ex lege civili. Et in hac interfectione potest iudex mereri, si scilicet hoc faciat amore iustitie. Unde non est contraria legi gratie suspensio vel interfectio. Et quod obiicitur, quod pro furto non occidebatur in veteri lege, dicere possumus quod nec modo ; sed ut pax fidelium hominum servetur, et sic communis utilitas recompensat mortem unius. Expedit enim ut unus moriatur homo pro populo. Io. 11.f.   [Et solum dominatorem] id est patrem, vel filium, vel Spiritum Sanctum quorum quilibet est solus dominator. Dictio enim exclusiva adiuncta termino essentiali non excludit personam, et hoc nomen dominator est nomen essentiale. Unde possum dicere : Solus pater est dominator, et solus filius est dominator. Unde in hymno Angelico. Quoniam tu solus Dominus, tu solus altissimus Iesu Christe. Dicit ergo :   [Et solum] quasi, et propter hoc impii, quia   [et solum] etc. quasi dicat de divinis personis male sentiunt, et Iesum Christum filium Dei esse negant, etiam eius verba perverse exponunt, et {7. 360vb} mandata eius non custodiunt : unde impii sunt, et infideliter agunt. Is. 21.a. Qui incredulus est, infideliter agit.
Numérotation du verset Iud. 1,5 
marg.| {k} Commonere autem] etc. Tertia pars in qua ostendit Christum non esse negandum, propter quod impiis potentiam ostendit quam habet in salvando bonos et damnando malos. Et per duo ostendit primo quia populum de Egypto potentia eduxit, et rebelles in deserto punivit : secundo exemplo Angelorum peccantium quos potenter Iesus de Paradiso eiecit, ibi :   [Angelos] etc. Dicit ergo Commonere   [quasi diceret] quia illi Deum negant, ego e converso.
marg.| {l} Vos volo] commonere.
marg.| {m} Semel] id est perfecte.
marg.| {n} Omnia] Glossa arcana fidei. Verumtamen sic intelligendum omnia que sunt necessaria ad salutem, ut sit accommoda distributio. Unde omnia, quasi de omnibus ista, que sequuntur scilicet.
marg.| {o} Quoniam Iesus] non filius Nave, scilicet Iosue, sed Dominus noster qui non a partu Virginis initium habuit, sed erat Deus eternus, qui natus de Virgine, nomen Iesus accepit Lc. 1.c. Et vocatum est nomen eius Iesus : Hic inquam Iesus per Iosue significatus, vel a quo Iosue animatus fuit et roboratus : Iosue 1.b. Confortare et esto robustus.
marg.| {p} Eduxit populum] Israeliticum.
marg.| {q} De terra] etc. salvans ipsum, ut nec ab Egyptiis tangeretur, nec infirmitatibus, vel defectibus gravaretur. Ps. 104. Et non erat in tribubus eorum infirmus : quasi diceret, quando humiles fuerunt Iudei, salvavit eos : et quoniam murmuraverunt, damnavit. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {r} Secundo] id est postea.
marg.| {s} Eos qui] etc. quando per quadraginta annos fecit eos errare in deserto, et circuire montem Sinai, donec consumpti sunt omnes qui murmuraverunt, sicut eis promisit Dominus Nm. 14.f. Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera Patrum in deserto. Et sic   [secundo] non dicit ordinem numeri, sed temporis. Vel   [secundo] ut notetur numerus penarum, quia primo punivit pena temporali : secundo pena eterna illos qui non penituerunt inter flagella. Vel dicit   [Secundo] quia primo murmuraverunt pro labore itineris. Nm. 11.a. Interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum : quia iter fuit trium dierum : Nm. 10.d. Secundo murmuraverunt pro timore habitatorum terre promissionis, quos viderunt exploratores. Nm. 14.a. Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes. Utinam mortui essemus in Egypto, et non in hac vasta solitudine. In primo murmure perdidit non credentes per incendium : in secundo per penam quadraginta annorum, quia quadraginta annis offensus fuit generationi illi, ut dicit Ps. 49. In quo significatum est nobis quod primum peccatum non est ita longiturna penitentia puniendum ; sed secundum, id est idem iteratum vehementius et diuturnius est feriendum. Et Glossa adaptat sic : Sicut illi diffidentes de potentia Dei in heremo puniti sunt, sic isti magistri immunditie et eorum sequaces, qui per aquas baptismi de tenebris ignorantie credentes exierunt, si ad priores vite concupiscentias mente redeunt, damnantur : sicut primo per fidem et bona opera merentur salvari, sic secundo per murmurationem et invidiam merentur damnari. Et hoc dicit, quia malorum quorundam pena hic incipit ut in eternum duret, sicut patet de Herode Act. 12.d. et de Antiocho. 2Mcc. 9.b.
Numérotation du verset Iud. 1,6 
marg.| {t} Angelos vero] etc. Hic ostendit idem quod supra per exemplum Angelorum superbientium, quod Deus potenter de Paradiso eiecit, dicens   [Angelos] Et hoc exemplum adducit ne aliquis remurmurans diceret. Non est magnum si homines fragiles superantur in pena : quasi diceret, non solum homines.
marg.| {u} Vero] id est sed etiam Angelos.
marg.| {x} Qui non] etc. Principatum habebat Lucifer in excellentia naturalium bonorum Glossa Interlinearis Qua per gratiam Dei aliis principabantur subiectis spiritibus : et constat quod loquitur de Angelis qui ceciderunt, ergo illi habuerunt gratiam : et facit pro illis qui dicunt quod Angeli fuerunt creati in gratuitis. Verumtamen secundum alios qui dicunt quod in naturalibus, potest exponi, Per gratiam Dei, gratis scilicet datam, non facientem gratum ; et sic bona temporalia dicuntur gratia Dei. Vel   [principatum] dicit, quia de omnibus Ordinibus aliqui ceciderunt. Unde non servaverunt principatum in quo erant, quia in quolibet Ordine erat unus aliquis princeps aliorum.
marg.| {y} Sed dereliquerunt] etc. id est habitationem celorum ; vel potius Dei visionem, qui est pater, et locus spirituum. Hbr. 12.e. Multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus. In hoc ergo erant suo modo per modum nature : vel secundum alios per modum gratie nondum confirmate. Vel erant in eo finaliter, quia ad hoc finaliter fuerant creati, ut in Dei visione quasi in domicilio permanerent in eternum si stetissent, Hos inquam {7. 361rra} Angelos.
marg.| {c} Reservavit vinculis eternis] id est penis et doloribus inferni. Mt. 25.d. Ite in ignem eternum qui paratus est diabolo, et Angelis eius. Reservavit dico, modo.
marg.| {b} Sed caligine] existentes, id est in pena positos in hoc caliginoso aere, sed tandem venturos.
marg.| {a} In iudicium magni Dei] quem nihil latere poterit, cui nihil obviare, quia tonitruum magnitudinis eius quis poterit intueri, sicut dicit Iob. 26.d. Daniel. 7.c. Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit, vestimentum eius candidum sicut nix, et capilli capitis eius quasi lana munda ; thronus eius flamme ignis, rote eius ignis accensus : fluvius igneus   [ecce pene acerbitas, que consumptura est adversarios] rapidusque   [ecce quod nullus poterit obviare] egrediebatur a facie illius. Ignis lucem habet, et arsionem : ratione arsionis notatur, quod sententia erit crudelis. Cum dicit   [rapidus] notatur, quod nullus obviare poterit. Si igitur sic punivit Dominus Angelos et populum Israeliticum : Angelos dico qui nondum gratiam secundum quosdam acceperant, tamen bona excellentia habebant, per que possent stare scilicet et populum Israeliticum qui de fructibus terre iam pregustaverat, de botro scilicet quem detulerant exploratores ; quanto magis puniet illos, hereticos scilicet vel alios peccatores qui abiecta Dei gratia gratum faciente quam in baptismo receperant, vel per quam principari et carni, et mundo et diabolo poterant.   [Non servaverunt domicilium] id est ; unitatem Ecclesie, in qua erant a ventis, et procellis absconditi. Is. 32.a. Erit vir quasi qui absconditur a vento, et celat se a tempestate.   [Dereliquerunt] ventis expositi instabilitatis. Iob. 24.c. Levis est super faciem aque, pluviis diversorum peccatorum. Mt. 7.d. Flaverunt venti levitatum, et irruerunt in domum illam et cecidit. Item procellis errorum. Lc. 8. descendit procella venti in stagnum id est errores diversi in cor heretici. Et quia ab errore et heresi non moventur, sed inter omnia peccata heresis difficilius a corde eradicatur, ideo comparatur cancro ab Apostolo 2Tim. 2.c. Sermo eorum ut cancer serpit. His omnibus expositi sunt quia domicilium Ecclesie reliquerunt, quod est in umbraculum diei ab estu, et absconsionem a turbine et a pluvia, sicut dicit Is. 4.b. Et foderunt sibi cisternas dissipatas que non valent continere aquas. Hier. 2.c. Ex his igitur omnibus patet, quod tales non sunt imitandi, quia ipsi Deum negant ; et omnes tales Deus puniet in eternum, qui potens est et nomen sanctum eius, ut bonos remuneret et extollat.
Numérotation du verset Iud. 1,7 
marg.| {d} Sicut Sodoma] Quarta pars Epistole in qua ostendit quod non debent imitari eos qui Christum negant propter penam, que inde sequitur, ibi :   [Sicut Sodoma] Secundo propter multiplices eorum abominationes et peccata que enumerat, ibi :   [Ve illis qui in via] Tertio quia Apostoli hoc prohibuerunt, ibi :   [Vos autem] etc. Vel posset dici quod, ibi :   [Commonere] etc. ostendit quod non debent imitari eos in negando Christum ; hic vero.   [Sicut Sodoma] etc. monet eos ne imitentur eos transferendo gratiam Dei in luxuriam. Et secundum hoc pars ista adhuc est de tertia parte, et sic non essent in Epistola nisi quinque partes : et sic vult illa glossa Dederat exemplum damnationis eorum qui solum dominatorem negant, commemorato interitu infidelis populi vel Angelorum erigentium se contra Deum ; exemplum etiam dat pene illorum qui Domini gratiam transferunt in luxuriam, commemorans incendium Sodomorum.
marg.| Sed quocumque modo dividatur, idem sensus est littere et expositio, sed non eadem probatio vel conclusio. Agit ergo hic de pena talium per similitudinem Sodomorum dicens. [Sicut Sodoma] quasi diceret. Non sunt imitandi, quia ex eorum imitatione sequitur mors eterna. Unde dicit.   [Sicut Sodoma et Gomorrha, et finitime civitates simili modo] id est sicut due predicte et   [exfornicate] id est extra naturam fornicate. Et determinat modum :
marg.| marg .| {e} Et abeuntes post carnem alteram] id est masculinam, non debitam tali opere masculi in masculos turpitudinem operantes Rm. 1.d.   [Facti sunt exemplum ignis eterni] ipsi dico.
marg.| {f} Sustinentes] penam, temporalem scilicet, per quam non sunt purgati, sed illa pena fuit eis initium ignis inferni. Isti autem puniti sunt igne temporali, quia exarserunt igne libidinis : nec aliquod peccatum tantum habet ardorem sicut illud, sicut dicetur. Unde Rm. 1.d.1 {7.361rb} « Similiter et masculi relicto naturali usu femine exarserunt in desideriis suis invicem». Item non solum igne sed sulphure simul sunt puniti, quia in illo peccato est vehementissimus fetor, sicut dicitur in Ps. 82. Disperierunt in Endor : facti sunt, ut stercus terre, id est viles et abiecti et fetidi. Endor interpretatur fons generationis quem ipsi omnino reliquerunt, et sic disperierunt. Unde ipsi possunt dicere illud Can. 1.d. Botri Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Botrus, quia viliter conculcati sicut mulier fornicaria, que quasi stercus in via ab omnibus pretereuntibus conculcabitur, ut dicitur Eccl. 9.b. Cypri, quia ipsi sunt in merore et tristitia cordis. Vehementia enim peccati non sinit eos gaudere : Cyprus interpretatur meror vel tristitia : sed in vineis Engaddi, id est in fetore vehementi : Engaddi interpretatur fons hedi, et hedus animal est fetidum. Et hoc est mirum de illis miseris qui credunt se esse in vineis propter miseram delectationem peccati. Iob. 30.b. Esse sub sentibus delicias computabant, et tamen sunt in fonte fetoris. Et propter hec duo que sunt in illo peccato, ardor scilicet et fetor, dicitur illud peccatum esse exemplum ignis eterni. Ille enim ignis ardebit igne et sulphure, sicut dicitur Apocal. 21.b. Pars illorum erit in stagno ardenti igne, et sulphure. Historiam de Sodoma et Gomorrha habetis Gn. 19.e. Pluit Dominus ignem, et sulphur. Sicut inquam factum est de illis.
1 Rm. 1, 27.
Numérotation du verset Iud. 1,8 
marg.| {g} Similiter et hi] scilicet heretici Christum negantes, sunt damnandi.
marg.| {h} Qui quidem carnem maculant] suam, et aliorum, ut dicit Glossa Et est hic argumentum, quod omnis heresis fundata est super luxuriam. De talibus. Pet. 2.c. Hi velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et perniciem, in his que ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt, percipientibus mercedem iniustitie, voluptatem existimantes diei delicias coinquinationis et macule. De his dixit quidam, Tartara vilia luce carentia vos habitetis, qui puerilia queritis, ilia que maculatis.
marg.| {i} Dominationem autem, et cetera] minoribus peccatis.
marg.| {k} Maiestatem] etc. criminalibus que nolunt humiliter confiteri, nullum habentes timorem, nec fidem venturi iudicii. Unde Iob. 20.b. Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondit illud sub lingua sua, parcet illi et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. Vel   [Dominationem] hoc refertur ad populum incredulum, qui murmurando quasi spernebat Dominum non credendo promissionibus eius : quasi diceret. Isti Deum spernunt murmurando contra ipsum, sicut illi fecerunt : propter hoc puniendi sunt sicut illi, unde non sunt imitandi. Et quod sequitur   [Maiestatem] etc. refertur ad Angelos peccantes : sicut apostate Angeli Deum blasphemant ; sic isti superbiendo contra ipsum : et propter hoc pena simili puniendi sunt. Imitandi et imitatores punientur pena consimili, quia Rm. 1.d. Qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus.   [Maiestatem] Glossa 1. Angelos sanctos. Et videtur difficilis, sed sic potest exponi : Isti aliqua Scripture mysteria ignorant et contemnunt, et sic blasphemant quodammodo Angelos qui permissione et voluntate Dei occulta et incerta Scripture frequenter hominibus aperiunt. Vel   [Maiestatem] id est Deum quem in Scriptura sibi ignota non venerantur, sed potius a Deo non esse datam dicunt, quia mysteria que latent, non intelligunt nec attingunt : quia Iob. 30.a. Mandebant herbas et arborum cortices : quia mysteriorum secretas medullas non intrant heretici, sed exterius rodunt litteram, et quam non intelligunt, blasphemant, contra illud Ex. 12.b. Si quid residuum fuit, igne comburatur.
marg.| Residuum dicitur illud de sacra Scriptura quod non possumus mandere, ut in ventrem cognitionis et intelligentie mittatur comminutum dente studii vel expositionis : hoc debet igne comburi, id est Spiritui sancto relinqui et igne caritatis amplecti ; vel maiestas occulta in illo venerari.
marg.| Sic igitur patet quod dixit eos esse blasphemos et in Deum et in sanctos : propter quod ab omni blasphemia monet esse cavendum, {7. 361va} dicens.
Numérotation du verset Iud. 1,9 
marg.| {a} Cum Michael] Et probat hoc per locum a maiori : quia Michael noluit nec ausus est blasphemare diabolum ; ergo multo minus ipsi debent blasphemare sanctos et Deum. Et hoc est.   [Cum Michael] Hoc exponitur quatuor modis. Uno modo de corpore Moysi materiali, de quo potest intelligi fuisse controversiam inter bonum et malum Angelum. Malus enim volebat, ut corpus Moysi manifestaretur et sciretur a filiis Israel ut ipsi tamquam Deum adorarent ipsum : Sed Michael, qui tunc erat princeps Synagoge, permissione Dei illud abscondit. Unde Dt. 34.b. Non cognovit homo sepulchrum eius usque in presentem diem. Et tunc sic exponitur littera.   [Cum Michael] qui erat princeps Synagoge. Unde Dn. 10.d. Nemo est adiutor meus nisi Michael princeps : vel hoc dictum est Danieli qui erat de Synagoga.
marg.| {c} Cum diabolo] etc. quod diabolus volebat poni in publico coram Iudeis, et Angelus bonus prohibuit ex voluntate Dei.
marg.| {f} Non est] etc. ut malediceret ei qui est bona creatura Dei in natura, etsi voluntate sit malus. Unde Sir. 21.d. Cum maledicit impius diabolum, maledicit animam suam.
marg.| {g} Sed dixit] cum modestia scilicet et mansuetudine.
marg.| {h} Imperet tibi Deus] Hoc est contra multos Prelatos qui cum austeritate imperant et cum potentia, unde et disperguntur oves gregis eorum. Ez. 34.a. Non solum in malos vel dissolutos manus mittentes restrictionis, imo et in bonos quibus non est lex posita, sicut dicit Apost. 1Tim. 1.b. Cum dicat Gregorius quod ubi non delinquimus, pares sumus. Et propter hoc bonum est et cautum quod omnes attendant quod dicitur hic, quod non est ausus Michael qui tantus erat, imperare diabolo : ut et ipsi pauca imperent vel nulla, et si oportuerit, hoc faciant cum timore et mansuetudine. Ps. 89. Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. Vel Eccl. 4.d. Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi. Duobus modis exponitur hoc de populo Israel qui dicitur corpus Moysi mystice, quia Moyses ductor fuit eorum ; vel potius liberatio eius dicitur corpus Moysi. Primo modo de liberatione de Egypto.   [Cum Michael] id est Moyses. Et hec adaptatio fit propter interpretationes nominum : quia Moyses secundum unam interpretationem. Quis ut Deus Pharaonis : et Michael. Quis ut Deus, interpretatur. Archangelus dicitur Moyses quia fuit princeps super omnes qui de populo Israel fuerunt, et verba Domini populo nuntiavit. Cum inquam iste.
marg.| {d} Altercaretur] etc. id est de populo Dei.   [Cum diabolo] id est cum Pharaone, qui erat membrum diaboli.   [Non est ausus] etc. quia non legitur intulisse ei aliquam blasphemiam.
marg.| Tertio modo similiter exponitur de populo captivato in Babylone, cuius liberationi obviabat diabolus volens impedire cultum Dei, qui fiebat in Hierusalem. Unde dicit.
marg.| {a} Cum Michael Archangelus cum diabolo altercaretur] id est Iesus sacerdos rogaret, ut populus liberaretur, et diabolus impediret.   [Non est ausus] etc. Hoc legitur Za. 3.a. Ostendit mihi Dominus sacerdotem magnum Iesum stantem coram Angelo Domini, et stabat Satan a dextris eius, ut adversaretur ei : Et dixit Dominus ad Satan. Increpet in te Dominus o Satan, et increpet Dominus in te qui elegit Ierusalem. Legitur in Daniel. 10.c. Angelos sibi restitisse, sed bonos. Hoc autem non fuit nisi quod unus alii ostendit quod merita populi nondum permittebant populum liberari. Quarto modo exponitur de Christo cuius corpus est Ecclesia, sic.
marg.| {a} Cum Michael Archangelus] id est Christus cui nullus similis, nec homo, nec Angelus : Quis enim in nubibus equabitur Domino ?
marg.| {b} Archangelus] quia princeps pastorum, quia est Ecclesie caput.
marg.| {d} Altercaretur] disputaret.
marg.| {c} Cum diabolo] id est Pilato qui diaboli erat membrum.
marg.| {e} De corpore Moysi] id est Ecclesia quam in sua passione iudicatus a Pilato, et expositus Iudeis liberavit, et lavit sanguine suo.
marg.| {f} Non est ausus] etc. cum ille vellet salutem humani {7. 361vb} generis impedire, sed factus est sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones : ductus tamquam ovis ad occisionem, et coram tondente se non aperuit os : Ps. 53.c. Hoc non legitur alicubi in Scriptura nisi hic : sed tamen Apostolo credendum est, qui tantus erat : nec fas est credere ipsum aliquid falsum dixisse. Ipse enim plenus erat Spiritu sancto, a quo nulla falsitas, sed omnis veritas propinatur. Mt. 10.c. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.
Numérotation du verset Iud. 1,10 
marg.| {i} Hi autem] quasi. Ille non est ausus blasphemare.
marg.| {k} Autem] id est sed.   [Hi blasphemant] Ex superbia cordis et elatione.
marg.| {l} Quecumque quidem ignorant] respectu quorum scilicet fit blasphemia, que potest esse vel in creaturam rationalem vel in Deum creatorem. Et de talibus dixit quidam, Colantes culicem, camelum glutiunt : que nesciunt, vel que non capiunt, blasphemant vel transiliunt.
marg.| {m} Quecumque] etc. id est ea ad que monet naturalis appetitus.
marg.| {n} In his corrumpuntur] quia sicut in animalibus brutis, in eis voluntas appetitum statim sequitur, ut adimpleant quod optaverunt, suas concupiscentias sequentes. Hoc non fecit Iob. qui dixit Iob. 31.a. Si secutus est oculus meus cor meum,   [id est voluntas, vel   consensus voluntatis ad hoc se convertit] ut adimplerem in opere cordis mei appetitum : quasi diceret, non feci hoc.
Numérotation du verset Iud. 1,11 
marg.| {o} Ve illis] etc. Secunda pars quarte partis ubi eos diversis peccatoribus comparando, enumerat diversa eorum peccata, propter que ipsos fugiendos esse admonet, et non imitandos. Primo igitur ostendit eos armari gladio male et perverse doctrine, cum dicit.   [Cain] Secundo, malo consilio alios seducere, unde comparat eos.   [Balaam] Tertio contra Prelatos insurgere, unde comparat eos   [Core] Sic significantur tria genera hereticorum. Quorum quidam propter invidiam manent in heresi ; isti comparantur Cain : Alii propter lucrum, et tamen contra conscientiam ; hi comparantur Balaam : Tertii propter honorem quem eis impendunt subditi maiorem quam nostris Episcopis sui qui sunt Catholici : de his dicit.   [Ve illis] id est eterna damnatio expectat eos, et dabitur illis.
marg.| {p} Qui in via Cain abierunt] id est quia propter invidiam permanserunt in heresi.
marg.| Vel. [In via Cain] ambulant, qui invident profectibus aliorum. Est autem invidia proprie tristitia de felicitate aliena : quam vellet ei de esse : hoc est peccatum gravissimum, quia et proprium subiectum ledit et destruit : versus, Invidus alterius rebus marcescit opimis. Fratrem spiritualiter occidit, et nonnumquam etiam corporaliter. Item Deum precipue offendit, qui donorum et gratiarum dator et distributor est, sicut vult et hominique expedit. 1Cor. 12.b. Hec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult : quicquid boni videt invidus alium habere, raptum sibi reputat et sublatum : e converso quicquid videt caritas, suum facit commune. Unde Gregorius Pensent invidi quam bona sit caritas que omnia nostra bona facit : e converso invidia. Est enim invidia, ut dicit Bernard. animi tinea, sensum comedit, pectus urit, mentem afficit, cor hominis quasi quedam pestis depascit, et cuncta bona ardore pestifero devorat. Invidus alienum bonum suum facit damnum, et invidendo peccat. Propter invidiam Ioseph a fratribus suis venditus est : Gn. 37.c. Propter invidiam Dominus Iesus traditus est in manus impiorum. Mc. 15.a. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. De via Cain Gn. 4.c. Abiit enim vagus et profugus, et habitavit in terra ad Orientalem plagam Eden.
marg.| {q} Et] scilicet ve illis.
marg.| {r} Qui errore Balaam] id est qui eius errorem secuti.
marg.| {s} Mercede effusi sunt] Isti sunt qui munera amantes, et avaritiam sectantes pervertunt iudicia, mala dant consilia, sicut Balaam qui volens maledicere populo Dei cum non potuit, malum consilium dedit ut scilicet mitterent mulieres de Madiam formosas, cum quibus fornicati filii Israel incurrerent iram Dei. De qua fornicatione legitur Nm. 25.a. Tales sunt qui propter munera leges condunt iniquas, perversa dant consilia. De quibus Is. 10.a. Ve qui condunt leges iniquas scribentes iniustitias scripserunt ut opprimerent in iudicio pauperem, et vim facerent cause humilium populi mei, ut essent vidue preda eorum, et pupillos diriperent.
marg.| {t} Et] scilicet ve illis qui.
marg.| {u} In contradictione Core perierunt] De hoc Nm. 16.e. Per quos significantur inobedientes qui contra Prelatos se erigunt. Et quia magnum sit periculum, patet : Duo {7. 362ra} enim magi, qui Moysi restiterunt, ulceribus vesicarum turgentium sunt percussi : itaque nec poterant stare coram Moyse. Ex. 9.e. Core incendio periit : Dathan et Abiron terra vivos absorbuit. Nm. 16.e. Mariam lepra invasit : Nm. 12.c. Ionathas filius Saul morti adiudicatus est. 1Rg. 14.g. Et Absalon suspensus per capillos, et lanceis suffossus. 2Rg. 18.d. Propheta a leone occisus. 3Rg. 13.e. Elymas magus excecatus est, quia Paulo resistebat. Act. 13.d. Propter hec omnia dicit beatus Bernardus Magnum est inobedientie vitium, qua Angelus celum, homo paradisum, Saul regnum perdiderunt. Et tamen sunt multi inobedientes, vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt : ad Tit. 1.c. Et hoc multum dolendum est quod Religiosi quidam qui deberent esse circumcisi in omnibus, sunt rumorum inventores, et narratores.
marg.| Notandum est autem quod ve multipliciter potest accipi in Scriptura. Cantus exequiarum. Ier. 22.e. Non plangent eum, ve frater, ve soror : non concrepabunt ei, ve Domine, et ve inclite : sepultura asini sepelietur. Temporalis pene predictio. Ier. 15.c. Ve mihi mater mea, quare genuisti me virum rixe, et discordie in universa terra. Pene recordatio. Ier. 55.a. Ve misero quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo : laboravi cum gemitu meo et requiem non inveni. Pena presens. 1Rg. 4. Ve nobis, quis nos servabit de manu Deorum istorum sublimium. Is. 6.b. Ve mihi quia tacui. Pena futura. Ez. 30.a. Ve, ve diei quia iuxta est dies, et appropinquabit dies Domini, dies nubis, tempus gentium erit. Transgressio mandatorum. 1Cor. 9.c. Ve enim mihi est si non Evangelizavero. Persecutio. Apc. 9.c. Ve unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo ve.
Numérotation du verset Iud. 1,12 
marg.| {a} Hi sunt] Ostenso quales sunt isti respectu aliorum tam maiorum quam minorum : nunc ostendit quales sunt in seipsis. Sunt enim gulosi, ut dicit.   [Hi sunt in epulis suis macule convivantes] id est gule, unde macula provenit : ultra modum studentes comedendo, cum debeant magis utilitati et honestati vacare. 2Pt. 2.c. Voluptatem existimantes diei delicias coinquinationis et macule, deliciis suis effluentes, in conviviis suis luxuriantes. Osee 4.d. Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum : separatum est convivium eorum : fornicatione fornicati sunt.
marg.| {b} Sine timore] perpetrantes mala : et hoc quia cito non profertur contra eos sententia. Eccl. 8.b. Et tangit hic aliud eorum peccatum, quod est temeraria securitas : contra illud Prv. 28.c. Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est dure, corruet in malum.
marg.| {c} Semetipsos pascentes] contra illud Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Et tangitur hic aliud peccatum, scilicet immisericordia. Unde Iob. 20.c. Non remansit de cibo eius, propterea nihil remanebit de bonis eius. Ez. 34.a. Ve pastoribus Israel qui pascebant semetipsos.
marg.| {d} Nubes sine aqua] Ecce impetuositas ; quia tales nubes sunt generative fulguris, et tempestatis :   [que a ventis circunferuntur] Ecce instabilitas, et impatientia. 2Pt. 2.d. Hi sunt fontes sine aqua, nebule turbinibus exagitate. Neque enim sunt aqua sapientie salutaris, et de qua Dominus potat suos, sicut dicit Sir. 15.a.
marg.| {e} Arbores autumnales] Ecce pigritia ad bonum. Ille enim arbores, que tunc plantantur cum folia cadunt, fructus non faciunt, quia in hyeme subsequente moriuntur ; vel si faciunt, adulterini sunt, quia non perveniunt ad maturitatem, et tales vocat arbores autumnales. Sic heretici quamdiu sunt in prosperitate, bene plantati et radicati videntur, sed in hyeme adversitatis moriuntur, nec afferunt fructum in patientia. Sed ut dicit Ps. octogesimo octavo. Destruxisti eum ab emundatione, id est ab adversitate que eos deberet mundare. Vel si faciunt aliquem fructum, tamen in Autumno incipiunt, nec perveniunt ad maturitatem, et sic colliguntur fructus eorum inutiles et acerbi. Et propter hoc sequitur.
marg.| {f} Infructuose] sibi et aliis. Vel arbores autumnales vocat, quarum fructus usque post autumnum nos colliguntur, quasi tardi, et hyemales : non primitivi, seu estivi. Sic isti pigri ad bonum in estate vite presentis non faciunt fructum, unde et servantur ad hyemem {7. 362rb} gehennalis pene. Iob. vigesimo primo b. In diem perditionis servabitur malus, et ad diem furoris ducetur.
marg.| {g} Bis mortue] quia primo hic in culpa, tandem in futuro in pena. Vel primo moritur, qui non facit bonum ; secundo vel bis qui facit malum. Vel semel mortui, quia nati filii ire ; sed bis quia decedentes in peccato per amissionem gratie. Unde et sequitur.
marg.| {h} Eradicate] a gratia, a terra caritatis, que fructus facit optimos, et in centuplum multiplicatos. Gn. vigesimo sexto c. Seminavit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum. Luce octavo a. Et Mt. decimo tertio c. Semen cecidit in terram bonam et attulit fructum ; aliud centesimum, aliud sexagesimum et aliud tricesimum.
marg.| Ad litteram patet hoc de arboribus que in Autumno eradicate de terra, semel mortue dicuntur, et si plantate ad tempus vegetantur, tandem ingravescente hyeme omnino moriuntur, et ideo dicuntur bis mortue.
marg.| Tales sunt multi qui postquam multos fructus collegerunt, et multas divitias congregaverunt, si eradicentur per aliquam infirmitatem, etsi videantur florere per eleemosynarum distributionem, mortui tamen sunt, quia non bona intentione hoc faciunt, sed timore mortis, sic solum sperantes salutem corporis : Et hoc patet quod postea ad eadem que prius relevabuntur, sed ingravescente hyeme mortis bis moriuntur, quia et in anima et in corpore.
Numérotation du verset Iud. 1,13 
marg.| {i} Fluctus feri maris] id est maris turbidi : quasi diceret.
marg.| Sicut mare turbidos fluctus habet, et commotiones que naves concutiunt ; sic et isti multas habent conscientie punctiones, et amaritudines que suam animam circumferunt. Vel [Fluctus] etc. vocat impugnationes, violentias, et cedes quibus illi impugnant Ecclesiam, fideles corrumpendo. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {k} Despumantes suas confusiones] id est diversimode contra Ecclesiam garrientes, indebite et inhoneste Scripturas exponentes. Sicut enim ex concursu undarum spuma generatur ; sic isti ex coniunctione auctoritatum male expositarum et intellectarum superbiam generant et vanam gloriam, que est illorum confusio. Et bene, quia duo contraria habent in seipsis. Natura enim eos deprimit, sed superbia erigit, et ita in confusione sunt. Et adhuc magis confundentur, quia bonos modo nituntur confundere. Unde Is. 19.b. Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia : et erunt irrigua eius flaccentia : omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces : tangitur aliud peccatum, scilicet impugnatio Ecclesie.
marg.| {l} Sequitur : Sidera errantia] Unde non debetis eos sequi, sicut naute non sequuntur stellas erraticas, sed fixas ; ecce aliud peccatum, error scilicet in doctrina que debet illuminare intellectum, et inducit errorem. Et sicut planete sunt causa efficiens procelle in inferioribus, quia ibi habent dominium et aspectum, licet in inferioribus sit causa materialis : sic isti in Ecclesia sunt causa discordie et tribulationis. Et quia sic est, in procella inferni punientur, ut per que peccant, per ea et puniantur. Sap. 11.c. Unde sequitur.
marg.| {m} Quibus procella tenebrarum servata est in eternum] non ad tempus ut aliqui dixerunt, estimantes abyssum senescentem, id est inferni penam putantes aliquando deficere, sicut dicitur de Behemoth Iob. 40.b. Propter hoc dicit Ps. 148. Ignis, sulphur et spiritus procellarum, etc. Et non dicit tantum   [procella] sed addit,   [tenebrarum] ne si viderent venientem procellam, fugere eam possent. In quo notatur quod illam procellam numquam evadent. Et hoc est quia excecati alios per errores excecaverunt.
Numérotation du verset Iud. 1,14 
marg.| {n} Prophetavit] Probat hic quod procella penarum servatur eis, quia scriptum est quod Dominus veniet ad iudicium, et reddet eis mercedem secundum opera sue impietatis, dicens   [Prophetavit autem et de his] id est malis et eorum penis.
marg.| {o} Septimus ab Adam Enoch] et hoc est verum Adam computato Gn. 5.a. Et 1. Paral. 1. Adam, Seth, Enos. Cainam, Malaleel, Iared, Enoch. {7. 362va} Dicens :
marg.| {a} Ecce] etc. existens scilicet.
marg.| {b} Venit] patenter et terribiliter quoad malos, sanctos secum adducens qui cum eo iudicabunt. Sap. 3.b. Iudicabunt sancti nationes. Unde Mt. 24.c. Videbunt filium hominis venientem in nubibus celi cum virtute multa, id est exercitibus sanctorum et Angelorum, et maiestate : Sic sumitur virtus in Ps. 59. Et non egredieris Deus in virtutibus nostris, id est exercitibus : venit inquam.
Numérotation du verset Iud. 1,15 
marg.| {c} Facere iudicium contra omnes] Ergo contra bonos : sic intellige.   [Contra omnes] malos. Sed unde habetur hec coarctatio distributionis ? Solutio ex littera, quia in sanctis venit existens in illis, et facit iudicium malis cum quibus non existit ; qui erunt iudicandi non iudicaturi. Za. 14.a. Et venit Dominus meus, omnesque sancti eius cum illo. Glossa iudicaturi. Unde vis est facienda in littera que dicit, quod venit   [in sanctis] et non cum sanctis.
marg.| {d} Et arguere] id est convincere et manifestare.
marg.| {e} Omnes impios] quorum opera impia prius latebant. Unde dicit.
marg.| {f} De omnibus] etc. Tunc enim scrutabitur Hierusalem in lucernis : Soph. 1.c. Ut videantur abscondita tenebrarum, et manifestentur abscondita cordium, que modo occulte arguuntur a Spiritu, nec ei credunt : Io. 16.b. Ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. Nec solum arguet de sanctis, imo.
marg.| {g} Et de omnibus] etc. Quia si de verbo otioso quod locuti fuerunt homines, reddituri sunt rationem in die iudicii, sicut dicit Dominus Mc. 3.d. Multo magis de blasphemiis que sunt dura verba. Vel   [de omnibus duris] de operibus contra fidem, non solum de his que sunt contra mores. Et hoc est quod dicit Ioel. 3.c. Consurgant et ascendant in vallem Iosaphat, quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu. Sed quomodo erunt ibi omnes gentes ? Erunt boni in aere pro qualitate meritorum ; mali vero in terra erunt in pressura : Lc. 21.e. Et in terris pressura gentium. Sed quomodo venient ibi ad sonum tube, cum ipsi habituri sint corpora ponderosa ? Solutio : Adducentur ministerio Angelorum vel etiam Demonum. Sed cum dicitur Mt. 20.b. Multi vocati, pauci vero electi, quomodo omnes mali poterunt esse in terra quidem modica, quia in valle Iosaphat ? Solutio : Sicut ministerio Angelorum ibi adducentur, sic et tenebuntur : nec tamen sine pena, damnatorum dico non Angelorum. Hic dicit Glossa quod vera est sententia contra malos, quam dicit Apostolus : liber tamen unde sumit testimonium, est apocryphus a quodam alio sub nomine Enoch compositus, in quo multa incredibilia continentur. Ibi enim dicitur quod gigantes nati sunt non ab hominibus, sed a demonibus incubis. Propter hoc queritur, quare non sumpsit Apostolus testimonium de Scripturis authenticis, sed de apocryphis, quia propter hoc a multis antiquitus non recipiebatur liber iste. Solvit hoc Beda in Glossa, quia etsi de apocrypho sumpsit testimonium, tale tamen est quod nulli est dubium, sed clara luce perspicuum. Sed quare non sumpsit testimonium de lege, vel prophetis sicut alii precedentes in suis Canonicis ? Solutio : Quia dat testimonium de his que predicta fuerunt ante legem scilicet de pena malorum, et propter hoc testimonium fuit de eo qui fuit ante legem ; et bene de Enoch, qui fuit septimus ab Adam genere, sicut ipse fuit septimus in editione Epistolarum. Item quid est quod dicit quod prophetavit, ergo vere fuit Propheta, ergo liber eius vera fuit prophetia, ergo non apocryphus, quod tamen dicit Glossa ergo textus videtur sibi contradicere. Item si prophetavit, ergo fuit propheta. Similiter Adam multa dixit prophetice : ergo ante legem fuerunt prophete, de quibus tamen non legitur. Solutio : Quantum ad hoc quod dicit hic Apostolus, fuit prophetia et veritas fuit in illo : quantum vero ad alia fuit apocryphus. Et hoc patet, quia istud idem colligitur et expresse legitur in multis prophetis. Is. 2.a. Iudicabit gentes, et arguet populos multos. Et Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum senioribus {7. 362vb} populi sui, et principibus eius. Ad aliud dicendum quod ante legem aliqui multa dixerunt prophetice, nec tamen dicendi sunt prophete. Non enim habuerunt dona prophete. Adam enim multa prophetice predixit, non tamen propheta dictus est, donum prophetie non habuit, quod etsi sit actus quodammodo, tamen magis sonat ad habitum : sic et Enoch etsi prophetice dixit aliqua, non tamen dicendus est propheta. Unde sicut non sequitur. Iste currit, ergo est cursor ; sic non sequitur. Iste prophetavit, ergo est propheta. Tempus enim figurarum quod fuit sub lege, respicit prophetia.
Numérotation du verset Iud. 1,16 
marg.| {h} Hi sunt murmuratores] Ecce aliud peccatum, scilicet murmuratio. Unde.   [Hi sunt murmuratores] de bonis aliorum quibus invident quod sua felicitas in illorum prosperitate minuatur.
marg.| Sed quare murmuraverunt ? Quia carnis desideria in seipsis nondum extinxerunt desiderio celestium. E converso autem quanto sancti obnixius superna desiderant, tanto magis despiciunt transitoria et cuncta que videntur adversa, sicut dicit. Glossa Unde Sap. 1.c. Dicitur talibus, Custodite vos a murmuratione, que nihil prodest, et a detractione parcite lingue. Nm. 11.b. Quis dabis nobis carnes ad vescendum : recordamur piscium quos comedebamus in Egypto gratis ; in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones, porri et cepe et allia. Anima nostra arida est, nihil respiciunt oculi nosti nisi manna.
marg.| {i} Querulosi] a queror quereris : Conqueruntur etenim de laboribus presentis seculi non attendentes illud Ps. 127. Labores manuum tuarum, quia manducabis. Et qui non sunt in labore et certamine, hi non coronabuntur in futuro. 2Tim. 2.a. Qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certaverit.
marg.| Vel. [Querulosi] a quero queris, quia isti questum estimant pietatem. 1Tim. 6.b. Causas autem subiungit quare ipsi sunt tales, quia.
marg.| {k} Secundum desideria sua ambulantes] quia a carnis voluptatibus et concupiscentiis non abstinent, nec seipsos reservant. Phil. 3.d. Multi enim ambulant de vitio in vitium, quos sepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt. Hec est ergo prima causa quare murmurantes, et queruli, scilicet concupiscentia carnis quam sequebantur. Iacob. quarto a. Unde bella et lites in vobis : Nonne ex concupiscentiis vestris que militant in membris vestris. Deinde subdit aliam causam, superbiam scilicet.
marg.| {l} Et os eorum loquitur superbiam] quia se solos dicunt Deum cognoscere, et neminem salvari posse nisi in sua secta. Et quid mirum ? Membra sunt enim illius superbi, de quo predixit Daniel. 11.f. Elevabitur et magnificabitur adversus omnem Deum, et adversus Deum Deorum loquetur magnifica. Deinde subdit tertiam causam, que est adulatio hominum que oritur ex avaritia. Unde dicit.
marg.| {m} Mirantes] id est cum quadam admiratione honorantes.
marg.| {n} Personas] maiorum principum scilicet, et baronum.
marg.| {o} Questus causa] ut ab eis aliquid recipiant : Sicut faciunt heretici in Lombardia, qui blandiuntur divitibus, ut defendantur ab eis et sustententur, non quod eos diligant : Sic etiam multi faciunt qui intendunt divitibus, et eis blande loquuntur, dimittentes quod iustum est, vel dissimulantes, ut ab eis aliquid accipiant, plus ad pecuniam habentes oculum quam ad animam : Et hac etiam de causa multi divites eliguntur in Episcopos. Unde Is. 3.a. Vestimentum tibi est, esto princeps noster : Sed utinam ipsi responderent quod sequitur. Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum, id est nihil dabo vobis.
Numérotation du verset Iud. 1,17 
marg.| {p} Vos autem carissimi, et cetera] Tertia pars quarte partis in qua ostendit quod non debent imitari illos, quia Apostoli a quibus instructi sunt, hoc prohibuerunt eis. Unde dicit.   [Vos autem carissimi] quasi, quicquid dicant illi, vel faciant :   [Vos autem carissimi memores estote verborum que predicta sunt] vobis   [ab Apostolis Domini nostri Iesu Christi] ut corde cognoscentes, opere ea compleatis. 2Pt. 1.c. Dabo autem operam, et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
marg.| Duo autem implicat argumenta propter que credendum est Apostolis qui prohibuerunt eos imitari : et quia futura predixerunt : unde dicit : [Que predicta sunt] et quia a Domino qui est veritas : missi sunt : unde non nisi veritatem dicunt : unde dicit.   [Ab Apostolis Domini] etc.
Numérotation du verset Iud. 1,18 
marg.| {a} {7. 363ra} Qui dicebant vobis quoniam in novissimis temporibus venient] a seipsis non a Domino missi. Io. 20.b. Quotquot venerunt fures sunt et latrones.
marg.| {b} Illusores] veritatis fidei et fidelibus illudentes, sicut Iudei Christo. Unde et recte antichristi dicti sunt. 1Io. 12.c. Nunc autem antichristi multi facti sunt.
marg.| {c} Secundum sua desideria ambulantes] quia gulosi, avari, et huiusmodi.
marg.| {d} Non in pietate] cultus divini. Et hoc signo poterunt cognosci. 2Tim. 2.a. Hoc autem scito, quod in novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores plusquam Dei.
Numérotation du verset Iud. 1,19 
marg.| {e} Hi sunt] etc. id est a facie hominum se separant, ut habitantes in abditis conventicula faciant de sanguinibus. Et propter hoc promittit eis Dominus per Ps. 15. Quod nec memor erit nominum eorum per labia sua. Vel   [segregant] id est seorsum a grege Domini se agunt, id est consortio bonorum, et communione sanctorum, quia non sunt in sancta Ecclesia Catholica. Unde nec habent remissionem peccatorum : similes Diabolo qui se a sanctorum grege Angelorum segregavit. Et unde hoc ? Quia sunt.
marg.| {f} Animales Spiritum] sanctum scilicet   [non habentes] 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea que sunt Spiritus Dei. Animales ergo non sunt ab anima, sed ab animalitate ; quia ut bruta animalia suas concupiscentias consequuntur. Vel
marg.| {g} Spiritum] creatum id est usum rationis bonum.
marg.| {h} Non habentes] quo discernant inter eligenda et fugienda : quia si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus, Gal. 5.d.
Numérotation du verset Iud. 1,20 
marg.| {i} Vos autem] etc. Quinta pars epistole in qua ponit moralem instructionem monens super fidei fundamentum bona opera edificare et hoc vel preceptorum, vel consiliorum : ut precepta sunt in loco suo super ipsum fundamentum : sic consilia sunt in alto quasi in loco suo : ut et muri solent arctare, ita et consilia nos arctent, a via communi, cum implemus ea : ecce fundamentum, et parietes celestis edificii.   [Vos autem] quasi tales sunt,   [Vos carissimi] dissentiatis eis,
marg.| {k} Superedificantes fidei vestre] id est super fidem edificantes.
Numérotation du verset Iud. 1,21 
marg.| {l} Vosmetipsos] tamquam lapides vivos per opera mandatorum et consiliorum vivificatos, 1Pt. 2.a. Et ipsi tamquam lapides vivi superedificamini domos spirituales in sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
marg.| {m} Orantes in Spiritu sancto] merito orationis, quam a gratia Spiritus sancti didicistis : Rm. 8.e. Quid oremus nescimus sicut oportet, sed ipse Spiritus postulat pro nobis, id est postulare nos docet : quasi, Confidatis de Spiritu sancto, et non de vestris viribus vel meritis presumatis. Et est hic argumentum quod qui non est in gratia, nihil meretur. Verum est merito condigno, etsi merito congruo mereatur. Et cum dicit,   [Orantes] quasi apponit tectum in edificio spirituali, cuius fundamentum et parietes preostendit. Qualiter ergo sit orandum determinat Ez. 41.b. dicens. Et ostium lateris ad orationem : ostium unum ad viam Aquilonis, et ostium unum ad viam Australem : et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu. Ostium vie Aquilonis est timor Domini : ostium vie Australis est Ipse. Per hec duo intramus ad locum orationis, quod est cor, secundum quod dicit Dominus Mt. 6.a. Cum oraveris intra in cubiculum tuum, id est in cor tuum revertere, et clauso ostio ora patrem tuum. Huius latitudo est caritas, que cor hominis dilatat : et hec mensura est, quia ex caritate orandum est, non solum pro amicis sed etiam pro inimicis. Mt. 5.g. Orate pro calumniantibus, et persequentibus vos. Hec autem mensura habet quinque cubitos in circuitu, quia nobis et proximis debemus petere quinque. Primum est radicatio fidei et confirmatio : unde illud Lc. 17.b. Adauge nobis fidem. Secundum est multiplicatio boni. Ps. 24. Vias tuas Domine demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Vias mandatorum, semitas consiliorum. Tertium est amotio mali, vel remissio peccati. Ps. 50. Et omnes {7. 363rb} iniquitates meas dele. Ps. 50. Quartum est declinatio Inferni, et etiam Purgatorii. Ps. 6. Domine ne in furore tuo arguas me   [id est in Inferno] neque in ira tua corripias me   [id est in Purgatorio] Quintum est adoptio hereditatis nostre, scilicet glorie. Ps. 37. Domine ante te omne desiderium meum. Exodo 33.d. Ostende mihi gloriam tuam : et respondit Dominus, Ego Ostendam tibi omne bonum.
marg.| Item longitudo orationis est perseverantia in continuando orationem : hec non mensuratur, quia debet durare usque in finem Iac. ult. d. Multum valet oratio iusti assidua. Item profunditas orationis est humilitas : hec similiter non mensuratur, quia semper est habenda, maxime cum humilitas sit eius causa : unde Mich. 6.d. In medio tui humiliatis tua : Ier. 10.c. Congrega de terra confusionem tuam, que habitas in obsidione. Sic ergo patet qualiter orandum, quia nempe timor, vel spes debent nos impellere : et quinque sunt petenda. Item que est latitudo orationis, scilicet caritas ; que longitudo, que est assiduitas ; que profunditas ; que est humilitas : et sic orans postulet in fide nihil hesitans. Iacob. 1.a. quia non confundetur ab expectatione sua. Unde sequitur,
marg.| {n} Expectantes] cum securitate,
marg.| {o} Misericordiam Domini nostri Iesu Christi] et hoc   [in vitam eternam] quasi dicat Hec est misericordia, quam debetis expectare, vita, scilicet eterna. Sed numquid vita eterna est misericordia, vel ex misericordia : immo ex merito ut videtur ; et sic ex iustitia ? Solutio : Vita eterna est misericordia quo ad radicem merendi, que est gratia : vel quoad mensuram remunerandi, que erit supra condignum et hoc ex misericordia : sed quoad essentiam vita eterna est iustitia : vel quoad merita ipsa, vel opera facta ex conventione facta cum operariis ex denario diurno. Mt. 20.b.
Numérotation du verset Iud. 1,22 
marg.| {p} Et hos quidem] quasi dicat Tales ut dixi, sitis in vobis : et non solum bene in vobis vos habere, sed et ad alios. Unde dicit,   [Et nos quidem] id est obstinatos
marg.| {p} Arguite iudicatos] id est quia iudicati sunt : Io. 3.c. Sed contra : Prv. 9.b. Qui arguit impium, sibi maculam generat : noli arguere derisorem ne oderit te : et obstinati derisores sunt fidei, unde ex argutione peiores efficiuntur. Solutio : Si soli sunt, non sunt arguendi : sed si sunt cum aliis qui possunt instrui, debent argui, non propter se, sed propter alios, sicut Dominus turbas docebat presentibus Scribis et Phariseis, qui obstinati erant.
Numérotation du verset Iud. 1,23 
marg.| {r} Illos vero] id est non obstinatos, tamen peccatores.
marg.| {s} Salvat] vestris admonitionibus et documentis.
marg.| {t} De igne] vitiorum.
marg.| {u} Rapientes] eos Prv. 24.a. Erue eos qui ducuntur ad mortem ; et qui trahuntur ad interitum, liberare necesses. Si dixeris vires non suppetunt : qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem anime tue nihil fallit : reddetque homini iuxta opera sua.
marg.| {x} Aliis autem miseremini] id est illis qui non sunt obstinati : cum adhuc nolunt peccata dimittere, debetis compati, et condolere, quod non potestis eos corrigere. Vel   [Aliis] id est penitentibus.
marg.| {y} Miseremini] leniter instruendo, et eorum onera simul cum ipsis per compassionem portando : Gal. ult. a. Alter alterius onera portate. Et hec omnia facite.
marg.| { y } In timore] Unde Glossa Nam et apostatas cum quisque arguit, et damnabiles ostendit, in timore debet arguere, ne forte sibi suisque aliquid tale contingat : et qui de incendio vitiorum alium castigans eripit, timeat ne et ipse tentetur : et qui penitenti proximo miseretur, circunspiciat ne forte plus iusto vel severus sit, vel pius. Unde Gal. 2. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis ; considerans teipsum ne et tu tenteris. Modum autem corripiendi ostendit dicens.
marg.| {a} Odientes eam que carnalis est, maculatam tunicam] quasi dicat Corripite eos, vitium odientes non naturam Glossa id est carnem. Sed contra Eph. 5.f. Nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam. Solutio : ad Eph. loquitur Apost. non de carnis amore, sed de uxore : et accipitur sic caro Gn. 2.d. Et erunt duo in carne una. Hic vero est sermo de carnis corruptione, et libidine. Vel potest dici quod ad Eph. loquitur de carne id est natura, id est creatura Dei ; hic vero Iudas intelligit de vitio, et improba voluntate carnis, vel concupiscentia. Unde dicit   [Maculatum] unde Glossa {7. 363va} Non corpus, sed maculatum esse odisse debemus, et arguere, ut immaculatum reddamus. Hec est illa tunica quam fratres Ioseph maculatam sanguine miserunt ad Iacob, Gn. 37.f. Tulerunt autem tunicam eius, et in sanguine hedi quem occiderant, tinxerunt. Per sanguinem peccatum abominabile, et fetidum Deo patri. Sed quia hoc facere non possumus, nisi Dei gratia auxiliante, propter hoc subiungit.
Numérotation du verset Iud. 1,24 
marg.| {a} Ei autem] etc. Et est sextam pars in qua monet eos ut in omnibus agant gratias, et querant gloriam Dei. Unde dicit,   [Ei autem qui potens est vos conservare] in omni bono sine peccato dando gratiam in presenti qua potestis vobis cavere a peccato, 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id quod sum, scilicet liberatus a peccatis.
marg.| {b} Et constituere] in futuro in anima simul et corpore statuere sicut immortales.
marg.| {c} Ante conspectum glorie sue ] quando scilicet gloriam eius videbimus, et conspiciemus 2Cor. 3.d. Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu. Conservare dico.
marg.| {d} Immaculatos] ab omni macula non corporis tantum, sed et mentis. Beati enim immaculati in via, etc. Et constituere.
marg.| {e} In exultatione] quando venientes venient cum exultatione dicentes illud Ct. cap. 1.a. Exultabimus, et letabimur in te.
marg.| {f} In adventu Domini nostri Iesu Christi] id est in die iudicii ubi Dominus cum maiestate magna veniet, et virtute. Mt. 24.c. Unde et necessarium erit bonos ibi stabiliri, et consolidari. Ei inquam.
Numérotation du verset Iud. 1,25 
marg.| {g} Soli Deo] 1Tim. 1.d. Regi seculorum, immortali, invisibili, soli Deo.
marg.| {h} Salvatori nostro] filium suum mittendo. Is. 43. Ego sum Dominus, et non est absque me Salvator.
marg.| {i} Per Iesum Christum] per quem omnia operatur pater, ut artifex per suam sapientiam 1Cor. 1.d. Dei virtus, et Dei sapientia.
marg.| {k} Gloria] ipsi inquam est gloria in se.
marg.| {l} Magnificentia] in operatione.
marg.| {m} Imperium] in regimine omnium, ut omnis voluntas eius fiat : Is. 45.d. Mihi curvabitur omne genu.
marg.| {n} Et potestas] cui nihil resistit. Dn. 7.d. Potestas, eius, potestas eterna que non auferetur. Is. 45. Confundentur omnes qui repugnant ei.
marg.| {o} Ante omnia secula] id est « ante mundi constitutionem »2.
2 Cf. Eph. 1, 4 ; 1Ptr. 1, 20.
marg.| {p} Et nunc] id est toto mundi huius tempore.
marg.| {q} Et in omnia secula seculorum] que futura sunt post mundi finem in eternitatem : quasi dicat, Gloriosus est Deus ab eterno usque in eternum. Unde Apc. 4.c. Qui erat, et qui est, et qui venturus est : quasi dicat. Si gloriam pure et defecate conscientie habetis, si magnifica opera facitis, si motibus carnis, vel demonibus imperatis, si vitiis potenter resistitis, vel flagella patienter sustinetis, totum Deo attribuite, a quo totum accepistis, gratias agentes, ut iam nunc vitam eternam inchoetis, in qua sine fine laudabimus Deum, cum ipso regnantes in secula seculorum.
marg.| {r} Amen] Confirmatio est omnium predictorum : quasi dicat, Nihil cadet, vel deficiet ab eis que prediximus. Amen enim dicitur ab a, quod est sine, et men, quod est defectus, et in illa celesti patria nullus erit deficiens, nullus fatigatus, nullus dormitans, nullus tardus. Is. 5.g. Non est deficiens, neque laborans in eo, non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum eius. Sed erit ibi omnium bonorum abundantia. Prv. cap. 1.d. Et abundantia perfruetur, terrore malorum sublatio Is. 32.d. Et erit opus iustitie pax, et cultus iustitie silentium, et securitas usque in sempiternum, et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducie, et in requie opulenta. - Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam Canonicam Iude.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Iud. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=82&chapitre=82_1)

Notes :