<02.285b> Prologus ‘Desiderii mei’ Hieronymi

Numérotation du verset PrPent. Prol.285b,1 

Prefatio sancti Hieronymi presbyteri in Pentateuchum incipit.
Desiderii mei desideratas accepi epistolas, qui quodam presagio futurorum cum Daniele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in latinam linguam de hebreo sermone Pentateuchum
vestrorum1 auribus traderem. Periculosum opus certe et2 obtrectatorum meorum3 latratibus patens, qui me asserunt in Septuaginta interpretum suggillationem
1 vestrorum] nostrorum Weber |
2 et] om. Weber |
3 meorum] om. Cor3 (a.non habent) Weber |
nova pro veteribus cudere et4 ita ingenium quasi vinum probantes, cum ego sepissime testatus sim me pro virili portione in tabernaculo5 Dei offerre que possim, nec opes alterius aliorum paupertate fedari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antique translationem Theodotionis miscuit, asterisco et obelo, id est stella et veru, omne opus distinguens, dum aut illucescere facit que minus ante fuerant aut superflua queque iugulat et confodit, et maxime6 Evangelistarum et Apostolorum auctoritas promulgavit7. In quibus multa de Veteri Testamento legimus que in nostris codicibus non habentur, ut est illuda:"Ex Egypto vocavi filium meum" etb:"Quoniam Nazareus vocabitur" etc:"Videbunt in quem compunxerunt" etd: «Flumina de ventre eius fluent aque vive» et:"Que nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit8 que preparavit Deus diligentibus se" et multa alia que proprium syntagma9 desiderant.
a Mt. 2, 15.
b Mt. 2, 23.
c Io. 19, 37.
d Io. 7, 38.
4 et] om. Weber |
5 tabernaculo] –tum Weber |
6 et maxime] maximeque Weber |
7 promulgavit] om. Weber |
8 ascendit] ascenderunt Weber |
9 syntagma] CYMATMA Cor3, CINTAYMA Pal39 Ω M συνταγμα Weber |
Numérotation du verset PrPent. Prol.285b,2 

Interrogemus ergo eos ubi hec scripta sunt10, et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. Primum testimonium est in Oseee, secundum in Isaiaf, tertium in Zachariag, quartum in Proverbiish, quintum eque in Isaiai; quod multi ignorantes apocryphorum
e Cf. Os. 11, 1.
f Cf. Is. 11, 1.
g Cf. Za. 12, 10.
h Cf. Prv. 5, 16: « Deriventur fontes tui foris et in plateis aquas tuas divide »; Prv. 18, 4: « Aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientie ».
i Cf. Is. 64, 4.
10 sunt] sint Weber
deliramenta sectantur et hiberas
nenias
libris autenticis
preferunt. Causas erroris non est meum exponere. Iudei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolomeus, unius Dei cultor, etiam apud Hebreos duplicem divinitatem deprehenderet. Quod maxime11 idcirco faciebant12, quia in Platonis dogma cadere videbantur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, aut aliter interpretati sunt aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandrie mendacio suo extruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristeus eiusdem Ptolomei hyperaspistes13
11 Quod maxime] quos maximi Weber |
12 faciebant] faciebat Weber |
13 hyperaspistes] υπερασπιστης Weber |
et multo post tempore Iosephus nihil tale retulerint, sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud esse interpretem. Ibi spiritus ventura predicit, hic eruditio et verborum copia ea que intelligit transfert. Nisi forte putandus est Tullius Economicum
Xenofontis
et Platonis Pythagoram14 et Demosthenis pro Thesifonte15
14 Phytagoram] Protagoram Weber |
15 Thesifonte] Ctesifonte Weber |
afflatus rhetorico spiritu transtulisse, aut aliter de eisdem16 libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hi17 scriptum esse mentiti sint. Quid igitur? Damnamus veteres? Minime; sed post priorum studia in domo Domini quod possumus laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi et quod nesciebant dubiis protulere sententiis, nos post passionem et resurrectionem eius non tam prophetiam quam historiam scribimus; aliter enim audita, aliter visa narrantur. Quod melius intelligimus, melius et proferimus. Audi igitur, emule, obtrectator ausculta: non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis Apostolos prefero. Per istorum os mihi Christus sonat, quos ante prophetas inter spiritualia charismata
16 eisdem] hisdem Weber |
17 hii] hi Weber |
positos lego, in quibus ultimum pene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris? Quid imperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebreos, diversarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria latina quam greca, greca quam hebraica18. Verum hec contra invidos. Nunc te deprecor19, Desideri carissime, ut quia me20 tantum opus21 subire fecisti et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu quo scripti sunt libri, in latinum eos transferre sermonem22.j
j Fons: HIERONYMUS , Prologus in Pentateucho, ed. Weber, p. 3-4.
18 hebraica] hebrea Weber |
19 deprecor] precor Weber |
20 quia me] qui Weber |
21 opus] + me Weber |
22 sermonem] + Explicit prologus ΩJ Weber |

<02.285b> Prologus ‘Desiderii mei’ Hieronymi

Numérotation du verset PrPent. Prol.285b,1 
prol.| Prefatio sancti Hieronymi presbyteri in Pentateuchum incipit.
marg.| + Prologus : id est prelocutio.A a
a Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
A ¶Codd. : Lux94 P345 | prologus] Incipiunt glose divinorum voluminum idest de prologo libri Genesis praem. Lux94 , Glose divinorum librorum in prologo Genesis P345 | id est] quasi P345
marg.| + Prologus : prefatio.B b
b Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
B ¶Codd. : P345
marg.| + Proemium : initium dicendi.C c
c Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
C ¶Codd. : Lux94 P345
marg.| + Presagium : prescientia.D d
d Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
D ¶Codd. : Lux94 P345
marg.| + Presagus : prescius.E e
e Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
E ¶Codd. : P345
prol.| Desiderii mei desideratas accepi epistolas, qui quodam presagio futurorum cum Daniele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in latinam linguam de hebreo sermone Pentateuchum
marg.| +id est quinque librorum.F f
f Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
F ¶Codd. : Lux94
marg.| + Penta: quinque, teuchos:volumen, inde P entateuchum : quinque librorum volumen.G g
g Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
G ¶Codd. : P345
prol.| vestrorum1 auribus traderem. Periculosum opus certe et2 obtrectatorum meorum3 latratibus patens, qui me asserunt in Septuaginta interpretum suggillationem
1 vestrorum] nostrorum Weber
2 et] om. Weber
3 meorum] om. Cor3 (a.non habent) Weber
marg.| +sugillatione: suffocatione.H h
h Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
H ¶Codd. : P345
prol.| nova pro veteribus cudere et4 ita ingenium quasi vinum probantes, cum ego sepissime testatus sim me pro virili portione in tabernaculo5 Dei offerre que possim, nec opes alterius aliorum paupertate fedari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antique translationem Theodotionis miscuit, asterisco et obelo, id est stella et veru, omne opus distinguens, dum aut illucescere facit que minus ante fuerant aut superflua queque iugulat et confodit, et maxime6 Evangelistarum et Apostolorum auctoritas promulgavit7. In quibus multa de Veteri Testamento legimus que in nostris codicibus non habentur, ut est illudi:"Ex Egypto vocavi filium meum" etj:"Quoniam Nazareus vocabitur" etk:"Videbunt in quem compunxerunt" etl: «Flumina de ventre eius fluent aque vive» et:"Que nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit8 que preparavit Deus diligentibus se" et multa alia que proprium syntagma9 desiderant.
i Mt. 2, 15.
j Mt. 2, 23.
k Io. 19, 37.
l Io. 7, 38.
4 et] om. Weber
5 tabernaculo] –tum Weber
6 et maxime] maximeque Weber
7 promulgavit] om. Weber
8 ascendit] ascenderunt Weber
9 syntagma] CYMATMA Cor3, CINTAYMA Pal39 Ω M συνταγμα Weber
marg.| + sigtama : dogma vel constitutum vel compositio vel constructio.I m
m Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
I ¶Codd. : Lux94 P345 | vel compositio vel constructio P345 ] om. Lux94
Numérotation du verset PrPent. Prol.285b,2 
prol.| Interrogemus ergo eos ubi hec scripta sunt10, et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. Primum testimonium est in Oseen, secundum in Isaiao, tertium in Zachariap, quartum in Proverbiisq, quintum eque in Isaiar; quod multi ignorantes apocryphorum
n Cf. Os. 11, 1.
o Cf. Is. 11, 1.
p Cf. Za. 12, 10.
q Cf. Prv. 5, 16: « Deriventur fontes tui foris et in plateis aquas tuas divide »; Prv. 18, 4: « Aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientie ».
r Cf. Is. 64, 4.
10 sunt] sint Weber
marg.| + apocryphum : dubium vel absconditumJ s
s Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
J ¶Codd. : Lux94 P345
prol.| deliramenta sectantur et hiberas
marg.| +hispanasK t
t Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
K ¶Codd. : Lux94 P345
prol.| nenias
marg.| +vanitates vel mendaciaL u
u Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
L ¶Codd. : Lux94 P345 | vel mendacia P345 ] om. Lux 94
prol.| libris autenticis
marg.| +authenticus: auctoritate plenus.M v
v Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
M ¶Codd. : Lux94
prol.| preferunt. Causas erroris non est meum exponere. Iudei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolomeus, unius Dei cultor, etiam apud Hebreos duplicem divinitatem deprehenderet. Quod maxime11 idcirco faciebant12, quia in Platonis dogma cadere videbantur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, aut aliter interpretati sunt aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandrie mendacio suo extruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristeus eiusdem Ptolomei hyperaspistes13
11 Quod maxime] quos maximi Weber
12 faciebant] faciebat Weber
13 hyperaspistes] υπερασπιστης Weber
marg.| +protector fidelis: yperas protector, pistis: fidesN w
w Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
N ¶Codd. : P345; om. Lux94
prol.| et multo post tempore Iosephus nihil tale retulerint, sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud esse interpretem. Ibi spiritus ventura predicit, hic eruditio et verborum copia ea que intelligit transfert. Nisi forte putandus est Tullius Economicum
marg.| + echonomicus : dispensatoriusO x
x Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
O ¶Codd. : Lux94 P345 | Echonomicus Lux94 ] Oechonomicus P345
prol.| Xenofontis
marg.| + Xenofons proprium nomen auctoris.P y
y Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
P ¶Codd. : Lux94 P345
prol.| et Platonis Pythagoram14 et Demosthenis pro Thesifonte15
14 Phytagoram] Protagoram Weber
15 Thesifonte] Ctesifonte Weber
marg.| + Prothesifons : proprium nomen auctoris vel libri.Q z
z Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
Q ¶Codd. : Lux94 P345 | Prothesifons] Protesifons P345
prol.| afflatus rhetorico spiritu transtulisse, aut aliter de eisdem16 libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hi17 scriptum esse mentiti sint. Quid {t. 1: Erfurt, f. 3rb; facsim., p. 5b} igitur? Damnamus veteres? Minime; sed post priorum studia in domo Domini quod possumus laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi et quod nesciebant dubiis protulere sententiis, nos post passionem et resurrectionem eius non tam prophetiam quam historiam scribimus; aliter enim audita, aliter visa narrantur. Quod melius intelligimus, melius et proferimus. Audi igitur, emule, obtrectator ausculta: non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis Apostolos prefero. Per istorum os mihi Christus sonat, quos ante prophetas inter spiritualia charismata
16 eisdem] hisdem Weber
17 hii] hi Weber
marg.| + charismata : donaR aa
aa Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae; cf. CCCM189A
R ¶Codd. : Lux94
prol.| positos lego, in quibus ultimum pene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris? Quid imperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebreos, diversarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria latina quam greca, greca quam hebraica18. Verum hec contra invidos. Nunc te deprecor19, Desideri carissime, ut quia me20 tantum opus21 subire fecisti et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu quo scripti sunt libri, in latinum eos transferre sermonem22.ab
ab Fons: Hieronymus , Prologus in Pentateucho, ed. Weber, p. 3-4.
18 hebraica] hebrea Weber
19 deprecor] precor Weber
20 quia me] qui Weber
21 opus] + me Weber
22 sermonem] + Explicit prologus ΩJ Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (PrPent. Prologus ‘Desiderii mei’ Hieronymi), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=02&chapitre=02_Prol.285b)

Notes :