<11.323b> Prologus galeatus in libros Regum*

Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,1 

¶ Viginti et1 duas litteras esse apud Hebreos, Syrorum2 quoque lingua et Chaldeorum testaturque hebraice magna ex parte confinis est. Nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus.
¶Codd. : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 2, Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 1-2. Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 364-366. Sparsim ΩX
1 et] om. |
2 Syrorum] Syriorum Λ L Χ ΣM Φ E P* Ψ |
Samaritani etiam Pentateuchum
Moysi totidem litteris scriptitant,
figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque3 est Esdram scribam legisque doctorem, post captam Hierosolymam et instaurationem4 templi sub Zorobabel5, alias litteras
3 Certumque] legisque quique ? cacogr. |
4 instaurationem] in restaurationem |
5 Zorobabel] + et |
reperisse, quibus nunc6 utimur, cum ad illud usque ad7 tempus idem Samaritanorum et Hebreorum characteres fuerint.
6 nunc] minime (hapax) |
7 ad] om. ΣM K* |
In libro quoque Numerorum hec eadem supputatio8
8 supputatio] suppiratio cacogr.
sub levitarum ac sacerdotum censu mystice9 ostenditur.
9 censu mystice] minime (hapax)
Et nomen Domini tetragrammaton
in quibusdam grecis voluminibus usque hodie10 antiquis expressum litteris invenimus11.
10 hodie] om. |
11 invenimus] om. et ab hinc def. |
Sed et psalmi tricesimus sextusa, et centesimus decimusb, et centesimus undecimusc, et centesimus octavus12 decimusd, et centesimus quadragesimus quartuse, quamquam diverso scribantur metro, tamen eiusdem numeri texuntur alphabeto.
a Ps. 36.
b Ps. 110.
c Ps. 111.
d Ps. 118.
e Ps. 144.
12 centesimus octavus decimus Weber ] centesimus XVII Rusch
Et Ieremie Lamentationes
et oratio eius, Salomonis quoque in fine Proverbia ab eo loco in quo ait : «Mulierem fortem quis inveniet»f, eisdem alphabetis
f Prv. 31, 10.
vel incisionibus supputantur.
Porro quinque littere duplices apud Hebreos sunt : caphg, memh, nuni, phej, sadek.
g כ ך
h מ ם
i נ ן
j פ ף
k צ ץ.
Aliter enim scribuntur per has principia medietatesque verborum, aliter fines.
Unde a plerisque duplices libri estimantur : Samuel,
Malachim, Dabreiamin,
Esdras,
Ieremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis.
Quomodo igitur viginti duo elementa sunt, per que scribimus hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis
vox humana comprehenditur, ita viginti duo volumina supputant, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactans viri iusti
eruditur infantia.
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,2 

Primus apud Hebreos liber vocatur Bresith, quem nos Genesim dicimus
secundus Ellesmoth, qui Exodus appellatur ;
tertius Vagethra, id est Leviticus;
quartus Vaiedaberl quem Numerum vocamus;
l Vaiedaber] scrips., Vagedaber Rusch, Vaiedabber Weber, וַיְדַבֵּ֨ר
quintus Addabarim, qui Deuteronomius prenotatur.
Hi quinque sunt13 libri Moysi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant.
13 quinque sunt] inv. Weber
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,3 

Secundum prophetarum ordinem faciunt, et incipiunt a Iesu filio Nave, qui apud illos Iosue ben Nun14 dicitur.
14 ben Nun] scrips. , Bennun Edmaior. , Bennum Rusch Weber (p. 364.28),
Deinde subtexunt Sopthim, id est Iudicum librum;
et in eundem compingunt Ruth,
quia in diebus Iudicum facta eius narratur historia. Tertius sequitur Samuel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus Malachim, id est Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur; meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachoth, id est Regnorum dicere, non enim multarum gentium regna describit, sed unius Israelitici populi qui tribubus duodecim continetur. Quintus est Isaias, sextus Ieremias, septimus Ezechiel, octavus liber duodecim prophetarum, qui apud illos vocatur Tareasra.
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,4 

Tertius ordo hagiographa possidet,
et primus liber incipit ab15 Iob, secundus a David quem quinque incisionibus et uno Psalmorum volumine comprehendunt.
15 a ΩX] ab Rusch
Tertius est Salomon, tres libros habens : Proverbia que illi Parabolas id est16* Masloth17 appellant,
16 id est ΩX Weber ] et Rusch |
17 Parabolas... Masloth] misle id est parabolas inv. Clementina |
Quartus18 Ecclesiasten, id est Qoelet19.
18 Quartus C L Φ ΩX Rusch Clementina ] Coeleth ΩX , Et Edmaior |
19 Qoeleth Rusch Clementina ] Accoeleth Weber |
Quintus20 est Canticum canticorum quem titulo21 Sir Asirim prenotant.
20 Quintus L Φ Rusch Clementina ] Et Edmaior |
21 titulo ΩX] om. cett. |
Sextus est Daniel, septimus Dabreiamin, id est Verba dierum,
quod significantius chronicon
totius divine historie possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus et secundus inscribitur22; octavus Esdras, qui et ipse similiter apud Grecos et Latinos in duos libros divisus est, nonus Esther.
22 inscribitur Λ Φ ΩX Rusch Clementina ] scribitur Edmaior., + incipit : Inscribitur ΩX² (al. m. marg. corr.)
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,5 

Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo, id est Moysi quinque et prophetarum octo, hagiographorum novem. Quamquam nonnulli Ruth et Cinoth inter hagiographa scriptitent et hos libros in suo putent numero supputandos, ac per hoc esse prisce legis libros viginti quatuor, quos sub numero viginti quatuor seniorum Apocalypsis Ioannis inducit adorantes agnum et coronas suas prostratis vultibus offerentes, stantibus coram
quatuor animalibus oculatis
retro et ante, id est et in preteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus : «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui futurus est»m.
m Apc. 4, 8.
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,6 

Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris,
quos de hebreo vertimus in latinum, convenire potest, ut scire valeamus, quicquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum. Igitur Sapientia,
que vulgo Salomonis inscribitur, et Iesu filii Sirach
liber et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone.
Machabeorum primum librum hebraicum reperi, secundus grecus est, quod ex ipsa quidem phrasi probari potest.
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,7 

Que cum ita se habeant, obsecro te lector, ne laborem meum reprehensionem estimes antiquorum.
In tabernaculum Dei offert unusquisque quod polest, alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum; nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos.
Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo
et per singulas species Ecclesie presentis futureque distinctio pellibus tegitur et ciliciis,
ardoremque solis et iniuriam imbrium
ea que viliora sunt prohibent. Lege ergo primum Samuel et Malachim eum; meum, inquam,
meum. Quicquid enim crebrius vertendo et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod ante nesciebas, vel interpretem me estimato, si gratus es, vel paraphrasten,
si ingratus, quamquam mihi omnino conscius non sim mutasse me quippiam de hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege grecos codices et latinos et confer
cum his opusculis, que nuper emendavimus et ubicumque discrepare inter se videris, interroga quemlibet Hebreorum cui magis accomodare debeas fidem, etsi nostra firmaverit,
puto quod eum
non estimes coniectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit.
Sed et vos famulas Christi rogo,
que Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro
unguitis caput,
que nequaquam Salvatorem queritis in sepulcro,
quibus iam ad Patrem Christus ascendit,
ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore
deseviunt et “circumeunt civitatem”n
n Cf. Ps. 58, 15.
atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clipeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam,
illius semper sententie recordabor : «Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, cum consisteret adversum me peccator;
obmutui et humiliatus sum, et silui de23 bonis»o. EXPLICIT PROLOGUS.
o Ps. 38, 2-3.
23 de Rusch ] a Weber

<11.323b> Prologus galeatus in libros Regum*

Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,1 
prol.| A {t. 2 : Erfurt, f. 1ra ; facsim., p. 1a} Viginti et1 duas litteras esse apud Hebreos, Syrorum2 quoque lingua et Chaldeorum testaturque hebraice magna ex parte confinis est. Nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus.
A ¶Codd. : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 2, Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 1-2. Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 364-366. Sparsim ΩX
1 et] om. P143-11
2 Syrorum] Syriorum Λ L Χ ΣM Φ E P* Ψ P143-11
marg.| VIGINTI  ET  DUAS etc. Hebrei viginti duo litteras habent, secundum numerum librorum suorum. Nam viginti duo libros habent, videlicet quinque libros Moysi, octo prophetarum et novem hagiographorum, id est sancta scribentium, licet quidam viginti quatuor esse dicant, Ruth accipiens librum cum sit pars libri Iudicum, et Lamentationes Ieremie similiter per se accipientes. Sciendum autem est, tres esse linguas principales, scilicet hebream et grecam et latinam. Hebrea viginti duo litteras habet, greca viginti quatuor, latina - lingua media inter has duas - viginti tres. Et ipsi Syri et Chaldei eodem sono - id est eadem pronuntiatione - viginti duo elementa habent sicut Hebrei, sed diversis characteribus, id est figuris.
prol.| Samaritani etiam Pentateuchum
marg.| SAMARITANI AUTEM 3   PENTATEUCHUM etc.   Samaritani qui Deum et idola colebant simul. Samaria civitas fuit quondam decem tribuum metropolis quibus, in cativitate ductis a Salmanasar rege Assyriorum, ne terra in solitudinem redigeretur, missi sunt ex diversis gentibus qui illas incolerent. Inde appellantur Samaritani, a Samaria metropoli civitate, qui verum Deum simul et falsos deos colebant.
3 sic Rusch
prol.| Moysi totidem litteris scriptitant,
marg.| TOTIDEM. id est viginti   apicibus , id est summitatibus litterarum
prol.| figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque4 est Esdram scribam legisque doctorem, post captam Hierosolymam et instaurationem5 templi sub Zorobabel6, alias litteras
4 Certumque] legisque quique ? cacogr. P143-11
5 instaurationem] in restaurationem P143-11
6 Zorobabel] + et P143-11
marg.| ALIAS LITTERAS etc. scilicet quam sint ille quas Moyses invenit quibus nunc Iudei utuntur.
prol.| reperisse, quibus nunc7 utimur, cum ad illud usque ad8 tempus idem Samaritanorum et Hebreorum characteres fuerint.
7 nunc] minime P143-11 (hapax)
8 ad] om. ΣM K* P143-11
marg.| idem characteres , id est eedem littere
prol.| In libro quoque Numerorum hec eadem supputatio9
9 supputatio] suppiratio cacogr. P143-11
marg.| supputatio id est numeratio
prol.| sub levitarum ac sacerdotum censu mystice10 ostenditur.
10 censu mystice] minime P143-11 (hapax)
marg.| censu mystice id est quasi per illas litteras que numerum significant, census levitarum annotabatur
prol.| Et nomen Domini tetragrammaton
marg.| tetragrammaton , id est quatuor litterarum. Quod nomen scriptum erat in lamina aurea que erat in fronte pontificis quando accedebat ad sacrificium, de qua scriptum esta : «Fecerunt laminam, scripseruntque in ea» per quatuor litteras «nomen Domini» quod interpretatur ineffabile, non pro fari sed pro definiri, ut est quia minime possit. Littere he sunt : he, ioth, heth, vav b. Et hec interpretatio - he : iste, ioth : principium, heth 11 : passio, vav 12 vero : vita ; iste principium passionis vitec.
a Ex. 39, 29 : « Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini ».
b Revera : ioth he vav he : יהוה . Cf. Hieronymus , Epistulae, Ep. 54, § 17, CSEL 54, p. 604.1-3 : “Est lamina aurea, id est 'sis zaab', in qua scriptum est nomen dei hebraicis quattuor litteris ioth, he, vav, he, quod apud illos ineffabile nuncupatur”.
c Cf. <Parall.> Glossa ordinaria (Ex. 28, 36), facsim., t. 1, p. 183a ; cf. ibid., Gal. 3, 1).
11 heth… heth] sic cum fontibus sententiae Rusch pro he ה
12 vav bis ] scrips. , vahu Rusch
prol.| in quibusdam grecis voluminibus usque hodie13 antiquis expressum litteris invenimus14.
13 hodie] om. P143-11
14 invenimus] om. et ab hinc def. P143-11
marg.| ANTIQUIS LITTERIS : Moysi quas nunc non habent Hebrei. Notandum est autem Hebreos ideo litteris quas Esdras invenit uti quia faciliori sono et litteratura enuntiantur et a sinistra in dexteram sicut et latine scribuntur. Mosaice vero difficiliori et a dextera in sinistram scribebantur.
prol.| Sed et psalmi tricesimus sextusd, et centesimus decimuse, et centesimus undecimusf, et centesimus octavus15 decimusg, et centesimus quadragesimus quartush, quamquam diverso scribantur metro, tamen eiusdem numeri texuntur alphabeto.
d Ps. 36.
e Ps. 110.
f Ps. 111.
g Ps. 118.
h Ps. 144.
15 centesimus octavus decimus Weber ] centesimus XVII Rusch
marg.| QUAMQUE DIVERSO SCRIBANTUR METRO. id est lyrico carmine. Nam David propheta lyricus fuit et   diverso metro psalmos composuit.
marg.| EIUSDEM NUMERI. id est viginti duo litterarum {t. 2 : Erfurt, f. 1rb ; facsim., p. 1b} alphabeto.
prol.| Et Ieremie Lamentationes
marg.| E T IEREMIE LAMENTATIONES. sub viginti duo litteris scripte sunt.
prol.| et oratio eius, Salomonis quoque in fine Proverbia ab eo loco in quo ait : «Mulierem fortem quis inveniet»i, eisdem alphabetis
i Prv. 31, 10.
marg.| EISDEM  ALPHABETIS. id est eisdem litteris.
prol.| vel incisionibus supputantur.
marg.| INCISIONIBUS. id est brevibus sententiis.
prol.| Porro quinque littere duplices apud Hebreos sunt : caphj, memk, nunl, phem, saden.
j כ ך
k מ ם
l נ ן
m פ ף
n צ ץ.
marg.| QUINQUE  LITTERE  DUPLICES  SUNT  APUD  HEBREOS etc. sicut apud latinos x et z16.
16 x et z] coniec. , .X. et 3 Rusch .
prol.| Aliter enim scribuntur per has principia medietatesque verborum, aliter fines.
marg.| ALITER  PER  HAS  SCRIBUNT  PRINCIPIA. id est aliam vim habent, quando in principio verborum scribuntur, aliam in medio, aliam in fine.
prol.| Unde a plerisque duplices libri estimantur : Samuel,
marg.| SAMUEL. id est duo libri qui a prophetia Samueli succedentibus sunt scripti.
prol.| Malachim, Dabreiamin,
marg.| DABREIAMIN. Hebraice, hoc est relictorum vel pretermissorum. Ea enim que pretermittuntur in libro Regum hic supplentur.
prol.| Esdras,
marg.| ESDRAS. et ipse habet duos libros
prol.| Ieremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis.
marg.| Cinoth hebraice, grece Treni, latine Lamentationes dicuntur.
prol.| Quomodo igitur viginti duo {t. 2 : Erfurt, f. 1rb ; facsim., p. 1b} elementa sunt, per que scribimus hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis
marg.| EORUM INITIIS. id est elementorum litterarum videlicet.
prol.| vox humana comprehenditur, ita viginti duo volumina supputant, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactans viri iusti
marg.| VIRI IUSTI. id est sancti alicuius.
prol.| eruditur infantia.
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,2 
prol.| Primus apud Hebreos liber vocatur Bresith, quem nos Genesim dicimus
marg.| BRESITH. hebraice, genesis grece, latine nativitas dicitur vel genitura sive generatio. Mundi enim generatio ibi describitur.
prol.| secundus Ellesmoth, qui Exodus appellatur ;
marg.| ELLESMOTH. hebraice, Exodus grece, latine : egressio ; odos enim grece, latine : via. Nam in eo egressus filiorum Israel ex Egypto describitur.
prol.| tertius Vagethra, id est Leviticus;
marg.| VAGETHRA. hebraice, Leviticus grece, ministerialis latine. Levi enim diaconus vel minister dicitur.
prol.| quartus Vaiedabero quem Numerum vocamus;
o Vaiedaber] scrips., Vagedaber Rusch, Vaiedabber Weber, וַיְדַבֵּ֨ר
marg.| Vaiedaber hebraice, rithimon grece, latine : numerus.
prol.| quintus Addabarim, qui Deuteronomius prenotatur.
marg.| ADDABARIM. hebraice, Deuteronomium grece, latine : secunda lex.
prol.| Hi quinque sunt17 libri Moysi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant.
17 quinque sunt] inv. Weber
marg.| HI  SUNT  QUINQUE  LIBRI. Primus ordo, scilicet legis, in quinque libris Moysi. Et nunc incipit secundum ordinem prophetarum a   Iosue   ben Nun .
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,3 
prol.| Secundum prophetarum ordinem faciunt, et incipiunt a Iesu filio Nave, qui apud illos Iosue ben Nun18 dicitur.
18 ben Nun] scrips. , Bennun Edmaior. , Bennum Rusch Weber (p. 364.28),
marg.| ben : id est filius.
prol.| Deinde subtexunt Sopthim, id est Iudicum librum;
marg.| sopthim hebraice, latine : Iudicum.
prol.| et in eundem compingunt Ruth,
marg.| COMPINGUNT. id est consociant vel coniungunt. Primum et secundum scilicet quia duo sunt.
prol.| quia in diebus Iudicum facta eius narratur historia. Tertius sequitur Samuel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus Malachim, id est Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur; meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachoth, id est Regnorum dicere, non enim multarum gentium regna describit, sed unius Israelitici populi qui tribubus duodecim continetur. Quintus est Isaias, sextus Ieremias, septimus Ezechiel, octavus liber duodecim prophetarum, qui apud illos vocatur Tareasra.
marg.| TAREASRA, id est   duodecim prophetarum ; taressa duodecim.
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,4 
prol.| Tertius ordo hagiographa possidet,
marg.| HAGIOGRAPHA id est sacra Scriptura, id est de sanctorum vita, ut Tobias et Iob.
prol.| et primus liber incipit ab19 Iob, secundus a David quem quinque incisionibus et uno Psalmorum volumine comprehendunt.
19 a ΩX] ab Rusch
marg.| QUINQUE  INCISIONIBUS. id est quinque partitionibus psalmorum enim unus liber est, sicut et Apostoli dixeruntp. Sed tamen quinque habet divisiones quia quinquies20 q est ibi «Fiat fiat». r
p Cf. Act. 1, 20.
q Revera : quater : Ps. 40, 14 ; 71, 19-20 ; 88, 53 ; 105, 48.
r ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, Ps. 150 § 2, CCSL 40, p. 2192.1-3 : « Quod ergo quidam omnium psalmorum quinque libros esse crediderunt, illud secuti sunt, quoties in fine psalmi dictum fuerit : ‘fiat fiat’. Et si uniuscuiusque libri finis est ‘fiat fiat’, cur liber quintus idemque ultimus non eodem fine sit terminatus, merito quaeri potest. Nos autem scripturae canonicae auctoritatem sequentes, ubi legitur : scriptum est enim in libro psalmorum, unum psalmorum librum esse novimus… ». [MM2016]
20 quinquies] sic Rusch
prol.| Tertius est Salomon, tres libros habens : Proverbia que illi Parabolas id est21* Masloth22 appellant,
21 id est ΩX Weber ] et Rusch
22 Parabolas... Masloth] misle id est parabolas inv. Clementina
marg.| Masloth hebraice, Parabole grece, latine Proverbia.
prol.| Quartus23 Ecclesiasten, id est Qoelet24.
23 Quartus C L Φ ΩX Rusch Clementina ] Coeleth ΩX , Et Edmaior
24 Qoeleth Rusch Clementina ] Accoeleth Weber
marg.| Qoelet hebraice, Ecclesiastes grece, latine contionator.
prol.| Quintus25 est Canticum canticorum quem titulo26 Sir Asirim prenotant.
25 Quintus L Φ Rusch Clementina ] Et Edmaior
26 titulo ΩX] om. cett.
marg.| Sir Asirim hebraice, latine :   Cantica canticorum .
prol.| Sextus est Daniel, septimus Dabreiamin, id est Verba dierum,
marg.| Debreiamin hebraice, latine : Verba dierum.
prol.| quod significantius chronicon
marg.| Chronicon id est temporale, chronos : tempus. Totum enim tempus qui est ab Adam usque ad captivitatem Babylonis in eo capitulatim describitur.
prol.| {t. 2 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} totius divine historie possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus et secundus inscribitur27; octavus Esdras, qui et ipse similiter apud Grecos et Latinos in duos libros divisus est, nonus Esther.
27 inscribitur Λ Φ ΩX Rusch Clementina ] scribitur Edmaior., + incipit : Inscribitur ΩX² (al. m. marg. corr.)
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,5 
prol.| Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo, id est Moysi quinque et prophetarum octo, hagiographorum novem. Quamquam nonnulli Ruth et Cinoth inter hagiographa scriptitent et hos libros in suo putent numero supputandos, ac per hoc esse prisce legis libros viginti quatuor, quos sub numero viginti quatuor seniorum Apocalypsis Ioannis inducit adorantes agnum et coronas suas prostratis vultibus offerentes, stantibus coram
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} Stantibus coram id est in presenti.
prol.| quatuor animalibus oculatis
marg.| Oculatis id est in plenis oculis.
prol.| retro et ante, id est et in preteritum et in futurum respicientibus, et indefessa voce clamantibus : «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui futurus est»s.
s Apc. 4, 8.
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,6 
prol.| Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris,
marg.| QUASI  GALEATUM  PRINCIPIUM. Sicut enim galea caput militis protegit ut fiducialius pergat ad bellum, ita et iste titulus lectori peritiam prestat ut quo valeat discernere qui liberi apud Hebreos in canone recipiantur, quive inter apocrypha deputentur.
prol.| quos de hebreo vertimus in latinum, convenire potest, ut scire valeamus, quicquid extra hos est, inter apocrypha esse ponendum. Igitur Sapientia,
marg.| IGITUR  SAPIENTIA. id est ille liber qui dicitur vel vocatur sapientia et ita inchoatt «Diligite iustitiam».
t Sap. 1, 1.
prol.| que vulgo Salomonis inscribitur, et Iesu filii Sirach
marg.| L iber Iesu fili Sirach qui sic inchoatu : «Omnis sapientia a Domino Deo est». Hic et panaretos dicitur id est liber omnium virtutum. Pan enim grece ‘omnis’ dicitur, ares : virtus. Hunc Hebrei ideo non recipiunt quia in eodem Domini passio manifeste probatur.
u Sir. 1, 1.
prol.| liber et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone.
marg.| Pastor, id est liber pastorisv. Similis est revelationi Ioannis, id est Apocalypsi, sed in28 nostra bibliotheca non habetur. Ipse autem est qui et Hermes dicitur.
v Cf. Hermas, Pastor Hermae.
28 in Weber ] iu cacogr. Erfurt
prol.| Machabeorum primum librum hebraicum reperi, secundus grecus est, quod ex ipsa quidem phrasi probari potest.
marg.| EX  IPSA  PHRASI. id est ex ipsa locutione quia grecam redolet eloquentiam. Inde antiphrasis : contraria locutio.
Numérotation du verset PrRg. Prol.323b,7 
prol.| Que cum ita se habeant, obsecro te lector, ne laborem meum reprehensionem estimes antiquorum.
marg.| ANTIQUORUM id est Septuaginta
prol.| In tabernaculum Dei offert unusquisque quod polest, alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram et coccum offerunt et hyacinthum; nobiscum bene agitur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos.
marg.| ALII  AURIUM. per   aurum, argentum lapides pretiosos etc. queque excellentiores vel maiores in Ecclesia virtute figurantur, per   pelles vero   pilosque caprarum minores.
prol.| Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo
marg.| TABERNACULI  PULCHRITUDO. id est cortina de cocco et bysso retorta pellibus tegitur.
prol.| et per singulas species {t. 2 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} Ecclesie presentis futureque distinctio pellibus tegitur et ciliciis,
marg.| ET  CILICIIS. id est   pellibus arietum rubricatis et   pellibus hyacinthynis. Tabernaculum quatuor operimentis tegebatur. Primum erat ex cocco byssoque retorta. Secundum ex sagisw cilicinis. Tertium ex «pellibus arietum rubricatis»x. Quartum ex «pellibus hyacinthinis»y que a longe intuentibus celi sereni colorem imitari videbantur.   Pellibus itaque et sagis cilicinis interpretes comparat qui, licet ordine sint posteriores, tamen non minorem Ecclesie utilitatem prestant.
w Cf. Ex. 26, 12 ; 36, 17.
x Ex. 26, 14 ; 36, 19 ; 39, 33.
y Ex. 26, 14 ; 36, 19 ; 39, 33.
prol.| ardoremque solis et iniuriam imbrium
marg.| ET  INIURIAM. Iniuria dicitur quicquid contra legem fit. Nam ius lex dicitur. Unde adverbialiter dicimus ‘iniuriam fecit’, id est non iuste.
prol.| ea que viliora sunt prohibent. Lege ergo primum Samuel et Malachim eum; meum, inquam,
marg.| Meum inquam id est quem ego feci et transtuli.
prol.| meum. Quicquid enim crebrius vertendo et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod ante nesciebas, vel interpretem me estimato, si gratus es, vel paraphrasten,
marg.| Paraphrasten id est falsum interpretem.
prol.| si ingratus, quamquam mihi omnino conscius non sim mutasse me quippiam de hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege grecos codices et latinos et confer
marg.| Confer id est compara.
prol.| cum his opusculis, que nuper emendavimus et ubicumque discrepare inter se videris, interroga quemlibet Hebreorum cui magis accomodare debeas fidem, etsi nostra firmaverit,
marg.| Nostra 29* id est ebraicam veritatem.
29 nostra] corr. , nostram Rusch
prol.| puto quod eum
marg.| Eum scilicet Hebreum.
prol.| non estimes coniectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit.
marg.| Divinarit pro divinaverit.
prol.| Sed et vos famulas Christi rogo,
marg.| Vos famulas Christi id est : o Paula et Eustochium
prol.| que Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro
marg.| Myrrha est amarissima {t. 2 : Erfurt, f. 1va ; facsim., p. 2a} species qua mortuorum corpora condiuntur. Myrum vero unguentum pretiosissimum de myrrha factum.z
z ¶Fons : Cf. Glossae biblicae (Idt. 10, 3), CCCM 189B  , Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. 99, [K1], f. 37-52, saec. 8 ex., sectio 28, glossa 18, p. 69.13 ; Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. 135, [K²], f. 96r-105v, saec. 9 4/4, sectio 8, glossa 41, p. 140.6 ; CCCM189A, Milano, Biblioteca Ambrosiana, M 79 sup., f. 81r-89r, saec. 11, 4/4, [series A-I], sectio 18, glossa 29, p. 75. 26 ; Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, B.P.L. 191, [L3], f. 108r-124v, saec. 14, sectio 37, glossa 26, p. 560.29 : « Mirro ungento ».
prol.| unguitis caput,
marg.| UNGUITIS  CAPUT. Caput Christi divinitas est illius. Caput Christi vero unguit qui eum verum Deum veraciter adorat. Pedes vero unguit ei qui verum etiam hominem eum credit.
prol.| que nequaquam Salvatorem queritis in sepulcro,
marg.| QUE  NEQUAQUAM  SALVATOREM  QUERITIS  IN  SEPULCRO. Iesum in sepulcro querit qui eum solum hominem esse credit.
prol.| quibus iam ad Patrem Christus ascendit,
marg.| QUIBUS  IAM  AD  PATREM  CHRISTUS  ASCENDIT. Illis Christus ad Patrem ascendit qui eum in divinitate Patri coequalem accipiunt.
prol.| ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore
marg.| rabido id est insano ; rapidus vero est velox.
prol.| deseviunt et “circumeunt civitatem”aa
aa Cf. Ps. 58, 15.
marg.| Et circumeunt civitatem id est Ecclesiam volentes eam decipere. Quod dicit circumeunt civitatem. Hic in malo accipitur. In Psalmo vero ubi diciturab «Convertentur ad vesperam et famen patientur ut canes et circuibunt civitatem» : in bono. Iudei enim circa finem nundi conversuri ad Christum sicut canes avide cibum glutientes, ita accipient fidem et circuibunt Ecclesiam de civitate in civitatem, querentes doctores.
ab Ps. 58, 15.
prol.| atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clipeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam,
marg.| Ego sciens id est ego et non alius, id est non in alio corpore, ut quidam dicunt.
prol.| illius semper sententie recordabor : «Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, cum consisteret adversum me peccator;
marg.| Peccator id est detractor
prol.| obmutui et humiliatus sum, et silui de30 bonis»ac. EXPLICIT PROLOGUS.
ac Ps. 38, 2-3.
30 de Rusch ] a Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (PrRg. Prologus galeatus in libros Regum*), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=11&chapitre=11_Prol.323b)

Notes :