<49.1b Incipit prologus in Aggeum prophetam>

prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 287rb ; facsim., p. 429b} Ieremias propheta ob causam periurii Sedechie regis, ut ex1 historia secundi libri2 Paralipomenon indicatur3, qui fidem promissam Nabuchodonosor regi Chaldeorum non servaverat, populum Israel refert cum memorato rege Israel4 expugnata Hierusalem, captivum in Babyloniam fuisse perductum. Sed cum memoratus populus multis temporibus idolatris serviendo etiam effusione sanguinis innocentium5 se graviter impiasset, volens Deus generationem universam eiusdem populi ob causas {t. 3 : Erfurt, f. 287va ; facsim., p. 430a} memoratas penitus deperire septuaginta annorum captivitatem eundem populum in regno Chaldeorum statuit sustinere, hac ratione ut, completo numero6 novus populus immunis7 a memoratis peccatis ad renovationem Hierusalem perveniret. Sexagesimo itaque secundo anno regno Chaldeorum subverso, cui adhuc octo anni ad regnandum restabant, quod etiam sexta visio Danielis ostendit, propter causam sacrilegii que in eadem visione continetur fuisse extinctum, Darius qui Medis imperabat ut septima visio Danielis ostendit, memoratorum regno successit. Cuius primo anno regni, ut decima visio Danielis8 manifestat, Daiel supputatis annis videns appropinquare tempus reversionis que per Ieremiam fuerat promissa, orans tam pro se quam pro populo eandem promissionem a Deo postulabat impleri. Cui per angelum Gabrielem in eadem visione iuxta preces eiusdem universa esse completa Deus dixit9. Nam moriente supradicto rege Medorum et succedente in regno Cyro rege Persarum, promissione Dei completa, per eundem regem populum Israel in Hierusalem reductum, historia secundi libri Paralipomenon et initium Esdre10 confirmant. Cumque a populo Israel et a11 senioribus Dei templum edificari cepisset, mortuo Cyro rege ac regnante Dario rege Persarum qui memorato Cyro12 successerat, vicine gentes civitatis Hierusalem (ut idem Esdras refert) restaurationem templi et civitatis13 impedire ceperunt. Qua ratione detentus14 populus Israel restaurationem supradictam15 templi Domini necdum iuxta promissionem concessam esse credebat. Propter quod in secundo anno regni memorati Darii regis Persarum Aggeus propheta a Deo missus ad16 Zorobabel qui de tribu Iuda erat, qui potestatem regni suscepturus erat. et Iesum filium Iosedech summum sacerdotem admonet et17 ut credant completo numero annorum tempus restaurationis Hierusalem advenisse. Hoc etiam addito, ne incredulitatem populi vellent imitari de quo Deus dixit per eum18. Populus dicit19 nondum venit tempus {t. 3 : Erfurt, f. 287vb ; facsim., p. 430b} ut edificetur domus Dei. Omnia autem que textu huius prophetie continentur reversionem populi, edificationem templi, renovationem civitatis, observantiam sacerdotalem et interitum regnorum exterorum20 significant.A a
a De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.10, p. 142. Repertorium biblicum, n° 538.
A ¶Codd. : Rusch Bruyne . Rusch concordat cum Bruyne (Préfaces, XI, n° 6.10, p. 142) sed discedit quasi ab omnibus lectionibus variantibus codicum eiusdem editionis (T R M= Berlin, Phillipps 1659 θ = Paris, BnF, lat. 9380).
1 ex] om. Bruyne
2 s. l.] inv. Bruyne
3 indicatur] indicat Bruyne
4 Israhel] om. . Bruyne
5 innocentium] innocenti Bruyne
6 numero] + annorum Bruyne
7 immunis] om. Bruyne
8 Danielis] om. Bruyne
9 dixit Bruyne (R) Rusch ] edixit Bruyne
10 Esdre] + prophete Bruyne
11 a] om. Bruyne
12 Cyro] om. Bruyne
13 civitatis] + resistendo Bruyne
14 detentus] deterritus Bruyne
15 restaurationem supradictam] reparationem supradicti Bruyne
16 ad] om. Bruyne
17 et] om. Bruyne
18 dixit per eum] per eum dixerit Bruyne
19 dicit] hic dixit Bruyne
20 exterorum] gentium exterararum Bruyne



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Agg. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=49&chapitre=49_Prol.1b Incipit prologus in Aggeum prophetam)

Notes :