Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Mcc. 1,1 

Fratribus qui sunt per Egyptum Iudeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudei et qui in regione Iudee et pacem bonam
Numérotation du verset 2Mcc. 1,2 

benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
Numérotation du verset 2Mcc. 1,3 

et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente
Numérotation du verset 2Mcc. 1,4 

adaperiat cor vestrum in lege sua et in preceptis eius et faciat pacem
Numérotation du verset 2Mcc. 1,5 

exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo
Numérotation du verset 2Mcc. 1,6 

et nunc hic sumus orantes pro vobis
Numérotation du verset 2Mcc. 1,7 

regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
Numérotation du verset 2Mcc. 1,8 

portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes
Numérotation du verset 2Mcc. 1,9 

et nunc frequentate dies Scenophegie mensis caslev
Numérotation du verset 2Mcc. 1,10 

anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudea senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Egypto sunt Iudeis salutem et sanitatem
Numérotation du verset 2Mcc. 1,11 

de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,12 

ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos
Numérotation du verset 2Mcc. 1,13 

nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso immensus exercitus cecidit in templo Nanee consilio deceptus sacerdotis Nanee
Numérotation du verset 2Mcc. 1,14 

ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
Numérotation du verset 2Mcc. 1,15 

cumque proposuissent eas sacerdotes Nanee et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
Numérotation du verset 2Mcc. 1,16 

cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 1,17 

per omnia Deus benedictus1 qui tradidit impios
1 Deus benedictus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 1,18 

facturi igitur quinta et vicesima mensis caslev purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem Scenophegie et diem ignis qui datus est quando Neemias edificato templo et altari obtulit sacrificia
Numérotation du verset 2Mcc. 1,19 

nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,20 

cum preterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam
Numérotation du verset 2Mcc. 1,21 

et iussit eos haurire et afferre sibi et sacrificia que imposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et que erant superposita
Numérotation du verset 2Mcc. 1,22 

utque hoc factum est et tempus affuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
Numérotation du verset 2Mcc. 1,23 

orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,24 

et Neemie erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,25 

solus prestans solus iustus et omnipotens et eternus qui liberas Israel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
Numérotation du verset 2Mcc. 1,26 

accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica
Numérotation du verset 2Mcc. 1,27 

congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster
Numérotation du verset 2Mcc. 1,28 

afflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
Numérotation du verset 2Mcc. 1,29 

constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moyses
Numérotation du verset 2Mcc. 1,30 

sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium
Numérotation du verset 2Mcc. 1,31 

cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
Numérotation du verset 2Mcc. 1,32 

quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
Numérotation du verset 2Mcc. 1,33 

ut vero manifestata essent hec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia
Numérotation du verset 2Mcc. 1,34 

considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
Numérotation du verset 2Mcc. 1,35 

et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
Numérotation du verset 2Mcc. 1,36 

appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Mcc. 1,1 
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 327ra ; facsim., p. 509a} SECUNDUS  LIBER  HISTORIE  MACHABEORUM, licet brevior sit, priori eiusdem operis libro in historica narratione antiquoria tamen quodam modo replicat tempora, excepto quod ille Alexandri magni Macedonis in principio sui facit brevem commemorationem. Nam et Seleuci regis cognomento Nicanoris in Iudeos commemorate iste beneficia, quem historia Antiquitatum Iosephi et Chronicon Eusebii testantur Iudeos re publica sua dignos efficere, et equum eis honorem cum habitatoribus Macedonibus et grecis deputasse. Similiter et Antiochus Magnus testantibus supra memoratis auctoritatibus eos crebris epistolis laudat, et multiplicibus muneribus donat. Habet quoque idem liber diversam a priore narrationem, sed tam historie non destruit veritatem, qui licet multa prioris libri contineat testimonia, tamen per plura interferit, que in illo non inveniuntur. Scriptus enim ab his videtur, qui morati sunt in terra, ad eos, qui in exteris fuerunt regionibus. Unde ita idem incipit.
{t. 3 : Erfurt, f. 327ra ; facsim., p. 509a} Fratribus qui sunt per Egyptum Iudeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudei et qui in regione Iudee et pacem bonam
marg.| Fratribus qui sunt per Egyptum. Demetrius hic sub quo se orasse pro Iudeis in Egypto constitutis, Hierosolimite commemorant. Ipse est qui post Antiochum Eupatorem Asie et Syrie regnavit, qui et ipse cognominatus est Sother, hoc est, Salvator. In hunc enim annorum numerus qui computatus est, hoc est, centesimus sexagesimus nonus decurrit. Nam Antiochus Epyphanes, qui post centesimum tricesimum septimum annum regni grecorum cepit regnare, regnavit annis undecim Antiochus Eupator1 annis duobus, et Demetrius Sother annis xii, qui sunt anni a principio regni Seleuci Nicanoris regis Syrie, a quo regni grecorum computatur tempora usque ad finem Demetrii centum sexaginta duo. Quibus si adiiciantur anni septem de regno Alexandri, qui ignobilis et vitiosus indignusque regia dignitate a Pompeio Trogo describitur. Sed tamen regnum tenuisse narratur annis decem, fiunt centum sexaginta novem dicamus et aliter. Primus post Alexandrum Asie regnavit Antigonus, annis decem octo poste que Demetrius, qui et Poliaretas regnavit septemdecim annis. Hic ergo Demetrius decimo septimo anno regni sui semetipsum Seleuco tradidit, et coniuncta est Asia regno Syrie anno Seleuci Nicanoris vicesimo octavo. Si ergo ceperimus computare nunc seriem annorum a primo anno regni Antigoni, qui regnavit in Asia annis septem antequam Seleucus in Syria regnare cepisset, preponentes eosdem septem annos regni Seleuci, et eo modo computum annorum regum Syrie {t. 3 : Erfurt, f. 327rb ; facsim., p. 509b} usque ad novissimum annum Demetrii Sotheris perduxerimus, summa prioris numeri tota ibi invenitur. Sed mirum quomodo in sequentibus dicatur Iudas in centesimo octogesimo octavo anno cum senatu Aristobulo magistro Ptolomei regis dixisse salutem, et mandasse de purificatione templi, quam ipsi facturi erant quinta et vicésima die mensis casleu. Cum Iudas in priori libro supradicto Demetrio legitur multo ante esse defunctus. Siquidem sexto anno Demetrii idem secundum chronicorum fidem invenitur occisus. Sed quia incerti sunt ipsi autores librorum non absurde videntur in computatione temporum discrepare maxime cum in legalibus libris septuaginta interpretum editio, cum hebraica veritate in computo annorum multum discordet.
1 Eupator] scrips., Eupater Rusch
Numérotation du verset 2Mcc. 1,2 
benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium
Numérotation du verset 2Mcc. 1,3 
et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente
Numérotation du verset 2Mcc. 1,4 
adaperiat cor vestrum in lege sua et in preceptis eius et faciat pacem
Numérotation du verset 2Mcc. 1,5 
exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo
Numérotation du verset 2Mcc. 1,6 
et nunc hic sumus orantes pro vobis
Numérotation du verset 2Mcc. 1,7 
regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno
marg.| NOS  IUDEI etc. Iason autem ipse est frater Onie pontificis, quem sequentia istius libri narrant ad Antiochum Epiphanem, hoc est, nobilem propter ambitionem summi sacerdotii convolasse eique persuadere, ut gentilem ritum Hierosolimis institueret.
Numérotation du verset 2Mcc. 1,8 
portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes
Numérotation du verset 2Mcc. 1,9 
et nunc frequentate dies Scenophegie {t. 3 : Erfurt, f. 327rb ; facsim., p. 509b} mensis caslev
Numérotation du verset 2Mcc. 1,10 
anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudea senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Egypto sunt Iudeis salutem et sanitatem
marg.| POPULUS  QUI. Aristobulus hic fuit natione Iudeus, sed Peripateticus philosophus esse agnoscitur, qui ad Philometorem Ptolomeum explanationum in Moysen commentarios scripsit, ut chronographi produnt, quo etiam tempore Syrie et Asie regnabat Antiochus Epiphanes.
Numérotation du verset 2Mcc. 1,11 
de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus
marg.| DE  MAGNIS  PERICULIS etc. Qualiter autem Antiochus Epiphanes, qui mala Iudeis ultra omnes reges, qui ante se fuerunt in Syria infligebat, regnum perdiderit et vitam finierit, liber prior historie istius commemorat, et Iosephus in Historiarum Antiquitatis Iudaice libro duodecimo testatur dicens : Rex Antiochus superiorem provinciam percurrens audivit civitatem Persarum divitiis excellentem pretiosissimum templum in ea Diane, et omni specie ornamentorum plenum insuper et arma, et loricas reliquisse audierat filium Philippi regem Macedonum Alexandrum. Commotus ergo egreditur contra Elymaidam2 et obsidebat eam. His vero qui in ea erant minime territis impetu eius neque obsessione, sed pertinaciter repugnantibus pene deceptus discessit. Nam exeuntes civitatem, fugaverunt et persequebantur eum usque Babyloniam, ubi cum post multam suorum militum amissionem venisset, quidam de Iudeis nuntiavit illi et ducum perditionem, quos pugnare contra Iudeos reliquerat et crevisse fortitudinem Iudeorum. Super priorem itaque curam hoc crescente malo incurrit in egritudinem, quadiu durante et crescentibus passionibus intellexit quod moreretur. {t. 3 : Erfurt, f. 327va ; facsim., p. 510a} Convocansque amicos morbum suum eis atrocem esse indicavit, confessus hec ideo se pati quod Iudeorum gentem affligens templum spoliasset Deumque contempsisset. Quo dicto ilico expiravit. Unde miror Polybium Megalopolitam, quod vir bonus existens, dicit ideo perisse Antiochum, quia voluit templum Diane in Persida devastare. Nam qui nullatenus egit peccatum, sed tantum cogitavit, nullo reatu tenetur. Si autem Polybio videtur, ideo Antiochum vitam finisse, multo plus verissime creditur propter templi Hierosolimitani sacrilegium regem perisse.
2 Elymaidem] corr., Elymaidam Rusch
Numérotation du verset 2Mcc. 1,12 
ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos
Numérotation du verset 2Mcc. 1,13 
nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso immensus exercitus cecidit in templo Nanee consilio deceptus sacerdotis Nanee
Numérotation du verset 2Mcc. 1,14 
ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine
Numérotation du verset 2Mcc. 1,15 
cumque proposuissent eas sacerdotes Nanee et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum
Numérotation du verset 2Mcc. 1,16 
cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 1,17 
per omnia Deus benedictus3 qui tradidit {t. 3 : Erfurt, f. 327va ; facsim., p. 510a} impios
3 Deus benedictus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Mcc. 1,18 
facturi igitur quinta et vicesima mensis caslev purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem Scenophegie et diem ignis qui datus est quando Neemias edificato templo et altari obtulit sacrificia
marg.| FACTURI  IGITUR. Hec quippe, que Hierosolimitani Iudei scribentes ad eos, qui per Egyptum fuerunt Iudeos de igne reperto in puteo in similitudinem aqua crasse converso, neque in Esdre, neque in Neemie scriptis aut dictis alicubi reperire potuimus, sicut nec illud quod in posteriobus de arce et tabernaculi absconsione per Ieremiam asserunt, nullomodo in ipsius Ieremie libro scriptum inveniri potest. Unde constat hec illos aut maiorum suorum traditione didicisse, autem in apocryphis eorum libris exarata reperisse. Nos ergo quod incertum est reliquentes ad ea que certa canonicorum librorum attestatione esse manifestum est calamum convertamus.
Numérotation du verset 2Mcc. 1,19 
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,20 
cum preterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam
Numérotation du verset 2Mcc. 1,21 
et iussit eos haurire et afferre sibi et sacrificia que imposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et que erant superposita
Numérotation du verset 2Mcc. 1,22 
utque hoc factum est et tempus affuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
Numérotation du verset 2Mcc. 1,23 
orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,24 
et Neemie erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus
Numérotation du verset 2Mcc. 1,25 
solus prestans solus iustus et omnipotens et eternus qui liberas Israel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
Numérotation du verset 2Mcc. 1,26 
accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica
Numérotation du verset 2Mcc. 1,27 
congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos {t. 3 : Erfurt, f. 327vb ; facsim., p. 510b} et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster
Numérotation du verset 2Mcc. 1,28 
afflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
Numérotation du verset 2Mcc. 1,29 
constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moyses
Numérotation du verset 2Mcc. 1,30 
sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium
Numérotation du verset 2Mcc. 1,31 
cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
Numérotation du verset 2Mcc. 1,32 
quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
Numérotation du verset 2Mcc. 1,33 
ut vero manifestata essent hec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia
Numérotation du verset 2Mcc. 1,34 
considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
Numérotation du verset 2Mcc. 1,35 
et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
Numérotation du verset 2Mcc. 1,36 
appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Mcc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=53&chapitre=53_1)

Notes :