Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Mcc. 5,1 

Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Egyptum
Numérotation du verset 2Mcc. 5,2 

contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas
Numérotation du verset 2Mcc. 5,3 

et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum
Numérotation du verset 2Mcc. 5,4 

quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti
Numérotation du verset 2Mcc. 5,5 

sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate Menelaus fugit in arcem
Numérotation du verset 2Mcc. 5,6 

Iason vero non parcebat in cede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum
Numérotation du verset 2Mcc. 5,7 

et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten
Numérotation du verset 2Mcc. 5,8 

ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patrie et civium hostis in Egyptum extrusus est
Numérotation du verset 2Mcc. 5,9 

et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus
Numérotation du verset 2Mcc. 5,10 

et qui insepultos abiecerat multos ipse et illamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans.
Numérotation du verset 2Mcc. 5,11 

His ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudeos et ob hoc profectus ex Egypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,12 

iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare
Numérotation du verset 2Mcc. 5,13 

fiebant ergo cedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces
Numérotation du verset 2Mcc. 5,14 

erant autem toto triduo octoginta millia interfecti quadraginta millia vincti
Numérotation du verset 2Mcc. 5,15 

sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patrie fuit proditor
Numérotation du verset 2Mcc. 5,16 

et scelestis manibus sumens sancta vasa que ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat
Numérotation du verset 2Mcc. 5,17 

ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio
Numérotation du verset 2Mcc. 5,18 

alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum erarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia
Numérotation du verset 2Mcc. 5,19 

verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,20 

ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur
Numérotation du verset 2Mcc. 5,21 

igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se pre superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem
Numérotation du verset 2Mcc. 5,22 

reliquit autem et prepositos ad affligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est
Numérotation du verset 2Mcc. 5,23 

in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri imminebant civibus
Numérotation du verset 2Mcc. 5,24 

cumque appositus esset contra Iudeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus precipiens ei omnes perfecte etatis interficere mulieres ac iuvenes vendere
Numérotation du verset 2Mcc. 5,25 

qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudeis arma capere suis precepit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,26 

omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,27 

Iudas autem Machabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et feni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Mcc. 5,1 
Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Egyptum
marg.| EODEM  TEMPORE. Portenta ergo aliquando portendunt prospera, aliquando vero prefigurant adversa. Sed semper iuxta id quod summus arbiter singulis rebus ac temporibus convenire diiudicat. Nec mirum quod in Machabeorum temporibus equites auratas stolas habentes, et hastis armate cohortes per aerem discurrere visi, ac armorum aureorum splendorum fulgens adversitatem prenuciare futuram, et cladem Iudeis venturam, cum ante subversionem Hierosolimorum, sub Vespasiano et Tito, Iosepho testante, didicimus quod stella prefulgens gladio per omnia similis imminere desuper civitati, et cometes preterea exiti alibus flammis ardere per totum visus est annum. Sed ante excidii tempus ac belli cum populi ad diem festum azimorum convenirent octava die mensis Antioci, qui est aprilis, noctis tempore hora nona, tantus {t. 3 : Erfurt, f. 331ra ; facsim., p. 517a} luminis fulgor aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum et permansit spacio hore dimidie. Quod imperitis quidem et ignaris prosperum videbatur. Sed legisperitos et probos quosque doctores non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festivitate vitula sacrificiis admota et aris assistens, inter ipsas ministrorum manus enixa est agnam. Sed et ianua interioris edis, que respiciebat orientem cum esset solito ere induta, ac per inde immensi poderis, que vix viginti viris summo conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque vectibus et seris munita ac pessulis in altum dimissis teneretur obstricta, et repente hora noctis sexta apparuit sponte patefacta. Sed et transacto die festo post aliquot dies prima et vicesima die mensis Artemisi, qui maius apud nos vocatur, prodigiosus apparuit visus et fidem pene excedens quod vere falsum putaretur, nisi occultorum fidem confirmasset malorum eorum consecuta pernicies. Etenim prope solis occasum visi sunt currus et quadrige in omnem regionem per aerem ferri, et armatorum cohortes misceri nubibus, et urbes circumdari agminibus improvisis. In alio itidem festo die, qui Pentecostes appellatur noctu sacerdotes ingressi templum ad ministeria ex more complenda prima quidem motus quosdam strepitusque senserunt, deinde voces subditas audiunt dicentes.   Migremus hinc . Additur et aliud terribilius. Etenim quidem Ananie filius Iesus nomine, vir plebeius et rusticus, ante quartum belli annum, cum civitas in pace et abundantia perduraret in die festo tabernaculorum repente clamare cepit. Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolimam, et super templum, vox super sponsos et super sponsas, vox super populum. Et indesinenter die noctuque per omnes plateas circumiens hec clamabat, usquequo quidam primores ex populo viri velut infausti presagii indignatione commoti, correptum hominem multis verberibus afficiunt. At ille nequaquam pro se aliquid loquens, sed nec eos quidem, qui circumsteterant deprecans easdem voces pari obstinatione, et clamore repetebat. Tunc principes inteligentes, ut res erat inimicus esset motus in viro, perducunt eum ad iudicem romanum apud quem flagris ad ossa usque laniatus neque preces neque lacrimas fudit. Sed eandam vocem miserabiliter {t. 3 : Erfurt, f. 331rb ; facsim., p. 517b} et cum quodam ululatu emittens per singula pene verba proferebat. Addens etiam hoc : Ve, ve, Hierosolimis. Hec ergo omnia prodigia misera civitas perpessa ideo est, quia semper, secundum latoris legis testimonium seditionem egit contra Dominum, et ingrata beneficiorum eius servos summi patrisfamilias qui ad eam ab illo missi sunt, convitiose tractabant, atque interimebant. Novissime vero ipsum interficientes heredem extra castra proiecerunt. Unde ipse Dominus in Evangelio increpans incredulam civitatem aita : «Hierusalem, Hierusalem, que occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi suntQuotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti ecce relinquetur vobis domus vestra deserta». Hoc enim presagiebatur antiquitus, hoc posteriobus completum est temporibus ut homicide truculentissimi condignam reatus sui perciperent mercedem ita, ut partim fame necarentur, partim occisi, et captivi in totius orbis partes ab hostibus ducerentur. Sicque impletum est illud Ieremie, quod de eadem gente et civitate prophetavit dicensb : «Migravit Iuda propter afflictionem et multitudinem servitutis, habitavit inter gentes, nec invenit requiem, omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. Vie Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Omnes porte eius destructe, sacerdotes eius gementes, virgines eius squalide, et ipsa oppressa amaritudine».
a Mt. 23, 37-38.
b Lam. 1, 3-4.
Numérotation du verset 2Mcc. 5,2 
contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas
Numérotation du verset 2Mcc. 5,3 
et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum
Numérotation du verset 2Mcc. 5,4 
quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti
Numérotation du verset 2Mcc. 5,5 
sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate Menelaus fugit in arcem
marg.| Sed cum falsus rumor exisset tamquam a vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris, repente aggressus est civitatem, et civibus ad murum convolantibus, ad ultimum comprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem.
Numérotation du verset 2Mcc. 5,6 
Iason vero non parcebat in cede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum
marg.| Iason vero non parcebat in cede civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, {t. 3 : Erfurt, f. 330va ; facsim., p. 516a}   arbitrans hostium et non civium se trophea capturum.
Numérotation du verset 2Mcc. 5,7 
et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten
marg.| Et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem.
Numérotation du verset 2Mcc. 5,8 
ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patrie et civium hostis in Egyptum extrusus est
marg.| Ad ultimum in exitium sui conclusus ab Aretha arabum tyranno, fugens de civitate in civitatem omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patrie et civium hostis in Egyptum extrusus est .
Numérotation du verset 2Mcc. 5,9 
et qui multos de patria expulerat {t. 3 : Erfurt, f. 327va ; facsim., p. 517b} peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus
marg.| Et qui multos de patria 1   expulerat, peregre periit lacedemonas profectus. Menelaus autem cum apud Antiochum Eupatorem simili modo, ut antea dolos meditaretur,   rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem, et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit, ut eis est consuetudo, comprehensum eodem loco necari.   Erat autem in ipso loco turris quinquaginta cubitorum, agestum undique habens cineris. Hec prospectum habebat in preceps, inde in cinerem deici iussi sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum et tali lege prevaricatorem legis contingit mori, nec terre dari Menelaum. Nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cineris morte damnatus est. Refert autem Iosephus sicut in superiori libro ostendimus, quod filius principis sacerdotum Onie cum adhuc puerulus defuncto patre relictus sit, videns quia avunculum suum Menelaum rex interfecisset, et principatum sacerdotii Alchimo dedisset, non existenti de genere sacerdotum. Sed a Lysia flexus, ut transponeret honorem ab ea familia ad aliam domum, fugit ad Ptolomeum regem Egypti, et honorem meruit ad ipso et uxore eius Cleopatra, locumque petiit in regione Heliopolitana, ubi civitatem nominis sui condidit, templo ad similitudinem templi patris constructo. Alchimus vero adversum Iudam Machabeum inimicias gerens, post non multum temporis ira Dei percussus interiit, ac sic {t. 3 : Erfurt, f. 330vb ; facsim., p. 516b} cum omnium Iudeorum favore Iude Machabeo sacerdotium decernitur. Que quidem omnia magis moralem quam allegoricum edificare videntur intellectum, cum manifeste designent iustissimum iudicem, atque equissimum retributorem singulis, prout debita eorum postulaverint, mercedem condignam restituere, hoc est, piis ac Deum timentibus premia eterna. Impiis autem et peccatoribus et blasphemis penam ignis perpetui. Nec ullus debet sibi blandiri pro terrena felicitate ac presentis vite prosperitate, si in peccatis degere voluerit quasi impunis, possit evadere ; nec etiam ille qui bene agens validis tormentis aut variis tribulationibus in presenti vita coangustatur, desperare debet de futura salute, si in iustitie perseveraverit tramite, quia scriptum estc : «Multe tribulationes iustorum et de omnibus his liberabit eos Dominus». Etd : «Multa flagella peccatoris sperantes autem in Domino misericordia circumdabit. Letamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde».
c Ps. 33, 20.
d Ps. 31, 10-11.
1 patria] partria cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Mcc. 5,10 
et qui insepultos abiecerat multos ipse et illamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans.
Numérotation du verset 2Mcc. 5,11 
His ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudeos et ob hoc profectus ex Egypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit
marg.| HIS  ITAQUE  GESTIS. Postquam scriptor Historie narravit de Lysimachi et Iasonis impiorum et sacrilegorum interitu, commemorata insuper signorum et prodigiorum visione in aere, ad narrationis ordinem rediit, hoc est, ad Antiochi Epiphanis profectionem de Egypto, qui irritatus inde eo quod senatus precepto de regione Ptolomeorum, quam invaserat iussus est recedere, efferatis animis Iudeam venit, sicut in superiori libro demonstratum est, et civitatem Hierusalem armis cepit gentemque multavit, templum spoliavit, et multa nefaria in ipsa a terra commisit. Quod autem Antiochus ipse antichristi figuram preferat, sanctorum patrum tradition manifestissimum est. Quia sicut Salvator habet Salomonem et ceteros sanctos in typum adventus sui, sic antichristus pessimum regem Antiochum, qui sanctos persecutus est, templumque violavit, recte typum sui habuisse credendus est.
Numérotation du verset 2Mcc. 5,12 
iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare
Numérotation du verset 2Mcc. 5,13 
fiebant ergo cedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces
Numérotation du verset 2Mcc. 5,14 
erant autem toto triduo octoginta millia interfecti quadraginta millia vincti
Numérotation du verset 2Mcc. 5,15 
sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patrie fuit proditor
Numérotation du verset 2Mcc. 5,16 
et scelestis manibus sumens sancta vasa que ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat
Numérotation du verset 2Mcc. 5,17 
ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio
Numérotation du verset 2Mcc. 5,18 
alioquin nisi contigisset eos multis {t. 3 : Erfurt, f. 331ra ; facsim., p. 517b} peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum erarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia
Numérotation du verset 2Mcc. 5,19 
verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,20 
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur
Numérotation du verset 2Mcc. 5,21 
igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se pre superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem
Numérotation du verset 2Mcc. 5,22 
reliquit autem et prepositos ad affligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est
Numérotation du verset 2Mcc. 5,23 
in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri imminebant civibus
Numérotation du verset 2Mcc. 5,24 
cumque appositus esset contra Iudeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus precipiens ei omnes perfecte etatis interficere mulieres ac iuvenes vendere
marg.| CUMQUE  APPOSITUS etc. Huius loci et superior liber meminit, ubi et Iudeorum {t. 3 : Erfurt, f. 331va ; facsim., p. 518a} in sabbati quiete interfectio et Appollonii nequitia simul et interitus eius per Iudeam narratur. Quod autem Antiochus precepit Appollonio   omnes perfecte etatis interficere, mulieres ac iuvenes vendere , significat quod antiquus hostis eorum necem maxime medidatur. Quos perfectos in religione christiana esse conspexit ; eos autem qui molles, atque instabiles sunt, de quibus scriptum este : «Stultus ut luna mutatur», ipsos variis erroribus implicitos per diversa vitia ventilando de terra Ecclesie separans in profundum scelerum procul iactat.
eSir. 27, 12.
Numérotation du verset 2Mcc. 5,25 
qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et {t. 3 : Erfurt, f. 331va ; facsim., p. 518a} tunc feriatis Iudeis arma capere suis precepit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,26 
omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit
Numérotation du verset 2Mcc. 5,27 
Iudas autem Machabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et feni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis
marg.| IUDAS  AUTEM. Quomodo autem dicat Iudam Machabeum esse decimum non invenio, nisi forte per enumerationem pontificum qui fuerunt in gente Iudea temporibus regni grecorum, fuerat autem temporibus Seleuci Nicanoris a quo regni grecorum historia computat annos primus pontifex Onias Iaddi filius ; secundus Symeon Onie filius ; tertius Eleazar frater Simonis ; quartus Manasses avunculus Eleazari ; quintus Onias Simonis iusti filius ; sextus Simon Onie filius ; septimus Onias Simonis filius ; octavus alter Onias, qui Iason est nuncupatus frater Onie prioris ; nonus Menelaus frater Iasonis ; decimus Iudas, qui Alchimo temptante pontificatum Iudeorum invadere, divinoque iudicio destructo mirabili consensu omnium primi sacerdotii accepit dignitatem. Spiritualiter autem Iudas merito dicitur esse decimus, quia Decalogi precepta in fide et devotione perfecte invenitur servasse, ipsamque legem zelando ab hostium manibus primus post patrem armis defendisse. Qui bene inter feras scribitur cum suis in montibus vitam duxisse et feni cibo vesci, quia sanctorum exempla secutus, ipsi enim sunt montes Dei, bestiales persecutorum mores contemnendo, vitam Deo placitam elegit, et virtutum semper virenti pabulo se pavisse optimum duxit, quatinus indeficienti anime victu nutritus famem non sentiret perpetuam. Nobis autem lectio actuum Iude ita solummodo proficit, si constantie eius ac sobrietatis virtutes imitari voluerimus ; nec preponimus delicias {t. 3 : Erfurt, f. 331vb ; facsim., p. 518b} mundi ac pompam huius seculi iustitie et veritate Dei, memores semper illius sententie dominice que aitf : «Quid enim proderit homini si universum mundum lucretur anime vero sue detrimentum patiatur ?» Et iterumg : «Qui amat animam suam perdet eam, qui odit animam suam in hoc mundo in vitam eternam custodit eam».
f Mt. 16, 26.
g Io 12, 25.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Mcc. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=53&chapitre=53_5)

Notes :