Capitulum 11
Numérotation du verset
2Mcc. 11,1
sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum prepositus graviter ferens de his que acciderant
Numérotation du verset
2Mcc. 11,2
congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum
Numérotation du verset
2Mcc. 11,3
templum vero in pecunie questu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium
Numérotation du verset
2Mcc. 11,4
nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elephantis confidebat
Numérotation du verset
2Mcc. 11,5
ingressus autem Iudeam et appropians Bethsure quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud presidium expugnabat
Numérotation du verset
2Mcc. 11,6
ut autem Machabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari presidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel
Numérotation du verset
2Mcc. 11,7
et ipse primus Machabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis
Numérotation du verset
2Mcc. 11,8
cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit precedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans
Numérotation du verset
2Mcc. 11,9
tunc omnes simul benedicebant1 misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare
1 tunc omnes simul benedicebant] tum simul omnes benedixerunt
Weber
Numérotation du verset
2Mcc. 11,10
ibant igitur prompti de celo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum
Numérotation du verset
2Mcc. 11,11
leonum autem impetu irruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim millia peditum et equites mille sexcentos
Numérotation du verset
2Mcc. 11,12
universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
Numérotation du verset
2Mcc. 11,13
et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intelligens invictos esse Hebreos Dei auxilio nitentes misit ad eos
Numérotation du verset
2Mcc. 11,14
promisitque consensurum se omnibus que iusta sunt et regem compulsurum amicum fieri.
Numérotation du verset
2Mcc. 11,15
Annuit autem Machabeus precibus Lysie in omnibus utilitati consulens et quecumque Machabeus scripsit Lysie de Iudeis ea rex concessit.
Numérotation du verset
2Mcc. 11,16
Nam erant scripte Iudeis epistole a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudeorum salutem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,17
Ioannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea que per illos significabantur implerem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,18
quecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et que res permittebat concessit
Numérotation du verset
2Mcc. 11,19
si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo
Numérotation du verset
2Mcc. 11,20
de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt colloqui vobiscum
Numérotation du verset
2Mcc. 11,21
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta
Numérotation du verset
2Mcc. 11,22
regis autem epistola ista continebat rex Antiochus Lysie fratri salutem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,23
patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam
Numérotation du verset
2Mcc. 11,24
audivimus Iudeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Grecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua
Numérotation du verset
2Mcc. 11,25
volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,26
bene igitur feceris si miseris ad eos et dexteram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant
Numérotation du verset
2Mcc. 11,27
ad Iudeos autem regis epistola talis erat rex Antiochus senatui Iudeorum et ceteris Iudeis salutem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,28
si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus
Numérotation du verset
2Mcc. 11,29
adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos
Numérotation du verset
2Mcc. 11,30
his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis
Numérotation du verset
2Mcc. 11,31
ut Iudei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his que per ignorantiam gesta sunt
Numérotation du verset
2Mcc. 11,32
misi autem et Menelaum qui vos alloquatur
Numérotation du verset
2Mcc. 11,33
valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima
Numérotation du verset
2Mcc. 11,34
miserunt autem etiam Romani epistolam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudeorum salutem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,35
de his que Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus
Numérotation du verset
2Mcc. 11,36
de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus
Numérotation du verset
2Mcc. 11,37
ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis
Numérotation du verset
2Mcc. 11,38
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici.
Capitulum 11
Numérotation du verset
2Mcc. 11,1
sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum prepositus graviter ferens de his que acciderant
marg.|
ET
PARVO
POST
tempore Lysias etc. In priore huius historie libro scriptum est quod Lysias commendato sibi ab Antiocho, qui cognominatus est Epiphanes sive nobilis, negocio regni, dimicaverit contra Iudeos, ubi commisso prelio interfecta sunt in exercitu Lysie quinque millia virorum ; vidensque Lysias suorum fugam et Iudeorum audaciam, abiit in Antiochiam, ut iterum congragaret copias exercitus profecturus rursum in Iudeam. Nunc autem quia refertur quod iterum sub Antiocho Eupatore veniret in Iudeam, et ibi bello infeliciter gesto fugiens turpiter evaserit, apparet quod idem Lysias sub utroque rege Antiocho, hoc est, patre et filio, contra Iudeos pugnaverit, et in utraque pugna a Iudeis victus fuerit ; sed tandem sua confusione coactus ac Philippi irruptione in regnum perterritus sicut alibi demonstratum est, persuasit regi pacem facere cum hebreis quam tamen non conservavit.
Numérotation du verset
2Mcc. 11,2
congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum
Numérotation du verset
2Mcc. 11,3
templum vero in pecunie questu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium
Numérotation du verset
2Mcc. 11,4
nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elephantis confidebat
Numérotation du verset
2Mcc. 11,5
ingressus autem Iudeam et appropians Bethsure quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud presidium expugnabat
marg.|
ET
APPROPRIANS. Bethsura civitas in tribu Iude sive Beniamin fuit, et est usque hodie Bethsura vicus euntibus nobis ab Elia Chebron vicesimo lapide iuxta, quem fons ad radicem montis ebulliens, ab eadem in qua gignitur sorbetur humo ; et Apostolorum Actus referunt eunuchum Candacis regine in hoc esse a Philippo baptismatum.
Numérotation du verset
2Mcc. 11,6
ut autem Machabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari presidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel
marg.|
UT
AUTEM
MACHABEUS etc. Quid Lysias Iudeorum hostis sevissimus, qui paganorum tenet principatum, qui Ecclesiam Dei gravissimis infestant persecutionibus significet, iam dictum est. Is cum confessores Christi gravissimis {t. 3 : Erfurt, f. 336ra ; facsim., p. 527a} scandalis persequitur, ac statu superbie sue innitens, inani favore sibi subsequentium extollitur, sanctuarium profanare et legem Dei concalcare corde molitur. Sed in actibus suis secundum dispositam fraudem non prosperatur, quin potius a militibus Christi qui humillimis precibus supernum querunt auxilium fugatur, atque prosternitur. Quibus ductor eques in veste candida et armis aureis mittitur, quia ipsis mundissima Dei et hominum incarnatio ad conterendam universorum hostium contumaciam conceditur, cuius arma aurea, hoc est dicta et exempla clarissima, atque pretiosa sunt, nec est potestas in celo, neque in terra, neque subtus terram, que huic possit resistere. Sed sicut in Daniele prophetica visione presignatum est, lapis de monte precisus, sive manibus comminuit aurum, argentum, es, ferrum, et sanctus est mons magnus, qui implet universam terram, cuius regnum in eternum non dissipabitur, et regnum eius populo alteri non tradetur, comminuet et consumet universa regna et ipsum stabit in eternum. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt illud usque in seculum et in seculum seculorum.
Numérotation du verset
2Mcc. 11,7
et ipse primus Machabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis
Numérotation du verset
2Mcc. 11,8
cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit precedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans
Numérotation du verset
2Mcc. 11,9
{t. 3 : Erfurt, f. 336ra ; facsim., p. 527a} tunc omnes simul benedicebant1 misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare
1 tunc omnes simul benedicebant] tum simul omnes benedixerunt
Weber
Numérotation du verset
2Mcc. 11,10
ibant igitur prompti de celo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum
Numérotation du verset
2Mcc. 11,11
leonum autem impetu irruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim millia peditum et equites mille sexcentos
Numérotation du verset
2Mcc. 11,12
universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
Numérotation du verset
2Mcc. 11,13
et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intelligens invictos esse Hebreos Dei auxilio nitentes misit ad eos
Numérotation du verset
2Mcc. 11,14
promisitque consensurum se omnibus que iusta sunt et regem compulsurum amicum fieri.
Numérotation du verset
2Mcc. 11,15
Annuit autem Machabeus precibus Lysie in omnibus utilitati consulens et quecumque Machabeus scripsit Lysie de Iudeis ea rex concessit.
Numérotation du verset
2Mcc. 11,16
Nam erant scripte Iudeis epistole a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudeorum salutem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,17
Ioannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea que per illos significabantur implerem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,18
quecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et que res permittebat concessit
Numérotation du verset
2Mcc. 11,19
si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo
Numérotation du verset
2Mcc. 11,20
de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt colloqui vobiscum
Numérotation du verset
2Mcc. 11,21
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta
marg.|
ANNO
CENTESIMO xlviii dioscori. Mensis ille, qui apud grecos dicitur dioscorus, idem est qui et apud latinos vocatur iunius ; huic ergo mensi signa geminorum ascribuntur. Unde poeta ait : «Iunius equatos celo videt ire laconas». Nam {t. 3 : Erfurt, f. 336rb ; facsim., p. 527b} Gemini, id est Castor et Pollux grece dioscori vocantur. Cuius rei testis est urbs Colchorum que ab Amphio et Circio geminorum aurigis factam ex eorum nomine dioscori cognominata est. Nam dioscori plerique aurige interpretantur. Sunt autem gemini, ut diximus castores. Quod autem Lysias timore Iudeorum coactus Antiocho persuasit, cum Iudeis pactum inire, demonstrat hostes Ecclesie virtute divina sepe superatos, et licet non voluntate tamen necessitate illi cedere, cum id quid volunt ad effectum perducere non possunt.
Numérotation du verset
2Mcc. 11,22
regis autem epistola ista continebat {t. 3 : Erfurt, f. 336ra ; facsim., p. 527b} rex Antiochus Lysie fratri salutem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,23
patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam
Numérotation du verset
2Mcc. 11,24
audivimus Iudeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Grecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua
Numérotation du verset
2Mcc. 11,25
volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,26
bene igitur feceris si miseris ad eos et dexteram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant
Numérotation du verset
2Mcc. 11,27
ad Iudeos autem regis epistola talis erat rex Antiochus senatui Iudeorum et ceteris Iudeis salutem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,28
si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus
Numérotation du verset
2Mcc. 11,29
adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos
Numérotation du verset
2Mcc. 11,30
his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis
Numérotation du verset
2Mcc. 11,31
ut Iudei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his que per ignorantiam gesta sunt
Numérotation du verset
2Mcc. 11,32
misi autem et Menelaum qui vos alloquatur
Numérotation du verset
2Mcc. 11,33
valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima
Numérotation du verset
2Mcc. 11,34
miserunt autem etiam Romani epistolam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudeorum salutem
Numérotation du verset
2Mcc. 11,35
de his que Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus
Numérotation du verset
2Mcc. 11,36
de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes {t. 3 : Erfurt, f. 336va ; facsim., p. 528a} ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus
Numérotation du verset
2Mcc. 11,37
ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis
Numérotation du verset
2Mcc. 11,38
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici.
marg.|
ANNO
AUTEM
CENTESIMO etc. Mensis Xandicus apud Athenienses ipse est, qui apud nos aprilis nuncupatur, et apud hebreos Nisan, apud quos iuxta legis preceptum, idem mensis primus est in mensibus anni, in quo etiam Pascha celebrant.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Mcc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=53&chapitre=53_11)

Notes :