Capitulum 15
Numérotation du verset
2Mcc. 15,1
Nicanor autem ut comperit Iudam esse in locis Samarie cogitavit die sabbati cum omni impetu committere
Numérotation du verset
2Mcc. 15,2
Iudeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit
Numérotation du verset
2Mcc. 15,3
at ille infelix interrogavit si est potens in seculo qui imperavit agi diem sabbatorum
Numérotation du verset
2Mcc. 15,4
et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in celo potens qui iussit agi septimam diem
Numérotation du verset
2Mcc. 15,5
at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret
Numérotation du verset
2Mcc. 15,6
et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda
Numérotation du verset
2Mcc. 15,7
Machabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino affuturum
Numérotation du verset
2Mcc. 15,8
et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de celo et nunc sperarent ab Omnipotente affuturam sibi victoriam
Numérotation du verset
2Mcc. 15,9
et allocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum que fecerant prius promptiores eos constituit
Numérotation du verset
2Mcc. 15,10
et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum prevaricationem
Numérotation du verset
2Mcc. 15,11
singulos autem illorum armavit non clipei et haste munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos letificavit
Numérotation du verset
2Mcc. 15,12
erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudeorum
Numérotation du verset
2Mcc. 15,13
post hec apparuisse et alium virum etate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum
Numérotation du verset
2Mcc. 15,14
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israel hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Ieremias propheta Dei
Numérotation du verset
2Mcc. 15,15
extendisse autem Ieremiam dexteram et dedisse Iude gladium aureum dicentem
Numérotation du verset
2Mcc. 15,16
accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israel
Numérotation du verset
2Mcc. 15,17
exhortati itaque Iude sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur
Numérotation du verset
2Mcc. 15,18
erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi
Numérotation du verset
2Mcc. 15,19
sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant
Numérotation du verset
2Mcc. 15,20
et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestie equitesque oportuno in loco compositi
Numérotation du verset
2Mcc. 15,21
considerans Machabeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in celum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam
Numérotation du verset
2Mcc. 15,22
dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iude et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque millia
Numérotation du verset
2Mcc. 15,23
et nunc Dominator celorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui
Numérotation du verset
2Mcc. 15,24
ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum1 tuum et hic quidem ita peroravit
1 sanctum populum]
inv. Tr1098
Numérotation du verset
2Mcc. 15,25
Nicanor autem et qui cum ipso2 erant cum tubis et canticis admovebant
2 ipso] eo
Tr1098
Numérotation du verset
2Mcc. 15,26
Iudas vero et qui cum eo erant3
invocato Deo per orationes congressi sunt
3 cum tubis… erant]
om. Tr1098* (sec. interl. compl.)
Numérotation du verset
2Mcc. 15,27
manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta millia presentia Dei magnifice delectati
Numérotation du verset
2Mcc. 15,28
cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis
Numérotation du verset
2Mcc. 15,29
facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant
Numérotation du verset
2Mcc. 15,30
precepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri
Numérotation du verset
2Mcc. 15,31
quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant
Numérotation du verset
2Mcc. 15,32
et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est
Numérotation du verset
2Mcc. 15,33
linguam etiam impii Nicanoris precisam iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi
Numérotation du verset
2Mcc. 15,34
omnes igitur celi Dominum benedixerunt dicentes benedictus
qui locum suum incontaminatum conservavit
Numérotation du verset
2Mcc. 15,35
suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei
Numérotation du verset
2Mcc. 15,36
itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate preterire
Numérotation du verset
2Mcc. 15,37
Habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die
Numérotation du verset
2Mcc. 15,38
igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebreis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis
Numérotation du verset
2Mcc. 15,39
et siquidem bene et ut historie competit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi.
Numérotation du verset
2Mcc. 15,40
Sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est, alterius4 autem uti delectabile, ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.
EXPLICIT MACHABEORUM LIBER SECUNDUS VERSUS HABENS MILLE OCTOGINTOS
5
.
4 alterius
Tr1098 Rusch
] alternis
Weber
|
5 Machabeorum... octogintos
Tr1098 Rusch
] liber secundus Machabeorum
Weber
|
Capitulum 15
Numérotation du verset
2Mcc. 15,1
Nicanor autem ut comperit Iudam esse in locis Samarie cogitavit die sabbati cum omni impetu committere
Numérotation du verset
2Mcc. 15,2
Iudeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris {t. 3 : Erfurt, f. 339va ; facsim., p. 534a} sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit
Numérotation du verset
2Mcc. 15,3
at ille infelix interrogavit si est potens in seculo qui imperavit agi diem sabbatorum
Numérotation du verset
2Mcc. 15,4
et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in celo potens qui iussit agi septimam diem
Numérotation du verset
2Mcc. 15,5
at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret
Numérotation du verset
2Mcc. 15,6
et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda
Numérotation du verset
2Mcc. 15,7
Machabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino affuturum
Numérotation du verset
2Mcc. 15,8
et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de celo et nunc sperarent ab Omnipotente affuturam sibi victoriam
Numérotation du verset
2Mcc. 15,9
et allocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum que fecerant prius promptiores eos constituit
Numérotation du verset
2Mcc. 15,10
et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum prevaricationem
Numérotation du verset
2Mcc. 15,11
singulos autem illorum armavit non clipei et haste munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos letificavit
Numérotation du verset
2Mcc. 15,12
erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudeorum
marg.|
ERAT
AUTEM
HUIUSMODI. Si quis autem quesierit utrum hec visio ad mysterium aliquod referri possit, hoc ni fallor in ea sentire potest, quod Onias sacerdos sacerdotalem significaret ordinem, et Ieremias propheta, qui interpretatur excelsus Domini, ipsum Dominum caput exprimat prophetarum. De quo Moises dicita : «Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris, ipsum tamquam me audietis». Et Isaiasb : «Quiescite, inquit, ab homine cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse». Sacerdotalis igitur ordo per homines, qui in templo {t. 3 : Erfurt, f. 339vb ; facsim., p. 534b} Dei sub verteri testamento divino officio rite fungebantur, non solum pro populi delictis exorabat, sed etiam incarnationem mediatoris nostri futuram demonstrabat, cuius ope mundus salvandus erat. De quo Ioannes apostolus in epistola sua aitc : «Advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propiciacio pro peccatis nostris, et non tantum pro peccatis nostris, sed etiam pro totius mundi». Hic ergo dedit gladium aureum Iude, cum divinam scripturam sensu spirituali fulgentem ad munimen totius Ecclesie defensionemque populi sui sanctis concessit doctoribus, quatinus contra hostes universos armatura uterentur celesti, et hostium prosternerent multitudinem.
a Act. 3, 22.
b Is. 2, 22.
c 1Io. 2, 1-2.
Numérotation du verset
2Mcc. 15,13
post hec apparuisse et alium virum etate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum
Numérotation du verset
2Mcc. 15,14
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israel hic {t. 3 : Erfurt, f. 339vb ; facsim., p. 534b} est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Ieremias propheta Dei
Numérotation du verset
2Mcc. 15,15
extendisse autem Ieremiam dexteram et dedisse Iude gladium aureum dicentem
Numérotation du verset
2Mcc. 15,16
accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israel
Numérotation du verset
2Mcc. 15,17
exhortati itaque Iude sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur
Numérotation du verset
2Mcc. 15,18
erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi
Numérotation du verset
2Mcc. 15,19
sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant
Numérotation du verset
2Mcc. 15,20
et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestie equitesque oportuno in loco compositi
Numérotation du verset
2Mcc. 15,21
considerans Machabeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in celum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam
Numérotation du verset
2Mcc. 15,22
dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iude et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque millia
Numérotation du verset
2Mcc. 15,23
et nunc Dominator celorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui
Numérotation du verset
2Mcc. 15,24
ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum1 tuum et hic quidem ita peroravit
1 sanctum populum]
inv. Tr1098
Numérotation du verset
2Mcc. 15,25
Nicanor autem et qui cum ipso2 erant cum tubis et canticis admovebant
2 ipso] eo
Tr1098
Numérotation du verset
2Mcc. 15,26
Iudas vero et qui cum eo erant3
{t. 3 : Erfurt, f. 340ra ; facsim., p. 535a} invocato Deo per orationes congressi sunt
3 cum tubis… erant]
om. Tr1098* (sec. interl. compl.)
Numérotation du verset
2Mcc. 15,27
manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta millia presentia Dei magnifice delectati
Numérotation du verset
2Mcc. 15,28
cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis
Numérotation du verset
2Mcc. 15,29
facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant
Numérotation du verset
2Mcc. 15,30
precepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri
Numérotation du verset
2Mcc. 15,31
quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant
Numérotation du verset
2Mcc. 15,32
et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est
Numérotation du verset
2Mcc. 15,33
linguam etiam impii Nicanoris precisam iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi
Numérotation du verset
2Mcc. 15,34
omnes igitur celi Dominum benedixerunt dicentes benedictus
qui locum suum incontaminatum conservavit
Numérotation du verset
2Mcc. 15,35
suspendit autem Nicanoris {t. 3 : Erfurt, f. 340rb ; facsim., p. 535b} caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei
Numérotation du verset
2Mcc. 15,36
itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate preterire
marg.|
{t. 3 : Erfurt, f. 340rb ; facsim., p. 535b}
Igitur omnes communi.4 Narrat liber Esther quod Aman, Agagite suadente, rex Assuerus iussit omnes Iudeos in regno suo interfici, et ad hanc necem conficiendam decreta fuit dies tertius decimus mensis duodecimi, qui vocatur adar, bonaque eorum diripi. Sed Domini nutu eadem sententia conversa est in percussores eorum, ita ut memoratus rex, mediante Mardocheo Iudeo, post veteres conscriptiones novis epistolis missis, mandaret ut Iudei ipso die quo sibi ab hostibus suis occisio parabatur, illi hostes ac persecutores suos interficerent. Quod et fecerunt in tertia decima et quarta decima eiusdem mensis die, de quo in eadem historia scriptum est ita :
Dies tertius decimus mensis adar, unus apud omnes interfectionis fuit, et quarta decima die cedere desierunt, quem constituerunt esse solemnem, ut in eo deinceps omni tempore vacarent epulis, gaudio atque conviviis
. Unde modo scriptum est quod, interfecto Nicanore, et manifeste auxilio Dei ostenso, omnes Iudei, communi consilio, decreverunt tertiam decimam die mensis adar qui, voce syriacha pridie Mardochei dies dicitur, omni tempore solennem habere, et ita he due solemnitates invicem sibi conveniebant. Hec est ista que in Machabeorum, et illa que in Esther legitur, ut in tertia decima die, et in quarta decima mensis adar habite pariter iungentur.
4 Igitur omnes communi] Quod autem etc.
Tr1098
Numérotation du verset
2Mcc. 15,37
Habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die
Numérotation du verset
2Mcc. 15,38
igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebreis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis
Numérotation du verset
2Mcc. 15,39
et siquidem bene et ut historie competit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi.
Numérotation du verset
2Mcc. 15,40
Sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est, alterius5 autem uti delectabile, ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.
Explicit Machabeorum liber secundus versus habens mille octogintos
6
.
5 alterius
Tr1098 Rusch
] alternis
Weber
6 Machabeorum... octogintos
Tr1098 Rusch
] liber secundus Machabeorum
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Mcc. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=53&chapitre=53_15)

Notes :