Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Mcc. 3,1 

Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Onie pontificis pietatem et animos odio habentes mala
Numérotation du verset 2Mcc. 3,2 

fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus illustrarent
Numérotation du verset 2Mcc. 3,3 

ita ut Seleucus Asie rex de reditibus suis prestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes
Numérotation du verset 2Mcc. 3,4 

Simon autem de tribu Beniamin prepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri
Numérotation du verset 2Mcc. 3,5 

sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharsee filium qui illo tempore erat dux Celesyrie et Phenicis
Numérotation du verset 2Mcc. 3,6 

et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias immensas esse que non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa
Numérotation du verset 2Mcc. 3,7 

cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis que delate erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut predictam pecuniam transportaret
Numérotation du verset 2Mcc. 3,8 

statimque Heliodorus iter aggressus specie quidem quasi per Celesyriam et Phenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus
Numérotation du verset 2Mcc. 3,9 

sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hec ita essent
Numérotation du verset 2Mcc. 3,10 

tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hec et victualia viduarum ac pupillorum
Numérotation du verset 2Mcc. 3,11 

quedam vero esse Hyrcani Tobie viri valde eminentis in his que detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta
Numérotation du verset 2Mcc. 3,12 

decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate impossibile omnino esse
Numérotation du verset 2Mcc. 3,13 

at ille pro his que habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regie deferenda
Numérotation du verset 2Mcc. 3,14 

constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio
Numérotation du verset 2Mcc. 3,15 

sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de celo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret
Numérotation du verset 2Mcc. 3,16 

iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem
Numérotation du verset 2Mcc. 3,17 

circumfusa enim erat viro mestitia quedam et horror corporis per que manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur
Numérotation du verset 2Mcc. 3,18 

alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus
Numérotation du verset 2Mcc. 3,19 

accincteque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines que concluse erant procurrebant ad Onian alie autem ad muros quedam vero per fenestras aspiciebant
Numérotation du verset 2Mcc. 3,20 

universe autem protendentes manus in celum deprecabantur
Numérotation du verset 2Mcc. 3,21 

erat enim misera commixte multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio
Numérotation du verset 2Mcc. 3,22 

et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur
Numérotation du verset 2Mcc. 3,23 

Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium presens
Numérotation du verset 2Mcc. 3,24 

sed spiritus Omnipotentis magnam fecit sue ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur
Numérotation du verset 2Mcc. 3,25 

apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea
Numérotation du verset 2Mcc. 3,26 

alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes
Numérotation du verset 2Mcc. 3,27 

subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 3,28 

et is qui cum multis cursoribus et satellitibus predictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute
Numérotation du verset 2Mcc. 3,29 

et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus
Numérotation du verset 2Mcc. 3,30 

hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et letitia impletum est
Numérotation du verset 2Mcc. 3,31 

tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus
Numérotation du verset 2Mcc. 3,32 

considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem
Numérotation du verset 2Mcc. 3,33 

cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti asstantes Heliodoro dixerunt Onie sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit
Numérotation du verset 2Mcc. 3,34 

tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non comparuerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 3,35 

Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Onie gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem
Numérotation du verset 2Mcc. 3,36 

testabatur autem omnibus ea que sub oculis suis viderat opera magni Dei
Numérotation du verset 2Mcc. 3,37 

cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait
Numérotation du verset 2Mcc. 3,38 

si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quedam virtus
Numérotation du verset 2Mcc. 3,39 

nam ipse qui habet in celis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit
Numérotation du verset 2Mcc. 3,40 

igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet.

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Mcc. 3,1 
Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Onie pontificis pietatem et animos odio habentes mala
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 328va ; facsim., p. 512a} IGITUR  CUM  SANCTA. Igitur quia varii sub diversis regibus erant pontifices, necessarium iudicavimus iuxta narrationem historiographorum nomina recitare illorum pontificum, qui pontificatum regum temporibus habuerunt, necnon eorum qui post captivitatem Babylonie in gente Iudea fuerunt, ut eo clarior appareat historie veritas. Primus siquidem Sadoch pontifex fuit templi quod Salomon edificavit. Post eum vero Achimaas filius in eius honorem successit. Post hunc autem Ioram, et post eum Auxidramus. Deinde Nideas. Post Nideam vero Sudeas. Post hunc Hylus. Hylo vero successit Ionathan, cui rursus Urias. Urie vero Nerias. Poste Neriam autem Odeas fuit. Post hunc vero Sellum. Deinde Elchias. Post hunc Zara. Et post hunc fuit Iosedech, qui captivus in Babyloniam deductus est. Isti siquidem omnes in pontificatum filii patribus per ordinem successerunt. Post Iosedech autem filius eius Iesus sacerdotium accepit. Sub quo templum reedificatum est. Et post hunc Ioachim filius eius. Defuntco autem et hoc Ioannes filius eius honorem suscepit. Finiente vero vitam Ioanne succedit primatui sacerdotum filius eius Iaddus. Sub quo Alexander rex Macedo Hierosolimam venit. Post quem Onias filius eius clarus habetur. Post hunc Simon filius eius, cui cognomentum iustus fuit, propter solicitam in Deum religionem, et in cives suos pronam clementiam. Deinde Iudeorum pontifex Eleazarus frater Simonis suscepit templi ministerium filio Simonis Onia parvo admodum derelicto. Qui Eleazarus Ptolomeo Philadelpho petente, septuaginta interpretes ad interpretandum legem divinam transmisit. Post Eleazarum autem avunculus eius Manasses accepit sacerdotium. Post Manassen vero Iudeorum pontifex Onias Simonis iusti filius clarus habetur, qui consueta Ptolomeo regi tributa non reddens ad iram eum impulit. Verum Iosephus vir inter suos nobilis legatus a Iudeis ad Ptolomeum missus, cum familiaritatem regis ob plurima meruisset in eum obsequia, dux Iudee et regionum finitimarum constituitur. Post Oniam autem Simon Onie filius Iudeorum pontifex clarus habetur. Sub quo {t. 3 : Erfurt, f. 328vb ; facsim., p. 512b} Iesus filius Sirach Sapientie librum componens, quem vocavit Panarethon, id est virtutum omnium capacem. Et Simonis in eo fecit mentionem. Post Simonem autem Onias filius eiusdem Simonis insignis habetur, ad quem Lacedemoniorum rex Arius legatos mitti. Qui sacerdotium habuit regnante Syrie et Asie Antiocho Magno et Seleuco Philopatore filio eius usque ad Antiochum Epiphanem. Sub quo pontifice Onia, hec que Simone preposito templi narrantur facta sunt, regnante Syrie et Asie Seleuco Philopatore, cui successit in regnum Antiochus Epiphanes. Simon autem prepositus templi Hierosolimorum ad Appollonium Phenicis ducem confugiens, multis ei muneribus repromissis sacerdotium sibi vendicare cepit. Quo Seleucus audito Helyodorum mittit ad negocium providendum, qui cum in Iudeam pervenisset inique diiudicans, et multa perperam gerens divinis adversum se signis deterretur, et ad Seleucum revertitur. Onias autem sacerdos curaverat ut Simon profugus fieret etc. Denique hec historia, secundum tropologie regulam insinuat, quia omnes qui superbia avaricia instigati sanctificationem Domini contaminare, atque pollutis manibus indigne tractare presumpserint celesti iudicio sunt puniendi, quia veritate attestante, domus Dei domus orationis est cunctis gentibus, nec licet eam cuiquam facere spelucam latronum. Hinc et Psalmista aita : «Domum tuum decet sanctitudo, Domine, in longetudine dierum». Nec licet ibi aliquid gerere vel condere nisi solius Dei laudibus et orationibus vacare. Unde et ipse Dominus in Evangelio eliminavit de templo vendentes et ementes in illo, et numulariorum effudit es, et cathedras vendentium columbas evertit. Hisque pactis erat quotidie docens in templo. Iuxta allegoriam autem Onias sacerdos Dei magnus et figuralis templi custos, significat dominum salvatorem, qui a Deo patre pontifex factus in eternum, secundum ordinem Melchisedech veri Dei templi, quod est Ecclesia custos et inhabitator est, quod nomen Onie satis exprimere videtur. Interpretatur enim Onias dolor Domini, sive doloris Dominus, et quis dolens Dominus melius dici potest, quam redemptor noster, de quo per Isaiam diciturb : «Vidimus eum et non erat aspectus {t. 3 : Erfurt, f. 329ra ; facsim., p. 513a} et desideramus eum despectum, et novissimum virorum et virum dolorum, et scientem infirmitatem. Vere langores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit». Helyodorus autem, invasor aut spoliator erarii Domini, paganos sive Iudeos sive etiam hereticos significat. Qui sine reverentia Dei donis abuti et in nefarium actum ea convertere volunt. Invadunt enim pagani thesaurum templi Dei cum fidem ac cultum Christi destruere conantur. Invadunt et Iudei cum religionem christianam veteris legis cerimoniis confundere cupiunt. Invadunt etiam heretici quando veritatem evangelii et sinceritatem legis Dei falsis dogmatibus corrumpere gestiunt. Sed Onia, orante, descendit eques terribilis, arma habens aurea. Ille videlicet de quo Ioannes in Apocalypsi sua scripsit dicensc : «Vidi celum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax, et cum iustitia iudicat. Oculi eius sicut flamma ignis, in capite eius diedemata multa, habens nomen scriptum quod nemo novit, nisi ipse. Et vestitus erat veste aspera sanguine ; et vocatur nomen eius verbum Dei». Orantibus quidem membris Christi succurrit ipse eis auxiliumd, «qui est via, veritas et vita» ; et ad debellandos inimicos, et terrendas pravorum presumptiones, cuius equus erat albus, quia Nativitas eius erat incorrupta, et vestis sanguinolenta, quia mors carnis eius, erat innoxia, ipseque terribilis quia valde mirabilis, atque iudex iustissimus est. Hic erat optimis operimentis adornatus, quia omnium viritutum decore splendet clarissimus, cui arma erant aurea, quia opera eius mirifica. Ipsius enim dono habet Ecclesia sua « scutum fidei »e   , lorica iustitief   , « galeam salutis, gladium spiritus quod est verbum Dei »g. Quibus armis, ipse quotidie in membris suis pugnat contra hostes suos. Hic {t. 3 : Erfurt, f. 329rb ; facsim., p. 513b} videlicet eques   cum impetu Helyodoro priores calces elisit , quia incarnationis sacramentum omnes prosternit hostes, hoc est, pagnos, Iudeos et hereticos, quatinus confusi ab immanitate scelerum aliquando desistant.
a Ps. 92, 5.
b Is. 53, 2-4.
c Apc. 19, 11-13.
d Io. 14, 6.
e Eph. 6, 16.
f Eph. 6, 14.
g Eph. 6, 17.
Numérotation du verset 2Mcc. 3,2 
fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus illustrarent
Numérotation du verset 2Mcc. 3,3 
ita ut Seleucus Asie rex de reditibus suis prestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes
Numérotation du verset 2Mcc. 3,4 
Simon autem de tribu Beniamin prepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri
Numérotation du verset 2Mcc. 3,5 
{t. 3 : Erfurt, f. 328vb ; facsim., p. 512b} sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharsee filium qui illo tempore erat dux Celesyrie et Phenicis
Numérotation du verset 2Mcc. 3,6 
et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias immensas esse que non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa
Numérotation du verset 2Mcc. 3,7 
cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis que delate erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut predictam pecuniam transportaret
Numérotation du verset 2Mcc. 3,8 
statimque Heliodorus iter aggressus specie quidem quasi per Celesyriam et Phenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus
Numérotation du verset 2Mcc. 3,9 
sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hec ita essent
Numérotation du verset 2Mcc. 3,10 
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hec et victualia viduarum ac pupillorum
Numérotation du verset 2Mcc. 3,11 
quedam vero esse Hyrcani Tobie viri valde eminentis in his que detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta
Numérotation du verset 2Mcc. 3,12 
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate impossibile omnino esse
Numérotation du verset 2Mcc. 3,13 
at ille pro his que habebat {t. 3 : Erfurt, f. 329ra ; facsim., p. 513a} in mandatis a rege dicebat omni genere regie deferenda
Numérotation du verset 2Mcc. 3,14 
constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio
Numérotation du verset 2Mcc. 3,15 
sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de celo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret
Numérotation du verset 2Mcc. 3,16 
iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem
Numérotation du verset 2Mcc. 3,17 
circumfusa enim erat viro mestitia quedam et horror corporis per que manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur
Numérotation du verset 2Mcc. 3,18 
alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus
Numérotation du verset 2Mcc. 3,19 
accincteque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines que concluse erant procurrebant ad Onian alie autem ad muros quedam vero per fenestras aspiciebant
Numérotation du verset 2Mcc. 3,20 
universe autem protendentes manus in celum deprecabantur
Numérotation du verset 2Mcc. 3,21 
erat enim misera commixte multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio
Numérotation du verset 2Mcc. 3,22 
et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur
Numérotation du verset 2Mcc. 3,23 
Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium presens
Numérotation du verset 2Mcc. 3,24 
sed spiritus Omnipotentis magnam fecit sue ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur
Numérotation du verset 2Mcc. 3,25 
{t. 3 : Erfurt, f. 327va ; facsim., p. 510a} apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea
Numérotation du verset 2Mcc. 3,26 
alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes
marg.| Illi ergo duo iuvenes, qui cum ipso equite apparuerunt" decori virtute, optimi gloria, speciosique amictu, qui circumsteterunt Oniam   ex utraque parte, et flagellabant sine intermissione Helyodorum multis plagis verberantes” h, significant doctores utriusque testamenti, qui, circumstantes Christi incarnationem virtute fidei ac bonorum operum decori, gloria miraculorum optimi et amictu sancte scientie et sapientie speciosissimi variis temporibus existentes, predicationibus suis verberant pravorum insensibilitatem, et ad terram decidere compellunt. Sicque fiet ut iste, qui ante templum aggressus est superbus per correctionem discipline appareat invalidusi, «quia non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum», quiaj «omnia quecumque voluit fecit in celo, et in terra, et in mari, et in omnibus abyssis», et non est qui possit resistere voluntati eius, Dominus universorum ipse est. Quod autem Onias offerens hostiam salutarem pro salute viri. Salvavit ipsum Helyodorum multa caligine circumfusum significat quod misericordia redemptoris nostri sepe ingratis et immeritis confert beneficium conversionis, quatinus per eius gratiam qui semetipsum obtulit hostiam salutare pro mundi peccatis eruantur ab erroribus suis, et libenter a postestate Satane, cuius nequitia quondam captivitati erant ad ipsius voluntatem referant gratias redemptori suo, et laudem eius predicent in universa terra.
h 2Mcc. 3, 26.
i Prv. 21, 30.
j Ps. 134, 6.
Numérotation du verset 2Mcc. 3,27 
subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 3,28 
et is qui cum multis cursoribus et satellitibus predictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute
Numérotation du verset 2Mcc. 3,29 
et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus
Numérotation du verset 2Mcc. 3,30 
hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et letitia impletum est
Numérotation du verset 2Mcc. 3,31 
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus
Numérotation du verset 2Mcc. 3,32 
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem
Numérotation du verset 2Mcc. 3,33 
cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti asstantes Heliodoro dixerunt Onie sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit
Numérotation du verset 2Mcc. 3,34 
tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis {t. 3 : Erfurt, f. 329va ; facsim., p. 514a} non comparuerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 3,35 
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Onie gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem
Numérotation du verset 2Mcc. 3,36 
testabatur autem omnibus ea que sub oculis suis viderat opera magni Dei
Numérotation du verset 2Mcc. 3,37 
cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait
Numérotation du verset 2Mcc. 3,38 
si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quedam virtus
Numérotation du verset 2Mcc. 3,39 
nam ipse qui habet in celis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit
Numérotation du verset 2Mcc. 3,40 
igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Mcc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=53&chapitre=53_3)

Notes :