Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Mcc. 8,1 

Iudas vero Machabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo assumentes eduxerunt ad sex millia viros
Numérotation du verset 2Mcc. 8,2 

et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis
Numérotation du verset 2Mcc. 8,3 

misereretur etiam exterminio civitatis que esset illico complananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
Numérotation du verset 2Mcc. 8,4 

memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his
Numérotation du verset 2Mcc. 8,5 

at Machabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est
Numérotation du verset 2Mcc. 8,6 

et superveniens castellis et civitatibus improvisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,7 

maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis eius ubique diffundebatur
Numérotation du verset 2Mcc. 8,8 

videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Celesyrie et Phenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis
Numérotation du verset 2Mcc. 8,9 

at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Iudeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari
Numérotation du verset 2Mcc. 8,10 

constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo millia talentum de captivitate Iudeorum suppleret
Numérotation du verset 2Mcc. 8,11 

statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem Iudeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam que eum ab Omnipotente esset consecutura
Numérotation du verset 2Mcc. 8,12 

Iudas autem ubi comperit indicavit his qui secum erant Iudeis Nicanoris adventum
Numérotation du verset 2Mcc. 8,13 

ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitie in fugam vertebantur
Numérotation du verset 2Mcc. 8,14 

alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,15 

si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos
Numérotation du verset 2Mcc. 8,16 

convocatis autem Machabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent
Numérotation du verset 2Mcc. 8,17 

ante oculos habentes contumeliam que in locum sanctum ab his iniuste esset illata itemque et ludibria habite civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa
Numérotation du verset 2Mcc. 8,18 

nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus
Numérotation du verset 2Mcc. 8,19 

admonuit autem eos et de auxiliis Dei que facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque millia ut perierunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,20 

et de prelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hesitantibus ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia propter auxilium illis datum e celo et beneficia pro his plurima consecuti sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,21 

his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati
Numérotation du verset 2Mcc. 8,22 

constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis
Numérotation du verset 2Mcc. 8,23 

ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
Numérotation du verset 2Mcc. 8,24 

et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem millia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,25 

pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,26 

sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes
Numérotation du verset 2Mcc. 8,27 

arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordie initium stillans in eos
Numérotation du verset 2Mcc. 8,28 

post sabbatum vero debilibus et orphanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere
Numérotation du verset 2Mcc. 8,29 

his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur
Numérotation du verset 2Mcc. 8,30 

et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti millia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures predas diviserunt equam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes
Numérotation du verset 2Mcc. 8,31 

et cum arma eorum collegissent diligenter omnia composuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,32 

et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudeos afflixerat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,33 

et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita
Numérotation du verset 2Mcc. 8,34 

facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudeorum venditionem adduxerat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,35 

humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste glorie per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus
Numérotation du verset 2Mcc. 8,36 

et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum predicabat nunc protectorem Deum habere Iudeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab eo1 constitutas.
1 eo] ipso Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Mcc. 8,1 
Iudas vero Machabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo assumentes eduxerunt ad sex millia viros
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 333rb ; facsim., p. 521b} IUDAS  VERO  MACHABEUS etc. Que de Mathathia, patre Machabei et fratrum eius, prioris libri narrat historia, scriptor presentis libri brevitati studendo omittens, ad Iude factum et prelia narranda se contulit aliqua de eis narrans, sed plurima more suo omittens. Sed quia iam allegoriam ipsius supra plurima ex parte exposuimus, quod semel dictum est, non necesse credimus iterari. Si quis autem quesierit quid sex millia virorum qui Iude in principio adsociati sunt, significent, agnoscat per senarii et millenarii numeri perfectionem militum Christi in fide et sinceritate perfectam designari devotionem. Unde in actibus Apostolorum de primitiva Ecclesia in Iudeis scriptum esta : «Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum que possidebat aliquid esse suum dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini nostri Iesu Christi, et gratia magna erat in omnibus illis».
a Act. 4, 32-33.
Numérotation du verset 2Mcc. 8,2 
et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis
Numérotation du verset 2Mcc. 8,3 
misereretur etiam exterminio civitatis que esset illico complananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
Numérotation du verset 2Mcc. 8,4 
memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his
Numérotation du verset 2Mcc. 8,5 
at Machabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est
Numérotation du verset 2Mcc. 8,6 
et superveniens castellis et civitatibus improvisus {t. 3 : Erfurt, f. 333va ; facsim., p. 522a} succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,7 
maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis eius ubique diffundebatur
Numérotation du verset 2Mcc. 8,8 
videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Celesyrie et Phenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis
marg.| °{t. 3 : Erfurt, f. 333va ; facsim., p. 522a} VIDENS  AUTEM  PHILIPPUS etc. In priori libro scriptum est quod Antiochus profecturus in persidem reliquerit intra regnum Lysiam, hominem nobilem de genere regali, super negocia regia, et ut nutritet Antiochum filium suum, et quod ipse Lysias elegerit Ptolomeum filium Dorimi, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis, et miserit eos cum quadraginta milibus virorum, ut disperderent Iudeos secundum verbum regis. Nunc autem hic refertur quod Philippus scripserit ad Ptolomeum ducem, ut auxilium ferret regiis negociis, ipseque miserit ad hoc Nicanorem datis ei viginti milibus armatorum adiuncto ei et Gorgia viro militari. Hunc enim Philippi memoratus rex Antiochus, revertens de Perside in Babylonem, preposuit super universum regnum suum, et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut educaret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret. Quem predictus Lysias simul cum Antiocho iuniore revertens Antiochiam, et inveniens dominantem civitati expugnavit. Unde queritur quomodo dicatur Philippus ordinare per Ptolomeum transitum Nicanoris, et Gorgie ad Iudeam, cum prior historia narret, morante Antiocho seniore in Perside eundem Gorgiam ducem simul et Lysiam ordinatorem suum a Iudeis esse sup<er>atos, atque fugatos, et hoc innotuisse Antiocho revertenti, ipsumque ob hoc incidisse in langorem patre tristitia, quia non est factum de Iudeis sicut cogitabat. Hoc ni fallor Haud aliter solvitur, nisi ut Philippus commendato sibi imperio, hoc idem statutum rescripsit ducibus Syrie faciendum quod Lysias antea iam facere moliendo suscipiebat, sed num perficiebat, nec etiam ita ut disposuit ipse per suam missionem Iudeis efficere valebat, ut sequens historia demonstrat.
Numérotation du verset 2Mcc. 8,9 
at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Iudeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari
Numérotation du verset 2Mcc. 8,10 
constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo millia talentum de captivitate Iudeorum suppleret
marg.| CONSTITUIT  AUTEM. Hoc in superiori libro breviter commemoratum est, tamen quod mercatores convenerunt {t. 3 : Erfurt, f. 333vb ; facsim., p. 522b} cum auro et argento, ut coemerent filios Israel sibi in servos. Hic autem manifestius narratur quod ab Nicanore, qui regi promisit de mancipiis Iudeorum supplere tributum romanis dandum, invitati sunt ipsi mercatores ad coemptionem iudaicorum mancipiorum.
Numérotation du verset 2Mcc. 8,11 
statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem Iudeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam que eum ab Omnipotente esset consecutura
Numérotation du verset 2Mcc. 8,12 
Iudas autem ubi comperit indicavit his qui secum erant Iudeis Nicanoris adventum
marg.| IUDAS  AUTEM. De isto Nicanoris adventu in Iudeam qui sub Antiocho sanctus est, prior liber manifeste non dicit, tamen narrans per Lysiam eum electum esse simul cum Ptolomeo, et Gorgia viris potentibus adiuncta simul comitum turba, ut invaderent, et disperderent Iudeam. Sub Demetrio autem eum esse illuc missum asserit, et per dolum velle capere Iudam, atque invadere Iudeam, sed non prevalere. Quod autem ipse Nicanor hypocritarum, qui omnia ficte faciunt, typum teneat, iam superius dictum est. Sed Iudas, cum septem milibus contra Nicanorem et socios eius confligit, ac vincit, quia per septiformis gratiam spiritus populus Ecclesie, cum rectoribus suis, vincit hostes universos, nec de eo umquam victoriam capit Iudeus, sive paganus, seu hereticus, vel scismaticus, sive ullus hypocritarum, aut nequam. Imo ipse cum rege suo vicente tropheum glorie possidebit in eternum.
Numérotation du verset 2Mcc. 8,13 
ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitie in fugam vertebantur
Numérotation du verset 2Mcc. 8,14 
alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,15 
si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos
Numérotation du verset 2Mcc. 8,16 
convocatis autem Machabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur {t. 3 : Erfurt, f. 333vb ; facsim., p. 522b} neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent
Numérotation du verset 2Mcc. 8,17 
ante oculos habentes contumeliam que in locum sanctum ab his iniuste esset illata itemque et ludibria habite civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa
Numérotation du verset 2Mcc. 8,18 
nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus
Numérotation du verset 2Mcc. 8,19 
admonuit autem eos et de auxiliis Dei que facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque millia ut perierunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,20 
et de prelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hesitantibus ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia propter auxilium illis datum e celo et beneficia pro his plurima consecuti sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,21 
his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati
Numérotation du verset 2Mcc. 8,22 
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis
Numérotation du verset 2Mcc. 8,23 
ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
Numérotation du verset 2Mcc. 8,24 
et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem millia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,25 
pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,26 
sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes
Numérotation du verset 2Mcc. 8,27 
{t. 3 : Erfurt, f. 334ra ; facsim., p. 523a} arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordie initium stillans in eos
Numérotation du verset 2Mcc. 8,28 
post sabbatum vero debilibus et orphanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere
Numérotation du verset 2Mcc. 8,29 
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur
Numérotation du verset 2Mcc. 8,30 
et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti millia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures predas diviserunt equam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes
Numérotation du verset 2Mcc. 8,31 
et cum arma eorum collegissent diligenter omnia composuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 8,32 
et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudeos afflixerat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,33 
et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 334ra ; facsim., p. 523a} ET  CUM  EPINICHIA. Pro epichiniis legi in alia editione dies victorie. Superatis ergo hostibus Iudas festum celebrat, quia cum sanctus quilibet per gratiam Christi de hoste antiquo triumphat, gaudio spirituali repletus, laudes condignas canere, ac grates multiplices auctori suo debet referre, nec decet fieri ingratum qui seminit divina opere esse adiutum.
Numérotation du verset 2Mcc. 8,34 
facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudeorum venditionem adduxerat
Numérotation du verset 2Mcc. 8,35 
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste glorie per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus
Numérotation du verset 2Mcc. 8,36 
et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum predicabat nunc protectorem Deum habere Iudeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab eo1 constitutas.
1 eo] ipso Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Mcc. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=53&chapitre=53_8)

Notes :